[14] PAULUS. —Iam intelligo, mi pater, et facilitatem illam quam dicis, et modum, et ordinem, quem tenendum putas, prorsusque ita agi oportere persuasus sum. Sed quod saepius iam mihi te loquente accidit, ut amore quodam ferrer ad philosophiam, eo nunc uehementius me inflammari sentio, quod nihil usquam praeclarum neque appetendum esse uideo, quod non ex illa, aut propter illam sit. Ecquis igitur mihi ille erit dies, cum in tanti possessione boni deorum immortalium summo, et tuo, pater, beneficio positum esse me cognoscam? IACOBUS. — Et breue est quod tibi uiae etiam nunc restat, et omnia futura sunt tuo isti animo facillima : ac moralis quidem philosophiae initia iam attigisti, ad summas autem et altissimas philosophiae partes ac rationes certa semita est, qua ego te deducam, cum curriculum hoc confeceris, quod tamen totum pene percucurristi : caeteris autem liberalibus disciplinis a te perceptis, geometriae aliquantum plus et astrologiae quoque studii ac temporis est impendendum : quod tamen utrumque una aestas effecerit, atque ita ut omnia e graecis scriptoribus petas, quando latina perturbatius scripta sunt. Et quoniam de astrologia adhuc nihil diximus, ne eo quidem silentio uidetur praetereunda esse, quae est coelestium non tam naturarum et corporum (id enim philosophiae munus est) quam motuum illorum tot atque tantorum, et diurnarum ac nocturnarum concursionum circuitionumque tam in uniuersis globis continentibus omnia quam in ipsis stellis sideribusque scientia : cuius non omneis partes, neque singula articulatim membra nosse necesse est, nisi si quis illam artem uelit profiteri : scire quidem quantum satis est, ad philosophiam tendentibus, et quod in facultatis illius principiis consistit addiscere, certe humanum est. Quis enim est tam agresti animo, et tam auersus aureis suas ab ipsa uoce naturae, qui non spectaculo et contemplatione tantorum luminum, ad aliquam eorum considerationem moueatur ? Aut qui non studeat nosse locum in quo siti sumus, medius, infimus, an summus ille sit : ortus quoque signorum et obitus, solisque et lunae et caeterorum errantium conuersiones, tum dispares inter se, tum suis tamen unamquamque spatiis et temporibus solemnes atque statas : astrorum quoque ipsorum unius ad aliud accessus, et plerumque antecessus, subitos etiam interdum recessus : defectus item (ut poeta inquit) " ... solis uarios, lunaeque labores; Cur tantum Oceano properent se tingere soles Hyberni, uel quae tardis mora noctibus obstet", et caetera eiusdemmodi, quae quis percipere animis suis contemnunt, non ut phitosophiam iidem percipiant, sed ut homines esse existimentur magnopere est illis elaborandum. PAULUS. — Vere ita est, nam si orta est ex admiratione cura cognoscendi et percipiendi, ut te saepe audio loqui, nihil est profecto rerum istarum quae in coelos sunt contemplatione admirabilius. IACOBUS. —Hoc quidem, Paule, cursu confecto (quoniam ad tuae aetatis iam spatia accessimus, nihil enim tibi, aut paulum quiddam adhuc deest ex his quae supra dicta sunt) intrandum demum est in philosophiae campos latos atque patentes, eosdemque feraces et frugiferos rerum omnium, quarum ad alendam beatissimam uitam usus esse aliquis atque opportunitas potest : quod nos quidem facere in te coepimus, qui te admouimus ad Aristotelis Ethica : qua ex lectione intelliges quae tibi in moribus recta atque ingenua sunt, usu et disciplina comparata, non ipsam uirtutem esse, sed simulacrum imaginemque uirtutis : cui tamen, ut alio loco diximus, spiritum atque animam philosophia infusura, et simulacrum exanime ac mutum, uitale simul ac uocale effectura est. Verum huic philosophiae studio dialecticam esse adiunctam opportet, quam eandem et logicam appellamus : cuius artis partem eam, in qua de figuris et modis argumentandi traditur iampridem te docuimus, quarum ipse argumentationum multis iam rebus usum utilitatemque cognosti : sed restant multa atque ardua, quae si intractata imperceptaque sint, labare mentem nostram in maximis inuestigandis rebus ferme sit necesse : est enim certa quaedam uia et persubtilis ratio explorandi in unoquoque genere quo de quaeratur aliquid, quid sit illius generis cognatum imprimis et proprium, unde ad concludendum et demonstrandum firmissime res argumentationesque ducantur, quod hoc enucleatius scire, nosseque oportet, quod infinitae pene sunt aptae ad fallendum et in se quidem ipsae longe alienae a uero, sed ueri tamen similitudinem prae se ferentes rationes : quae non imbutos modo mediocriter, sed saepe homines doctissimos eruditissimosque peruertunt, stantesque deiiciunt, et circumueniunt cautos : quibus nisi arma dialecticae scienter periteque tractentur : minime possit obsisti. Sed quoniam et haec ipsa quae nunc de dialectica dicimus et totam illius uim et potestatem paulo post in ipsis Aristotelis libris nobis monstrantibus cogniturus es, non attinet plura loqui, nisi id tantum monere et praecipere, quoniam in ipso iam limine philosophiae constitutus es, ut optimos autores scientiae praestantissimae, tibi semper legendos uolutandosque proponas : Platonem imprimis et Aristotelem : quorum quidem duorum coelestibus ingeniis admirabilique scientia, iure se omnibus gentibus anteponit Graecia, tum autem Graecos potissimum interpretes : nam hos qui latinam scriptionem professi, barbara omnia, pollutaque reddiderunt, et inquinatis litteris, praeposterisque quaestionibus, magnas effuderunt philosophiae tenebras, magnopere tibi uitandos et fugiendos esse sentio : nihil enim afferunt ingenui neque recti : sed cum ueram ignorent philosophiae uim, et rationes notas, quas Graeci sophismata uocant, pro legitimis et ueris rationibus consectentur, ad clamandum quidem et litigandum ualde robusti sunt, in doctrina uero, et in ipsa sapientia prorsus sunt imbecilles : qui etiam uanitate quadam ingenii ignorantiaque inducti, in eis rebus populi aucupantur famam, quarum eos rerum maxime pudere oporteret : sed horum turba ineptiisque reiectis, tu, Paule, sic philosophiam amplexator, ut eam intelligas artem esse bene beateque uiuendi : nec intelligendi solum, sed etiam agendi, faciendique magistram : haec tibi constantiam et firmitatem in bonis moribus allatura est : haec copiam et ubertatem pulcherrimarum rerum ac sententiarum orationi tuae suppeditabit : haec te optimis instituet, et consiliis et uoluntatibus, fideique tibi erit et officii et integritatis semper magistra : haec efficiet ut illud excelsum et erectum, et liberum in animo, in quo inest dignitas, nunquam cedat fortunae, non secundis illis rebus, non aduersis permoueatur. Quod si qui huc peruecti et uberioribus philosophiae aliquandiu aliti, ad alia uitae studia deinde se conuerterint, siue ius ciuile uoluerint exequi, siue reipublicae curam domi belliue, siue quancumque aliam artem sectamque earum quae cum honore laudeque suscipiuntur, sciant illi ad quam se cumque dederint partem, et facilitatis multo plus in assequendo, et in agendo prudentiae arque industriae esse secum delaturos. Qui uero in philosophia perpetuum uitae suae domicilium constituerint, eos Dei potius similes, quam ex communi hominum more ac natura iudicandos esse. Quorum quidem de numero te imprimis cupio esse, Paule, ut tua ad uirtutem indoles, nostrumque desiderium optimo ac praeclarissimo fini terminetur. Egoque, qui nullos refugio ut te erudiam et instituam labores, hac potissimum in te posteritatis spe consolationeque sustenter.