[2,3] Capitulum III. 1. Ubi Epeircten peruentum est, frequens optimatibus oppidum fuit de Regis salute gratantium, Meleandro tegente quid animi sibi esset et ad omnem hilaritatem se cogente. Erant in primis Lycogeni amici, Oloodemus et Eristhenes, per hunc ad ingentis potentiae gradum subuecti. Nam Eristheni summam aerarii Meleander crediderat, certus se has uires hosti conferre, sed ita tempora et quam iniuerat simulatio ferebant. Oloodemus quicquid ad Pachynum promontorium iacet regendum acceperat. Hi facinus inter se partiti diuersa procurabant, et cum Lycogene Oloodemus corrumpendae Siciliae a regia aberat, Eristhenes muneris sui specie incumbebat Regis consiliis. In his tribus summam hostilium uirium esse constabat. Rex quamquam consilii iam certus, tamen quid Cleobulo sententiae esset scire expetiit. Eurymedis quoque consilio plurimum utebatur. Et Archombroti summa gratia erat. His tribus secreto conuocatis Meleander Argenidem secum habens ita primum locutus est, ut non ostenderet suum sensum ne praeiudicio illo periret libertas sentire timentium Regi contraria aut se frustra dissuadere credentium. In quo rerum articulo Sicilia esset ostendit: importuniorem illam pacem pristino bello; haec se pridem auguratum Epeircten, in qua tunc arce erant, muniisse; scire se ex paucis capitibus momenta tam atrocis seditionis pendere. Iam rogare quid auctores sibi essent. Nemo in tantis rebus audebat loqui prior, donec in aetatis reuerentiam expertaeque prudentiae Rex Cleobulum dicere iussit. 2. Et ille: "Strenue, inquit, agendum est, ô Rex, aut expectandum tanquam uelatis capitibus maturum exitium. Mediocris uirtus pro uitio tibi erit. Nec aut famam aut deos, si te de istis hostibus ulciscêris, laedere puta. Nam et primus Lycogenes peccauit in foedera, et ipsius supplicio qui te contemnunt uel odêre mutabuntur. Scimus sollicitatas urbes; descriptos milites paene sub signis esse. Quid moraris? An donec nihil amplius in Sicilia sincerum sit? Timesne turbare adhuc praecoces illorum apparatus, aut religiose expectas donec ferrum iubearis recipere? Eristhenem hic habes. Lycogenem et Oloodemum tanquam ad consilium in re subito oblata accerse. Si uenient, confestim maiestatis damnatos conficias. Sin abnuent, hos tu uero contumaces, nec dum omnia instructos, iusto celerique bello persequere." 3. His Cleobuli uerbis adiecit Eurymedes: spondere se peditum sex milia equitesque quingentos in fide et potestate fore; in praetorianis partim hos esse, partim in Epeirctes praesidio; alios Panormi et in arce Epipolis distributos; tantillam ueteranorum manum tironibus posse praestare, quoscunque delegisset Lycogenes; et ubi regia uexilla fulcissent4, haud dubie multo se melioribus partibus applicituros. 4. Inter haec Archombrotus illata armorum mentione hilarior ratusque locum esse aliquid pro Poliarcho audendi: "Ego, inquit, et externus et iuuenis de summa rerum non disputo. Sed si bellum uobis placet, cur auxilia uestra respuitis? Cur ante discrimen frangitis uires? Poliarchum Lycogenis inuidia pulsum adhuc hodie nemo est militum qui non optet restutui. Praeterquam quod bellicis artibus ualet timendumque est hostibus nomen, scitote illius reditu conspectuque -- tanquam salutis auspicio -- promptiores ad omnia exercitus fore. Equidem quaerendum censeo, excusataque temporum necessitate quae illum hinc abegit, ad nouam lauream inuitandum." 5. Haec fidenter pro Poliarcho orantem Argenis intuebatur, eo potissimum laeta quod Rex illum auide audiebat. Itaque ne quis tam liquida et prolixa omina turbaret, ipsa adiecit in eadem qua Poliarchus causa Arsidam esse: "Quem omnes ferunt, inquit, in Italia moras trahere, tanquam solum exilii causa uertisset. Nec aliud ipsi crimen quam abuexisse Poliarchum. De Arsidae fide, ô Rex, non dubitas, et fortasse de nobis isto6 facinore quam de Poliarcho plus meruit. Quod si tamen deliquit, hunc donari mihi peto, licet, quamdiu Poliarchus in damnatis aut inuisis fuerit, non possit absolui." Argenide in defensionem Arsidae quia cum salute Poliarchi cohaerebat erecta, omnes in uirginis gratiam eadem cum ambitu senserunt. 6. Tum Rex: "Diis, inquit, res nostras curae esse uel ideo intellexi, quod mirabili animorum consensu, quae apud me constitueram, eadem ut facerem suasistis. Sit igitur auspicibus diis ratum in Lycogenem bellum, si absque tumultu capi et perduellionum supplicio tolli non poterit. Poliarchum autem et Arsidam pridem meo suffragio absolui. Restat quaerere qua ratione utrumque reconciliemus domum." Omnibus uisum notae fidei aliquem cum muneribus ad Poliarchum mitti debere, eumque orari ut primum coeptae erunt in Lycogenem turbae remigret in Insulam. Sic constitutis rebus consilium Rex dimisit, omnibus quae sciebant senserantue diligenter premere iussis. Sed Argenis de amantium more semper immodice exsultans aut maesta obiecta praeter spem laetitia aperte fruebatur. Ignarusque rei pater: "Accipio, filia, inquit, omen. Ex quo in haec mala incidimus, nunc te primum hilarem et porrectae frontis cerno."