[3] IACOBUS. — Macte uirtute, tales enim animos haud est difficile recte instituere, tanquam autem si omnes caeteri eodem animo sint, sic nos ad educationem pueritiae prius, ac deinceps adolescentiae aggrediamur. PAULUS. — Quid si non sint eodem, pater, et naturam difficilem minusque aptam afferant? IACOBUS. — Meministi, opinor, quod a tuo poeta de labore est dictum? PAULUS. — Quo ille Iabore improbo uinci omnia affirmat, id fortasse dicis ? ' IACOBUS. — Dico enim uero; uerum et illud quoque quod in communi prouerbio fertur, usum fieri alteram naturam. PAULUS. — Fertur quidem, atque imprimis. IACOBUS. — Verumtamen sic habeto, si natura minus idonea sit, posse quidem euinci labore atque industria, ut is quicumque ille fuerit, sub disciplinam bonam datus, minus incommodus euadat, nulla insigni re ad turpitudinem notatus : praeclaram autem illam speciem decusque eximiae uirtutis, nemo potest omnino sine initiis naturae, et naturalibus quasi seminibus acquirere. Quae cum ita sint, nobisque id optandum sit in puero, in quo naturae est potestas, non nostra, ingenium bonum uidelicet, quid obstat ut non id optemus quod sit commodissimum, quod item de genere, et fortuna, et conditione eius quem instituri sumus est dicendum, ut sit honesto genere ? bonis parentibus locuplete familia, legitimo coniugio procreatus : non quod caeteris, quibus cuncta ista non adsunt, sit interdlcta ad uirtutem uia : sed quoniam his certe qui a talibus principiis proficiscuntur, magis expedita sit et planior. Prudenter enim graecus poeta, cum crepido generis non bene statuta sit, ferme progeniem inhonoratam praedicat sequi : et reuera illud altum et fidens et liberum in animo, contrahat sese et minus audeat necesse est, cum est generis sui probris in parentibus ipsis notatum. Nato igitur puero, nam quoad materna aluo continetiir infans, etsi quaedam de exercitatione corporum, ac de quotidiani uictus disciplina matribus praecipi non inutilia possunt, tamen quoniam uentrem non omnes aequaliter ferunt, suntque aliae aliis magis imbecilles, naturae illius temporis sit cura potius, quam patris. Natum quidem infantem curare protinus debet pater, ut uberibus mater pracipue suis alat, et propter cognationem sanguinis, et quod ea res non mediocre uinculum adiungit amori : in quo enim plus laboratur, id cum perfectum fuerit, plus etiam diligitur. Verum si aliquo casu nutrix fuerit adhibenda, deligere oportet unam quae sit moribus casta, ingenio prouidens : ut enim affici animum etiam nostrum, non corpus solum, eis cibis cernimus, quae a nobis quotidie sumuntur; sic lac ex eo corpore haustum, quod temperato regitur animo, animi ipsas illas qualitates in infantis naturam non minimum defert. Prouidere autem oportet, ne aut asperior in puero tractando nuctrix sit, neue rursus quam fuerit aequum, blandior. Obrepit enim mos ex illo usu non quotidiano solum, sed singularum pene horarum et punctorum etiam temporis, in naturam pueri, ut uel asperitate perterritus demittat animum .atque illiberalem quandam timiditatem contrahat : uel si blandimentis nimiis fuerit corruptus, non queat deinde diutius in una uoluntate consistere. Sed cum omnes ipso initio uitae protinus nati ad fletum et uagitum simus quasi praesagiente natura fortunam humanae conditionis, quae miseriarum plena est, non dubium est per oculos et aures infantium, tanquam rudes rerum omnium, et penitus insuetos, sensiones adlabi ad animum etiam in somnis, quae eum concutiant et terreant : quod, ut iam diximus, omne inusitatum ferme molestum accidit, atque inde illis assidui fletus excitentur : cui rei remedio est assidua uectatio, et nutricum cantus, atque ut in uultibus et in affatibus familiarium infans assuescat. Ac uectatio quidem maxime in omnem partem est salubris : nam et confirmat corpus, et animum illis terriculamentis liberat : motu enim externo interiorem illum motum, umbratilemque uincente ac dissipante, sensionum impulsiones illae hebetantur : ob eamque causam et cunae repertae sunt, quasi natura ipsa commonstrante quid conueniat agi, et gestatlo in ulnis puerorum assidua. Quare danda opera est, quoad eius fieri potest, ut quae pueros faeminae alunt, habitent tanquam semper nauigantes. Cantus uero eam uim habet, ut non modo turbatos sedet animos, sed saepe etiam furentes, sicut in Corybantibus fit manifestum. Iam cum ad id aetatis fuerit uentum, ut puer concipere iam uerba, et auscultare attentius loquentium sermones incipiat, tunc maxime patrem attendere oportet, et circumspicere familiae disciplinam, ne quod turpe uerbum, aut impium erga Deum ad aures pueri allabatur, neue quis gestus obscenior in oculos incurrat. Ac matris tum quidem etiam praecipua est curatio, illi enim in sinu, atque in uultu praecipue haeret infans, ingredique ab ea et fari discit. Quapropter ductare eum ipsa, ac gestare debet, ad templa, ad res diuinas, ad familiarium matronarum colloquia atque conspectus, ut cognatos affinesque diligere iam puer, et eos discernere, atque distinguere non de facie solum, sed ipsis nominibus queat : nec eum tamen ullam in domum introduxerit, in qua non casta, et grauis sit disciplina, undique enim tamquam a locis circumcirca salubribus salutares aurae, sic ab integris et sanctis ex omni parte moribus, afflatu bonae disciplinae in animum pueri influendus est. Procedunt anni, fitque in dies puer et animo et corpore uegetior, ut tanquam idoneo in solo iam seri aliquid possit : nullumque semen est aut prius aut praestantius, nec quod uberiores ex sese fruges, aut utiliores ad beatam uitam efferat, quam iniicere illi in intimos animi sensus et nomen et cogitationem praepotentis Dei : ut eum incipiat et amare, et reuereri, a quo sibi omnia dari atque donari quotidie audiat, quod commune iam est utriusque parentis officium : quem enim ipsos uiderit adorantes, et cui agentes pro benefactis gratias, eiusque opem atque auxilium in rebus dubiis implorantes supplici uultu atque gestu, de eo iam ipse eam opinionem concipiet tanquam quiddam sit, hominum, quos ipse nouit, et potestate et natura multo maius : praesertim si, ut fit, cum quid puer appetiuerit quod sibi flagitet dari, aut bullam, aut praetextam, aut quippiam simile, quod ad ingenuitatis et familiaris nobilitatis pertineat cultum, quotienscumque dabitur, totiens Dei illud esse donum atque munus puero inculcetur , ut de principio amare condiscat, quem necesse est etiam timere, non timore illo seruili, is enim neque gratus Deo esse potest, neque ad innocentiam, ueramque uirtutem quicquam proficit. Sed ipso eo, qui cum amore ita coniunctus est, ut nequeat auelli : de quo diuinitus scriptum est in sacris Litteris : Timorem Domini omnis sapientim initium esse. Et uere cuius in animo insederit iste Dei siue amor, seu timor, quando utrumque in utroque mixtum et copulatum esse dicimus, de eo nunquam extimescendum est; quod ad malas uitae rationes, quisquis ille est, penitus se dedat : quod in puero potissimum conandum est, ut haec bona radix ad beatam uitam fruticans, in eius animo quam maturissime, et quam solidissime pangatur, dum uacuus locus est, neque alienis aut etiam contrariis animi conceptionibus propter nouitatem naturae, atque ortus, mens etiam nunc occupata : cumque primo et spatiose deposita sunt semina firmiter comprehendunt, nec stirpium adhuc multarum sylua in angustum coguntur. Atque humana quidem eiusmodi sunt, ut errare et labi quandoque sit necesse : uerumtamen si ista pietatis erga Deum puraeque religionis tanquam arbos intus adoleuerit, sicut inutiles herbas umbrosis in locis nasci fortasse et uirere contingit aliquandiu, maturescere quidem certe, et frugem ferre commode non contingit : sic omnia uitia quae capitalia fuerint, hac demum religionis uelut umbra necabuntur. Atque hoc quod de Deo, et de religione in Deum dictum a nobis hoc loco est, sic primum est in puero et ante omnia curandum, ut nihilominus intelligatur in omnem id uitam pertinere debere : omnis enim profecto uirtus, omnis dignitas, omnis uitae iucundae ac beatae spes, in hoc uno studio praecipue posita est, ut Deum et amare et uereri non desinamus. Sequitur altera puerilis animi cultio, posterior ea quidem illa quam modo diximus, sed caeteris longe antecedentior, ut pater qui filium suum alere atque educere ad laudem excellentis uiri cupiat, talem sese ostendat ipse, qualem eum effici uult : non enim ulla hac esse potest praestantior disciplina. Neque hoc eo dico, quo non multa sint quotidie uitae ornamenta adaugenda in pueris, quae in patre fortasse non sunt : ut litterarum, uerbi causa, atque artium illaram quae optimae nominantur studium atque cognitio, aut iuris ciuilis, pontificiiue scientia, belli quoque et militiae; si id ita contingat, exercitatio atque usus, fieri enim potest ut pater horum omnium expers parentum suorum culpa, uel etiam fortunae existat ipse, quae tamen in filio procuranda sunt : commune enim est et a natura inditum, in omnium animis parentum desiderium, ut filios relinquant meliores et clariores se, quod euenit amore quodam naturali, neque magis filii, quam sui ipsius in uno quoque, propter insitum et innatum studium perpetuandae uitae, quo ad cupiditatem rapimur immortalitatis : pater enim in filio ipse uiuere, et transferre semetipsum in suam imaginem sibi uidetur. Sed ut aliqua in parte desint, ad quae non amplius iam illa est aetas, fundamentum tamen omnium in ipso est, bonus rectusque mos uidelicet, et constans ac grauis domi disciplina, de qua summatim nobis dicendum est, et hic locus totus continenti oratione breuiter comprehendendus : quandoquidem quae ad litteras et ingenuas disciplinas attinent ordine paulo ante proposito, in secundum locum dicendi reiecta sunt. PAULUS. — Et recte quidem, non enim difficile postea fuerit reuerti ad annos et pueritiae primordia, si sic fuerit opus : et ego nunc quidem hac parentum uirtutis, et quasi quadam in filiis delineatione ualde delector. Siue quod est egregia et digna animaduersione ista res, siue quod horum maximam partem ego quoque in memet a uobis, qui me aluistis, ac produxistis, expertus sum. IACOBUS. — Sit igitur haec prima parentibus proposita lex erga eos liberos, quos ipsi uolunt ad uirtutis optimam frugem producere, ut quales eos effici student, tales ipsi eis uideantur. Neque hoc tamen quod praecipitur a nobis facile facto admodum est : quod ei qui uelit assequi , noscenda et tenenda est in rebus mediocritas : cuius usus difficillimus, fructus praeclarissimus semper fuit. Verum si quis forte fuerit pater, qui minus ipse regendo fïlio idoneus, ilium tamen cupiat in uirum magnum adolescere, requirat magistrum aptiorem, cuius in disciplinam filium suum committat : satius est enim externis moribus probum, quam domesticis degenerem filium educari. Et hoc tamen factitatum saepe a summis uiris non legimus solum, sed perspeximus ipsi : nisi forte Philippi regis Macedonum consilium reprehendendum est, qui cum Alexandrum filium haberet ea spe atque indole maximae uirtutis; quam res deinde ab illo gestae comprobauerunt. Tradidit eurn puero summo philosophorum Aristoteli instituendum. Sed nos quidem sic nunc ponamus, tanquam parens ipse ad puerum instituendum atque erudiendum aptus sit, quod et saepe animi ardore quodam efficitur, ut etiam si antea minus cogitauerit quae ad eiusmodi uitam moderatam atque grauem pertineant, amore filii incensus in eam curam totum se conferat. Adhibenda igitur, ut diximus, est mediocritas, sine qua nihil uel specie praeclarum, uel usu iucundum uere esse potest cuius etsi integram plenamque notionem sola philosophia praebet, attamen qui natura bona praediti, atque ingenio bono, laudem sibi adipisci ex uirtute contenderunt, etiam absque philosophia aliquam aliquando in se imaginem huius omnium uirtutem dominae mediocritatis haud ignobilem expressere. Hoc ex genre hominum sit pater : natura moderatus, uirtutis ac dignitatis studio praecipue flagrans, qui se totum in animum ingeniumque pueri per oculos et aures illius infundere studeat. Statim enim coniicit oculos puer in patremfamiliae, ut primum ualere cogitatione incipit : attentiusque omnia illius dicta et facta intuetur, ut magnopere sit prouidendum, ne quem fingere ipsi atque formare ad omne uirtutis decus cupimus aliquo ex nobis eum de honestamento potius inficiamus. Quoniam uero sensus oculorum sensum audiendi anteit, priorque adhibet uim sibi a natura traditam, ponenda primùm ante oculos filii species in patre est gravis viri, quae in amictu, et omni motu corporis animique consistit, inque his rebus omnibus quae domi geruntur quotidie, in quibus pater seruare uestitus consuetudinem eam debet, qua populus maxime utitur, ita uti neque nimis uestimentis lautus, quod leuitatis : neque rursus plebeius sit, aut sordidus, quod aliquando negligentiae, saepius autem adscribitur auaritiae : motus uero animi sui atque impetus, qui ab iracundia, ab aliqua molestia, ab amore, ab odio, à spe, ab inopinato gaudio, ab alicuius mali et calamitatis metu, a subitis tristium rerum nunciis, a caeteris cuiusque modi affectibus, intestinisque pulsionibus feriunt animos et quatiunt, et de statu eos demouere conantur, ita sustentet et regat, ut appareat intuenti, motus illos animi quamuis incitatos et celeres, expectare tamen et morari rationis imperium : nec excurrere audere, nisi cum, et quoad illa praestiterit : quo spectaculo quidem nihil cerni in rerum natura potest diuinius. Quid enim oculis hominum tam praeclarum, tamque magnificum, atque in omni pulchritudinis dignitate tam eminens accidere potest, quam uirtutem animi intueri moderantis motus, et cupiditates suas, easque ad rationis normam apte dirigentis : qua consuetudine si a primo imbutus puer in parente ipso fuerit, ne ille egregiam sementem in animo conceperit futurae in se praestantissimae uirtutis. Sed hanc modestiam et temperationem animi sequitur corporis in omni motu ac gestu quaedam quasi tarditas : non ponderis illa neque lentitudinis, id enim plerumque ignauiae, et desidiae potius est, aut etiam stultitiae interdum, et stoliditatis. Sed quae se ad illam interiorem grauitatem incommodet, eisdemque et adstringatur habenis, et laxetur, quibus regitur animus, ut cum eueniat interdum ut acrius aliquid agendum contendendumque sit, manuum, pedumque celeritas, et uultus uocisque acrimonia, non interdicta nobis a natura, sed ab ratione intus atque consilio ad usus necessarios reseruata fuisse uideatur. Hoc, ut dixi, quod est ipsius uitae quasi decorum quoddam, ornans illam totam atque illustrans nosse quid quacumque in re deceat, et quando et quatenus, maxime quidem comprehenditur et perficitur ex philosophia : quae una facit, ut sit ipsum sibi undique et in omnem uitam semper consentiens : sed plurimum etiam aetas, et rerum multarum usus affert, et in humanis euentibus quid plerumque acciderit, et accidat, diligens animi aduersio, quae et philosophie ipsi materiam instrumentumque suppeditat, et sola sine philosophia in homine acuto natura, atque probo, speciem potest effingere uiri sapientis : plenam autem ac perfectam sapientiam nequaquam potest. Debet autem paterfamiliae cum semper animum suum habere in potestate, tum uero cum praesente filio aliquid eiusmodi contingit, in quo uideatur debere commoueri, aduocare meminerit consilium rationis : neque solum quod conueniat, agere id atque exequi; sed cum quadam etiam dignitate, ut quam maxime fieri potest, in animo pueri illaa praeclarae species insinuentur, et insideant, quae ubi sedem sibi, locumque in eo constituerint, usumque et auctoritatem domicilii fuerint nactae, nullae postea modo passurae sunt dedecorosas alias, deformeisque species prope se aceedere, aut diutius considere. Sit itaque pater ab hoc uitae instituto pius ac reuerens erga Deum immortalem, cum aequalibus comis, maiorum absque assentatione et uenditatione sui obseruator : in seruos uero ac domesticos mitis potius quam asper; uerum ut retineat grauitatem imperii, sibique ad nutum omnis praeesto esse instituat, utaturque domi breuiloquio, uoce quidem leni, atque placata, sed uerbis ualentibus : neque seruorum congressus et colloquia nimis saepe appetat, adeuntibus tamen et aliquid eapostulantibus, semper sit comis, respondeatque summatim quod sit aequum et bonum. Ut autem ipsi inter se sint concordes et pacem colant, neminique fiat iniuria : atque uti inopia laborantibus, uel etiam morbo oppressis ipse subueniat cum quadam cura, signiticationeque beneuolentiae, uerbis quoque et factis aliquando benignioribus : hoc patri utique familias non in ultimis habendum est, si eos continere in amore sui, et in magno metu suae amittendae familiaritatis uelit, quam illi sic tractati, saepenumero uita sua habent cariorem : et inest tamen in hoc toto genere grauitas quaedam et auctoritas imperii, specimen dignitatis eximium demonstrans, quae ad magnificentiam animorum exaggerandam pertineat : ingenerandum est enim in animo naturaque pueri excelsum illud et rectum, quod nec in potentioribus obseruandis grauitate careat, neque in regendis humilioribus mansuetudinem deponat, cuius uti pulcherrima, sic difficillima est tractatio : et tamen eius prima lineamenta ducere in animo filii, sui imitatione debet pater quae postea in eo aetas illustret, usus confirmet, philosophia perpoliat. Atque haec nos sermone percurrimus, non ut instituamus familiae patrem, maius enim id negotium et maioris operae sit : sed quantum ex eo manare ad filium boni moris quadam specie uirtutis ac dignitatis imitanda potest, id ut quasi penicillo leui ducamus, et describamus in animo recente et tenero, quo tanquam in arbuscularum molli adhuc cortice incisae litterae : sic haecc uirtutis in puero descriptio, tempore demum aucta et confirmata obcalleat.