[1,10] Capitulum X. 1. Adhuc colligebat animum et in laetius ora fingebat, cum una ancillarum ad fores pultauit monuitque iam Regem in limine arcis esse. Neque mora Argenis, tanquam aliud egisset, redit in thalamum etiam porrectiori uultu quam res publicae merebantur; siue quo a suspicione sui luctus abesset siue ut inter simulationis dolorisque certamen, in iustum temperamentum omnia uerba, omnes gestus redirent. A praetorianis inde excepta qui non procul excubabant per media regiae atria successit ad portam. Haud procul erat Rex, qui ad genua accedentem ponentemque dexterae osculum sustollens et mox leui manu uerberans genas, usquene ualuisset rogabat. Maciem simul palloremque incusabat, quibus inter bellorum metus deteriorem formam fecerat. At illa haud licuisse per pietatem respondit patrem et Regem in castra profectum saltem uotis curisque non prosequi; sumptaque lugendi materia nonnihil lacrimis, quae frequentissimae instabant, indulsit. Rex eam bono animo esse iubet: annuisse deos uotis; restitueret placidis rebus uultum, quem aduersae exhauserant. Populus se circum effuderat, non minus quam senectutem Meleandri speciem Argenidis uirtutemque reueritus, quae ea arte dispensabat supercilia, oculos, nutum ut et populus humanitate captus acclamationibus exultaret, et ex optimatum frequentia nemo neglectum omissumue se crederet. 2. Salutantium supplicumque concursu Rex obsessus paulisper in atrio haesit, in quo fons erat non plus aquis notabilis quam arte signorum, quae illic hospiti Coccalo aiebant Daedalum poliuisse. Aquae in altitudinem redeuntes originis per uarias fistulas atque formas micabant. Mox in subiectum alueum recidentes feruebant ipso tumultu labendi, reddebantque colorem mari simillimum. In medio Galatea tanquam in pelago lugebat recens extinctum Acim, qui iacebat in litore et, tanquam inciperet solui in flumen, duos fontes ore soluebat et uulnere. In confinio aquae contumax Cyclopis imago simul alio saxo imminebat securae Galateae, simul audiebat indignantem his uersibus, quibus artifex subiectum marmor inciderat. 3. Durior ô saxo, quo nunc meus occidit Acis, Asperior siluis et, Polypheme, tuis. Ausa lues. Deus hoc faciet, quem tu inscie fati, Quem non mortalem passus es esse uirum. Nam deus Acis erit, uiuetque perennibus undis. Quid facies? Nullas haec timet unda minas. Iam fons corda tenet; iam fons tenet omnia, qualis Acis erat, dat nunc candidus auctor aquas. Cincinnique sui memores labuntur in orbem; Errat et in tremulis annulus ille uadis. Quam bona caeruleis periit iam purpura uenis! Nec tamen in gelido sanguine friget amor. Quo meus Acis abit? Quo uos humerique manusque? O quanti numen constat habere nouum! Hei mihi! Ne se hominem plus uulnere senserit esse, Quam nunc thure dato sentiet esse deum. 4. Hoc conspectu Argenis cladis admonita, dum Rex cunctaretur in obuiis, solitario dolore se pascebat. Erat sibi Galatea; meliorem Acim flebat. Sed quis ille Polyphemus? Quamquam eo destinabat Lycogenem, tamen et culpae paternae inuita meminerat. Iam ad interiora aulae processerant, et purpuratis ad corporum officia dilapsis, paene soli familiarium obsequiorum ministri cum Meleandro perstiterant. Laetus Rex hoc secreto et ab his quoque cum Argenide diuersus: "Tua, inquit, aetas et sexus, mea gnata, expertem facerent publicorum consiliorum, nisi te disciplina et indoles erexisset ad magna; et praeterea quod utcunque sis femina, tamen in te recumbit fortuna Siciliae et uiris imperatura es. Assuesce me uiuo illis curis, sine quibus regia dignitas sustineri non potest, et quod potissimum in regnante est, disce silere. Pessimo loco sumus, Argenis, nisi pati iniurias ita possumus ut uideamur non sensisse. Nam si pondere quod nunc urget flecti nolumus, fortasse frangemur. Scis a me defecisse Lycogenem; multas urbes in partes abscessisse. Peius nocent qui intra uiscera haerent meisque consiliis incubant, uerius me captiuum quam Regem obseruantes. Proelium, quo nuper certauimus, uidebatur Lycogenem admonuisse quid possem. Victus erat et, nisi fauisset nox, ne munitionibus quidem tutus uim meorum tulisset. Tum uero optimatum illorum haud pauci qui apud me erant, quos arbitros consiliorum habueram, diutius sua studia non pressere. Foederibus opus esse clamabant: ualidam populi partem consensisse Lycogeni; hos seruare praestaret, an desperatione incensos in mutuam cladem excire, tantum parricidas dubitare. Iam et ipsum Lycogenem audebant excusare: et hunc quidem proelio uictum esse, non bello; sed praeterea, ut funditus perdi posset, non tamen expedire; quo enim oculo Siculos inspecturos qui eorum delicias sustulisset? Acrius pro ultione defuncti, quam pro uiuentis decore certaturos. Occuparem igitur tempus, dum acie uictor pacem ciuium beneficium meum facere poteram. Non dissimulabo, Argenis. Plus inter has uoces timui quam in campo cum Lycogenis signa fulgerent. Prodi dignitatem meam uidebam, et timeri poterant grauiora si decipi abnuissem. Fecisti, gnata, praecipue, ut regnum retinere quacunque pace mallem quam exheredem te facere obstinata defensione maiestatis. Sed ne leges expectarunt a me Rege atque uictore. Tabulas a Lycogene obtulere, quarum summa haec erat: Meleander Rex Siciliam pleno iure obtineto. Lycogeni apud eum amicitiae gradus esto, qui fuit. Eidem et maris et Syracusani agri praefectura seruetur. Erbessum et Heracleam cum praesidiis habeat in fidei pignus. Cauebant praeterea ne liceret meminisse iniuriarum ulloue iudicio quidquid per hos tumultus actum est uindicare. 5. "Non erat meae dignitatis, Argenis, conditiones ad paciscendam pacem accipere, sed nec recusare fortunae. Inter utrumque ambiguo; Ibburranes atque Dunalbius egregiam operam dederunt, ne quid praeter maiestatem facere crederer. Nam infulas numinum, quibus ornantur, conuenientissimas sciebam, ut ueluti ex officio ad concordiam hortarentur armatos; maiorem etiam fidem (quia externi sunt) fore hinc illis instar sequestrorum commeaturis. Panormi tunc erant. Acceptisque codicillis, quos perplexos illis scripsi, facile quid uellem intellexerunt. Ergo nunc ad me, nunc23 ad Lycogenem delati tanquam inuitos ad ea coëgerunt quae potissimum cupiebamus. Ita conditionibus sum assensus, quas ferebat Lycogenes, nisi quod intra duas cohortes praesidium esse iussi, quo Erbessum et Heracleam teneret. Idque maxime caui, ne praesidii specie totas illic habeat legiones in me captato tempore inuasuras, neue suspecta sit lenitas mea ad omnia arbitria inimici tam facilis. Haec legatos iubebam nuntiare Lycogeni et si conditio placeret, postero die ad nos redire. Neque mora in his erat, sed ad me aduentantes tristis casus afflixit. In Poliarchum inciderunt." Diriguit Argenis ad rei mentionem, et ut perturbatio oris lateret, sponte tam uiolentam tussim commouit ut qui deinde horror aut rubor suffundi coepisset, facile ad excussos spiritus referretur. 6. Diu expectante Meleandro cum utcunque ipsa cessasset: "Pessimo fato, inquit ille, in legatos Lycogenis Poliarchus inuectus est. Dubium consilio an errore. Sed ferro non perpercit et tres ea clade extincti sunt. Duo supererant, qui ex fuga calentes ad me perueniunt. Hi tumultu cuncta complere, lamentari indignum exitum sociorum, ita meam fidem appellare, ut paene criminarentur. Cumque aduocatis extemplo proceribus concilium illis dedissem, iam non soli inuidiam mihi fecêre. Multi ex meis partes eorum questu acerbissimo implerunt. Summa clamorum fuit oportere Poliarchum dedi ad poenam, ne credi uulgo posset immissus qui mea fide tutos occideret. Nec mitius quam capite inquirendum in tanti exempli facinore. Haec iubentibus propiores quam consulentibus urgebant. Sed obstabat ingens in me meritum Poliarchi, qui proelio mihi uictoriam conciliauerat. Et uirtus experta suspicioni ignobilis facinoris non patebat. Cleobulo quidem atque Eurymedi ceterisque qui in concilio sani erant incredibile erat id scelus. Reum illi audiendum censebant, facile quae sibi obiiciebantur excusaturum. Igitur missurum me affirmo, qui eum ad dicendam causam accerserent. Fore enim sine exemplo si defensione sublata opprimeretur. Hoc auditu peius hostes accensi sunt: Eripi enim debitae uindictae Poliarchum, si ulcisci differrem; num enim post tantae audaciae nefas, nisi ui et ingratiis rediturum? Immo nisi prohiberetur, excessurum ex Insula et in patria iactaturum quam impune illusisset Siciliae.' 7. "Cum me diutius confusa flagitatione lacesserent, rogaui quid igitur facto opus. Nam abesse Poliarchum et in absentem supplicia frustra constitui. Vox illorum omnium fuit fugam ipsius occupandam; quod perfacile esset, si iuberem nocturnis ignibus prouinciae signum dari. Ita enim occlusis portubus tanquam in custodia haesurum, futurumque exemplo peregrinis, scelera, ubicunque possunt fieri, posse quoque uindicari. Credidi, Argenis, e salute Poliarchi ut assentirer quaestioni, ne negata ultione accenderem suo se arbitrio uindicaturos. Nam et ubi incolumis ad iudicium uenisset, multa posse occurrere quae eum furentibus eriperent. Prima igitur nocte publici e speculis ignes in Poliarchum fulserunt et mihi in malis solatium fuit, quod militum uulgus aegre eius periculum audiuit. Sed speranti meliora primo mane superuenit Timonides maximi luctus auctor nuntiauitque Poliarchum periisse." 8. Non potuit Argenis dolori imperare sed ingenti suspirio uicta primumque in genua subsidens, mox tanquam expiratura procubuit. Exclamat Meleander, factoque proximorum concursu inter manus puellarum in torum illata est. Aqua deinde ori perfusa uestibusque laxatis liberior spiritus sudorem compescuit. Percunctabatur Selenissam Meleander, quod aegritudinis genus et num primum filiam urgeret: se quidem, dum ambo colloquuntur, aduersae ualetudinis signa notasse; inquietos oculos et saepe reprehensos ab errore; sed nec eundem fronti colorem constitisse. Selenissa apte dissimulabat iam biduum esse ex quo illa satis cibum non caperet; hinc se febriculam suspicare; experientia tamen scire hoc linquentis animi frigus in Argenide breue esse, nec grauioris mali indicio suspectum. 9. Dum in his rebus sunt, interim a Lycogene litterae Regi redduntur, quibus significabat ei praesto se futurum, ut in Palladis sacrario (id Rex sanctissimum habebat) iureiurando pax perpetraretur. Se postero die, si Regi uideretur, esse uenturum. Rex ei renuntiari iubet id magnopere sibi placere; scire se in crastinum expectari. Dimisso nuntio Eurymedem uocat, uirum semper animis successuque egregium. Nam et iuuenis semel in Olympia cursu, iterum lucta in Isthmicis, coronauerat patriam oleastro et apio. In paucis deinde Regi carus, et praetorianis Praefectus, semperque arci Rector aut urbi, quamcunque Rex iniisset, et fidem per haec bella incorruptam praestiterat. Huic rex quae uidebantur imperauit: curarentur intentius ea nocte excubiae; cohortes, quae a suspicione perfidiae aberant, in stationibus locarentur; uigilum numerus duplex esset; cauendum ne quid suo aduentu moueret Lycogenes; eum enim non tam conciliatae pacis fiducia, quam factionis suae uiribus tutum, ad aulam accedere. Postquam mandata haec dedit, quia Argenidi melius erat, in eius triclinio cenauit, illic (ut erat mitissimi animi princeps) maceratum curis animum nonnihil refecturus. Reliquum noctis, quantum per sollicitudinem licebat, somno datum. Sed Argenidem interim dolor per indigna et horrenda consilia ducebat.