[1,0] Ioannis Barclaii Argenis. Liber I. [1,1] CAPITULUM I. NONDUM Orbis adorauerat Romani, nondum Oceanus decesserat Tibri, cum ad oram Siciliae, qua fluuius Gelas maria subit, ingentis speciei iuuenem peregrina nauis exposuit. Serui ope nautarum cultum domini militarem ex alto comportabant, suspensosque per praecincta ilia equos dimittebant ad litora. Ille insuetus nauigii malis procubuerat in arenam quaerebatque ctrcumactum pelagi erroribus caput sopore cornponere, cum acutissimus clarnor, primum quiescentis mentem implacida imagine confundens, mox propius aduolutus somni otium horrore submouit. Silua erat in conspectu, raris quidem sed in ingens spatium effusis arbonbus, subter quas tumull, fruticum dumorumquc caligine, uelut ad insidias surrexerant. Hinc repente in campum erumpit femina optimi uultus, sed quae corruperat oculos fletu, sparso quoque in funebrem modum crine terribilis. Incitatus uerberibus equus non sufficiebat in cursum effusae nec mitius quam in Phrygio aut Thebano furore ululanti. Concussere illico iuuenis mentem, praeter fauorem in miseros pronum, etiam reuerentia sexus gemendique atrocitas. Omen quoque in spectaculo captabat quod intranti Siciliam primum occurrerat. At illa ubi potuit exaudiri: "O quicunque es, si uirtutem, inquit, amas, ah succurre Siciliae, quam in fortissimo uiro praedones nefarii oppugnant! Nec diu me orare patitur instans malum, nec leuiter deprecari pro Poliarcho possum, quem non hinc procul grassatorum ferox turba circumsedit improuiso facinore. Ego inter tumultum effugiens, te primum opportune, nec plus forsitan in illius salutem quam in gloriam tuam, uidi. Hos quoque" (nam dum ipsa loquitur, serui accesserant) "seu iuberi seu rogari a te fas est, prouoca ad egregiae pietatis officium." Haec ut mulier inter anhelitus et suspiria effudit, ad galeam ille ensemque respexit et dum equum ministri admouent: "Ego, inquit, ō matrona, modo in Siciliam ueni. Liceat hactenus homini extero nomen Poliarchi ignorasse. Sed fortunae beneficium debebo, si qualem memoras strenuum uirum meo aduentu leuari uoluerit." His dictis in equum exsiliit et duceret ergo iussit. Serui omnino duo erant. Unus et ipse armatus dominum sequebatur; alius praesidio sarcinarum, quae colligi tam turbulenta profectione non poterant, mansit in litore. 2. Iamque peruenerant ad siluae confinia, cuius aditus in semitas uarie sectus memoriam mulieris sic confudit, ut dubia qua quaeri Poliarchum oporteret, nouis gemitibus caelum impleuerit. Ambigebat tanto fletu territus hospes, an progredi praestaret an haerere, cum, strepente subito silua, clamor et arma et uenientium equorum uestigia mentem ad praesentiora pericula aduertunt. Quippe tres armati ueniebant, admissis habenis incitati, nudo ferro, uultuque aliquid ingens uel auso uel timente. Veritus ille insidias, et ut in subitis quae timeri uix debent occurrunt, de matronae fide sollicitus exigit hine essent in quos pugnari ipsa uellet; simul digitis in amentum aptatis hastam, quam nemo uiolentius torquebat, in uenientium dirigit ora ne inultum occuparent. Sed hi fugam, non bellum adornabant; diuersisque itineribus properabant elabi uictori. Nam urgebat fugientes unus ille Poliarchus cui tam prolixe matrona timuerat, ultimumque assecutus ita cecidit, ut per caput ceruicemque continuatum uulnus ad pectoris ima deduxerit. Hoc collapso cum peruicacius inueheretur in ceteros, humus scrobibus inaequalis deprehendit equi uestigium, qui dominum celeri quidem, sed innoxio casu effudit in gramen. Subitoque matrona (nam Poliarchum agnouerat) ex equo ad iacentis auxilium se aduoluit. Sed ille non lapsu, non uulneribus grauis, quae duo acceperat, ne omisso quidem ense prosiliit. Cumque ex Timoclea (id mulieri erat nomen) audisset, ut ipsa in peregrinum iuuenem incidisset, quamque ille humanus promisisset auxilium, haud mora ad eum tanti beneficii gratia habiturus conuertitur. At ille iam equum reliquerat, priorque locutus Poliarcho: "Si dii uoluissent, uir fortissime, inquit, me antehac tuae uirtutis conscium esse, istius matronae lacrimas accusassem, quae coėgit ut ueniam petere debeam, quod tibi tanto uiro auxiliari uoluerim. Tres armatos in fugam a te uersos, quamuis est eximium, minus tamen mirarer, nisi me illa uis, qua ex iis tardiorem mulctauisti, admoneret quam iustus omnes terror in fugam abstulerit." Poliarchus et ipse blandissimus egit gratias properati auxilii, neque suae uirtuti, sed grassatorum ignauiae, aiebat tribuendum quod illi fugissent. 3. Inter haec uerba in amplexus abierunt, et salutatione mutua functis non modo quid dicerent sed et cui loquerentur uacauit cogitare. Tunc igitur alterius forma ad oculos alterius tota peruenit, et haesere mutua contemplatione perculsi, id quisque miratus in alio quo ipse uicissim mirantem rapiebat. Aetas, forma, habitus, et arcanus luminum uigor, pares anni, et quamuis in diuersis frontibus una maiestas. Cum tanta specie monstrum erat fortitudinem conuenisse. Neque minus Timoclea fortunam adorabat, quae tantum par mirabili occursu coėgerat. Votum etiam fecit, si per eosdem liceret, se tabulam, in quam pictor uultum utriusque transtulisset, Erycinae Veneris templo daturam. Et quamquam uarii casus distulere id uotum, eo tandem se exsoluit his carminibus ad oram tabulae insertis: 4. Sic roseis stat forma genis, sic frontis honorae Fulget apex, tales accendunt lumina flammae. Humanum ne crede decus; non pulchrior altos Phoebus agit currus. Non unquam sidere tanto Oebalii micuere dei, quos nauta solutis Puppibus et iam iam uincentibus inuocat undis. Nec tu Lemniacis Mauors formosior armis Fraena quatis, Paphiisue soles mitescere blandus Cultibus, ab misero tantum metuende marito! 5. Cum deinde Poliarchus collegisset se ab hospitis uultu, matronam familiarius intuitus, in illius exanimata ora ludebat, maxime quod in latera atque tergum dissipati tanquam ad rogum crines iacerent. Rogabat quoque per iocum an incidisset in satyros. Timoclea autem simplici risu: "Ne hos putes, Poliarche, desperatione diuulsos. Fugam inter uirgulta praecipitabam tuo periculo conterrita, cum obuersantibus ramis solutus est uerticis nodus, et profluentem comam laxauit." Dum loquuntur, libertus interim Poliarchi duoque Timocleae serui qui aberrauerant, superato callium flexu, haud procul a dominis emerserunt ex nemore. Sola Timocleae ancilla iam deerat, sed et hanc procul uident pauido equo non bene moderari et inutili uirga cum clamore ferire contumacem. Satis illi in conspectu huius scenae iocati, procurrunt hilares ad trementis auxilium. Interim hospes Poliarchum rogabat, quae illae in eum insidiae quisue grassator; an odia an praedae cupiditas tanti facinoris audaciam nefariis fecisset. Sed matrona sermonem occupauit et: "Utrique necessaria quies est, inquit, huic a mari, alteri a pugna uenienti. Neque hinc longe praedium meum. Illic rectius erit uobis; habebitisque leuandis corporibus et mutuis sermonibus locum." Non aegre annuerunt tam commode admonenti. Famuloque recepto qui sarcinas ad litus seruabat, uiam omnes exorsi sunt. 6. Iam paene ad familiaritatem initiati iuuenes erant, docebatque quaerentem hospitem Poliarchus: primo mane se e regiis castris egressum; Agrigentum petere negotii causa; per uiam occurrisse hanc matronam in aula notissimam, quae a Regis filia redibat; aliquo fato seruos (ut incuriosi ibant) per uiarum anfractus diuertisse in silua; Timocleam unam cum sua anu in eadem secum semita perseuerasse; cum obliquo ad latus itinere processerunt quinque latrones, et in se unum tot equos effuderunt. Matronam suo et equi pauore diuertisse et felicissimo errore ad tantae humanitatis hospitem esse delatam. "Fatis autem et praedonum scelere factum, inquit, quod primo impetu omnium in me ictus incassum cecidere; suffecitque caedi illius, qui primus occurrit, iaculum quod habebam. Conserto deinde certamine unus dexteri mei cruris modicam partem libauit, alius ferrum leui uulnere adegit ad latus; quem ego indignatione concitatus postquam meo dolori immolaui, aliumque laesi in capite, infelici flagitio territi omnes habenas uerterunt, ut nec mihi liqueat foediusne aggressi sint scelus an fugerint. Tunc quoque unius celeritatem sic praecepi ut sub uestris oculis dederit poenas. Duos qui supererant, ipsi uidistis ut mihi equi casus fugientes subduxerit. Qui illi sint nec suspicari possim, nisi ex Lycogenis castris latrones, qui uel obseruabant mea itinera uel omnino per siluam ituris imminebant."