Primo, rogo ut edictum ostendas, ubi hanc legem ecclesiae suae posuit Christus; nec vanus ero, si diserta in re tanti momenti verba reąuiram. Ałiud suadere yidetur effatum illud: Ubicunąue duo vel tres congre-gantur in meo nomine, ibi ego ero in medio ipsorum. Ań coetui, in cujus medio erit Christus, aliąuid deerit ad veram ecclesiam, ipse yideris. Nihil certe illic deesse potest ad veram salutem: quod ad rem nostram sufficit. Secundo, videas ąuaeso illos, qui rectores ecclesiae a Christo institutos et successione continuandos volunt, in ipso limine inter se dissentientes. Lis haec necessario permittit eligendi libertatem, scilicet ut integrum sit cuivis ad eam accedere, quam ipse praefert eccle siam. » Tertio, habeas quem tibi praeponas necessariumque credis hujusmodi longa serie designatum rectorem; dum ego interim me isti societati adjungo, in qua mihi persuasum est repertum iri ea quae ad animae salutem sunt necessaria. Itaque utriąue nostrum salva est, quam poscis, ecclesiastica libertas, nec alteruter alium habet quam quem ipse sibi elegerit legislatorem. Quandoquidem autem de vera ecclesia adeo solicitus es, obiter hic rogare liceat, an non verae ecclesiae Christi magis conveniat eas communionis conditiones stabilire, ąuibus illa et illa solą continentur, quae Spiritus sanctus in Sacra Scriptura clare et disertis yerbis docuit, ad salutem esse necessaria; quam sua vel in-venta, vel interpretamenta, tanąuam legem divinam obtrudere et ea tanąuam ad professionem Christianam omnino necessaria legibus ecclesiasticis sancire, de ąuibus aut nihil prorsus, aut non decretorie saltem pro-nunciarunt eloąuia divina? Qui ea poscit ad commu-nionem ecclesiasticam, quae Christus non poscit ad vitam aeternam; ille ad suam opinionem et utilitatem forte societatem commode constituit; sed ea Christi ąuomodo dicenda, quae alienis institutis stabilitur ecclesia; et ex qua illi excluduntur, quos olim recipiet Christus in regnum coelorum? Sed cum verae ecclesiae notas indagare hujus loci non sit, eos saltem qui pro suae societatis placitis tam acriter contendunt, et nihil nisi ecclesiam, non minore strepitu, et forsan eodem instinctu, quo olim argentarii illi Ephesii Dia-nam suam, Act. XIX, continuo crepant, unum hoc mo-nitos vellem, Evangelium scilicet passim testari, veros Christi discipulos expectare et pati debere persecutio-nes: veram autem Christi ecclesiam alios persequi, aut j insectari debere; vel vi, ferro et flammis ad fidem et dogmata sua amplectenda cogere, non niemini me uspiam in Novo Testamento legisse. Finis societatis religiosae, uti dictum, est cultus Dei publicus et per eum vitae aeternae acąuisitio. Eo igitur collimare debet tota disciplina; his finibus circumscribi omnes leges ecclesiasticae. Nihil in hac societate agitur, nec agi potest, de bonorum civilium, vel terrenorum possessione; nulla hic, ąuacunąue de causa, adhibenda vis, quae omnis ad magistratum civilem pertinet; bonorumąue externorum possessio, et usus illius subjacet potestati. Dices: Quae igitur sanctio leges ecclesiasticas ratas habebit, si coactio omnis abesse debet? Resp.: Ea sane quae convenit rebus, ąuarum externa professio et observantia nihil prodest, nisi penitus animis insideant; plenumąue conscientiae assensum in his obtineant; nempe hortationes, monita, consilia, arma sunt hujus societatis, ąuibus membra in officio continenda. Si his non corrigantur delinąuentes, errantesąue reducantur in viam, nihil aliud restat, nisi ut reluctantes et obstinati, nullamąue melioris frugis de se spem praebentes, a societate prorsus sejuncti rejiciantur. Haec suprema et ultima est potestatis ecclesiasticae vis, quae nullam aliam infert poenam, nisi quod, cessante relatione inter corpus membrumąue abscissum, damnatus desinit1 ecclesiae illius esse pars. His ita constitutis, inąuiramus porro quae cujusąue sunt circa Tolerantiam officia. Primo, dico quod nulla ecclesia tenetur tolerantiae nomine eum sinu suo fo-vere, qui monitus obstinate peccat contra leges in ea societate stabilitas; quas si cui impune violare licet, de societate actum est; cum hae sint et communionis conditiones et unicum societatis yinculum. Yeruntamen cavendum est, ne excommunicationis decreto adjiciatur vel verborum contumelia, vel facti violentia, qua vel corpus ejecti, vel bona quoquo modo laedantur. Vis enim tota, uti dictum, magistratus est, nec privato cuivis per-missa, nisi solum ut illatam repellat. Excommunicatio nihil bonorum civilium, quae aut privatim possidebat, excommunicato aufert, aut auferre potest. Ea omnia ad civilem statum pertinent et magistratus tutelae sub-jiciuntur. Excommunicationis vis tota in eo unice con-sistit, ut declarata societatis voluntate, solvatur unio inter corpus et membrum aliquod, qua cessante rela-tione necessario cessat quarundam rerum communio, quas membris suis tribuit societas; ad quas nemo jus habet civile. Nulla enim facta est excommunicato civilis injuria, si minister ecclesiae panem et vinum non illius, sed aliena pecunia emptum, illi non dat in celebratione coenae dominicae. Secundo, nemo privatus alterius bona civilia ąuoąuo modo invadere, aut imminuere debet, propterea quod a sua religione suisąue ritibus alienum se profiteatur. Omnia illi tam humanitatis quam civitatis jura sancte conservanda: religionis haec non sunt: sive Christianus sit, sive ethnicus, ab omni vi et injuria temperandum. Justitiae mensura benevolentiae et charitatis officiis cumulanda. Hoc jubet Eyangelium; suadet ratio; et quam conciliavit natura, hominum inter ipsos com-munis societas. Si a recto tramite aberrat, sibi soli errat miser, tibi innocuus; nec igitur a te małe mulctandus debet hujus vitae bonis excidere, quod in futuro sae-culo credis periturum. Quod de mutua privatorum hominum inter se de religione dissidentium tolerantia dixi, id etiam de ecclesiis particularibus dictum volo, quae inter se plri-vatae quodammodo sunt personae, nec altera in alteram jus aliquod habet, ne tum quidem, si forte accidat, cum magistratus ciyilis hujus vel illius ecclesiae sit: quandoquidem respublica nullum jus novum tribuere potest ecclesiae, uti nec vice versa ecclesia reipublicae: siquidem ecclesia, sive magistratus ei se adjungat, sive deserat, manet semper eadem, quae ante, libera et voluntaria societas; nec accedente magistratu gladii po-testatem acquirit; nec decedente, quam prius habuit docendi excommunicandive, amittit disciplinam. Hoc spontaneae societatis semper erit immutabile jus, ut ex suis, quos visum f u erit, abalienare possit: nullam vero quorumvis accessione acąuirat in ałienos jurisdic-tionem. Quare pax, aeąuitas et amicitia inter diversas ecclesias, uti inter priyatos homines, sine juris alicujus praerogativa semper et aeąuabiliter colenda. Ut exemplo res clara fiat, ponamus Constantinopoli duas, alteram Remonstrantium, alteram Antiremonstrantium ecclesias. Ań aliąuis dicat alteri earum jus competere, ut dissentientes alios, quod diversa habent, vel dogmata vel ritus, libertate, vel bonis spoliet, quod alibi factum videmus: vel exilio, vel capite puniat? tacente interim et ridente Turca, dum Christiani Christianos crudelitate et laniena vexant. Si vero alte-ra harum ecclesiarum in alteram saeviendi habet potes-tatem, rogo quaenam ex duabus, et quo jurę? Respon-debitur sine dubio Orthodoxa in errantem, vel haere-ticam. Hoc est magnis et speciosis verbis nihil dicere. Quaelibet ecclesia sibi orthodoxa est, aliis erronea, vel haeretica; siquidem quae credit vera esse credit, quae in diversum abeunt erroris damnat. Itaąue de dogma-tum veritate, de cultus rectitudine, inter utramąue lis aeąua est, nulla judicis, qui nullus aut Constantinopoli aut in terris est, sententia componenda. Quaestionis decisio ad supremum omnium hominum judicem unice pertinet, ad quem etiam solum pertinet errantis casti-gatio. Interim cogitent ąuanto gravius illi peccant qui, si non errori, saltem superbiae addunt injustitiam, dum alieni domini servos, sibi minime obnoxios, temere et insolenter dilacerant. Quod si certo constare possit, ąuaenam inter dissidentes recte de religione sentiret, non inde accresceret orthodoxae ecclesiae potestas alias spoliandi; cum ecclesiarum in res terrestres nulla sit jurisdictio: nec ferrum et ignis ad errores arguendos, mentesąue hominum, aut informandas, aut convertendas idonea sunt instrumenta. Fac tamen alteri parti favere magistratum civilem, suumąue illi praebere velle gladium; ut heterodoxos, se annuente, ąuocunąue velit modo castiget. Ań a Turca Imperatore ecclesiae Christianae in fratres jus aliąuod accedere posse quis dixerit? Infidelis, qui sua authoritate Christianos ob fidei dogmata punire non potest, societati cuivis Christianae authoritatem istam minime potest impertire, nec jus, quod ipse non habet, dare. Eandem rationem in Christiano esse regno cogita. Potestas ciyilis ubiąue eadem est, nec majorem potest tribuere ecclesiae authoritatem in mań u principis Christiani, quam ethnici, id est, nullam. Quanquam hoc observatu forte dignum est, quod anirnosiores hi yeritatis satellites, errorum oppugnatores, schismatum impatientes, zelum istum suum pro Deo, quo toti accenduntur et ardent, nuspiam pene expromunt, nisi ubi faventem sibi habent magistratum ciyilem. Ubi primum gratia apud magistratum, adeoque viribus sunt superiores, yiolanda illico pax et charitas Christiana; alias colenda est mutua tolerantia. Quando robore ciyili impares sunt, innoxie et patienter ferre possunt, a quo tantum sibi et religioni alias metuunt, idololatriae, superstitionis, haereseos in yicinia contagium: nec libenter aut feryide arguendis erroribus, qui aulae et magistratu! placent, impendunt operam; quae tamen vera et solą est propagandae yeritatis methodus, juncto scilicet cum humanitate et benevolentia rationum et argumentorum pondere. Nullae igitur sive personae, sive ecclesiae, sive demum respublicae, jus aliquod habere possunt bona ciyilia inyicem inyadendi seque mutuo rebus mundanis spoliandi, sub praetextu religionis. Qui aliter sentiunt, velim secum reputent, quam infinitam praebent huma-no generi litium et bellorum materiem: ąuantum ad rapinas et caedes et aeterna odia incitamentum: nec uspiam securitas aut pax, nedum amicitia inter homi-nes stabiliri aut subsistere potest, si ea obtineat opinio, Dominium scilicet fundari in Gratia: et religionem vi et armis propagandam. Tertio, videamus quid Tolerantiae officium exigit ab iis, qui a reliąuo coetu et gente laica, uti loąui amant, charactere et munere aliąuo ecclesiastico distinguun-tur, sive sint episcopi, sacerdotes, presbyteri, ministri, vel ąuocunąue alio nomine veniant. De origine sive potestatis sive dignitatis clericae jam non est inąuirendi locus: hoc tamen di co; undecunąue orta est eorum authoritas, cum sit ecclesiastica, inter ecclesiae cancel-los debet coerceri, nec ad res civiles quovis modo potest extendi: quandoquidem ipsa ecclesia a republica rebusque civilibus prorsus sejuncta est et separata. Fixi et immobiles sunt utrique limites. Coelum et ter-ram, res disjunctissimas, miscet qui has duas societates, origine, fine, materia, toto coelo diversas velit confun-dere. Quare nemo, quocunque demum munere ecclesiastico ornatus, potest quemvis hominum, a sua ecclesia vel fide alienum, vita, libertate, aut quavis bonorum terrestrium parte mulctare religionis causa. Quod enim integrae non licitum est ecclesiae, id alicui ejus mem-bro jurę ecclesiastico licere non potest. Nec yiris ecclesiasticis satis est a vi et rapina et omnimoda persecutione abstinere; qui se successorem profitetur Apostolorum et docendi munus in se suscepit, tenetur porro monere suos de pacis et benevolentiae officiis erga omnes homines; tam erroneos quam orthodoxos, tam secum sentientes quam a fide sua vel ritibus alienos et cunctos, sive privatos sive rempublicam gerentes, si qui hujusmodi sint in sua ecclesia, ad charitatem, mansuetudinem, tolerantiam hortari, omnemque illam aversationem et contra heterodoxos animi ardo-rem compescere et lenire, quem aut suus cujusque pro sua religione et secta feroculus zelus, aut aliorum astus in mentibus accenderit. Qui et quantus tam in ecclesia quam republica perciperetur fructus, si doctrina pacis et tolerantiae resonarent pulpita, nolo dicere, nequid gravius a me dictum in eos videatur, quorum digni-tatem a nemine, ne a seipsis quidem, imminutam vel-lem. Yerum dico hoc ita fieri oportere, et si quis, qui se ministrum verbi divini profitetur et praeconem Evangelii pacis, alia docet, negotium sibi demandatum aut nescit, aut negligit, cujus aliquando principi pacis reddet rationem. Si monendi sint Christiani, ut a vin-dicta abstineant, iteratis lacessiti injuriis usque ad septuagies septies; ąuanto magis illi ab omni ira et inimica vi sibi temperare debent, qui nihil ab alio passi sunt; et cavere maxime ne illos quoquo modo laedant a ąuibus nulla in re fuerint laesi; praecipue ne aliis quodvis intentent malum, qui res suas solum agunt, et de hoc uno soliciti sunt, ut Deum colant eo modo, quem, neglecta hominum opinione, ipsi Deo maxime acceptum fore credunt, et eam amplectuntur religionem, quae ipsis maximam spem facit salutis aeternae? Si de re domestica et facultatibus, si de corporis valetudine aga-tur, quid e re sua fuerit apud se consulere cuivis in-tegrum est, illudque sequi permissum quod suo judicio sit optimum: de vicini sui re familiari małe adminis-trata nemo queritur; de semendis agris vel locanda filia erranti nemo irascitur; in popinis decoquentem nemo corrigit: diruat, aedificet, sumptus faciat suo morę, tacitum est, licitum est: si vero templum publicum non frequentet, si illic debito ritu corpus non flectat; si liberos hujus vel illius ecclesiae sacris initiandos non tradat, fit murmur, clamor, incusatio, quisque tanti criminis paratus est vindex, et a vi et rapina vix sibi temperant zelotae, dum in jus vocatur, et sententia ju-dicis vel corpus carceri necive tradat, vel bona hastae subjiciat. Oratores ecclesiastici cujusque sectae aliorum errores, qua possunt, argumentorum vi redarguant et debellent, sed hominibus parcant. Quod si destituantur rationum momentis, absona et alieni fori instrumenta ne adsciscant, ecclesiasticis non tractanda; nec in subsidium suae vel eloąuentiae vel doctrinae a magistratu fasces et secures mutuentur, ne forte dum prae se ferunt veritatis amorem, zelus eorum ferro et igne nimium effervescens affectatae dominionis fiat indi-cium. Haud facile enim persuadebit viris cordatis, se vehementer et sincere cupere fratrem in futuro saeculo ab igne gehennae tutum salvumque fore, qui siccis ocu-lis et prono animo vivum hic tradit carnifici concre-mandum. Quarto, quae sunt magistratus partes, quae sane circa tolerantiam maximae sunt, ultimo jam loco videndum. Supra probavimus, ad magistratum non pertinere animarum curam, authoritativam, si ita loqui liceat, volo, quae scilicet legibus jubendo, poenisque cogendo, exercetur: charitativa enim quae docendo, monendo, suaden-do consulit, nemini negari potest. Itaque penes quemque animae suae cura est, eique permittenda. Dices: Quid si animae suae curam negligit? Resp.: Quid si sanitatis? quid si rei familiaris, quae res propius magistratus imperio subjacent? an magistratus edicto ad eam rem facto cavebit ne pauper vel aeger fiat? Leges quantum fieri potest subditorum bona et sanitatem ab aliena vi vel fraude tueri conantur, non a possidentis incuria vel dissipatione. Nemo ut valeat, ut ditescat, invitus cogi potest. Invitos ne ąuidem Deus servabit. Fac tamen principem subditos ad opes acąuirendas, vel corporis robur tuendum velle cogere: Annę solos medicos Ro-manos consulendos esse legę statutum erit, et ad eorum praescriptum vivere ąuisąue tenebitur? Numąuid nul-lum sumendum vel medicamentum vel obsonium, nisi quod in Yaticano paratum, aut e Genevensi prodierit officina: Vel ut subditis domi suae abunde sit et laute, anne omnes legę tenebuntur mercaturam vel musicam exercere? an ąuisąue fiet vel caupo, vel faber, ąuibus artibus aliąui satis commode familiam suam sustentant, opibusąue augent? Sed dices: Quaestus mille sunt artes, unica salutis via. Recte sane dictum, ab iis prae-sertim, qui ad hanc vel illam cogere vellent: nam si plures essent, ne cogendi ąuidem inveniretur praetex-tus. Quod si ego secundum geographiam sacram recta Hierosolymas totis viribus contendo, cur yapulo quod non cothurnatus forsan, vel certo modo lotus vel tonsus incedo; quod carnibus in itinere vescor, vel victu utor stomacho et valetudini commodo; quod hinc inde aliąua diverticula vito, quae mihi videntur in praecipitia vel vepreta deducere? vel inter varios, qui ejusdem viae sunt et eodem tendentis, calles eum seligo qui minime sinuo-sus coenosusve apparet? Quod illi minus modesti, hi morosiores, visi sunt quam quibus me libenter vellem adjungere comitem; vel quod habeo vel non habeo mitratum vel alba stola indutum itineris ducem? Nam profecto si recte rem reputemus, hujusmodi plerum-que sunt minoris momenti res, quae fratres Christianos de summa religionis eadem et recte sentientes tam acriter committunt, et quae salva religione et animarum salute, modo absit superstitio vel hypocrisis, possint vel observari vel omitti. Verum demus zelotis, et omnia quae sua non sunt damnantibus, ex his circumstantiis diversas et in diver-sa tendentes naści vias; quid tandem proficiemus? Uni-ca ex his revera salutis sit via. Yerum inter mille, quas homines ingrediuntur, de recta ambigitur: nec cura reipublicae, nec legum condendarum jus, illam quae ducit ad coelum viam, magistratu! certius detegit, quam suum privato studium. Debile traho corpus et gravi morbo languidum, cujus unicam eamąue ignotam ponamus esse medelam. Ideone magistratus est praescribere remedium, quia unicum tantum est, idąue inter tot varia ignotum? Ideone ąuia unicum quo mortem evitem mihi agendum restat, id quod jubet fieri magistratus erit tutum? Quae a singulis studio, consilio, judicio, cogitatione et sincera mente indaganda, ea non uni alicui hominum sorti, tanquam ipsi propria, tri-buenda sunt. Nascuntur principes potestate superiores, natura vero aequales reliquis mortalibus, nec regnandi jus vel peritia secum trahit aliarum rerum certam co-gnitionem, nedum religionis verae: si enim ita esset, qui fit quod de rebus religionis tam in diversum abeunt terrarum domini? Sed demus verosimile esse, viam ad vitam aeternam principi esse quam subditis notiorem: vel saltem tutius commodiusve esse in hac rerum incer-titudine illius mandatis obtemperare. Dices igitur: Ań si te juberet mercatura victum quaerere, recusares, quia dubitares an hac arte quaestum faceres? Resp.: Merca-tor fierem jubente principe: quia si małe succederet, ille oleum et operam mercatura perditam potens est alio modo abunde resarcire; et si famem pauperiemque, uti prae se fert, a me amotam velit, id facile praestare potest, si mea omnia absumpserit infelicis mercaturae mała sors. Verum hoc non fit in rebus vitae futurae. Si illic małe operam locavero; si illic semel spe excidi, magistratus neąuaąuam potest resarcire damnum, levare malum, nec me in aliąuam partem, multo minus in integrum restituere. Qua sponsione de regno coelorum cavebitur? Dices forte: Magistratui civili de rebus sacris certum, quod seąui omnes debent, non tribuimus judicium, sed ecclesiae. Quod definivit ecclesia, id magistratus civilis ab omnibus observari jubet, et neąuis aliud in sacris vel agat vel credat quam quod docet ecclesia, authoritate sua cavet: adeo ut judicium sit penes ecclesiam; obsequium magistratus ipse praestat, et ab aliis exigit. Resp.: Yenerandum illud Apostolorum tempore ecclesiae nomen, seąuioribus saeculis ad fucum faciendum non raro usurpatum fuisse, quis non videt? prae-senti saltem in re nihil opis nobis affert. Ego unicam illam angustam quae ad coelum ducit semitam, magi-stratui non magis notam esse dico quam privatis; ideo-que tuto eurn non possum sequi ducem, qui cum viae potest esse aeque ignarus, de mea certe salute non potest non esse minus solicitus quam ego ipse. Inter tot gentis Hebraeae reges quotusquisque fuit, quem secutus aliquis Israelita, non a vero cultu Dei deflexisset in idololatriam, in certam perniciem coeca hujusmodi obedientia ruiturus? Tu contra bono me esse animo jubes, in tuto dicis r es est; jam enim magistratus non sua sed ecclesiae de rebus religionis decreta populo observanda proponit et sanctione civili stabilit. Sed rogo cujus demum ecclesiae? Illius scilicet quae principi placet. Quasi vero ille de religione suum non interponit judicium, qui me in hanc vel illam ecclesiam legę, supplicio, vi cogit? Quid interest sive ipse me ducat, sive aliis ducendum tradat? ex illius pariter pendeo voluntate et de mea salute utrimąue aeąue statuit. Quanto securior Judaeus, qui ex edicto regis Baali se adjunxit, quod ipsi dictum sit, regem suo arbitrio nihil in religione statuere, nihil subditis in cultu divino injungere, nisi quod sacerdo-tum concilio et illius religionis mystis comprobatum et pro divino habitum? Si ideo vera, ideo salutifera sit alicujus ecclesiae religio, quia sectae illius antistites, sacerdotes, asseclae eam laudant, praedicant et quan-tum possunt suffragiis suis commendant: quae tandem erit erronea, falsa, perniciosa? De Socinianorum fide dubito; Pontificiorum vel Lutheranorum cultus mihi suspectus eśt; an igitur tutior mihi ingressus est in hanc vel illam ecclesiam, jubente magistratu, quod ille nihil imperat, nihil de religione sancit, nisi ex authoritatę et consilio doctorum istius ecclesiae? Quanquam si verum dicere volumus, facilius plerumąue se aulae accommodat ecclesia, si ita dicendus sit ecclesiasticorum decreta facientium conventus, quam aula ecclesiae. Sub principe orthodoxo vel Ariano ąualis fuit ecclesia satis notum. Sed si haec nimis remota, recentiora nobis offert Anglorum historia, quam belle, quam prompte, ecclesiastici decreta, fidei articulos, cultum, omnia ad nutum principis componebant sub Henrico, Eduardo, Maria, Elizabetha: qui principeś tam diversa de reli-gione et sentiebant et jubebant, ut nemo nisi amens, pene dixeram atheus, asserere audeat, quemvis virum probum et veri Dei cultorem posse salva conscientia, salva erga Deum veneratione, eorum de religione de-cretis obtemperare. Sed quid multa? Si rex, sive ex proprio judicio, sive authoritate ecclesiastica et ex aliorum opinione, leges alienae religioni ponere velit, perin.de est. Ecclesiasticorum, quorum dissentiones et dimicationes plus satis notae, nec magis sanum nec magis tutum judicium: neque aliquam vim potestati civili eorum undecunque collecta addere possunt suffragia. Quanquam hoc notatu dignum, quod Principeś ecclesiasticorum, suae fidei et cultui non faventium, opinio-nes et suffragia non solent aliquo in loco habere. Sed quod caput rei est et rem penitus conficit;