[1,6] Tum ego amplexibus hominem ardļus alligo et non contubernalem meum, sed numen, sed genium ac tutelarem Deum appello. Et, Tune, aiebam, solus es in hoc terrarum orbe, cuius spiritus nondum uitiorum contagione spurcatus sit ? tune solitarius homo inter tot millia hominum specie ficta? Silere me iussit Percas et potius quod a re uideretur in medium consulere. Mihi autem nullum erat remedium potius fuga, in quam iam animum intendebam, ratus socio tam detestabilis seruitii pertaeso nihil hactenus praeter authorem ad eiusmodi consilium defuisse. At ille tristius supercilium contraxit, et "Nescis", inquit, "quibus te cruciatibus inuoluis. Iam huc illuc discurrent asseclarum turbae ; iam in aditu ac limine urbium stabit imago nostra, et cuslodia inexorabilis; quam ut mendaciis possimus fallere, uultu certe et fronte deprehendemur. Noli ad credulam spei perplexae auram antennas soluere". Cum Stratonico dixerim, ex omnibus nauigiis tutissima esse, quae in terram nauta subduxit. Nescis apud quem seruias. Callion est, non istius modo uicinii quod incolit potentissimus, sed etiam gratiosissimus apud principem, a quo nummariam olim nobilitatem accepit. Neque haec fugiendi audacia per tantum gentis ocium expediri aut facile inulta esse potest. Is enim hodie princeps est qui Requiem non tantum orbis sui medio, sed et Metis indulsit. lnhorrui e noua spe deiectus, et Quae dicebam, igitur sccuritati uia propior, quam ut laqueo iugulum frangam, si seruienti mors lentior destinatur, fugitiuo crudelior ? Vetuit Percas desperare, et cum dolori medicinam faceret mitium uerborum fomentis, coepi diligentius percunctari de regione ac moribus hominum et praecipue de Callione nostro. Tum ille : "Primum", inquit, "te scire oportet, nihil tam sanctum esse quod non corrumpat diuturnitas temporis, multaque probe a maioribus instituta uno senectutis uitio deflexisse in turpissimos ritus". Ferunt olim nobilitatem a plebe non aliter quam uirtutis nota discriminatam. Hinc Magnates constituti, hinc honores et cultus in ipsos delati ab iis qui ad tam sanctum splendorem obstupescebant. Hoc priscis temporibus unicum remedium erat emergendi e latebris uulgi, cum omnes initio pares esse natura iussisset. Si quis ingenio et prudentia pacauerat incitatae multitudinis uiolentiam, si quis exteris gentibus suasisset aut societatem si integrae, aut seruitutem si nonnihil attritis rebus affligebantur, illi statim meritae nobilitatis insignia publici consensus deferebant. Illum disciplina militaris, illum machinarum peritia, uirtus omnes prouehebat. Inde etiam filiis nobilium honor habitus, primum a patemis clientibus, deinde ab omnibus qui inesse in iis semina patemae claritudinis arbitrabantur. Sed iam Homericis temporibus non erat nouum filios degenerare a patemis institutis. Cum abundarent opes in illustribus familiis et luxuriantes copias auita industria peperisset obstupuerunt paulatim uirtutis stimuli et aliquid remiserunt nepotes de patema contentione ad gloriam : donec uertentibus aliquot seculis, uix aliud ad commendationem habuerunt quam inanem prope fugitiuam auctorum suorum memoriam. Sed neque te secretiori ueritatis parte fraudabo. Rarae sunt hac aetate primae illius et sincerae nobilitatis reliquiae. quia Dominorum ac bellorum uices et adeo ipsa sors quae familias extulerat, eas plerumque aut depressit aut extinxit: Nascuntur in dies cognomina et statim primo aetatis die transcribuntur in senium : "Qualesque premunt nunc sydera syluae A prima uenere die". Quotusquisque est quem aui sui non pudeat ? cui non est prope sutrina uel pedum ? pace tua dixero, saepe de sterquilinio surgunt et uix dum lotis inanibus rerum publicarum negotia tractant. Rara sunt et ualde incerta uestigia, quae ducant ad uenerabiles antiquitatis stirpes. Plerosque intrusit uel in familias casus uel error in cognomina et, si bene rationem ponis, uirtutis iam opus agunt nummi. Ut quisque ad decies centena peruenit, facillime de plebis tabula nomen suum eruit et uel emptis fascibus colitur uel indigno coniugio superbit et illustrem sanguinem foeda rusticitate maculat. Iam hic noster Callion, si scires quibus initiis extruxit tarntae potentiae fastigium. Pudet me miserarum dignitatum, quae tam foeda mercede ueneunt. Parentem habuit aetema maiorum uilitate poene etiam extra uiciniam suam notum ; qui prima aetatis elementa in anserum custodia posuit, deinde sebaceis componendis sustentauit ieiunae uitae supplicium, credo, ne periret uestis olidae pinguis squalor. Postea uertentibus fortunam sortibus, ipsa armenta, pastoresque cum gregibus mercantem, et iam aegre sua praedia numerantem stupebant amici, paene in uindictam erumpente uicinia. Nec enim aberat expilatae hereditatis suspicio, cum plurimum in domo felicis ac nummati senis egisset. Uxorem olim duxerat : "Sed et haec de plebe, suoque Aequa uiro fuerat". ac filium sustulerat, qui Callionem praecedebat totis quatuor lustris. Qum ut mediocriter eruditum schola dimisit, statim uenerabili pallio circuinduaum sedere inter Pontiti- ces iuslīt : et I in Antistitem ingenti pecunia euexit. O numen coelitesque, quam est difficile male partis bene uti? Liccre Antistes credidit quod emerat uenderc et ueluti licitatione facta aureis gradibus descendit de fastigio sanctissimae dignitatis. Ac inter illos dies pulmonum dolore et cruenta tussi consumptusest. Bene actum uidebatur cum Callione. Immensa uis erat pecuniae, preciosissima supellex, aedes quae bonam fortunam cum comitatu caperent, denique infamis mercimonii splendidus et elegans quaestus. Quid quaeris ? felix Callioni ac laetum funus contigisse non erat qui non praedicaret ; quod etiam in patre geminatum uix tantae felicitatis capacem omnibus bonis prope obruit.