[1,18] Capitulum XVIII. 1. Cum inter uescendum multa hilariter referrentur et occasione mulsi de apibus mentio esset, iuuenis quidam Lycogenis nepos, Anaximander nomine, siue patruo placiturus, a quo sciebat regiam potestatem oppugnari, siue iactaturus philosophiam suam negauit uerum esse quod de apibus referunt habere illas Regem; sed hoc uanae et facilis antiquitatis esse commentum, quae et canere cygnos credidit et formidinis opinione leones onerauit qui in gallos cantantes incidissent. Addebat his pleraque similia esse, quae maiorum inexplorata auctoritas pro ueris tradidit famae. Ceterum omnia animantia ductu naturae non Regem aut alieni superbiam imperii sed libertatem sequi. Cum haec ille dixisset, mox a conuiuis coepit uulgare agitari argumentum: ecquod inter homines esset aequissimum imperii genus. Nec dubitauit Anaximander id praeferre quo populus aut uero optimates potiuntur. "Cur enim ex unius hominis libidine omnia pendeant quem, si in uitia deflectit, nullus metus aut pudor cohibeat; qui saeuitia, qui exemplo altissima reipublicae uulnera imponat; qui sic denique patria ciuibusque utatur, tanquam sui unius causa haec omnia natura produxerit? Quanto uero alacrius symbola in aerarium conferuntur a populo, cum illa deinde pecunia sic plurium consilio atque fide collocatur, ut hanc quisque de priuatis adhuc suam iure existimet, quam ubi ex unius principis nutu in gratiosos ac saepe indignos improuida et crudeli liberalitate effunditur? Quid quod ad reipublicae usum se plures aptabunt, ingenia excolent, militiam aut eloquentiam studiosius persequentur, denique suis ciuibus se probabunt, ubi eorum suffragio scient esse parata uirtuti praemia, summasque reipublicae dignitates patere merentibus, quam cum illas unius domus ac liminis ambitiosa angustia ita dispensat, ut uix unquam ex merito uel publicae famae iudicio probis uiris aut laboriosis contingant? Num praeterea uni Regi tantum solertiae, tantum animi superesse ut possit aequari tot optimatum ingeniis, qui in liberis urbibus ad publica consilia solent acciri? Illos quidem et idonea aetate et claris uirtutibus diligi; tum uirtutus aemulatione et dedecoris metu utilissima quaeque reipublicae sentire ac facere. Saepe autem obstrepere adulationem Regibus, saepe indolem monitoribus non patere. Ac illorum praeterea mentes, quamuis egregias atque rectas, eo ipso corrumpi quod, utcunque praeclare se gesserint, nihil est sublimius quo in praemium rapiantur, nec si peccent ullum tribunal cui reddant rationem." 2. Nihil denique aiebat suauius libertate aut quod magis cum natura conueniat. Hac autem populos frui qui legibus suis uiuunt, qui magistratus facere ac premere possunt. Nec uero cum ipse haec dicat se oblitum aut quis ipse sit aut ubi terrarum. Scire se sub Rege esse Siciliam, et id cuique genus imperii carissimum esse debere sub quo est genitus. Verum ut quibus imbecilla ualetudo est, corpuscula quidem sua amare ac tueri est necesse. Sed et illis praeterea licet aliorum contemplari felicitatem qui firmiori habitu absunt a morbis. Ita se regiam dignitatem colere, cui erat nascendi conditione obnoxius, et populorum tamen libertatem suspicere, qui sui potentes sunt. Neque praeterea se Meleandro iniuriam facere, cuius uirtutibus si similes utique esset ceteri Reges, nihil se Regibus diuinius aut regno inter homines utilius crediturum. 3. Haec audacter ingerentem Nicopompus non tulit. Vir erat litterarum a puero amans, sed qui solis in libris haerere contempserat. Adolescens reliquerat magistros, ut in Regum ac principum aulis, tanquam in uera et liberali schola, tirocinium poneret publicae lucis. Ita pari ubique Musarum et negotiorum studio creuit, genere quoque ac moribus ad eiusmodi eum uitam ferentibus, et multis principum carus, ac inprimis Meleandro, cuius tunc et ceterorum Regum causam acturus: "Quid faceres, Anaximander, inquit, in populari imperio, qui hic tantam loquendi ac sentiendi libertatem usurpas? Non mehercule tam impune sub populo liceret regnum laudare quam nunc plebis aut procerum potestatem extulisti. Ut uel inde intellegas hic uerissimam esse, illic fucatam libertatem. Nam quod ad naturam prouocas, quae libertatis amorem animantibus ingenerat, una persuaseris omne genus imperii abdicandum. Neque enim sub republica minus quam sub regno leges sunt magistratusque quibus obtemperes. Quae omnia eodem modo aut conueniunt aut abhorrent a naturae libertate. Si contineri sua sponte intra fines iustitiae posset genus humanum, tunc in pari 39 omnium pietate non superuacua modo sed iniusta essent imperia, quae ciues iam sponte aequissimos ad inutilem seruitutem adigerent. Sed cum ex uitiis mortalium haec felicitas sperari non possit, ea maximae forma regiminis ad naturam accedit, quae homines uetat extra leges naturae ipsius uirtutisque exerrare. Ut non intersit pluresne an pauci imperent, sed in utro regimine sanctius ciues agant. Lusisti praeterea in permiscenda populi et optimatum potestate, quae utique diuersissima est. Tu uero ad fucum et libertatis pompam populum nominasti; ad utilitatis uero speciem retulisti optimatum solertiam. Atqui si res publicas intellegis in quibus summum populo ius est, quid prudentia illic procerum possit? Cum saepe ad imperitos atque ignauos populi leuitas deferat fasces; cum factionibus, inuidia, impetu rapiantur uulgi studia, et plerumque fuerit ingens uirtutis specimen ab imperita multitudine male mulctari? Sin illuc te refers ubi proceres omnia possunt -- pudet istiusmodi senatui regnum, Anaximander, posthabere et multiplicato numero dominorum augere seruiendi uilitatem. Nam pro unico Rege tot heros obtrudis, quot illic homines senatum constituunt. At scilicet maturius inter multos quam Rege ab uno publica expendentur negotia. Quasi prudentum sententiis Reges uti non soleant, et iste quem laudas optimatum senatus saepe tranuersus non agatur, dum quisque proprii commodi studio laborat uel amore in suos uel in pares inuidia. Sed enim maioribus praemiis excitata iuuentutis industria, inquis, ad studia et labores propelletur, florebitque illustribus respublica ingeniis; regna uero tanquam studiis et uirtutibus aduersa marcebunt. Quae autem respublica? An illa popularis? In qua ad seditiones, ad furorem, ad captandi populi atque fallendi consilia aptare se solent improbae ac factiosae mentes, adulatione, obsequio, suauitate orandi; in qua denique uix est ut eximia ingenia et ambitu accensa nisi ad publicam perniciem emineant? Sub optimatibus uero, quid spei laboriosis illis hominibus, quae amplior sub Rege non pateat? Intra certas (ut nosti) familias atque stirpes includunt hi proceres reipublicae munera atque potentiam, ut generi, non uirtuti seruentur dignitates, nisi forte quaedam obscurae et quae te a supercilio nobilitatis non eximant. Et haec praeterea munera ad quae licet peruenire, an putas in alios diuidi quam in istorum potentum clientelas? Ne felicius quam sub Rege eloquentiam illic aut uirtutis alia studia. Sed gratiam, sed amicitias, sed priuata obsequia ualere existimes. Pone uero tam regnum quam rempublicam principum uitiis tanquam affecta ualetudine laborare. Utribi faciliora expectes ad publicam sanitatem remedia? Nimirum et Regem et ipsius uitia mors saltem de medio tollet poteruntque a successoris indole sperari mitora. At labem corrupti senatus non uniuscuiusque mors eluit, sed afflicti semel mores in deteriora semper labuntur, donec publicam salutem suo casu obruerint." 4. Sic disserente Nicopompo timuit Lycogenes inuidiam, quod ab suo nepote oppugnaretur ius regium. Nam et hoc inutile suis coeptis facinus erat, qui non delere sed habere sibi regnum cuperet. Aliud commodius uisum, quandoquidem ille sermo inciderat: arguere gentium ritum quae uni se stirpi in hereditatem permiserant, ceterasque extollere post singulorum obitum Regum in comitia et suffragia euntes. Et hoc quidem Lycogeni placebat argumentum: tum quod sceptro Meleandri imminens id posse se consequi tumultuaria populi electione sperabat; tum quod illic erat Dunalbius sibi protinus (ut credebat) assensurus, quia in illo Antistitum Collegio summos ad gradus non hereditate, sed suffragiis itur. Sic igitur exorsus turbauit Nicopompum: "Dies abeat, inquit, priusquam, Nicopompe, quae in utramque partem dici possunt enumeres. Nam quotusquisque philosophorum non inuenit quae pro Regibus uel republica diceret? Et tecum quidem sentio40 unius imperio rem communem melius geri. Illud magis in perplexo est an adigi populum praestet ad unius familiae seruitutem an ius illi relinquere ex omnibus ciuibus optimum deligendi. Siquidem in ea populi libertate, qui regio sanguine nascuntur, impensius rectis artibus se dederent, certi non ante in sceptra maiorum quam in uirtutes uenire se posse propter quas illi maiores regnauerunt. Etiam populo gratias quisque Regum haberet, memorque se ab eo subuectum, moderatius uteretur credita potestate. Nunc uero quasi nata mancipia, si subimus imperium, ne respicimur quidem; sin detractamus, pro flagitio habetur. Cum deinde in infantem, in puerum, in imbecillis animi hominem summam rerum fatorum ludibrium transfert, quid hac luctuosa successione acerbius? Non expectat mehercule ciuium improbitas donec ille Rex adoleuerit, sed dum simplex et inutilis aetas superbe despicitur, eae clades publice eueniunt, quas deinde uix multorum felicitas annorum sarciuerit. Tunc utique omnes regnant, populum omnes despoliant, ut nec saltem a solis calcatus regibus contumeliae solatium habeat ipsam peccantium dignitatem. Quod si gubernatori nauis, utcunque praestanti, filium rudem in successionem non sufficimus, ne quos ille seruauit, iste euertat. Nec philosophiae scholam proximus extincto praeceptori, sed sapientia simillimus excipit. Cur regnandi unam hanc artem praeceptorum plenissimam et ex cuius erratis omnium pernicies pendet pueris tradimus, qui si hereditatis iure habent ut regnent, nobis iure eodem ut pereamus relictum est? Huic quidem instituto ignosco, si putamus populos atque urbes gratia Regum ipsorum conditas esse. Perdant enim illi quod suum est ferantque populi illam sortem quam numina dederunt. Sin fatemur hanc tuendis gentibus dignitatem esse repertam, miror maiores non cauisse ne ex illa peior interdum calamitas esset quam quae eius beneficio praeuertitur. Sed haec tibi, Dunalbi, relinquo exsequenda. Tu sanctior nobis auctor comprobabis eligendorum principum morem, quem et uos in sacris comitiis iustissimo ritu seruatis." 5. Dunalbius in publice obloquendo semper religiosior eo tamen deuenerat ut assentiri Lycogeni uel in eum disserere cogeretur. Praeterea omnium oculos et maxime Nicopompi in se uidebat esse intentos. Modeste igitur abnuens sibi placere quae Lycogenes attulerat, tandem omnium pertinaci silentio sic eum ad dicendum inuitantium, in hanc sententiam locutus est: "Scio, te, Lycogenes, haec philosophandi magis causa dixisse quam quod reuera sic sentias. Nisi id forte tuae in nos pietati dedisti ut, quia suffragiis Regem sacrorum renuntiamus, auctor sis eum ritum ubique sanciendi. Sed ne sceptri et sacerdotii iura confundas, uide quam diuersa utriusque sit ratio. Nobis quidem cum lex uetustissimae sanctitatis matrimonia abstulerit, quomodo infulas relinquemus liberis nostris quos tollimus nullos? Multa praeterea in sacris sunt quae sacerdotes per se peragere, non mandare aliis debent. Si igitur in pueros hoc munus successionis iure deuoluerent, quo arae, quo templa, quo diuûm illi cultus, qui profanis nec numini initiatis committi non possunt? Ita quoque admonemur non diuitiis incumbere aut ceteris mortalium curis, sed pro domo, pro familia, pro posteris caelum habere, neque illa nostra esse sed numinum, quae a nobis duntaxat procurata ad heredem non transeunt. Sed et uni familiae si hae summi sacerdotii infulae donentur, quamdiu putas illam cogitaturam se hanc numinibus magnitudinem debere neque sibi sed diis regnare? Vel Reges ac populos tantae cognationis supercilium esse laturos, qui41 nulli nunc stirpi, ac paene nec homini, sed officii sanctitati se ipsos sine aemulatione aut uilitatis suspicione subiiciunt? At in ciuilibus imperiis, quae opulentia uiribusque consistunt, quae populo quietem praestare et contumaciam frangere impiorum armatis legibus debent, multa sunt quae successionis utilitatem concilient, quorum praecipuum forte est ambitus optimatum exarmandus, ne in regni spem audeant ipsum Regum uiolare. 6. "Finge enim in nobilibus et inquietis gentibus, quas cernimus hereditario contineri imperio, hunc quem laudas electionis morem uigere. Quid facturos optimates existimas, nunc quoque uix Regum patientes? Iam haec illis accederet sui fiducia posse se quoque regno potiri; iam despectus in Regem, qui et ex illorum ordine fuisset nec maiores liberos relicturus. Ast ubi fortuna regnandi stirpe in una consenuit, Regum praeteritorum reuerentia adeo uiuit in posteris, ut uel cunae puerorum in purpuram natorum tacita confessione sortis nostrae nos tangant, nec iis parere indignemur, quos priusquam lucem subeant scimus nasci ut imperent. Nec dubium grandius quiddam insinuari illis ingeniis quae ad regnandum a puero instituuntur, siue natura hoc facit siue disciplinae rectitudo -- aut potius deûm cura. Certe enim consuetudine honorum qui ipsis habentur obstupescit superbiae gustus ac ueluti acies; aliturque imperandi fortis illa securitas, quae ut contemni uix potest, ita nec in odium uenire42, quia plerumque accedit comis animus et cum optimatibus familiaritas, nulla praeteritae humilitatis uerecundia erubescens. Altiora deinde assuescunt cogitare, regnoque tanquam liberorum suorum patrimonio cum fide incumbere. Qui uero suffragiis in hunc uerticem rerum humanarum attollitur, nondum primae immemor sortis est, in quam recidere sui heredes possunt. Itaque a publicorum munerum sedulitate propiori cura subducitur, ut filio uel proximo cognatorum eos conciliet quorum est regnum dare, aut familiam saltem tot opibus expleat ne deinde ullus ignoret fuisse ex ea qui regnarit. Sic publica ornamenta, publicae opes quacunque ratione in priuatam degeruntur familiam, et quae splendori, quae utilitati communi uota maiorum destinauerant, tristissimo errore in nescio quos lares profunduntur, eosque laborent in lucem uindicare. Nec eiusmodi Reges suis modo peccatis rempublicam laedunt sed et optimatum erroribus, quos perniciosa indulgentia ideo sibi deuinciunt, ut purpuram cognatis suis seruent aut largiri immodice non uetentur, aut denique ne futurum laedant Regem (nam quis ille de tot optimatibus incertum est), iniurias in decessoris familiam uindicaturum. 7. "Iactes nunc licet electionis prudentiam, quae nouas identidem stirpes obtrudit malo publico saginandas. Ipsi Aquilii diuerso e genere lecti, quam saepe maiestatis suae uires his proditas curis fregerunt? Inter hos ille, cuius sanctiones aureas dicunt ut filio regnum pararet, quo pretio suffragatores emit? Quo deinde sceptri incommodo, cum soluendo non esset, publica iis uectigalia concessit, quae primum pignoris nomine occupata, mox isti imbecillitate uel errore regnantum in hereditatem uerterunt? Multa praeterea sunt, ut scitis, siue opera siue consilia, quae non statim ac concepta sunt reipublicae prosunt, sed expectant maturitatem suam et instar frugiferarum arborum legitimo denique tempore edunt baccas. Ex his longioris spei consiliis plerumque solida regnorum salus consistit. Sperni tamen aut omitti saepissime solent ab Rege qui non patrio, sed comitiorum iure obtinet sceptrum. Quia illis operibus incohandis labor est ut plurimum sumptuosus; eoque suis auctoribus ingratior, quod non uiriditatis -- nedum messis -- ea ipsis uoluptas ist, quae posteris Regibus olim continget: " 'Qui autem erunt hi Reges? Liberi, amici, familiares mei? Immo forte ex ignotis aut inuisis. His ego securitatis, laetitiae, opulentiae, fundamenta stabiliam, magnis curis et iactura aerarii, quod nunc melius in meos effuderim? Fac me uelle; at hi ipsi successores forte inuidia sua inutile meum munus efficient, et opera in spem longioris utilitatis incohata uel neglegent uel euertent. Quoniam mihi meisque temporibus erit in decus ea instituisse, ipsis autem ut altoribus tantum et sapientiae nostrae custodibus inglorius sumptus accedet.' Haec neque uano timore neque tamen praeter rerumpublicarum perniciem eiusmodi Regum animos solent ab ingentibus coeptis auertere. 8. "Minori tamen utcunque Reipublicae incommodo regnare electi Reges possunt quam eligi. Nam in uiuidis gentibus subtilique exserto ambitu feruentibus, num quieta fore speres comitia? Num largitionum armorumue immunia, ubi multis opibus, genere, animis pares neque cedere inuicem poterunt neque omnes regnare? Quid deinde cum in duos candidatos studia diuiduntur, amboque in regnum se asserunt, ut nescias uter uitio sit creatus. Quantae hae turbae? Quam saepe longissimo bello cruentae? Ut sileam quod populus Regem facere iure assuetus, saepe quoque eum audet amouere iniuria. Ne uetera nunc curem; cerne Aquilium43. Duo regna totidem comitiis non pridem adeptus, paulo post eorundem hominum poenitentia excidit sceptris. Rite inauguratum negauêre. Ita ferro, cladibus, uastitate terrarum repetendae res fuerunt, hinc in Peranhylaeum alterum ex regnis ambientem, hinc in Dereficum iam alteri incumbentem, qui pro dapibus quas in mensam Aquilii ipsum ferre oportuit fere sustulit et penum et mensam. Haec uero nonne summa discrimina existimes, iisque peiora quibus interdum nostrorum pueritia Regum funesta est? Nam non nego uel regnantum infantiam uel tenue ingenium ineptumque negotiis saepe publicis rebus nocere. (Quid enim sic ad hominum commoda exactum ut undequaque sit utile?) Sed haec ipsa multo mitiori tempestate in nos uoluuntur, quam quae procellae ex comitiorum freto exaestuant. 9. "At nec putes optimum quemque aut maxime ad regnandum idoneum per haec comitia uenturum ad purpuram. Quam multae sunt factiones! Ut saepe qui stirpe et potentia praecipuus est animi bonis deficitur, tanquam uerentibus fatis, ne si summam fortunam ac mentem dent homini, deum faciant ex mortali! Non igitur dignissimus utique erit quem principem comitia dicent, sed aut potentissimus aut felicissimus, quorum utrumque ab arte regnandi abesse multum potest. Ille uiribus suis suffragia aut terrebit aut ement. Ille ignauia fauorem apud eos inueniet qui sperabunt sub tali principe ipsi regnare. Nam si denique eligentium studia atque uota sic integra fingis, ut in eo quem destinant Regem, solam uirtutem respiciant solerterque inueniant; si praeterea candidatorum modestiam et assensum populorum hunc facis, ut praebeant obnoxias ceruices sic ad sceptrum prouecto; addas innocentiam noui regis inter recentis fortunae blandimenta adeo memorem sui futuram ut nunquam conniueat. Tunc ego ad hanc felicitatem proclamabo: Diisque carissimas gentes credam quibus illa contigerit! Sed haec bona sperari non possunt. Reclamant uitia hominum et toties experimenta in contrarium uersa, ut iniuria accusetur nationum sapientia, quae dedidêre se uni stirpi ex qua tranquilliora sint et magis illustria apud se imperia."