[1,10] Videbar interim obluctari meo malo, et uis totis concepta, meatibus maiore nisu sanitatem moliri, quam ut natura serret, cutn olei iam ante ex composito sumpti leuis moles stomachum exonerauit, et marcescentem uultum nonnihil restituit. Iamque omnes conclamauerant, tanquam ad excuntis spiritus fugam, cum ego ueluti reuocatis sensibus, mihi melius esse dixi. Mirabiles tamen capiti tumultus obuersari et petendam quiete medicinam. Admiratus Callion nouam in me loquendi prudentiam, inferri grabbato iussit, et silentium etiam sitperstitiosum circa me esse. lbi reliquum diem, et quae sequuta est, noctem placidius ; ortoque demum sole cum omnes officiose conuenirent, ueluti ex altissīmo somno animum et oculos eruens, inquirere coepi quid mihi insolens contigisset : namque tota nocte delusam falsis imaginibus mentem, quibus uidebar inusitata ueste per aedes licentissime uagari, et omnium salibus appetitus, nunc dicteriis, nunc uerberibus resferire. (Nam quicquid temporis amentiae simulatione consumpseram, ita uidebar omittere, tanquam illa primum nocte Callionis domum intrassem.) Tum inieci oculos in Caliionis uultum, et ueluti fessum caput alleuato cubito fulsi, nec ille cunctatus "O miras in medicamine uires ! inquit : non modo corporis morbis imperat, sed et fauciae mentis uulnus etiam sine cicatrice obducit. Nihil uanitati tribuo sed tam praestanti potione Melampus Argiuum diadema non emit. Neque enim dubito miseri huius mentem esse epoti medicaminis uirtute restitutam". Peruaserat omnes ingens stupor, et tanquam Eleusinii sacri participes mutis obtutibus in me contuebantur. Praecipue Percas uix credebat oculis suis, astumque tam expectatum (nam quid egissem facile coniectabat) callido ipse animo reputans, adorabat solertiam meam, et quod solum poterat, interdum uibrantibus oculis egregio commento subscribebat. [VI} Igitur cum processissent aliquot dies, et magis AEsculapio magisque uiderer obnoxius, ncque ulla superessent prioris amentiae uestigia, mihi Callion litteras ad Fibullium amicum ex calculo aegrum tradit, in haec uerba conscripsas. Quod amantium spiritus alieno ore trahantur, non alienis potius exemplis didici, quam ipse exemplum esse possum. Quamdiu ualebas incolumis, in te uixi : afflicta tua ualetudinc eo etiam plus dolui, quod tui corporis aegritudo mentem meam sauciabat. Nunc oro obtestorque, uel propter me restituas animi elegantissimi domicilium; corpori, inquam, aliquantulum uaca. Praesto est sanitas, si admittis, tantum mihi curationis onus impone. Si non fidis, nescio quibus carminibus desiisti esse Fibullius.. Si experimentum desideras, hominem ad te mitto, cuius euersam mentcm unius poculi haustu composui. Iam quoties febrium aestus leuaui? quoties dissipaui coeuntem sanguinem, aut cibum sicut erat ingestus fugientem stiti ? Adeo uis nulla est mali, quam non facile amoliatur medicamenti salubritas, cuius apud te laudes a me saepe iactatas memini: nihii sane mihi preciosius frater decedens reliquit. Percas, quem ex omnibus meis potissimum diligis, tanti miraculi testis fuit. Isti imperaui, ut rem illustrius tibi exponat, et eorum examina computet, quibus mea misericordia saluti fuit. Fidem meam ex illius constantia, et ex omnibus ueracis animi indiciis metiare. Ad extremum rogo te, ne tam penitus salutem medicis credas, ut nisî eorum opera sanus esse non uelis. Caue homines feros, caue Scythas magistra Medea dignos. Nisi quod peiores isti non unum Peliam exhauriunt : nec tam Iasonis gratia quam aureae pecudis furunt. Euitabis tot ueneficorum sortes, si, quod tibi medicamentum paro, intrepidus hauseris. Scio repugnaturos istos Machaones, et intempestiuis scrupulis oneraturos animum iam satis morbo debilem. Sed memineris plus iis ex cruciatibus tuis uenire, quam ex fide sua, et eos abominari conatum meum, quo doceo aliam posse reperiri sanitatem, quam quae apud eos uenalis est. Vale. Deinde tot nos mandatis onerat, ut iam non dubitarem, maius ipsi beneficium fore, si quis sua opera ad sanitatem meretur, quam ei quem aegritudine leuaret. Sed hoc mihi uidebatur inhumanum ; sub uesperam ditnitti incertos hospitii, nisi quod longe esse diuersoria sciebamus. Pernoctandum erat in campis, et quod ego durissimum putabam, erat iter etiam luce commeantibus graue. Etenim pendebamus in arcto limite, hinc premente silua, uirgultis passim ac fruticibus impedita, illinc praecipiti riparum uoragine, quae, si errasset uestigium, nihil mitius promittebat, quam uorticosum amnem, etian, tum superbius decurrentem, quod largior imber nubibus excidisset, quas amnibus in pabulum aestiuum Natura immittit. Nec oppidum in propinquo erat, neque fumus domiciliorum index uillae alicuius humanitatem pollicebatur. Sed, ne uiderentur in nos casus et domini crudelitas conspirasse, prout declinabat in uesperam dies, aperiebant se uiarum angustiae, et aspera locorum difficultas uelut leuigato itinere mitescebat, cum tandem producto in noctem labore Solis radii errantes destituunt. Caeterum nihil obstabat syderum luci nisi splendidioris Lunae fulgor, quae nullis impedita nubibus puicherrime ardebat, et noctis initium cessantibus subinde rerum omnium motibus nescio qua nouitate non ingratum uidebatur. Sud postquam conticinium omnes ita tumultus composuit, ut quodammodo uentus etiam quieturis frondibus parceret : tum paulatim insinuare se animo horror, et ipsi poplites naturali formidine labascere. Exaudiebatur apertius decurrentium undarum fremitus, quoniam rebus aliis nox quietem indixerat, et liber alueus non mitius quam si ubiquc obices morarentur, sese spumanti impetu effundebat, cum improuiso amnis, tanquam et ipse nocti cederet, obmutuit, facesque aliquot ex stratis fluctibus emerserunt ; et uoces, tanquam uiarum indices, nos ad se non obscuro clamore uocabant. Tot miracula an uero metus prudentiam meam interceperit, haud facile iudicarim : certe iam a uia deflectebam, iterque ad ignem illum destinaueram, cum Percas lacertum meum tenuit, et a mortis limine reuocauit ad uitam. Quo te, inquit, agis, Euphormio ? quid te miserabili letho inuoluis fluctibus, tanquam in terra mori non possis ? Irascebar primo haerenti mihi fortissime, et amentiam meam suo pondere continenti. Sed tandem cum hae faces non uno loco fulgerent, et nunc secundo, nunc aduerso amne decurrerent, hinc extinctae alibi nascerentur, modo infrequenti igne et maligno lucerent, coepi ipse damnare impetum meum, et Percantem interrogare, quis illius flammae auctor, quae alimenta igni in tanto undarum cursu, quis ille deniquc qui nos ad se tanquam errantes benignius uocasset ? Tum ille : Spectra, inquit, et infelices spiritus, quibus riihil est hominum ruina potius, non in hoc modo gurgite, sed in omnibus prope fluminibus nocturna haec incendia excitant : Incauti uiatores dum his utuntur ducibus, se plerumque uel nodosis uorticibus implicant, uel si meliori genio ducuntur, coenosis paludibus impediti longissimam noctem inter preces et uota consumunt. Adhuc loquebatur Percas, cum ingentis uiri species exeruit ex fluctibus primum caput comis undique ac barba contectum, latissimum deinde pectus lacertosque loris, ut ad Lunam iudicari poterat, uiriliter nodatos : cumque paulo infra umbilicum aperuisset corpus, statim clunibus ad nostrum latus uersis, eas utraque manu diu ac fortiter increpuit, risuique barbaro inconditum clamorem admiscens; sese iterum in flumen immisit. Innitebar ego Percanti deficientibus uiribus, cum me ille forti animo esse iussit, Tritones illos aut Proteos nihil ultra metam saeuire, nihil illis uirium extra latitudinem amnis esse. Sed quid si nuper, inquit, in huius regionis quadam ciuitate fuisses, ubi memorabile spectrum modo ludicra, modo formidabili forma domum nobilitauit ? quam fortis miles strinxisses gladium, et sub infami tecto pernoctare quesisses ? Quamquam mihi Tritonis illius timor paene non reliquerat sanguinem, tamen Percanten rogabam, ut exsequeretur ordinem formidabilis casus: ita decipi posse longiores noctis moras, et animum meum audito grauiori periculo facile leuiores formidines excussurum.