[1,4] Capitulum IV. 1. Erant in illa lectione, cum nuntiatum est rediisse Timocleae seruum. Omnes ergo suspensis animis circumstant intrantem. Nec diutius poterant dubitare, et interrogare trementem non audebant. Neque is ratus quod afferebat coram hospitibus euulgandum, seuocat Timocleam, delatoque indicio cum stupente paulisper muliere et ipse uidebatur obriguisse. Tandem Timoclea, ut maxime subitis consiliis mulier ualebat, manu prehensum, ne cum cetera colloqueretur familia, in interiorem thalamum rapit, monitisque ut sequerentur hospitibus ostium tremens adducit et iubet palam seruum quae audisset nuntiare. At ille: "Vix in oppidum perueneram, inquit, cum plerique occurrerunt, ut in tumultibus solet, nec ipsi quo irent satis certi. In omnium foribus micabat lucerna, diuisique in coronas haud modica admiratione marcebant. Cum me ad proximum coetum applicuissem, audio Poliarchum perduellionis reum esse et ad capitale supplicium quaeri; in hanc quaestionem publice ignes accensos. Ego errorem nominis ueritus, quod in multos cadere potest, curiose quaesiui quis ille Poliarchus et quo facinore damnaretur. Vox omnium fuit Poliarchum eum esse, qui plus anno in Sicilia hospes, armis et amicitia Regis inclytus fuisset. De crimine neminem eorum satis scire. A rege damnatum, et quidem diligentissime uestigari. Ab hoc coetu digressus ad alium eadem rursus accipio, et cum nemo suo dissensu incertum rumorem faceret, rem satis exploratam nuntiare non distuli." 2. His auditis Archombrotus simulque Timoclea in Poliarchum contemplationem iniiciunt. Pallens ille ac tremens, non ut conscio metu, sed indignatione periculi, nec contumeliam ferente uirtute, identidem a seruo requirebat an uera et comperta memoraret, et a matrona satisne compos animi esset is seruus. Nec setius quam inani somnio praecinctus agebatur. Vocem deinde aliquamdiu tenuit ne in tanto animi tumultu quicquam excideret in Fortunam aut Regem indignum. Sed tanta res domusque incertum an sat fida cunctationem non ferebant. Manum igitur atque oculos attollens in caelum: "Vos, inquit, Dii Siciliae, et quotquot praeterea superi ius fasque inseruatis8; Vos Genii, Laresque Meleandri, qui me hospitem excepistis; obtestor ac ueneror, ut si quid in Regem remue publicam Siculorum offendi, si ope, manu, consilio uiolaui fidem hospitii, aut omnino traduci commerui hac publicae quaestionis infamia, tum me inter inimicorum manus atque ludibria quam potest funestissimo exitu conficiatis. Sin omnia contuli ad salutem imperii, inundatque haec in insontem inuidiosa calamitas, date, ô Dii, saltem ut Regi populoque purgatus tuto ab Insula excedam, liceatque non foedam aut ignobilem mei memoriam in hac gente relinquere. Te uero, matrona, in communionem periculi non uoco. Hoc ipso noctis concubio recedam in agros, meae fortunae contagione tuas aedes liberaturus." 3. Fremebat interim Archombrotus, et et adeo unius diei amicitia ualuerat, ut extrema omnia Poliarcho polliceretur. Ex uultu impetuque et loquendi ratione utri hoc periculum esset nescires, nisi quod adhuc licentius Archombrotus uidebatur irasci. Sed matrona sic, quasi seruuli indicio fidem non haberet, dissimulans, alios qui referrent certiora se protinus legaturam dicebat. Subsistere tamen in triclinio seruum iubet, hospitesque extra illius conspectum in proximum conclaue ad consilium ducit.