[1,9] Tardius tamen parebant oculi, nec amoliri poteram constantiam sereni placidique luminis. Est enim in vagis et cursim errantibus oculis irrequietae indicium mentis: nec ulla pars est in homine, quae magis cum arcanis affectibus consentiat. Amplam et quodammodo uegetam aciem non nisi magni et uiuidi spiritus alunt. Blandior ac ueluti illecebrosa, faciles, nec omnium hostes uoluptatum, notat. Sic angustus oculus, et in imum carcerem defugiens, animum nunquarn assurgentem sublimibus consiliis, et cogitationum magnitudine, prodit. At uero cum aliqua perturbatio attonitos capitis spiritus confudit, ut iam omnium membrorum nexus et uincula aegre sustineant, tum nerui praecipue, qui ex altissimo capite transuersim in oculos descendunt, uiciniore malo laborant, et crebrius micantibus oculis occultum animi morbum liuido ac truci aspectu pingunt. Quis crederet ? etiam interdum prudentibus uerbis alebam amentiae famam : quoniam nihil est tam fatuum, quod ubiquc desipiat. Piscem natura uocalem esse noluit, et tamen in Ladone non est mutus. {VI} Sed pigebat tamdiu rationem in uinculis habere, et artis tam contumeliosae nausea quotidie magis afficiebat indignantem stomachum. Iamquc instar uulpeculae Laconis uitalia aperientis festinabat prodi tranquillior animi status, et reiiciebat dementiae uestem, cum ea se occasio dedit, ut crederes ipsos deos ad remedium inuitare. Notaueram in domini sacrario reponi medicamentum multo Agarico imbutum : praeterea Betonicae, credo, et Eufragii succo abundans, et temperata herba qua Chrysippus ter mentem repurgauit. Recentioris Casiae et sīnceri Balsami suauitas leniebat Terebinthinum saporem, et seuerioribus plantis obstabat ad ignem durata Indicae cannae medulla. Huic tam multiplici remedio accedebat unionum Iiquor; dilutumque singulari artificio smaragdum puto non tam ad ualetudinem fecisse quam ad pompam. Hoc medicamenti genus, quod Callion a fratre acceptum propria uanitate auxerat, religiose seruabatur, tanquam indubitatum deficienti naturae auxilium, etiam uetustate potentiores uires trahens, et ipsius temporis, a quo caetera destruuntur, alumnum. Nec aliud ultra Callionem delectabat, quam de preciosissimo poculo uel audire, uel loqui; illud Menecrates si haberet, supra Iouem iturum: illud inuidi coeli flammam prouocare, ultra quam uitalcs AEsculapii manus : hoc sanguinem sistere, hoc restituere pulmonibus libertatem, afflarc iecoris ignem, uenasque ipsas et nobiles cordis motus salubri temperamento mulcere. Dii boni quam est ingeniosa et solers necessitas; mihi Callionis quaesiui gratiam ab effuso tam charo praestantique remedio; utique cum asseruatam negligentius arcam furtim iniissem, uiuidum liquorem sparsim in terram deturbo, multoque puluere obducens intercipio suauitatem odoris, et excludo ab aduenientium sensu. Deinde tanquam direptum auide medicamentum exhausissem, languidus in terram procumbo ; si cogitata fraus non procederet, certus profecto laturam impune amentiam tam audax et grande facinus. Quaerebatur interim Euphormio, et destituta assuetis salibus domini mensa uidebatur marcescere, cum ille meus Percas, cuius etiam conscientiam in hoc consilio exhorrueram, animaduertit procumbentem, et extinctum ratus omni celeritate familiam aduocat. Ac Callion uatuam in mea manu pateram conspicatus, non potuit in tanto dispendio risum tenere ; et, O miseram, inquit, simplicitatem ! existimauit deliciarum, non salubritatis pocuIum commendari.