7. Causa autem cur arcanis consiliis Timocleam petiisset haec erat. Argenidem illius officiis in Poliarchum senserat esse captam uerebaturque ne iucundissima nouitate matrona ueteres amicitias anteiret. Ergo inuidiae curis grauis ad familiaria in aulis flagitia et odia se conuertit. Nihil tamen aperte in Timocleam locuta est. Ars enim et causa perierat, si deprehenderet Argenis fraudis ingenium. Sciebatque praeterea se mulieri grauiorem hostem fore si eam odisse non sciretur. uaria itaque ingerebat, quibus consultissimum esse probaret ut Argenis beneficium in eam aut omitteret aut differret. "uisne, inquiebat, scire Timocleam haec praemia esse occultati Poliarchi? uisne secretae inter te et illum fidei pignora in plures emanare? Solertius mecastor feceris, si tanquam tuopte ingenio illi mediocriter fauebis ut dari, non referri beneficium credat. Sit uero suae domi. Non careret suspicione illa tuae familiae accessio. Finge enim (quot et superi faxint) nunquam in uulgus periculose emanaturum ab ipsa Poliarchum esse seruatum. At quid iste hospes Archombrotus? Scit quantum de eo sit merita et praemia tam subito scilicet a te solui non sentiet?" 8. His et pluribus sibi uerius quam alumnae cauebat Selenissa, rata actum de gratiae quo eminebat fastigio, si praeter se alia esset cui nihil sileretur. Sed tam commode tantoque circuitu peccabat, ut uideretur unam Argenidem curare. Assiduum et exitiabile principibus malum, apud quos gratiosi praetextu iuuandi aut monendi satiant inuidiam et interdum aemulos laudibus attollunt, ut maligna deinde inserentibus sit pronior fides. Ergo et Selenissa suspiciones secreto ornauerat, quae in Timocleam Regi allapsae sunt: hanc olim fauisse Lycogeni et adhuc incertam fide esse; tamen ab incauta Argenide amari. Rursusque apud Argenidem eiusdem matronae laudes et merita miscebat imagine periculi quod in ea subuehenda timendum uideatur. Et quoniam partim uera monebat, effectum est ut uix melius ab Argenide Timocleae esset nisi quod interdum, ut solebat, uenienti familiarius se praebebat augebatque recedentem aliquot donis, liberalitatis occasione utique semper apte quaesita.