[1,0] OWENI EPIGRAMMATA LIBER PRIMUS. [1,1] Ad illustrissimam heroinam Mariam Neville, patronam suam. Inueniant nostri patronim ut ubique libelli, Libros lectori dedico, meque tibi. [1,2] AD LECTOREM. Qui legis ista, tuam reprehendo, si mea laudas Omnia, stultitiam; si nihil, inuidiam. [1,3] Ad Iohannem Hoskins, IC., poetam ingeniosissimum, de suo Libro. Hic liber est mundus : homines sunt, Hoskine, uersus, Inuenies paucos hic, ut in orbe, bonos. [1,4] Ad Dominam Mariam Neville, Patronam suam. Si nos Pythagorae non fallunt dogmata, corpus Intrarunt Pallas, Iuno, uenusque tuum. [1,10] In Ioannem Protum. Ducturum uxorem memini, te Prote, minatum; Ebrius uxorem ducere nemo potest. Uxori nubas potius, quae sobria potum Ducere te noctu,possit ab urbe domum. [1,11] In Aulum, nobilem ignobilem. Degener Aule, tuis maioribus omnia debes : Debebit, credo, nil tibi posteritas. [1,12] In Hernicum. Emisti fatuum bis denis, Hernice, libris; Emissem tanto non ego te pretio. [1,13] Venus. Principium dulce est: at finis amoris amarus ; Laeta uenire Venus, tristis abire solet. Flumina quaesitum sic in mare dulcia currunt: Postquam gustarant aequor, amara fluunt. [1,18] Germana Veritas. Mersum in nescio quo uerum latitare profundo Democritus, nemo quod reperiret, ait. Si latet in uino uerum, (ut prouerbia dicunt) Inuenit uerum Teuto uel inueniet. [1,21] Ad quendam pauperem Medicum. Qui modo uenisti nostram mendicus in urbem, Paulum mutato nomine, fis medicus. Pharmaca das aegroto: aurum tibi porrigit aeger, Tu morbum curas illius; ille tuum. [1,23] In Marcum. Esse in natura uacuum cur, Marce, negasti, Cui tamen ingenii tam sit inane caput ? [1,28] Epitaphum Athei. Mortuus est, quasi uicturus post funera non sit: Sic uixit, tanquam non moriturus erat. [1,31] Prophetae, Poetae. Illi de rebus praedicere uera futuris; Hi de praeteritis dicere falsa solent. [1,38] Maritus. Hanc ego, mi uxorem duxi, tulit alter amorem : Sic uos, non uobis, mellificatis apes. [1,47] In Auaros, iocus. Naturam paruo contentam uulgus inepte Laudat, et indigne damnat auaritiam : Solus enim parcus minimo satiatur auarus : Nam natura parum sat putat, ille nihil. [1,48] Ad Philopatrium. Pro patria sit dulce mori licet atque decorum : Viuere pro patria dulcius esse puto. [1,52] ln Atheos. Nulla domus domino caruit: uos hanccine tantam Nullius domini creditis esse domum ? [1,56] Ad Marcum luscum. Unus, Marce, deest oculus tibi; sufficit unus : Plura uident oculi, non meliora, duo. Sunt mihi binae aures : tamen his nihil audio ueri ; Bini oculi, uideo nil tamen hisce boni. [1,57] In Paulum. Ne pereat tua fama, struis tibi, Paule, sepulchrum ; Tanquam non possint ipsa sepulchra mori. [1,58] Secretum contra canitiem. Ad Bithynicum. Ne tua sit posthac, Bithynice, cana senectus, (O te felicem !) calua iuuenta facit. [1,63] ln Pontiam. In mare cornutos iaciendos, Pontius inquit: Pontia respondit: Disce nature prius. [1,65] Mentiris. Mentiris ! Caue militibus ne dixeris unquam : Maius eo nullum dedecus esse putant. Mentiris, tantum qui dedecus esse putatis, Mentiri quare creditis esse decus ? [1,73] Ad Caluum. Arboribus redeunt crines et gramina campis ; At capiti frondes non rediere tuo. [1,74] Nilo negli occhi, Etna nel cuore. Frigidus ardentes intrauit Nilus ocellos, Dum cor Aetnaeo carpitur igne meum. Nec tantus fluuio lacrymarum extinguitur ardor, Nec tanti fletus flumina siccat amor. Sic sibi discordes, exercent uim tamen ambo In me concordes, ignis et unda suam. [1,84] In Marcum. Carmine, Marce, tuo laudas me: fallor, an hoc tu, Ut tua collaudem carmina, Marce facis ? [1,85] Mors. Restituunt furtum fures, ui rapta latrones : Omnia mors aufert, restituitque nihil. [1,86] Ad Amicum. Cam sis dimidium dominae, quam diligis unam, Dimidiumque tuus, parte quota meus es ? Tel scribis tamen usque meum. Qui, coniuge ducta, Vx tuus es, pacto quo meus esse potes ? [1,87] Vir bonus. Si quicquid rarum, carum est, pretiumque meretur; Crede mihi, res est uir pretiosa bonus. [1,88] In quendam senem. Ex nigro mentum senio mutatur in album : Candida quae fuerat mens tibi, facta nigra est. [1,89] In Paulinum. Quicquid ab antiquo, Pauline, rogaris amico, Hoc te facturum cras mihi semper ais. Visne tibi dignas reddam pro munere grates ? Gratia pro meritis cras referenda tibi. [1,91] In Cottam. Totus es uxoris, non solus, Cotta, Camillae : Sola tua est, at non tota Camilla tua est. [1,95] In Marcum. Barba tibi creuit, ceciderunt, Marce, capilli : Inde tibi grauis est barba, caputque leue. [1,96] Ad D. Ioan. Hoskins. Ambiguos tecum peragens socialiter annos; Oxoniae iuuenis, Wintoniaeque puer ; Saepe tuum in dubiis sine fuco expertus amorem, Rebus, et indubiam sum sine fraude fidem. Hoc tibi mnemosynon me mittere iussit amoris, Qui mihi te iunxit, me tibi uinxit, amor. [1,97] De morte. Ad Epicharmum. Cur non uis, Epicharme, mori, sed mortuus esse ? Vis, Epicharme, mori, sed sine morte mori. Fert mortem dolor, aufert mors optata dolorem: Est igitur peior morte, Epicharme, dolor. [1,98] In Phyllida. Sicut equo iaculans Parthus fugit et ferit hostem, Phyllis amatorem sic fugiendo capit. [1,100] De Magnete. Cuncta trahunt ad se magnates aurea, sicut Ad se magnetes ferrea cuncta trahunt. Tecum nil mihi sit, gens aulica (docta rogare) ; Cum das, parca satis; prodiga, quando petis. Omnia te aduersum spectantia, nulla retrorsum, Munera me terrent, ut nihil inde petam. [1,101] Mors. Mors quid sit, rogitas ? si scirem, mortuus essem : Ad me, cum fuero mortuus, ergo ueni. [1,103] In Zoilum. Quod mores accuso malos, me, Zoile, carpis; Conscius an forsan, quod reprehendo tuos ? Cur tibi prae reliquis metuas ? fortasse ego, mores Cum reprehendo malos, tum reprehendo meos. [1,106] In Caluum. Calue, meos numquam potui numerare capillos ; Nec tu, (nam nulli sunt) numerare tuos. [1,113] Chirurgus. Bella magis, pacemne precer ? mihi seruit utrumque. Ambo patroni Marsque, Venusque mei. [1,123] De Bardella, latrone Mantuano. Bardellam monachus solans in morte latronem, Euge, tibi in caelo coena parutur, ait. Respondit Bardella : Hodie ieiunia seruo; Coenabis nostro, si lubet, ipso loco. [1,150] Ad Amicam absentem. Uror amore miser, tantoque potentius uror, Quanto qui me urit longius ignis abest. [2,1] Ad Lectorem. Ne placeant stultis, quorum sunt omnia plena, Carmina non multis nostra placere uolo. Sat mihi sunt pauci lectores, est satis unus: Si me nemo legat, sat mihi nullus erit. [2,2] Ad incomparabilem heroinam D. Mariam Neuille, Patronam suam. Ex uatum ingeniis multorum gloria pendet ; Debetur merito laus tua tota tuo. [2,3] Ad eandem. Si quem forsan habes, inimico nil male, amicis Omnibus ex animo uisque facisque bene: Unum hoc est, quod tu non obliuisceris unquam: Unum illud, numquam quod meminisse soles. [2,11] De remedio Amoris. Igni subtrahito lignum, (ieiunia scruans) : A muliere sede (sicut ab igne) procul. Si tuus istorum neutro consumitur ardor, Uxor ducenda est. Haec erit instar aquae. [2,28] Ad Philippum Sidneium. Qui scribenda facit, scribitue legenda, beatus Ille; beatior es tu quod utrumque facis. Digna legi scribis, facis et dignissima scribi : Scripta probant doctum te tua, facta probum. [2,31] Ad Elisabetham, Comitissam Rutlandiae, Philip. Sidneii filiam. Quod pater ille tuus fuerit, laus magna Philippi est; Laus tua, quod tanti filia patris eras. [2,36] Ad D. Thomam Chalonerum Equitem, Praepositum Domini Principis. Principis efformas tenerum sic pectus, ut olim Non modo regnorum rex sit, ad ipse sui. Quatuor hoc quintum regnis ut praeferat unum, Imperiurnque sui quatuor imperiis. [2,42] Insana Sanitas. Quo tibi potatum plus est in uentre salutum : Hoc minus, epotis hisce, salutis habes. Contingant utinam tales tibi mille salutes ! Non equidem inuideo ; mi satis una salus. Una salus sanis nullam potare salutem. Non est in pota uera salute salus. [2,46] Democritus et Heraclitus. Ille nihil nisi risit: et iste nihil nisi fleuit: Istene ridendus, flendus an ille magis ?