[2,0] Ioannis Barclaii Argenis Liber II. [2,1] Capitulum I. 1. Poliarchum ex Sicilia exegisse uisa Lycogeni ingens de Meleandro uictoria, quippe acer iuuenis maturusque consilio sui genii magnitudine regias partes extulerat, et faciliora factiosis scelera erant hoc extincto uel saltem absente. Mortis enim ipsius opinio diu non constitit, sed siue res suspecta tantum fuit siue a consciis edita, non obscure Arsidas iactabatur illi cum nauigio salutem obtulisse. Et haec prima Lycogenis in Regem criminatio, cum per homines subornatos in populum spargeret Meleandro fluxam fidem fuisse et Rege indignam: quippe illius iussu legatos a Poliarcho caesos et reum clam exemptum supplicio; iamque securum in Italia, forte ad paria facinora praestari. Haec modeste Lycogenes et tantum apud eos quibus inuisus Meleander. Sed clientes licentius infamiam Regis urgebant. Nouis enim motibus materia quaerebatur, nec deerant qui haec tumultuandi initia ad Meleandrum deferrent. Ille consulto in pristinae lenitatis specie perseuerabat, ut quae incuriae imago res antea eius afflixerat iam imponeret inimicis. Accendebat eius animum, praeter facinora Lycogenis periculumque fortunarum, uirilis in Argenide constantia. Apud quam cum quereretur quod sacrificium destituisset fecissetque suspicioni locum quaesitae rationis qua foedera turbarentur: "Si quid hic, retulit ipsa, peccatum est, iustius erit de numinibus te queri. Stimulos ego nec recusare, Domine, potui nec tenere. Ceterum plures sunt qui mirentur te iniisse pacem, quam me deosque ab ea refugisse. Ignosce libertati quam mihi bonitas tua facit. Forte melius esset inter strenua opera semel perire quam tot iniuriarum patientes regnare precario." Rex indole supra muliebrem erecta permotus diu pensatae seueritatis consilium exsequi statuit. Cui rei conducebat, Epeircten siue bello siue fugae aptissimam sedem incolere, in quam pridem quae utrique fortunae conueniebant dissimulata ratione conuexerat.