EPITOLA DE TOLERANTIA AD CLARISSIMUM VIRUM T.[HEOLOGIAE] A.[PUD] R.[EMONSTRATENSES] P.[ROFESSOREM] T.[YRANNORUM] O.[SOREM] L.IMBORCHIUM] AMSTELODAMENSEM] SCRIPTA A P.ACIS] A.[MICO] P.[ERSECUTIONIS] O.SORE] I.[OHANNE] L.[OCKIO] A.[NGLO]. Quaerenti tibi, uir clarissime, quid existimem de mutua inter Christianos tolerantia, breuiter respondeo, hoc mihi yideri praecipuum uerae ecclesiae criterium. Quicquid enim alii iactant de locorum et nominum antiquitate, uel cultus splendore; alii de disciplinae reformatione; omnes denique de fidae orthodoxa, nam sibi quisque orthodoxus est: haec et huiusmodi possunt esse hominum de potestate et imperio contendentium, potius quam ecclesiae Christi notae. Haec omnia qui possidet, si charitate destituatur, si mansuetudine, si beneyolentia erga omnes in uniuersum homines, nedum fidem Christianam profitentes, nondum est Christianus. Reges gentium dominantur iis; uos autem non sic, Luc. XXII, dicit suis Saluator noster. Alia res est uerae religionis, non ad externam pompam, non ad dominationem ecclesiasticam, non denique ad uim, sed ad uitam recte pieque instituendam natae. Primo omnium uitiis suis, fastui et libidini propriae bellum debet indicere, qui in ecclesia Christi uelit militare; alias sine uitae sanctimonia, morum castitate, animi benignitate et mansuetudine, frustra quaerit sibi nomen Christianum. Tu conuersus confirma fratres tuos, Luc. XXII, dixit Petro Dominus noster. Vix enim quisquam persuadebit, se de aliena salute mirae esse solicitum qui negligens est suae: nemo sincere in id totis uiribus incumbere potest, ut alii fiant Christiani, qui religionem Christi animo suo nondum ipse reuera amplexus est. Si enim Euangelio, si Apostolis credendum sit, sine charitate, sine fide per amorem, non per uim, operante nemo Christianus esse potest. Ań uero illi qui religionis praetextu alios uexant, lacerant, spoliant, iugulant, id amico et benigno animo agant, ipsorum testor conscientiam; et tum denique credam, cum zelotas illos uidero amicos et familiares suos, contra Euangelii praecepta manifeste peccantes, eundem in modum corrigere; suosque asseclas yitiorum corruptela tactos et sine mutatione in meliorem frugem certo perituros, ferro et igne aggredi; et amorem suum atque salutis animarum desiderium omni crudelitatis et tormentorum genere testari. Si enim, uti prae se ferunt, charitate et studio erga eorum animas, bonis exuant, corpora mutilent, carcere et paedore macerent, uita denique ipsa priuent, ut fideles, ut salui fiant, cur scortationem, uersutiam, malitiam et alia quae Ethnicismum tam aperte sapiunt, testante Apostole, Rom. I, impune inter suos grassari permittunt? cum haec et huiusmodi magis aduersentur Dei gloriae, ecclesiae puritati et saluti animarum, quam erronea quaeuis contra decisiones ecclesiasticas conscientiae persuasio, uel in externo cultu defectus cum uitae innocentia coniunctus? Cur, inquam, zelus ille pro Deo, pro ecclesia, pro salute animarum usque ad uiuicomburium ardens, flagitia illa et uitia moralia Christianae professioni, omnibus fatentibus, e diametro contraria, sine castigatione, sine animaduersione praeteriens, in corrigendis opinionibus, iisque plerumque de rebus subtilibus, uulgique captum superantibus, uel ceremoniis ingerendis unice haeret et omnes neruos suos intendit? Quae inter dissidentes de his rebus sanior sit, quaeue schismatis uel haereseos rea, an dominatrix uel succumbens pars, tum demum constabit, cum de causa separationis iudicabitur. Qui enim Christum sequitur eiusque amplectitur doctrinam et iugum suscipit, etiamsi patrem et matrem, patrios ritus, coetum publicum et quoscunque demum homines relinquat, non est haereticus. Quod si sectarum diuortia adeo aduersatur saluti animarum, adulterium, scortatio, immunditia, lasciuia, simulacrorum cultus et his similia, non sunt minus opera carnis, de quibus diserte pronuntiat Apostolus, quod qui talia agunt regni Dei haeredes non erunt, Gal. V. Haec igitur non minore cura et industria, quam sectae, penitus extirpanda, si quis de regno Dei sincere solicitus in eius pomeriis ampliandis sibi elaborandum serio iudicauerit. Quod si quisquam aliter fecerit et dum erga diuersa sentientes immitis et implacabilis est, peccatis interim et morum yitiis, Christiano nomine indignis, parcat, pałam demonstrat quantumuis crepat ecclesiam, se aliud, non Dei regnum quaerere. Si quis animam, cuius salutem yehementer optat, uelit per cruciatus, etiam nondum conuersam, efflari, mirabor sane et mirabuntur, puto, mecum alii; sed ita tamen, ut nemo uspiam credat hoc ab ambrae, a beneuolentia, a charitate posse proficisci. Si homines igne et ferro ad certa dogmata amplectenda sunt impellendi et ad externum cultum ui cogendi, de quorum tamen moribus nulla omnino sit quaestio; si quis heretodoxos ita conuertat ad fidem, ut cogat ea profiteri, quae non credunt, et permittat ea agere, quae Euangelium Christianis, fidelis sibi non permittit; illum uelle numerosum coetum eadem secum profitentium non dubito; uelle autem ecclesiam Christianam quis est qui potest credere? Non mirandum igitur, si utantur armis militiae Christianae non debitis qui, quicquid prae se ferunt, pro uera religione et ecclesia Christiana non militant. Si, uti Dux salutis nostrae, sincere cuperent salutem animarum, illius insisterent uestigiis et optimum illud principis pacis sequerentur exemplum, qui satellites suos non ferro, non gladio, non ui armatos, sed Euangelio, sed pacis nuntio, morum sanctitate et exemplo instructos, ad subiugandas gentes, et in ecclesiam cogendas emisit: Cui tamen, si ui et armis conuertendi essent infideles, si armato milite ab erroribus reuocandi caecutientes, uel obstinati mortales, paratior erat caelestium legionum exercitus, quam cuiuis ecclesiae patrono, quantumuis potenti, suae sunt cohortes. Tolerantia eorum, qui de rebus religionis diuersa sentiunt, Euangelio et rationi adeo consona est, ut monstro simile uideatur homines in tam clara luce caecutire. Nolo ego hic aliorum incusare fastum et ambitionem; aliorum intemperiem et zelum charitate et mansuetudine destitutum: haec sunt uitia humanis rebus forsan non eximenda, sed tamen eiusmodi, ut ea nemo sibi aperte imputari uelit; nemo pene est, qui his in transuersum actus aliena et honesta specie tectis non quaerat laudem. Ne quis autem persecutioni et saeuitiae parum Christianae curam reipublicae et legum obseruantiam praetexat, et e contra ne alii religionis nomine sibi quaerant morum licentiam et delictorum impunitatem: Ne quis, inquam, uel ut fidus principis subditus, uel ut sincerus Dei cultor, sibi uel aliis imponat; ante omnia inter res ciuitatis et religionis distinguendum existimo, limitesque inter ecclesiam et rempublicam rite definiendos. Si hoc non fit, nullis litibus modus statui potest inter eos, quibus salus animarum, aut reipublicae, uel reuera cordi est, uel esse simulatur. Respublica mihi uidetur societas hominum solummodo ad bona ciuilia conseruanda promouendaque constituta. Bona ciuilia uoco uitam, libertatem, corporis integritatem et indolentiam, et rerum externarum possessiones, ut sunt latifundia, pecunia, supellex, etc. Harum rerum ad hanc uitam pertinentium possessionem iustam omni uniuersim populo et singulis priuatim subditis sartam tectam seruare officium est magistratus ciuilis, per leges ex aequo omnibus positas; quas si quis contra ius fasque uiolare uellet, illius comprimenda est audacia maetu poenae; quae consistit uel in ablatione, uel imminutione eorum bonorum, quibus alias frui et potuit et debuit. Quum uero nemo parte bonorum suorum sponte mulctatur, nedum libertate, aut uita; ideo magistratus ad poenam alieni iuris uiolatoribus infligendam ui armatus est, toto scilicet subditorum suorum robore. Quod uero ad bona haec ciuilia unice spectat tota magistratus iurisdictio et in iis solis curandis promouendisque terminatur et circumscribitur omne ciuilis potestatis ius et imperium, nec ad salutem animarum aut debet aut potest ullo modo extendi, sequentia mihi uidentur demonstrare. Primo, quia animarum magistratui ciuili plus quam aliis hominibus non demandatur cura. Non a Deo; quia nusquam apparet Deum huiusmodi authoritatem hominibus in homines tribuisse, ut possint alios ad suam religionem amplectendam cogere. Non ab hominibus magistratui potest eiusmodi tribui potestas; quia nemo potest ita salutis suae aeternae curam abiicere, ut quam alter, siue princeps siue subditus, praescripserit cultum uel fidem necessario amplectatur. Quia nemo ex alter ius praescripto potest, si uellet, credere; in f idae autem consistit uerae et salutiferae religionis uis et efficacia. Quicquid enim ore profiteris, quicquid in cultu externo praestes, si hoc et uerum esse et Deo placere tibi intus in corde penitus persuasum non sit, non modo non prodest ad salutem, uerum e contrario obest; quandoquidem hoc modo aliis peccatis, religione expiandis, addatur cumuli loco ipsius religionis simulatio Numinisque contemptus, cum eum Deo O. M. offers cultum quem credis ipsi displicere. Secundo, cura animarum non potest pertinere ad magistratum ciuilem: quia tota illius potestas consistit in coactione. Cum autem uera et salutifera religio consistit in interna animi fide, sine qua nihil apud Deum ualet; ea est humani intellectus natura, ut nulla ui externa cogi possit. Auferantur bona, carceris custodia, uel cruciatus poena urgeatur corpus, frustra eris, si his suppliciis mentis iudicium de rebus mutare uelis. Sed dices: Magistratus potest argumentis uti, adeoque heterodoxos in ueritatem pertrahere et saluos facere. Esto; sed hoc illi cum aliis hominibus commune est: si doceat, si instruat, si argumentis errantem reuocet, facit sane quod uirum bonum decet; non necesse est magistratui uel hominem uel Christianum exuere. Verum aliud est suadere, aliud imperare: aliud argumentis, aliud edictis contendere. Quorum hoc est potestatis ciuilis, illud beneuolentiae humanae. Cuiuis enim mortalium integrum est monere, hortari, erroris arguere, rationibusque in sententiam suarn adducere: sed magistratus proprium est edictis iubere, gladio cogere. Hoc est igitur quod dico, scilicet quod potestas ciuilis non debet articulos fidei, siue dogmata, uel modos colendi Deum legae ciuili praescribere. Si enim nullae adiunctae sint poenae, legum uis perit; si poenae intententur, eae pianae ineptae sunt et minime ad persuadendum accommodae. Si quis ad animae salutem dogma aliquod, uel cultum amplecti uelit, ex animo credat oportet dogma illud uerum esse, cultum autem Deo gratum et acceptum fore; huiusmodi uero persuasionem animis instillare poena quaeuis minime potest. Luce opus est ut mutetur animi sententia, quam nullo modo foeneratur corporis supplicium. Tertio, cura salutis animarum nullo modo pertinere potest ad magistratum ciuilem; quia dato quod legum authoritas et poenarum uis efficax esset ad conuertendas hominum mentes, hoc tamen nihil prodesset ad salutem animarum. Cum enim unica sit uera religio, una quae ad beatas ducit sedes uia, quae spes maiorem hominum illuc peruenturum numerum, si ea mortalibus data esset conditio, ut quisque posthabito rationis et conscientiae suae dictamine, deberet coeca mente amplecti principis sui dogmata, et eo modo Deum colere, prout patriis legibus statutum est? Inter tot uarias principum de religione opiniones necesse esset uiam illam strictam portamque angustam, quae ducit in coelum, paucis admodum esse apertam, idque in una solum regione; et, quod maxime hac in re absurdum esset et Deo indignum, aeterna felicitas uel cruciatus unice deberetur nascendi sorti. Haec inter multa alia, quae ad hanc rem afferri poterant, sufficere mihi uidentur ut statuamus omnem reipublicae potestatem uersari circa bona illa ciuilia et intra rerum huius saeculi curam contineri, neque ea quae ad futuram spectant uitam ullatenus attingere. Nunc uideamus quid sit ecclesia. Ecclesia mihi uidetur societas libera hominum sponte sua coeuntium ut Deum publice colant eo modo quem credunt Numini acceptum fore ad salutem animarum. Dico esse societatem liberam et uoluntariam. Nemo nascitur alicuius ecclesiae membrum, alias patris auorumque religio iurae haereditario simul cum latifundiis ad quemque descenderet et fidem quisque deberet natalibus: quo nihil absurdius excogitari potest. Ita igitur se res habet. Homo nulli a natura obstrictus ecclesiae, nulli addictus sectae, illi se sponte adiungit societati ubi ueram religionem cultumque Deo gratum credit se inuenisse. Spes uero salutis quam illic reperit, uti unica intrandi in ecclesiam causa, ita pariter et illic manendi mensura. Quod si deprehenderit aliquid uel in doctrina erroneum, uel in cultu incongruum, eadem libertate, qua ingressus est, semper ipsi pateat exitus necesse est; nulla enim esse possunt indissolubilia uincula, nisi quae lina - - - Cum certa uitae aeternae expectatione coniuncta sunt. Ex membris ita sponte sua et hunc in finem unitis coalescit ecclesia. Sequitur iam ut inquiramus quae sit eius potestas, quibusque legibus subiecta. Quandoquidem nulla, quantumuis libera, aut leui de causa instituta societas, siue ea fuerit literatorum, ad philosophiam; siue mercatorum, ad negotia; siue denique feriatorum hominum, ad mutuos sermones et animi causa, subsistere potest, quin illico dissoluta interibit. si omnibus destituta sit legibus: ideo necesse est ut suas etiam habeat ecclesia; ut loci temporisque quibus coetus coeant, habeatur ratio; ut conditiones proponantur, quibus quisque in societatem, uel admittatur, uel ab ea excludatur; ut denique munerum diuersitas, re rumque constituatur ordo, et his similia. Cum uero spontanea sit, uti demonstratum est, coalitio ab omni ui cogente libera, sequitur necessario, quod ius legum condendarum penes nullum nisi ipsam societatem esse potest, uel illos saltem, quod eodem recidit, quos ipsa societas assensu suo comprobauerit. Sed dices: Vera esse non potest ecclesia, quae Episcopum uel Presbyterium non habet, gubernandi authoritate, deriuata ab ipsis usque Apostolis, continua et non interrupta successione instructum.