[1,1,1] Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa contentus uiuat, laudet diuersa sequentis? 'o fortunati mercatores' grauis annis ΅ 5 miles ait, multo iam fractus membra labore; contra mercator nauim iactantibus Austris: 'militia est potior. quid enim? concurritur: horae momento cita mors uenit aut uictoria laeta.' agricolam laudat iuris legumque peritus, ΅ 10 sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat; ille, datis uadibus qui rure extractus in urbem est, solos felicis uiuentis clamat in urbe. cetera de genere hoc — adeo sunt multa — loquacem delassare ualent Fabium. ne te morer, audi, ΅ 15 quo rem deducam. si quis deus 'en ego' dicat 'iam faciam quod uoltis: eris tu, qui modo miles, mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc uos, uos hinc mutatis discedite partibus. eia, quid statis?' nolint. atqui licet esse beatis. ΅ 20 quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas iratus buccas inflet neque se fore posthac tam facilem dicat, uotis ut praebeat aurem? praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens percurram: quamquam ridentem dicere uerum ΅ 25 quid uetat? ut pueris olim dant crustula blandi doctores, elementa uelint ut discere prima: sed tamen amoto quaeramus seria ludo: ille grauem duro terram qui uertit aratro, perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne ΅ 30 audaces mare qui currunt, hac mente laborem sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut paruola — nam exemplo est — magni formica laboris ore trahit quodcumque potest atque addit aceruo ΅ 35 quem struit, haud ignara ac non incauta futuri. quae, simul inuersum contristat Aquarius annum, non usquam prorepit et illis utitur ante quaesitis sapiens, cum te neque feruidus aestus demoueat lucro neque hiems, ignis mare ferrum, ΅ 40 nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter. quid iuuat inmensum te argenti pondus et auri furtim defossa timidum deponere terra? quod, si conminuas, uilem redigatur ad assem? at ni id fit, quid habet pulcri constructus aceruus? ΅ 45 milia frumenti tua triuerit area centum: non tuus hoc capiet uenter plus ac meus: ut, si reticulum panis uenalis inter onusto forte uehas umero, nihilo plus accipias quam qui nil portarit. uel dic quid referat intra ΅ 50 naturae finis uiuenti, iugera centum an mille aret? 'at suaue est ex magno tollere aceruo.' dum ex paruo nobis tantundem haurire relinquas, cur tua plus laudes cumeris granaria nostris? ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna ΅ 55 uel cyatho et dicas 'magno de flumine mallem quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.' eo fit, plenior ut siquos delectet copia iusto, cum ripa simul auolsos ferat Aufidus acer. at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo ΅ 60 turbatam haurit aquam neque uitam amittit in undis. at bona pars hominum decepta cupidine falso 'nil satis est', inquit, 'quia tanti quantum habeas sis': quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis ΅ 65 sordidus ac diues, populi contemnere uoces sic solitus: 'populus me sibilat, at mihi plaudo ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.' Tantalus a labris sitiens fugientia captat flumina — quid rides? mutato nomine de te ΅ 70 fabula narratur: congestis undique saccis indormis inhians et tamquam parcere sacris cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis. nescis, quo ualeat nummus, quem praebeat usum? panis ematur, holus, uini sextarius, adde ΅ 75 quis humana sibi doleat natura negatis. an uigilare metu exanimem, noctesque diesque formidare malos fures, incendia, seruos, ne te conpilent fugientes, hoc iuuat? horum semper ego optarim pauperrimus esse bonorum. ΅ 80 at si condoluit temptatum frigore corpus aut alius casus lecto te adflixit, habes qui adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis? non uxor saluum te uolt, non filius; omnes ΅ 85 uicini oderunt, noti, pueri atque puellae. miraris, cum tu argento post omnia ponas, si nemo praestet, quem non merearis, amorem? an si cognatos, nullo natura labore quos tibi dat, retinere uelis seruareque amicos, ΅ 90 infelix operam perdas, ut siquis asellum in campo doceat parentem currere frenis? denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus, pauperiem metuas minus et finire laborem incipias, parto quod auebas, ne facias quod ΅ 95 Ummidius quidam; non longa est fabula: diues ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se non umquam seruo melius uestiret, ad usque supremum tempus, ne se penuria uictus opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi ΅ 100 diuisit medium, fortissima Tyndaridarum. 'quid mi igitur suades? ut uiuam Naeuius aut sic ut Nomentanus?' pergis pugnantia secum frontibus aduersis conponere: non ego auarum cum ueto te, fieri uappam iubeo ac nebulonem: ΅ 105 est inter Tanain quiddam socerumque Viselli: est modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum. illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut auarus, se probet ac potius laudet diuersa sequentis, ΅ 110 quodque aliena capella gerat distentius uber, tabescat neque se maiori pauperiorum turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret. sic festinanti semper locupletior obstat, ut, cum carceribus missos rapit ungula currus, ΅ 115 instat equis auriga suos uincentibus, illum praeteritum temnens extremos inter euntem. inde fit, ut raro, qui se uixisse beatum dicat et exacto contentus tempore uita cedat uti conuiua satur, reperire queamus. ΅ 120 iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi conpilasse putes, uerbum non amplius addam. [1,2,1] Ambubaiarum collegia, pharmacopolae, mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli. quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse ΅ 5 dicatur metuens, inopi dare nolit amico, frigus quo duramque famem propellere possit. hunc si perconteris, aui cur atque parentis praeclaram ingrata stringat malus ingluuie rem, omnia conductis coemens obsonia nummis, ΅ 10 sordidus atque animi quod parui nolit haberi, respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis. Fufidius uappae famam timet ac nebulonis [diues agris, diues positis in fenore nummis,1]: quinas hic capiti mercedes exsecat atque ΅ 15 quanto perditior quisque est, tanto acrius urget; nomina sectatur modo sumpta ueste uirili sub patribus duris tironum. 'maxime' quis non 'Iuppiter' exclamat simul atque audiuit? 'at in se pro quaestu sumptum facit hic?' uix credere possis, ΅ 20 quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti fabula quem miserum gnato uixisse fugato inducit, non se peius cruciauerit atque hic. siquis nunc quaerat 'quo res haec pertinet?' illuc: dum uitant stulti uitia, in contraria currunt. ΅ 25 Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui inguen ad obscaenum subductis usque; facetus pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum: nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas quarum subsuta talos tegat instita ueste, ΅ 30 contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem. quidam notus homo cum exiret fornice, 'macte uirtute esto' inquit sententia dia Catonis; 'nam simul ac uenas inflauit taetra libido, huc iuuenes aequom est descendere, non alienas ΅ 35 permolere uxores.' 'nolim laudarier' inquit 'sic me' mirator cunni Cupiennius albi. audire est operae pretium, procedere recte qui moechis non uoltis, ut omni parte laborent utque illis multo corrupta dolore uoluptas ΅ 40 atque haec rara cadat dura inter saepe pericla. hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos, hunc perminxerunt calones; quin etiam illud ΅ 45 accidit, ut cuidam testis caudamque salacem demeterent ferro. 'iure' omnes: Galba negabat. tutior at quanto merx est in classe secunda, libertinarum dico: Sallustius in quas non minus insanit quam qui moechatur. at hic si, ΅ 50 qua res, qua ratio suaderet quaque modeste munifico esse licet, uellet bonus atque benignus esse, daret quantum satis esset nec sibi damno dedecorique foret. uerum hoc se amplectitur uno, hoc amat et laudat: 'matronam nullam ego tango', ΅ 55 ut quondam Marsaeus, amator Originis ille, qui patrium mimae donat fundumque laremque, 'nil fuerit mi' inquit 'cum uxoribus umquam alienis.' uerum est cum mimis, est cum meretricibus, unde fama malum grauius quam res trahit. an tibi abunde ΅ 60 personam satis est, non illud, quidquid ubique officit, euitare? bonam deperdere famam, rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter- est in matrona, ancilla peccesne togata? Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno ΅ 65 nomine deceptus, poenas dedit usque superque quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus, exclusus fore, cum Longarenus foret intus. huic si muttonis uerbis mala tanta uidenti diceret haec animus 'quid uis tibi? numquid ego a te ΅ 70 magno prognatum deposco consule cunnum uelatumque stola, mea cum conferbuit ira?' quid responderet? 'magno patre nata puella est.' at quanto meliora monet pugnantiaque istis diues opis natura suae, tu si modo recte ΅ 75 dispensare uelis ac non fugienda petendis inmiscere. tuo uitio rerumne labores, nil referre putas? quare, ne paeniteat te, desine matronas sectarier, unde laboris plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus. ΅ 80 nec magis huic, inter niueos uiridisque lapillos sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus rectius, atque etiam melius persaepe togatae. adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte quod uenale habet ostendit nec, siquid honesti est, ΅ 85 iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet. regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem, quod pulcrae clunes, breue quod caput, ardua ceruix. ΅ 90 hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei contemplere oculis, Hypsaea caecior illa, quae mala sunt, spectes. 'o crus, o bracchia.' uerum depugis, nasuta, breui latere ac pede longo est. matronae praeter faciem nil cernere possis, ΅ 95 cetera, ni Catia est, demissa ueste tegentis. si interdicta petes, uallo circumdata — nam te hoc facit insanum —, multae tibi tum officient res, custodes, lectica, ciniflones, parasitae, ad talos stola demissa et circumdata palla, ΅ 100 plurima, quae inuideant pure adparere tibi rem. altera, nil obstat: Cois tibi paene uidere est ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi; metiri possis oculo latus. an tibi mauis insidias fieri pretiumque auellier ante ΅ 105 quam mercem ostendi? leporem uenator ut alta in niue sectetur, positum sic tangere nolit, cantat et adponit 'meus est amor huic similis; nam transuolat in medio posita et fugientia captat.' hiscine uersiculis speras tibi posse dolores ΅ 110 atque aestus curasque grauis e pectore pelli? nonne, cupidinibus statuat natura modum quem, quid latura sibi, quid sit dolitura negatum, quaerere plus prodest et inane abscindere soldo? num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris ΅ 115 pocula? num esuriens fastidis omnia praeter pauonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si ancilla aut uerna est praesto puer, impetus in quem continuo fiat. malis tentigine rumpi? non ego; namque parabilem amo uenerem facilemque. ΅ 120 illam 'post paulo' 'sed pluris' 'si exierit uir' Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno stet pretio neque cunctetur cum est iussa uenire. candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa nec magis alba uelit quam dat natura uideri. ΅ 125 haec ubi supposuit dextro corpus mihi laeuom, Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi. nec uereor, ne, dum futuo, uir rure recurrat, ianua frangatur, latret canis, undique magno pulsa domus strepitu resonet, uepallida lecto ΅ 130 desiliat mulier, miseram se conscia clamet, cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi. discincta tunica fugiendum est et pede nudo, ne nummi pereant aut puga aut denique fama. deprendi miserum est: Fabio uel iudice uincam. [1,3,1] Omnibus hoc uitium est cantoribus, inter amicos ut numquam inducant animum cantare rogati, iniussi numquam desistant. Sardus habebat ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset, ΅ 5 si peteret per amicitiam patris atque suam, non quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ouo usque ad mala citaret 'io Bacchae' modo summa uoce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima. nil aequale homini fuit illi: saepe uelut qui ΅ 10 currebat fugiens hostem, persaepe uelut qui Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos, saepe decem seruos; modo reges atque tetrarchas, omnia magna loquens, modo 'sit mihi mensa tripes et concha salis puri et toga, quae defendere frigus ΅ 15 quamuis crassa queat.' deciens centena dedisses huic parco, paucis contento, quinque diebus nil erat in loculis; noctes uigilabat ad ipsum mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi 'quid tu? ΅ 20 nullane habes uitia?' immo alia et fortasse minora. Maenius absentem Nouium cum carperet, 'heus tu' quidam ait 'ignoras te an ut ignotum dare nobis uerba putas?' 'egomet mi ignosco' Maenius inquit. stultus et inprobus hic amor est dignusque notari. ΅ 25 cum tua peruideas oculis mala lippus inunctis, cur in amicorum uitiis tam cernis acutum quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra euenit, inquirant uitia ut tua rursus et illi. iracundior est paulo, minus aptus acutis ΅ 30 naribus horum hominum; rideri possit eo quod rusticius tonso toga defluit et male laxus in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior uir non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum ΅ 35 concute, numqua tibi uitiorum inseuerit olim natura aut etiam consuetudo mala; namque neglectis urenda filix innascitur agris. illuc praeuertamur, amatorem quod amicae turpia decipiunt caecum uitia aut etiam ipsa haec ΅ 40 delectant, ueluti Balbinum polypus Hagnae. uellem in amicitia sic erraremus et isti errori nomen uirtus posuisset honestum. ac pater ut gnati, sic nos debemus amici siquod sit uitium non fastidire. strabonem ΅ 45 appellat paetum pater, et pullum, male paruos sicui filius est, ut abortiuus fuit olim Sisyphus; hunc uarum distortis cruribus, illum balbutit scaurum prauis fultum male talis. parcius hic uiuit: frugi dicatur; ineptus ΅ 50 et iactantior hic paulo est: concinnus amicis postulat ut uideatur; at est truculentior atque plus aequo liber: simplex fortisque habeatur; caldior est: acris inter numeretur. opinor, haec res et iungit iunctos et seruat amicos. ΅ 55 at nos uirtutes ipsas inuertimus atque sincerum furimus uas incrustare. probus quis nobiscum uiuit, multum demissus homo: illi tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis insidias nullique malo latus obdit apertum, ΅ 60 cum genus hoc inter uitae uersemur, ubi acris inuidia atque uigent ubi crimina: pro bene sano ac non incauto fictum astutumque uocamus. simplicior quis et est, qualem me saepe libenter obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem ΅ 65 aut tacitum inpellat quouis sermone: 'molestus, communi sensu plane caret' inquimus. eheu, quam temere in nosmet legem sancimus iniquam. nam uitiis nemo sine nascitur; optimus ille est, qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est, ΅ 70 cum mea conpenset uitiis bona, pluribus hisce, si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari si uolet: hac lege in trutina ponetur eadem. qui, ne tuberibus propriis offendat amicum, postulat, ignoscet uerrucis illius: aequum est ΅ 75 peccatis ueniam poscentem reddere rursus. denique, quatenus excidi penitus uitium irae, cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet? ΅ 80 siquis eum seruum, patinam qui tollere iussus semesos piscis tepidumque ligurrierit ius, in cruce suffigat, Labeone insanior inter sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque maius peccatum est: paulum deliquit amicus, ΅ 85 quod nisi concedas, habeare insuauis: acerbus odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris, qui nisi, cum tristes misero uenere kalendae, mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras porrecto iugulo historias captiuus ut audit. ΅ 90 conminxit lectum potus mensaue catillum Euandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem, aut positum ante mea quia pullum in parte catini sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si ΅ 95 prodiderit conmissa fide sponsumue negarit? quis paria esse fere placuit peccata, laborant, cum uentum ad uerum est: sensus moresque repugnant atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi. cum prorepserunt primis animalia terris, ΅ 100 mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro pugnabant armis, quae post fabricauerat usus, donec uerba, quibus uoces sensusque notarent, nominaque inuenere; dehinc absistere bello, ΅ 105 oppida coeperunt munire et ponere leges, ne quis fur esset neu latro neu quis adulter. nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli causa, sed ignotis perierunt mortibus illi, quos uenerem incertam rapientis more ferarum ΅ 110 uiribus editior caedebat ut in grege taurus. iura inuenta metu iniusti fateare necesse est, tempora si fastosque uelis euoluere mundi. nec natura potest iusto secernere iniquum, diuidit ut bona diuersis, fugienda petendis, ΅ 115 nec uincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque, qui teneros caules alieni fregerit horti et qui nocturnus sacra diuum legerit. adsit regula, peccatis quae poenas inroget aequas, ne scutica dignum horribili sectere flagello. ΅ 120 nam ut ferula caedas meritum maiora subire uerbera, non uereor, cum dicas esse paris res furta latrociniis et magnis parua mineris falce recisurum simili te, si tibi regnum permittant homines. si diues, qui sapiens est, ΅ 125 et sutor bonus et solus formosus et est rex, cur optas quod habes? 'non nosti, quid pater' inquit 'Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.' qui? 'ut quamuis tacet Hermogenes, cantor tamen atque ΅ 130 optumus est modulator; ut Alfenus uafer omni abiecto instrumento artis clausaque taberna sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis est opifex, solus sic rex.' uellunt tibi barbam lasciui pueri, quos tu nisi fuste coerces, ΅ 135 urgeris turba circum te stante miserque rumperis et latras, magnorum maxime regum. ne longum faciam: dum tu quadrante lauatum rex ibis neque te quisquam stipator ineptum praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces ΅ 140 gnoscent, siquid peccaro stultus, amici inque uicem illorum patiar delicta libenter priuatusque magis uiuam te rege beatus. [1,4,1] Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae atque alii, quorum comoedia prisca uirorum est, siquis erat dignus describi, quod malus ac fur, quod moechus foret aut sicarius aut alioqui ΅ 5 famosus, multa cum libertate notabant. hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus, mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, emunctae naris, durus conponere uersus. nam fuit hoc uitiosus: in hora saepe ducentos, ΅ 10 ut magnum, uersus dictabat stans pede in uno; cum flueret lutulentus, erat quod tollere uelles; garrulus atque piger scribendi ferre laborem, scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce, Crispinus minimo me prouocat 'accipe, si uis, ΅ 15 accipiam tabulas; detur nobis locus, hora, custodes; uideamus, uter plus scribere possit.' di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli finxerunt animi, raro et perpauca loquentis; at tu conclusas hircinis follibus auras ΅ 20 usque laborantis, dum ferrum molliat ignis, ut mauis, imitare. beatus Fannius ultro delatis capsis et imagine, cum mea nemo scripta legat, uolgo recitare timentis ob hanc rem, quod sunt quos genus hoc minime iuuat, utpote pluris ΅ 25 culpari dignos. quemuis media elige turba: aut ob auaritiam aut misera ambitione laborat. hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum: hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere; hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo ΅ 30 uespertina tepet regio, quin per mala praeceps fertur uti puluis collectus turbine, nequid summa deperdat metuens aut ampliet ut rem. omnes hi metuunt uersus, odere poetas. 'faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum ΅ 35 excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico et quodcumque semel chartis inleuerit, omnis gestiet a furno redeuntis scire lacuque et pueros et anus.' agedum pauca accipe contra. primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis, ΅ 40 excerpam numero: neque enim concludere uersum dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos sermoni propiora, putes hunc esse poetam. ingenium cui sit, cui mens diuinior atque os magna sonaturum, des nominis huius honorem. ΅ 45 idcirco quidam comoedia necne poema esset, quaesiuere, quod acer spiritus ac uis nec uerbis nec rebus inest, nisi quod pede certo differt sermoni, sermo merus. 'at pater ardens saeuit, quod meretrice nepos insanus amica ΅ 50 filius uxorem grandi cum dote recuset, ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante noctem cum facibus.' numquid Pomponius istis audiret leuiora, pater si uiueret? ergo non satis est puris uersum perscribere uerbis, ΅ 55 quem si dissoluas, quiuis stomachetur eodem quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc, olim quae scripsit Lucilius, eripias si tempora certa modosque, et quod prius ordine uerbum est posterius facias praeponens ultima primis, ΅ 60 non, ut si soluas 'postquam Discordia taetra belli ferratos postis portasque refregit', inuenias etiam disiecti membra poetae. hactenus haec: alias, iustum sit necne poema. nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit ΅ 65 suspectum genus hoc scribendi. Sulgius acer ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis, magnus uterque timor latronibus; at bene siquis et uiuat puris manibus, contemnat utrumque. ut sis tu similis Caeli Birrique latronum, ΅ 70 non ego sim Capri neque Sulgi: cur metuas me? nulla taberna meos habeat neque pila libellos, quis manus insudet uolgi Hermogenisque Tigelli, nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus, non ubiuis coramue quibuslibet. in medio qui ΅ 75 scripta foro recitent, sunt multi quique lauantes: suaue locus uoci resonat conclusus. inanis hoc iuuat, haud illud quaerentis, num sine sensu, tempore num faciant alieno. 'laedere gaudes' inquit 'et hoc studio prauus facis.' unde petitum ΅ 80 hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum, uixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum qui non defendit alio culpante, solutos qui captat risus hominum famamque dicacis, fingere qui non uisa potest, conmissa tacere ΅ 85 qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caueto. saepe tribus lectis uideas cenare quaternos, e quibus unus amet quauis aspergere cunctos praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus, condita cum uerax aperit praecordia Liber: ΅ 90 hic tibi comis et urbanus liberque uidetur infesto nigris: ego si risi, quod ineptus pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum, liuidus et mordax uideor tibi? mentio siquae de Capitolini furtis iniecta Petilli ΅ 95 te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos: 'me Capitolinus conuictore usus amicoque a puero est causaque mea permulta rogatus fecit et incolumis laetor quod uiuit in urbe; sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud ΅ 100 fugerit': hic nigrae sucus lolliginis, haec est aerugo mera; quod uitium procul afore chartis, atque animo prius, ut siquid promittere de me possum aliud uere, promitto. liberius si dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris ΅ 105 cum uenia dabis: insueuit pater optimus hoc me, ut fugerem exemplis uitiorum quaeque notando. cum me hortaretur, parce frugaliter atque uiuerem uti contentus eo quod mi ipse parasset: 'nonne uides, Albi ut male uiuat filius utque ΅ 110 Baius inops? magnum documentum, ne patriam rem perdere quis uelit.' a turpi meretricis amore cum deterreret: 'Scetani dissimilis sis.' ne sequerer moechas, concessa cum uenere uti possem: 'deprensi non bella est fama Treboni' ΅ 115 aiebat. 'sapiens, uitatu quidque petitu sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si traditum ab antiquis morem seruare tuamque, dum custodis eges, uitam famamque tueri incolumem possum; simul ac durauerit aetas ΅ 120 membra animumque tuum, nabis sine cortice.' sic me formabat puerum dictis et, siue iubebat ut facerem quid, 'habes auctorem, quo facias hoc' unum ex iudicibus selectis obiciebat, siue uetabat, 'an hoc inhonestum et inutile factu ΅ 125 necne sit, addubites, flagret rumore malo cum hic atque ille?' auidos uicinum funus ut aegros exanimat mortisque metu sibi parcere cogit, sic teneros animos aliena opprobria saepe absterrent uitiis. ex hoc ego sanus ab illis ΅ 130 perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis ignoscas uitiis teneor. fortassis et istinc largiter abstulerit longa aetas, liber amicus, consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me porticus excepit, desum mihi. 'rectius hoc est; ΅ 135 hoc faciens uiuam melius; sic dulcis amicis occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi inprudens olim faciam simile?' haec ego mecum conpressis agito labris; ubi quid datur oti, inludo chartis. hoc est mediocribus illis ΅ 140 ex uitiis unum; cui si concedere nolis, multa poetarum ueniat manus, auxilio quae sit mihi — nam multo plures sumus —, ac ueluti te Iudaei cogemus in hanc concedere turbam. [1,5,1] Egressum magna me accepit Aricia Roma hospitio modico; rhetor comes Heliodorus, Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi differtum nautis cauponibus atque malignis. ΅ 5 hoc iter ignaui diuisimus, altius ac nos praecinctis unum: minus est grauis Appia tardis. hic ego propter aquam, quod erat deterrima, uentri indico bellum, cenantis haud animo aequo exspectans comites. iam nox inducere terris ΅ 10 umbras et caelo diffundere signa parabat: tum pueri nautis, pueris conuicia nautae ingerere: 'huc adpelle'; 'trecentos inseris'; 'ohe, iam satis est.' dum aes exigitur, dum mula ligatur, tota abit hora. mali culices ranaeque palustres ΅ 15 auertunt somnos; absentem cantat amicam multa prolutus uappa nauta atque uiator certatim; tandem fessus dormire uiator incipit ac missae pastum retinacula mulae nauta piger saxo religat stertitque supinus. ΅ 20 iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem sentimus, donec cerebrosus prosilit unus ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno fuste dolat: quarta uix demum exponimur hora. ora manusque tua lauimus, Feronia, lympha. ΅ 25 milia tum pransi tria repimus atque subimus inpositum saxis late candentibus Anxur. huc uenturus erat Maecenas optimus atque Cocceius, missi magnis de rebus uterque legati, auersos soliti conponere amicos. ΅ 30 hic oculis ego nigra meis collyria lippus inlinere. interea Maecenas aduenit atque Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus. Fundos Aufidio Lusco praetore libenter ΅ 35 linquimus, insani ridentes praemia scribae, praetextam et latum clauum prunaeque uatillum. in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus, Murena praebente domum, Capitone culinam. postera lux oritur multo gratissima; namque ΅ 40 Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque occurrunt, animae, qualis neque candidiores terra tulit neque quis me sit deuinctior alter. o qui conplexus et gaudia quanta fuerunt. nil ego contulerim iucundo sanus amico. ΅ 45 proxima Campano ponti quae uillula, tectum praebuit et parochi, quae debent, ligna salemque. hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt. lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque; namque pila lippis inimicum et ludere crudis. ΅ 50 hinc nos Coccei recipit plenissima uilla, quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri, Musa, uelim memores et quo patre natus uterque contulerit litis. Messi clarum genus Osci; Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti ΅ 55 ad pugnam uenere. prior Sarmentus 'equi te esse feri similem dico.' ridemus, et ipse Messius 'accipio,' caput et mouet. 'o tua cornu ni foret exsecto frons,' inquit, 'quid faceres, cum ΅ 60 sic mutilus minitaris?' at illi foeda cicatrix saetosam laeui frontem turpauerat oris. Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus, pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat: nil illi larua aut tragicis opus esse cothurnis. ΅ 65 multa Cicirrus ad haec: donasset iamne catenam ex uoto Laribus, quaerebat; scriba quod esset, nilo deterius dominae ius esse; rogabat denique, cur umquam fugisset, cui satis una farris libra foret, gracili sic tamque pusillo. ΅ 70 prorsus iucunde cenam producimus illam. tendimus hinc recta Beneuentum, ubi sedulus hospes paene macros arsit dum turdos uersat in igni. nam uaga per ueterem dilapso flamma culinam Volcano summum properabat lambere tectum. ΅ 75 conuiuas auidos cenam seruosque timentis tum rapere atque omnis restinguere uelle uideres. incipit ex illo montis Apulia notos ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos nunquam erepsemus, nisi nos uicina Triuici ΅ 80 uilla recepisset lacrimoso non sine fumo, udos cum foliis ramos urente camino. hic ego mendacem stultissimus usque puellam ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert intentum ueneri; tum inmundo somnia uisu ΅ 85 nocturnam uestem maculant uentremque supinum. quattuor hinc rapimur uiginti et milia raedis, mansuri oppidulo, quod uersu dicere non est, signis perfacile est: uenit uilissima rerum hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra ΅ 90 callidus ut soleat umeris portare uiator. nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna: qui locus a forti Diomede est conditus olim. flentibus hinc Varius discedit maestus amicis. inde Rubos fessi peruenimus, utpote longum ΅ 95 carpentes iter et factum corruptius imbri. postera tempestas melior, uia peior ad usque Bari moenia piscosi; dein Gnatia Lymphis iratis exstructa dedit risusque iocosque, dum flamma sine tura liquescere limine sacro ΅ 100 persuadere cupit. credat Iudaeus Apella, non ego; namque deos didici securum agere aeuom nec, siquid miri faciat natura, deos id tristis ex alto caeli demittere tecto. Brundisium longae finis chartaeque uiaeque est. [1,6,1] Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos incoluit finis, nemo generosior est te, nec quod auus tibi maternus fuit atque paternus olim qui magnis legionibus imperitarent, ΅ 5 ut plerique solent, naso suspendis adunco ignotos, ut me libertino patre natum. cum referre negas, quali sit quisque parente natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi uere, ante potestatem Tulli atque ignobile regnum ΅ 10 multos saepe uiros nullis maioribus ortos et uixisse probos amplis et honoribus auctos; contra Laeuinum, Valeri genus, unde Superbus Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis non umquam pretio pluris licuisse, notante ΅ 15 iudice quo nosti, populo, qui stultus honores saepe dat indignis et famae seruit ineptus, qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet nos facere a uolgo longe longeque remotos? namque esto: populus Laeuino mallet honorem ΅ 20 quam Decio mandare nouo censorque moueret Appius, ingenuo si non essem patre natus: uel merito, quoniam in propria non pelle quiessem. sed fulgente trahit constrictos Gloria curru non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli, ΅ 25 sumere depositum clauom fierique tribuno? inuidia adcreuit, priuato quae minor esset. nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus pellibus et latum demisit pectore clauom, audit continuo 'quis homo hic est? quo patre natus?' ΅ 30 ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi et cupiat formosus, eat quacumque, puellis iniciat curam quaerendi singula, quali sit facie, sura, quali pede, dente, capillo: sic qui promittit ciuis, urbem sibi curae, ΅ 35 imperium fore et Italiam, delubra deorum, quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus, omnis mortalis curare et quaerere cogit. 'tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes deicere de saxo ciuis aut tradere Cadmo?' ΅ 40 'at Nouius collega gradu post me sedet uno; namque est ille, pater quod erat meus.' 'hoc tibi Paulus et Messalla uideris? at hic, si plostra ducenta concurrantque foro tria funera magna, sonabit, cornua quod uincatque tubas: saltem tenet hoc nos.' ΅ 45 nunc ad me redeo libertino patre natum, quem rodunt omnes libertino patre natum, nunc, quia sim tibi, Maecenas, conuictor, at olim, quod mihi pareret legio Romana tribuno. dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem ΅ 50 iure mihi inuideat quiuis, ita te quoque amicum, praesertim cautum dignos adsumere, praua ambitione procul. felicem dicere non hoc me possim, casu quod te sortitus amicum; nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim ΅ 55 Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem. ut ueni coram, singultim pauca locutus — infans namque pudor prohibebat plura profari — non ego me claro natum patre, non ego circum me Satureiano uectari rura caballo, ΅ 60 sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos, pauca; abeo, et reuocas nono post mense iubesque esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco, quod placui tibi, qui turpi secernis honestum non patre praeclaro, sed uita et pectore puro. ΅ 65 atqui si uitiis mediocribus ac mea paucis mendosa est natura, alioqui recta, uelut si egregio inspersos reprendas corpore naeuos, si neque auaritiam neque sordes nec mala lustra obiciet uere quisquam mihi, purus et insons, ΅ 70 ut me collaudem, si et uiuo carus amicis, causa fuit pater his; qui macro pauper agello noluit in Flaui ludum me mittere, magni quo pueri magnis e centurionibus orti laeuo suspensi loculos tabulamque lacerto ΅ 75 ibant octonos referentes idibus aeris, sed puerum est ausus Romam portare docendum artis quas doceat quiuis eques atque senator semet prognatos. uestem seruosque sequentis, in magno ut populo, siqui uidisset, auita ΅ 80 ex re praeberi sumptus mihi crederet illos. ipse mihi custos incorruptissimus omnis circum doctores aderat. quid multa? pudicum, qui primus uirtutis honos, seruauit ab omni non solum facto, uerum opprobrio quoque turpi ΅ 85 nec timuit, sibi ne uitio quis uerteret, olim si praeco paruas aut, ut fuit ipse, coactor mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc laus illi debetur et a me gratia maior. nil me paeniteat sanum patris huius, eoque ΅ 90 non, ut magna dolo factum negat esse suo pars, quod non ingenuos habeat clarosque parentes, sic me defendam. longe mea discrepat istis et uox et ratio. nam si natura iuberet a certis annis aeuum remeare peractum ΅ 95 atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes optaret sibi quisque, meis contentus honestos fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens iudicio uolgi, sanus fortasse tuo, quod nollem onus haud umquam solitus portare molestum. ΅ 100 nam mihi continuo maior quaerenda foret res atque salutandi plures, ducendus et unus et comes alter, uti ne solus rusue peregre exirem, plures calones atque caballi pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto ΅ 105 ire licet mulo uel si libet usque Tarentum, mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos. obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tilli, cum Tiburte uia praetorem quinque secuntur te pueri, lasanum portantes oenophorumque. ΅ 110 hoc ego commodius quam tu, praeclare senator, milibus atque aliis uiuo. quacumque libido est, incedo solus, percontor quanti holus ac far, fallacem circum uespertinumque pererro saepe forum, adsisto diuinis, inde domum me ΅ 115 ad porri et ciceris refero laganique catinum; cena ministratur pueris tribus et lapis albus pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus uilis, cum patera guttus, Campana supellex. deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras ΅ 120 surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se uoltum ferre negat Nouiorum posse minoris. ad quartam iaceo; post hanc uagor aut ego lecto aut scripto quod me tacitum iuuet unguor oliuo, non quo fraudatis inmundus Natta lucernis. ΅ 125 ast ubi me fessum sol acrior ire lauatum admonuit, fugio campum lusumque trigonem. pransus non auide, quantum interpellet inani uentre diem durare, domesticus otior. haec est uita solutorum misera ambitione grauique; ΅ 130 his me consolor uicturum suauius ac si quaestor auus pater atque meus patruusque fuisset. [1,7,1] Proscripti Regis Rupili pus atque uenenum hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor omnibus et lippis notum et tonsoribus esse. Persius hic permagna negotia diues habebat Clazomenis et iam litis cum Rege molestas, ΅ 5 durus homo atque odio qui posset uincere Regem, confidens, tumidus, adeo sermonis amari, Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis. ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque conuenit — hoc etenim sunt omnes iure molesti, ΅ 10 quo fortes, quibus aduersum bellum incidit: inter Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem ira fuit capitalis, ut ultima diuideret mors, non aliam ob causam, nisi quod uirtus in utroque summa fuit: duo si Discordia uexet inertis ΅ 15 aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro muneribus missis: Bruto praetore tenente ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius ΅ 20 acres procurrunt, magnum spectaculum uterque. Persius exponit causam; ridetur ab omni conuentu; laudat Brutum laudatque cohortem, solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris appellat comites excepto Rege; Canem illum, ΅ 25 inuisum agricolis sidus, uenisse: ruebat flumen ut hibernum, fertur quo rara securis. tum Praenestinus salso multoque fluenti expressa arbusto regerit conuicia, durus uindemiator et inuictus, cui saepe uiator ΅ 30 cessisset magna conpellans uoce cuculum. at Graecus, postquam est Italo perfusus aceto, Persius exclamat: 'per magnos, Brute, deos te oro, qui reges consueris tollere, cur non hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.' [1,8,1] Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, maluit esse deum. deus inde ego, furum auiumque maxima formido; nam fures dextra coercet ΅ 5 obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus, ast inportunas uolucres in uertice harundo terret fixa uetatque nouis considere in hortis. huc prius angustis eiecta cadauera cellis conseruus uili portanda locabat in arca; ΅ 10 hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum; Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur. nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque ΅ 15 aggere in aprico spatiari, quo modo tristes albis informem spectabant ossibus agrum, cum mihi non tantum furesque feraeque suetae hunc uexare locum curae sunt atque labori quantum carminibus quae uersant atque uenenis ΅ 20 humanos animos: has nullo perdere possum nec prohibere modo, simul ac uaga luna decorum protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis. uidi egomet nigra succinctam uadere palla Canidiam pedibus nudis passoque capillo, ΅ 25 cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque fecerat horrendas adspectu. scalpere terram unguibus et pullam diuellere mordicus agnam coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde manis elicerent animas responsa daturas. ΅ 30 lanea et effigies erat altera cerea: maior lanea, quae poenis conpesceret inferiorem; cerea suppliciter stabat, seruilibus ut quae iam peritura modis. Hecaten uocat altera, saeuam altera Tisiphonen: serpentes atque uideres ΅ 35 infernas errare canes Lunamque rubentem, ne foret his testis, post magna latere sepulcra. mentior at siquid, merdis caput inquiner albis coruorum atque in me ueniat mictum atque cacatum ΔIulius et fragilis Pediatia furque Voranus. ΅ 40 singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum utque lupi barbam uariae cum dente colubrae abdiderint furtim terris et imagine cerea largior arserit ignis et ut non testis inultus ΅ 45 horruerim uoces furiarum et facta duarum? nam, displosa sonat quantum uesica, pepedi diffissa nate ficus; at illae currere in urbem. Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum excidere atque herbas atque incantata lacertis ΅ 50 uincula cum magno risuque iocoque uideres. [1,9,1] Ibam forte uia sacra, sicut meus est mos, nescio quid meditans nugarum, totus in illis: accurrit quidam notus mihi nomine tantum arreptaque manu 'quid agis, dulcissime rerum?' ΅ 5 'suauiter, ut nunc est,' inquam 'et cupio omnia quae uis.' cum adsectaretur, 'numquid uis?' occupo. at ille 'noris nos' inquit; 'docti sumus.' hic ego 'pluris hoc' inquam 'mihi eris.' misere discedere quaerens ire modo ocius, interdum consistere, in aurem ΅ 10 dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos manaret talos. 'o te, Bolane, cerebri felicem' aiebam tacitus, cum quidlibet ille garriret, uicos, urbem laudaret. ut illi nil respondebam, 'misere cupis' inquit 'abire: ΅ 15 iamdudum uideo; sed nil agis: usque tenebo; persequar hinc quo nunc iter est tibi.' 'nil opus est te circumagi: quendam uolo uisere non tibi notum; trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.' 'nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.' ΅ 20 demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, cum grauius dorso subiit onus. incipit ille: 'si bene me noui, non Viscum pluris amicum, non Varium facies; nam quis me scribere pluris aut citius possit uersus? quis membra mouere ΅ 25 mollius? inuideat quod et Hermogenes, ego canto.' interpellandi locus hic erat 'est tibi mater, cognati, quis te saluo est opus?' 'haud mihi quisquam. omnis conposui.' 'felices. nunc ego resto. confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella ΅ 30 quod puero cecinit diuina mota anus urna: "hunc neque dira uenena nec hosticus auferet ensis nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra: garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces, si sapiat, uitet, simul atque adoleuerit aetas."' ΅ 35 uentum erat ad Vestae, quarta iam parte diei praeterita, et casu tum respondere uadato debebat, quod ni fecisset, perdere litem. 'si me amas,' inquit 'paulum hic ades.' 'inteream, si aut ualeo stare aut noui ciuilia iura; ΅ 40 et propero quo scis.' 'dubius sum, quid faciam', inquit, 'tene relinquam an rem.' 'me, sodes.' 'non faciam' ille, et praecedere coepit; ego, ut contendere durum cum uictore, sequor. 'Maecenas quomodo tecum?' hinc repetit. 'paucorum hominum et mentis bene sanae.' ΅ 45 nemo dexterius fortuna est usus. haberes ' magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, hunc hominem uelles si tradere: dispeream, ni summosses omnis.' 'non isto uiuimus illic, quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est ΅ 50 nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam, ditior hic aut est quia doctior; est locus uni cuique suus.' 'magnum narras, uix credibile.' 'atqui sic habet.' 'accendis quare cupiam magis illi proximus esse.' 'uelis tantummodo: quae tua uirtus, ΅ 55 expugnabis: et est qui uinci possit eoque difficilis aditus primos habet.' 'haud mihi dero: muneribus seruos corrumpam; non, hodie si exclusus fuero, desistam; tempora quaeram, occurram in triuiis, deducam. nil sine magno ΅ 60 uita labore dedit mortalibus.' haec dum agit, ecce Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum qui pulchre nosset. consistimus. 'unde uenis et quo tendis?' rogat et respondet. uellere coepi et pressare manu lentissima bracchia, nutans, ΅ 65 distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus ridens dissimulare; meum iecur urere bilis. 'certe nescio quid secreto uelle loqui te aiebas mecum.' 'memini bene, sed meliore tempore dicam; hodie tricensima sabbata: uin tu ΅ 70 curtis Iudaeis oppedere?' 'nulla mihi' inquam 'relligio est.' 'at mi: sum paulo infirmior, unus multorum. ignosces; alias loquar.' huncine solem tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me sub cultro linquit. casu uenit obuius illi ΅ 75 aduersarius et 'quo tu, turpissime?' magna inclamat uoce, et 'licet antestari?' ego uero oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque, undique concursus. sic me seruauit Apollo. [1,10,1] {Lucili, quam sis mendosus, teste Catone, defensore tuo, peruincam, qui male factos emendare parat uersus, hoc lenius ille, quo melior uir et est longe subtilior illo, ΅ 5 qui multum puer et loris et funibus udis exoratus, ut esset, opem qui ferre poetis antiquis posset contra fastidia nostra, grammaticorum equitum doctissimus. ut redeam illuc:} Nempe inconposito dixi pede currere uersus Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est, ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo urbem defricuit, charta laudatur eadem. ΅ 5 nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer. ergo non satis est risu diducere rictum auditoris; et est quaedam tamen hic quoque uirtus. est breuitate opus, ut currat sententia neu se ΅ 10 inpediat uerbis lassas onerantibus auris, et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, defendente uicem modo rhetoris atque poetae, interdum urbani, parcentis uiribus atque extenuantis eas consulto. ridiculum acri ΅ 15 fortius et melius magnas plerumque secat res. illi, scripta quibus comoedia prisca uiris est, hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher Hermogenes umquam legit neque simius iste nil praeter Caluum et doctus cantare Catullum. ΅ 20 'at magnum fecit, quod uerbis graeca latinis miscuit.' o seri studiorum, quine putetis difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti contigit? 'at sermo lingua concinnus utraque suauior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.' ΅ 25 cum uersus facias, te ipsum percontor, an et cum dura tibi peragenda rei sit causa Petilli? scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini, cum Pedius causas exsudet Poplicola atque Coruinus, patriis intermiscere petita ΅ 30 uerba foris malis, Canusini more bilinguis. atque ego cum graecos facerem, natus mare citra, uersiculos, uetuit me tali uoce Quirinus post mediam noctem uisus, cum somnia uera: 'in siluam non ligna feras insanius ac si ΅ 35 magnas Graecorum malis inplere cateruas.' turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. ΅ 40 arguta meretrice potes Dauoque Chremeta eludente senem comis garrire libellos unus uiuorum, Fundani, Pollio regum facta canit pede ter percusso; forte epos acer ut nemo Varius ducit, molle atque facetum ΅ 45 Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae: hoc erat, experto frustra Varrone Atacino atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, inuentore minor; neque ego illi detrahere ausim haerentem capiti cum multa laude coronam. ΅ 50 at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso, tu nihil in magno doctus reprehendis Homero? nil comis tragici mutat Lucilius Acci? non ridet uersus Enni grauitate minores, ΅ 55 cum de se loquitur non ut maiore reprensis? quid uetat et nosmet Lucili scripta legentis quaerere, num illius, num rerum dura negarit uersiculos natura magis factos et euntis mollius ac siquis pedibus quid claudere senis, ΅ 60 hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos ante cibum uersus, totidem cenatus, Etrusci quale fuit Cassi rapido feruentius amni ingenium, capsis quem fama est esse librisque ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam, ΅ 65 comis et urbanus, fuerit limatior idem quam rudis et Graecis intacti carminis auctor quamque poetarum seniorum turba; sed ille, si foret hoc nostrum fato delapsus in aeuum, detereret sibi multa, recideret omne quod ultra ΅ 70 perfectum traheretur, et in uersu faciendo saepe caput scaberet uiuos et roderet unguis. saepe stilum uertas, iterum quae digna legi sint scripturus, neque te ut miretur turba labores, contentus paucis lectoribus. an tua demens ΅ 75 uilibus in ludis dictari carmina malis? non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax, contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit. men moueat cimex Pantilius aut cruciet quod uellicet absentem Demetrius aut quod ineptus ΅ 80 Fannius Hermogenis laedat conuiua Tigelli? Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque, Valgius et probet haec Octauius optimus atque Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque ambitione relegata. te dicere possum, ΅ 85 Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque uos, Bibule et Serui, simul his te, candide Furni, conpluris alios, doctos ego quos et amicos prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque, adridere uelim, doliturus, si placeant spe ΅ 90 deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, discipularum inter iubeo plorare cathedras. i, puer, atque meo citus haec subscribe libello.