[1,2] Nam ut has primum terras attigi, et srequenti oppido exceptus sum, in forum me contuli : ratus nunquam defuturos, qui in celeberrimo humanae gentis loco, ubi etiam multi hereditario iure sapere iubebantur, erranti per ignotam urbem aperirent hospitalitios lares: cum subito ingens circa me hominum turba confluxit, modo nouitati cultus illudens , interdum etiam, quoniam erat ex tenuissima carbaso uestis, populari mussitatione stupescens. Aderat eleganti iuuenis uultu, cuius mirabile in comis artificium AEthiopico poene gyro cincinnos consuderat. Hic ansatam superbe dexteram subducta ueste retegit et me, quis essem et qua causa uenissem, districte interrogat. Tum ego, Peregrinum, inquam, esse satis prodit, quod in tanta solitarius frequentia expecto benignitatem hospitii, quod et nauseantem ex mari uentriculum oportuna tranquillitate leuet et illuuiem itinere contractam diluat. Viae causa, mos humani ingenii ea scire concupiui, quae a meis finibus abesse natura uoluisset. Quibus ille auditis, humanissime in paternam domum inuitat ; simulque dextera ad opulentissimas aedes trahit, ubi strata triclinia, cibique capaces inuidiae, expectabant conuiuarum aut negotia, ut ferebant, aut dissipatorum manus. Igitur securus hospitii meo duci gratias ago, ignarus impendentis saeuitiae et ad nouas spes credulus : quae ideo magis placebant, quoniam externa nescio quo suco se adornant et plerumque notis patriae rebus beatiora uidentur. Tum in urbem etiam leuato nonnihil corpore proruo, coenaeque moras, dato puero qui perlustrandae urbi dux esset, ingenti laetitia fallo. Ille me in publicas primum porticus, in fana deinde ac theatrum perducit; postremo in amplissimam domum. ubi nihil magis timui quam ne postes antiquitate corrupti ceruices affligerent. Capacissimam sedm adolescentes aliquot per sedilia sparsi, magis strepitu, quam corporibus implebant, et si quando intermittebatur tumultus, audiebant declamantem ex eminenti loco senem, qui Romana iura interpretari dicebatur. Agebat autem de libertis ex lege Iunia Norbana Latinis, ac praeterea de Dedititiis, quorum iniquissimam conditionem ne quidem seuerior antiquitas tulit. Verum haec, inquiebat omnia sic in desuetudinem abierunt, ut relictis tantum nominibus iam qui illi fuerint, iam quibus legibus uixerint, disceptemus. Sed ignari non estis, Adolescentes, mutata hominum mente, plerumque uelut tacitis abrogata suffragiis quae maiores nostri tanquam rnansuris legibus commendabant. Hinc editus abrogatarum legum liber, praeclarus hercule, si non eas leges omitteret, quas in eo primas esse oportut. Non uero uolumen erroris tam manifesti reum ; et nisi haberet triste mortalitas priuilegium, ut liceat aliquando peccare, librum mea sententia ad oleum piperque dimitterem. Etenim plurimas iuris partes muta iam omnium uoluntate deletas ita praeteriit, ac si illae hodie in antiquo suo regno consisterent. Si nisi exemplo non creditis, ecce legem olim sanctissime habitam : "Honeste uiuere, alterum non laedere, ius suum cuique tribuere"; quam nunc prorsus moribus hominum sublatam indignor inter antiquatas in eo codice non referri.