Cornelius JANSENIUS (1585 - 1638), L'Augustinus. In quo haereses et mores Pelagii contra naturae humanae sanitatem, aegritudinem et medicinam ex S. Augustino recensentur ac refutantur. (Édition : Leuven, Zegers, 1611) Liber primus. Praefatio in Pelagium. De Pelagiana et semi-pelagiana haeresi scriptores, nihil ordinatius a me fieri posse arbitratus sum, quam si ante omnia distincte totam naturam istius haeresis lectorum intelligentiae exponerem. Frustra enim in refellendis erroribus laboraueris nisi omnes anfractus eius penetrando, fallaciam eius omni ex parte perspectam habeas. Quod non nisi partim ex ipsa historica rerum gestarum fide, partim ex dogmatum uniuersorum serie et genuino sensu, prout eum et haeretici ipsi tradiderunt et oppugnatores eorum catholici doctores expresserunt, obtineri posse censui. Itaque historiam Pelagianam, uelut totius operis basim sternam : cui mox omnium dogmatum catholicorum et ueram eorum intelligentiam, quanta potuero ueritatis cura subtexam. Neque enim exigua aut uilis de nonnullis eorum controuersia est, dum alii aliud eos asseruisse, alioue quae docuerunt sensu intellexisse contendunt. Quo effectum est, ut quaedam Pelagianis non ignobiles huius aeui scriptores imposuerint : quae numquam uel per somnium cogitauerunt; quaedam itidem ab eorum sententiis remouerint, quae pertinacissime docuerunt. Quod quidem forsitan non tam Pelagianae haereseos declarandae, quam suae opinionis astruendae conatu, neque tam sincerissimae ueritatis, quam partium studio, subinde factitatum esse facile credi potest. Ut enim quodque uel sententiae quam arripuerant fulciendae seruire uidebatur, uel aduersariae infamandae opportunum, mox idem Pelagio adimendum uel tribuendum esse censuere : usque adeo, ut etiam nonnullas eius capitales opiniones et a conciliis ecclesiae catholicae condemnatas, quas somnolenta quadam Augustini inspectione, illius sancti disputationibus defensas fuisse nonnulli existimarunt, etiam sibi tuendas, doctrinaeque suae ueluti fulcra substituendas esse iudicauerint. Quae siue licentia, siue negligentia, in rebus tam arduis delicatisque, quam sit fidei christianae periculosa, nihil opus est uerbis exaggerare. Hoc enim agitur, ut tales dogmatis cuiuspiam Pelagiani ignorantia abrepti, uel dissimulata facie seducti, quo securius in suis disputationibus uelificantur, eo inopinatius naufragium faciant : ac dum fidem suam integerrimam esse sentiunt, subito detecta ueritate, doctrinam suam errori cuipiam uicinam uel obnoxiam esse mirentur. De quo iam inde ab initio saluberrime monuit ille : {Prosper d'Acquitaine (vers 390 - vers 463), poème contre les ingrats} "Fronte placent, quae fine latent". Et causam exprimens : "Ab honesto Principio in uitium exitur plerumque tumoris". Tanta est enim dogmatum istorum superbissimorum cum corrupta per superbiam ratione consensio, tantum in illis quasi Syrenibus prurientium in suam laudem et admirationem animorum lenocinium, ut nisi caelestis illa gratia quam illa a fronte, a tergo, a lateribus impetunt, aures omnium qui in hoc perturbatissimo doctrinarum confusissimarum pelago praeternauigant, obturauerit, animumque eorum autoritati immobili D. Augustini ueluti malo alligauerit, uix uel nullo prorsus modo fieri possit, quin aliqua ex parte pestifera eorum dulcedine seducamur. Quod multo luculentius tot insignium siue doctrina, siue pietate uirorum lapsus iam inde a condita Christi ecclesia et ante conditam (ut suo loco dicendum est) patefecerit, quam ego disserendo persuasero. Accedit aliud non minus periculosum, quod haeresi Pelagianae inter omnes quae in ecclesia grassatae sunt, singulare esse demonstrat ratio, et qui cum illa luctati sunt grauissimi sanctissimique diuinae gratiae defensores, ueluti tesseram eius propriam tradiderunt. Obseruatum est enim tantam inter errores Pelagianos esse connexionem, ut si uel unica unius semi-pelagiani dogmatis tenuissima extremaque fibra, quam uix oculis assequaris Lyncaeis, reseruetur, tota superbissimi illius erroris moles cum omnibus dogmatum pestiferorum ramis reuiuiscat et prodeat. Ut nonnulli fortassis aptius ueriusque dici possit Quicunque totam doctrinae catholicae ueritatem seruauerit, "offendat autem in uno factus est omnium reus". Hinc D. Leo : "Nouimus hanc eorum esse uersutiam, ut in quacunque particula dogmatis execrandi, qua se a damnatorum societate discreuerint, nihil sibi sensuum suorum existiment esse non saluum". Quod ante ipsum obseruauerat, atque a totius Africae uigilantissimis antistitibus perspectum fuisse cecinerat Prosper {Poème contre les ingrats} : "Mille senum prudentia peruigil olim Perspicuum notumque tenens, quod tota nefandae Haereseos summa exigua sub parte tegatur, De qua plena mali labes renouetur, et omne Commenti corpus per singula membra resurgat". Nam quemadmodum ansulae catenarum sibi innexae sunt et perplexae, ut qui unam arripuerit, etiam ceteras attrahat, ita si Pelagio tantillum dederis, danda sunt omnia usque adeo, ut qui unicam anguis illius mortui palpitationem quouis uerborum praestigio, uel erroris minus perspecti fuco delusus, in sinu fouerit, omnem ille ueram gratiam extinguere, uetam pietatem interficere, peccatum originale tollere, scandalum crucis euacuare, Christum ipsum abiicere, diabolicae supremaeque superbiae thronum, uelit nolit, erigere conuincatur. Quae sententiarum scelera, sicut christiano sensu detestamur et exhorrescimus, ut etiam intelligentiae uiuacitate fugiamus, operae pretium me facturum esse arbitratus sum, si ante omnia cunctas dissimulatissimi erroris ambages rimando, omnes anfractus, quantum deus dederit uires, excuterem, tortuosumque colubrum suis latebris extractum soli exponerem, nequis licentius uel minus caute fortassis per plausibilis alicuius doctrinae campos uagando a latente in herbis angue mordeatur. Etenim rectissime iam olim dixit magnus quidam istius haereseos antagonista : "Ecclesiae uictoria est uos aperte dicere quod sentitis, sententias uestras prodidisse". {Saint Jérôme, Lettre à Ctésiphon} Qua de causa obsecro : "Patet prima fronte blasphemia. Non necesse habet conuinci, quod sua statim professione blasphemum est". Ut nihil mirum uiceri debeat, si quis in assequenda uersipellium istorum mente fallatur. Familiare namque huic callidissimo errori semper fuit per mille uiarum insidias iter opertum agere et sub doctrinae sanae uerbis latitando in publicum catholica larua prodire. Hinc cum Iulianus aliquando haeretico studio ambiguam sententiam protulisset : "Tu autem", inquit Augustinus oculatissimus eius delector, "quanta arrogantia et uestra praesumptione uirtutis hoc dixeris, ille non agnoscit, qui dogmata uestra non nouit. Sed tanquam tibi ipse de nimia uestra praesumptione erubueris, ita sententiam temperasti, ut et uestra et nostra posset uoce defendi. Sed qui scimus", ut adiicit statim, "quid sentiatis, nescire non possumus quomodo ista dicatis" {Contre Julien, IV,3,29}. Et aliam ipsius Pelagii haeresiarchae exagitans : "Videte latebras", inquit, " ambiguitatis falsitati praeparare refugia, offundendo caliginem ueritati, ita ut etiam nos cum primum ea legimus recta uel correcta propemodum gauderemus". Denique tota disputationis mole de summa rei cum Pelagio Celestioque decernens, uidete quid dicat : "Potest Pelagius se latebris obscuritatis huius inuoluere, ut etiam iis quae a S. Ambrosio conscripta posuimus, consentire se dicat et ea se quoque sentire proclamet, semperque sensisse, atque ita singula conetur exponere, ut etiam eius sententiae conuenire credantur". Omnino uerissime, nam praeter ista affectata ambiguitatis latibuia, ex quibus haereticus prosiliebat sensus alia in hoc argumento peculiaris obscuritas occurrit, sub qua non modo Pelagiani sed quotquot etiam postea catholico nomine diuinae gratiae struxerunt insidias imperitorum oculis latuerunt. Nam ista quaestio tibi de libero arbitrio et gratia disputatur, ita est ad discernendum difficilis, ut quando defenditur liberum arbitrium, negari dei gratia uideatur, quando autem asseritur dei gratia, liberum arbitrium putetur auferri. Ex quo arctissimo liberi arbitrii gratiaeque nexu nebat olim, ut cum Pelagiani, imprimisque Massilienses catholicorum de gratia uoces exponendo, pro se raperent, catholici uero liberi arbitrii officia, compellente ueritate faterentur, haeretici uerae gratiae munera, orthodoxi arbitrii uires in speciem extollerent cumque esset inter eos de tota possessione contentio, de solis terminis quodammodo esse uideretur. Ex qua etiam discernendi difficultate, similitudine uocabulorum quibus utrimque sine ueritatis praeiudicio utuntur, nascitur, ut nisi eruditissimi cuiusque uigilantia solerter dispiciat, quid in sensu haereticorum adimat etiam uera gratia, quid liberi arbitrii concurus iuxta S. Augustinum afferat, ludincatis oculis error sese loco ueritatis insinuet, ita ut nesciendo quid alterutri senserint, quid alteri in alteris reprehenderint loco antiquo ipsum pestilentiae uirus hauriant. Quid enim aliud causae fuisse suspicemur, cur quidam libri erroribus Pelagianis refertissimi in hodiernum usque diem a doctissimis quidem uiris, sed minus quam oporteret Pelagianas uersutias penetrantibus, catholicissimi esse censeantur ? Quid item aliud, cur palam dogmata quaedam antiquitus reprobata, tanquam nullo errore inquinata tueantur, nisi quod nesciant, praeclari alioquin pietate uiri, leprae candorem a sanitatis luce discernere ? Neque enim ut in aliis plerisque erroribus usu uenit, sensus Pelagianorum uerbis, sed uerba sensu pierumque metienda sunt. Nam latius, quam uulgo putatur, patet quod Augustinus dixit : "Qui scimus quid sentiatis, nescire non possumus quomodo ista dicatis". Istae igitur causae sunt,, cur hunc laborem, quem non inutilem fore spero, suscipiendum esse iudicaui, ut detecta larua totum fucatissimi illius erroris corpus, cum omnibus ossibus atque neruis quibus sustentatur, et uenis, quibus incrementum sumpsit, usque ad ultima lineamenta, quibus dignosci potest, omnium oculis subiiciatur. Addam et aetates uarias quibus adoleuit, status, quibus instar Prothaei uultum mutauit: genus denique ac maiores, quibus praesatus est, progeniem, indolem ac machinationum omnium scopum. Quam sententiarum Pelagianarum telam ab ipsa hominis conditione orsus, per lapsum eius et reparationem quae per christum facta est quam breuissime et ueracissime potuero octo libris pertexam : quorum primus rerum ab haereticis istis gestarum historiam, ac damnationis modum complectetur, septem reliqui in eruendis et intelligentiae subiiciendis eorum dogmatibus uersabuntur.