http://remacle.org/bloodwolf/historiens/huguespoitiers/histoire4.htm LIBER QUARTUS. Sicut patres thesaurizant filiis in incremento praediorum et pecuniarum, ita priorum providentia thesaurizat sequentium notitiae in descriptione librorum, et commendatione gestorum. Scriptis namque mediantibus praeterita quodammodo junguntur futuris, dum littera repraesentat quod antiquitas abduxerat. Descriptis itaque superioribus libellis de dignitate et exordio atque libertate Vizeliacensis Ecclesiae, laboribus etiam quos pro justitia libertatis suae constanter et infatigabiliter sustinuit, ad ea quae desunt non supplenda quidem, sed prosequenda, utpote visu et auditu experta, stylum ducimus, et piorum Patrum piis filiis aemulandum probitatem describimus, quatenus obtinere non negligant quod Patrum strenua sagacitas non absque gravibus laboribus acquisivit. Devictis igitur omnibus adversariis libertatis ecclesiae Vizeliacensis, obtinuit venerandae et semper recolendae memoriae abbas Pontius integrae dignitatis fastigium, et quasi renovato jure totum penitus abolevit quidquid erroris livor servilis induxerat, et pace adepta per quinquennium pacifice postmodum rexit in virga aequitatis monasterium suum. An. 1159 schisma exortum in Ecclesia. Anno autem Verbi incarnati millesimo centesimo quinquagesimo nono, orta est, proh dolor! foeda dissensio in Romana Ecclesia. Mortuo etenim Adriano papa, generali consilio et universali consensu electus est sacri scrinii cancellarius Rollandus. Quo humiliter tantum onus suspicere dissimulante, interim Octavianus unus ex cardinalibus apostolicis, et inter senatores Urbis nobilior, apostolica insignia sibi fraudulenter praeripuit, et apostolicum honorem, proh nefas! usurpavit: neque divina neque humana jura reveritus, tres tantum sui schismatis fautores habens de toto apostolico consistorio, scilicet Ismarum Tusculanum episcopum, et Guidonem Cremonensem, atque Joannem de Sancta Martina; quorum Ismarus et Joannes schismatici mortem in schismate praevenerunt. Ut autem caeteri cardinales schismaticam usurpationem cognoverunt, protinus cum electo suo, Alexandro cognominato, atque ab Humbaldo Ostiensi episcopo consecrato, ab Urbe sunt egressi. Et factum est grave schisma in occidentali Ecclesia, Germanico imperatore Octaviano, qui dictus est Victor, Siculo autem rege favente Alexandro Catholico. Et misit Alexander legatos suos in Galliam, et in insulas Britanniae, ad regem Francorum Ludovicum, et ad Henricum regem Anglorum, atque ad omnem utriusque regni Ecclesiam, videlicet Guillelmum Papiensem, et Henricum Pisanum, atque Ottonem de Tulliano Carcere. Qui transeuntes Italiam, cum a Cluniacensi monasterio nequaquam reciperentur, primus et praecipue omnium Gallicanarum personarum suscepit eos dignae memoriae abbas Pontius Vizeliacensis, et catholicam orthodoxi Alexandri electionem universis utriusque ordinis principibus commendavit. Renuunt Cluniacenses Alexandro papae adhaerere. Excommunicantur. Igitur Alexandro ab utroque regno suscepto, scripserunt legati Cluniacensibus pro susceptione Alexandri. Praeerat eo tempore Cluniacensi ecclesiae Hugo prudens moribus, et simplex ingenio. Is convocato ex more talium negotiorum capitulo, de susceptione Alexandri fratres suos consuluit; at illi Patris Hugonis exosam habentes praelationem, cum dentem invidiae in personam innocentis nequirent infigere, versuto usi consilio, cum contestatione interdixerunt ei tam catholicum quam schismaticum suscipere, ne forte dum, ut assolet in talibus, victo faverent, victoris odium incurrerent; ne vero dolosi potius quam salubris consilii periculum suspectum haberet, idem sapere, et eadem subire cum eo unanimiter quidquid exinde contigisset adversi spoponderunt. Cum autem Cluniacum accedere, et in schismaticos ferre sententiam apostolici legati formidarent, miserunt Henricum tunc Belvacensem, postea vero Remensem episcopum, qui propter germanitatem Ludovici regis tutius ad partes illas accedere, et delegatum sibi ab Alexandro per praenominatos legatos apostoli Petri gladium exercere posse videbatur. Qui cum accessisset, et apud Luzeium convenisset, superque Cluniacenses ponere sententiam anathematis disponeret, rogatu Dalmatii et aliorum terrae illius principum distulit, et scripsit Cluniacensibus, exhortans ut resipiscerent, et ut Alexandrum, sicut alia Franciae monasteria, susciperent; alioquin delegata sibi auctoritate apostolica sententiam excommunicationis tam super ipsos quam super omnes fautores eorum ulterius promulgare non differret; et assignato die apud Melidunum, cum neque ipse abbas Cluniacensis fraude detentus a suis, neque responsales ejus adessent; porro aemuli abbatis ex adverso starent, Theobaldus scilicet prior Sancti Martini de Campis, qui aliquando post abbatem prioris locum in monasterio Cluniacensi tenuerat, et alii plures qui videbantur esse capita Ecclesiae suae, ipsum abbatem suum tanquam parricidae filii patrem accusantes, et culpam schismatis a se removentes, quippe qui se et commissa sibi monasteria subjectioni et protectioni catholici Alexandri committerent, ipsis faventibus Hugonem abbatem Cluniaci, et omnes subditos et fautores illius publice excommunicavit. Pontio abbate Vizel. vita functo in ejus locum subrogatur Guillel. abbas Pontisas. Vocatus fuerat ad hoc colloquium sanctae memoriae Pontius noster merito abbas nominandus, quibusdam annuentibus, ut extruso Hugone is monasterio Cluniacensi praeficeretur. Sane beata et gloriosa Dei dilectrix Maria Magdalene, cui devotus devotum semper exhibuerat famulatum, hunc a candelabro suo, quo clarissime irradiaverat, minime evelli pertulit, retinuitque eum sibi etiam corpore, quem a puero enutritum et ab angelorum principe Michaele sibi concessum, totum ex integro sibi vindicans consecraverat, nec passa est inimicum libertatis sepulcri sui vel ad horam exsultare de eo, ne forte contrarius sibimetipsi existens, qui pro patria pugnaverat patriam quodammodo expugnaret, neve malitia de virtute virtutem prosterneret, et ignavia probitatem probitate dejiceret. Languore namque insperato detentus, vicesimo quarto anno ordinationis suae viam universae carnis ingressus est, et cum gravi luctu suorum ante sepulcrum famulatricis sepulcri Christi sepultus, raptus est, ut credi fas est, ne gloria humanae probitatis mutaret intellectum illius. Quo assumpto protinus Vizeliacensis monasteri fratres una voce et communi assensu elegerunt sibi Patrem genere nobilem, probitate conspicuum, virum ab adolescentia sacris instructum disciplinis, tam in ipso ubi susceptus est Vizeliacensi, quam in Cluniacensi coenobio, videlicet Guillelmum abbatem Sancti Martini Pontisarensis, quod monasterium ipse per XV annos regens, possessionibus et aedificiis multis ampliaverat. Ne sortiatur effectum electio, obicem ponit comes Niv. Consensus comitis in eligendo abbate haud requirendus. His diebus Nivernensis comes Guillelmus, filius Guillelmi Cartusiensis, filii Renaldi de Hubenc, filii Guillelmi, filii Renaldi, filii Landrici, qui primus hujus generis principatum Nivernis a comite Burgundiae suscepit: hic, inquam, comes post multa gravamina quae, uti in superiore volumine partim comprehensa sunt, ecclesiae Vizeliacensi intulit, gravi morbo correptus, calicem divinae ultionis praegustabat. Ut ergo audivit filius ejus Guillelmus quod Vizeliacenses abbatem sibi elegissent, genuina insolentia ratus omnia nutu suo constare, Vizeliacum venit in ira multa et in furore magno, et interdixit fratribus electionem se absente et inconsulto patre suo factam; posuitque custodes ne quis de Vizeliacensibus transiret ad electum. Sed quam pravo et irrationabili consilio hoc fecerit, manifestant Romanorum pontificum munimenta, et Francorum regum privilegia; avi quoque sui, qui simili arrogantia electionem Renaldi abbatis, postmodum Lugdunensis archiepiscopi, calumniatus est, exemplar subscriptum declarat: « Ego Nivernensis comes dimitto Deo et beatis apostolis Petro et Paulo, et beatae Mariae Magdalenae quamdam pravam consuetudinem, quam in Vizeliacensi ecclesia exigebam, scilicet ut de electione abbatis ejusdem loci nullus ulterius a me vel haeredibus meis sive successoribus meis requiratur consensus, sed eum qui electus fuerit, praedicta ecclesia habeat, ita ut nullus nostrum possit aliquid calumniari, vel de consensu a nobis non acquisito aliquid ab Ecclesia exigere. Sed et tam de introitu quam de exitu abbatum promitto me nihil ulterius calumniaturum. » Confirmat electionem cardinal. legatus. Init possessionem abbas. Vizeliacenses igitur postposita juvenis comitis injusta calumnia, Renaldum Merlotensem ad convocandum electum suum miserunt: qui cum venisset, neque monasterium introire, neque solemnem fratrum processionem suscipere voluit, ne minus per ostium ingressus videretur, cum hujusmodi translatio de monasterio ad monasterium, vel de ecclesia ad ecclesiam inconsulto pontifice Romano nequaquam authentica esse decernatur. Unde Vizeliacenses per Gaufredum Hospitalem scripserunt Ottoni cardinali et legato apostolicae sedis, insinuantes ei modum electionis, et personam electam. At ille perlectis apostolicis privilegiis, electionem sanam comprobavit, et eam fore ratam vice apostolica confirmavit, ipsique electo commisit curam Vizeliacensis ecclesiae ex parte domini papae, per manum Petri Pisani decani Sancti Aniani Aurelianensis. Et ingressus est Guillelmus abbas Vizeliacum, totius populi favore, et fratrum solemni processione susceptus, habens secum Macharium Floriacensem, Theobaldum Sancti Germani de Pratis, Stephanum Rigniacensem, abbates. Et non post multos dies misit ad Alexandrum papam praenominatum Gaufredum, et Joannem Italicum clericum suum cum litteris capituli sui continentibus actionem electionis suae, et litteris Francorum regis, litteris etiam regis Anglorum, atque abbatum praenominatorum, personam electi et modum electionis commendantium. Alexander papa januam appulit. Ratam habet acbatis electionem; renovatque privilegia. Cluniacenses usurpant regimen coenobii Vizel. Interea Alexander papa Octaviani schismatici declinans insidias, per mare appulit ad urbem Januensium. Quo audito nuntii Vizeliacenses profecti sunt illuc. Susceptique honorabiliter ab Alexandro, fuerunt cum eo in palatio per dies aliquot; et sedens Alexander una cum universo coetu cardinalium, adstante multa frequentia multarum partium, legatos Vizeliacensis monasterii audivit, allatas ab ipsis litteras suscepit, ordinationem Guillelmi abbatis ratam habuit, eidem et fratribus universis ejusdem monasterii privilegium fecit, in quo juxta antiquorum pontificum Romanorum exemplaria statuit, quatenus fratres monasterii Vizeliacensis, defuncto abbate suo, liberam electionem in substituendo successore haberent, et ne aliqua persona cujuslibet causae religionisve obtentu quemlibet assensum de ipsa electione sibi usurpare, vel quocunque modo requirere praesumeret. Hanc siquidem libertatem, cum per trecentos fere annos ab ipso suae fundationis principio Vizeliacensis ecclesia quiete et absque calumnia obtinuisset, tamque de suis quam de aliorum fratribus monasteriorum sibi Patres indifferenter praefecisset, Cluniacenses longe post exorti per subreptionem sibi vindicare nisi sunt; assensum quidem primum, deinde vero jus electionis sibi arrogantes, mentientes utique a Paschali traditam sibi curam ordinis ecclesiae Vizeliacensis ob quam prorsus causam eadem ecclesia sub Innocentio II papa grave scandalum pertulit reclamando libertatem ingenitam, dum per violentiam ejusdem Innocentii et comitis Nivernensis intruso a Cluniacensibus quodam Alberico, fere omnes saepe fati monasterii fratres vinculis colligati, et per Provinciam, Italiam, Germaniam, Lotharingiam, Franciam, et Aquitaniam, hac illacque ignobiliter dispersi sunt, alienigenis subintroeuntibus in liberrimo solo, qui quasi sub Sennacherib undecunque congregati, unum superstitionis Samaritanorum nomen fecere. Quia ergo in tempore tentationis supercilium Cluniaci intumuit, et monasterium quod hactenus specialius Ecclesiae Romanae membrum exstiterat, a Romana unitate exorbitavit, jure placuit apostolico examini, ut beati Petri uterina filia Vizeliacensis ecclesia denuo schismaticorum non subjaceret calumniae, praesertim cum ipse catholicus papa Alexander aeque ut Paschalis, et quilibet alii apostolici praedecessores sui, Deo auctore, beati Petri clavibus frueretur, quibus merito fidei remittendum vel solvendum censebatur, quod aliquando sub obtentu religionis commissum vel ligatum praetendebatur. Ob insolentiam denique Cluniacensium non solum in hac parte, imo etiam in toto corpore, libertas Ecclesiae Vizeliacensis periclitabatur; nam cum adventitii praefati abundatia multa abuterentur, et a vicinis locorum indigenis bonorum Ecclesiae rapinam paterentur, desidiae et ignaviae potius quam debitae libertati consulentes, comitem Nivernensem induxerunt, et sub specie familiaritatis materiam ei dederunt inconsuetae tyrannidis et inusitatae consuetudinis. Eorum etenim temporibus et indebitae justitiae exactio, et procurationum frequentia, occasionumque gravamina, atque malarum consuetudinum submissio inolevit; per quae omnia nostris temporibus eadem Ecclesia pene ad nihilum redacta est; paulatim enim serpendo pestiferum virus tam Cluniacae servitutis quam comitis tyrannidis, a planta pedis usque ad verticem omnes illius aevi seniores infecit usque ad beatae memoriae Pontium, quem fecunda virorum illustrium Arvernica nobilis tellus protulit, et hunc de quo in praesentiarum agitur, Guillelmum de Melloto, quem strenua Caroli Magni de Rupe Merloti proles edidit. Hi nempe vere filii verae matris vicem doluerunt, et pro justitia illius ad sanguinem restiterunt. Igitur Alexander papa egressus ab urbe Januensium, in portu Magalonae applicuit; cui praenominatus occurrens, Guillelmus abbas Vizeliacensis, quemadmodum praedecessor illius Pontius primitias legationis apostolicae, non absque suorum et quorumdam magnatorum invidia susceperat, ita et hic ipsum summum pontificem a littore maris prodeuntem omnium sacerdotum Galliae prior excepit, et invenit gratiam in conspectu Alexandri, et magnificavit eum Alexander coram frequentia totius Romanae Ecclesiae, et iterum retractato comitis Gerardi testamento, munimentis etiam antiquorum privilegiorum collatis cum modernis, immunitatem libertatis Ecclesiae Vizeliacensis et libertatem eligendi vel substituendi abbatem communi consilio et voluntate, atque arbitrio omnium episcoporum, presbyterorum, diaconorum, subdiaconorum, cardinalium, Alexander papa in consistorio Montis pessulani juxta subscriptum exemplar confirmavit. Privilegia Vizeliacensis ecclesiae confirmat Alexander papa; eamque eximit a potestate Cluniacensium. « ALEXANDER episcopus S. SS. Dei, dilectis filiis Willelmo abbati Vizeliacensis monasterii, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, monasticam vitam professis in perpetuum. Sacrosancta Romana Ecclesia, quae unicuique respondet pro suorum qualitatibus meritorum, eos quos fideles reperit, benigniori tractare gratia consuevit, et quos ferventiores circa suum obsequium intuetur, honoris praerogativa est solita decorare. Antecessor autem noster bonae memoriae Paschalis papa, sicut ex privilegio praedecessoris nostri felicis recordationis Calixti papae cognovimus, Vizeliacense monasterium, quod proprie ac specialiter beati Petri juris existit, Cluniacensis ecclesiae fervorem religionis, quae tunc temporis inibi habebatur, attendens, cum religio in eodem Vizeliacensis monasterio tunc ex parte maxima deperisset, commisisse dignoscitur, et praedictus Calixtus papa idipsum auctoritatis suae privilegio confirmasse, ita quidem ut obeunte abbate qui ibidem esset pro tempore institutus, alius ibi deberet communi fratrum consensu, vel partis consilii sanioris, Cluniacensium abbatum consilio subrogari. Nos vero devotionis vestrae constantiam, et fidei firmitatem, quam in hoc tempore procelloso tam vos quam bonae memoriae Pontius Vizeliacensis abbas, circa Romanam Ecclesiam habuistis, diligentius attendentes: considerantes etiam quam manifeste Cluniacensis Ecclesia tempore hujus turbationis erraverit, et quomodo a pristina religione et honestate corruens, ab unitate Ecclesiae se fecerit alienam, praedicto monasterio vestro in devotione et fide Ecclesiae firmissime permanente, et religione per Dei gratiam ibidem plenarie restituta, ut utraque ecclesia fructum videatur pro meritis reportare, commissionem illam, quam idem antecessor noster Paschalis papa fecerat, de communi fratrum nostrorum consilio duximus revocandam, statuentes ut idem monasterium Cluniacensi ecclesiae in nullo penitus subjacere debeat, nec alicui teneatur nisi tantum Romanae Ecclesiae respondere; et electionem ita liberam per omnia habeatis, ut Cluniacensium abbatum consilium vel consensus nullomodo requiratur; imo illum vobis in abbatem dari volumus et praeponi, quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti institutionem elegerint, et Romanus pontifex aut praeviderit ordinandum, aut suggestione monachorum ejusdem loci consenserit ordinatum. Ut autem haec nostra institutio futuris semper temporibus inviolabiliter observetur, eam auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis infringere, vel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc et entare praesumpserit, secundo tertiove commonitus, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Servantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. » Abbas humaniter a papa exceptus ad propria redit. Famae ejus detrahunt osores. Et cum fuisset abbas Guillelmus cum apostolico Alexandro dies plurimos, gratia et benedictione illius auctus cum favore Romanae totius Ecclesiae recessit ad propria, et regressus cum magna gloria receptus est a fratribus suis, et ab omni populo suo cum solemni processione in ornatu platearum et fumo thymiamatum, et facta, ut moris est, oratione, obtulit duos pretiosos pannos sericos, et duo optima tapetia, et confusi sunt omnes adversarii libertatis ecclesiae Vizeliacensis, et insurrexerunt viri linguosi, et quibus proprium est bonorum invidere prosperis, coeperuntque detrahere Guillelmo abbati apud comitem juvenem (nam pater vita excesserat) quasi Guillelmus omnia bona ecclesiae dilapidasset, et infinitam pecuniam Romanis dedisset; dicentes impium esse tam nobilem ecclesiam dissipari, impietatem vero ipsam in caput comitis merito redundare, qui cum tutor et defensor existat ecclesiae, tantae illius depopulationi non obsistat. Erat autem juvenis quidam, nomine Guillelmus, filius Petri de Monte Regali inter ministros abbatis Pontii aetate quidem junior, sed ingenio acrior; hic sensu astutus, et obsequio gratus, tantam apud Pontium obtinuit gratiam, ut potentia cunctos excelleret aulicos, et dominandi secundum fere vindicaret locum; quem excludebat, excludebatur; et quem admittebat, admittebatur; quem justificabat, justificabatur; et quem condemnabat, condemnabatur; justum et injustum, munus et meritum, ipsa quoque gratia, qua nihil clarius in omni fortuna, absque Guillelmi favore nihili pendebantur; factique sunt extranei, quos olim et aetas et sapientia Pontio familiares fecerat. Cumque puerilibus animis majora majoribus praesumeret, etiam fratribus detrahere coepit, proprios accusans dominos, servus conditione et moribus, exclusisque omnibus solus solo nomine domini sui gratia abutebatur; fasque nefasque unius erant pretii apud eum, qui totus incumbebat de penuria pauperum dilatare terminos suos, et abusus fiducia domini sui pro centenario tricenarium reddebat, et pro denario centenarium recipiebat, multiplicatusque est vehementer in possessionibus multis et pecuniis innumeris, et actus omnium in ore illius. Unius tantum gratia abutendo contentus, omnium simul intus et extra odium concitavit. Homo quippe superbus et arrogans atque impurus, honestos quosque et probatissimos viros despiciebat, accusabat, et dehonestabat; adeo quippe simplices pii Patris animos circumvenerat callidis adulationibus, ut totum ei concederet quod huic quocunque modo placeret. Elatus igitur et miro modo supra semetipsum juvenis erectus, cum per quadriennium ita insolesceret potiusquam convalesceret, unius uno momento noctis repente miser corruit et crepuit, et effectus est quasi qui nec fuerit, et utinam nec fuisset! nam cum felicis memoriae Pontius abbas extremum vitae spiritum efflasset, servus proditor, qui prae dolore commori debuerat, postpositis exsequiis protinus claves tulit, armaria spoliavit, et quidquid rapere potuit, clam asportavit. Cumque tam sacrilegum furtum saepius reiterasset, deprehensus a fratribus et comprehensus est. Inquisitus autem super thesauros abbatis, et de candelabro aureo quod imperatrix quondam Mathildis mater regis Anglorum Henrici monasterio Vizeliacensi dederat, omnia negavit; et scrutata domo illius tandemque negata clave a familiaribus illius recepta, repertum est illud quod negaverat candelabrum, sigillum quoque abbatis, simul et sigillum capituli, quod jam per biennium fratres latuerat. Facto autem mane dedit fratribus obsides super quingentas libras pro exsecutione justitiae tenenda in manu futuri abbatis, qui ea ipsa die depositionis venerabilis Pontii concorditer electus est, anno divinae Incarnationis millesimo centesimo sexagesimo primo, VI feria, XIV die mensis Octobris. Interea profanus Guillelmus de Monte Regali accessit ad juvenem comitem patris exsequias celebrantem, qui octavo die obitus pii Pontii vitam humanam finierat: cumque multa mentiendo praestrueret, spopondit comiti novo octoginta libras, decem septemque scyphos argenteos, si ei adversus Vizeliacenses auxilium praeberet, et singulis etiam annis duas marchas argenti comiti pro commendatitio daret. At ille compromisit ei contra omnes petitum auxilium. Recepto igitur solemniter electo abbate Guillelmo, clamaverunt omnes pariter adversus Guillelmum de Monte Regali, qui praesumens de auxilio comitis justitiam exsequi detrectabat. Unde jussus ab abbate Guillelmo comprehendi, carceri mancipatus est. Tunc ille solita usus versutia, cum sperato careret auxilio, abbatibus qui forte ad novi abbatis introitum convenerant, Floriacensi scilicet et Parisiacensi coepit supplicare, atque sub obtentu confessionis, quam detegere sacerdotibus fas non est, requisitos thesauros in quantum nosset propalare, contestans se stare definitioni eorum de objectis capitulis si novus abbas acquiesceret, qui parens illorum precibus et consiliis dixit se quoque idem facturum, statimque in ipso crepusculo noctis allatae sunt sanctorum reliquiae in virgulto abbatis, et productus impius Guillelmus de carcere, juravit super sancta quod faceret quidquid sequenti mane praescripti abbates definirent, et quod interim nusquam diffugeret. Sed in perfido quae fides? nullum est enim veritatis vestigium, ubi non est fidei fundamentum. Ut autem vulgo dicitur experto non esse credendum inimico, ita et proditori juranti nulla fides est adhibenda: jurat ore profanus, ore justitiam, sed loquitur ex corde in corde nequitiam, et decidens in profundum malorum contemnit justitiam, sequiturque impietatis propositum. Sic iste sceleratus Guillelmus spreto jusjuramento, postposita etiam fide obsidum impudenter ipsa nocte perjurus aufugit. Quod cum abbas Guillelmus audisset, et rei exitum comprobasset, statim misit ministros suos in domum fugitivi proditoris, et tam frumenta quam vina, vasa quoque et pannos, atque universam supellectilem domus asportari fecit, pollicitamque pecuniam quingentarum librarum a fidejussoribus exegit. Sacrilegus vero clam profugit ad comitem, a quo receptus, post paucos etiam dies ab eo Vizeliacum reductus est. Unde cum comes interpellaretur ab abbate quare perfidum fugitivum suum suscepisset, et Vizeliacum contra morem villae reduxisset; cui utique non liceret de jure neque commendatitium hominem monasterii suscipere, neque cuiquam inimico villae in ea conductum praestare: de his et aliis capitulis terminandis constituerunt diem apud Regniacum; ubi cum convenissent, primum conquestus est abbas quod comes extra morem Ecclesiae homines suos commendatos susciperet; petiitque ut hunc fugitivum suum Guillelmum de Monte-Regali, qui capitaneus servus ecclesiae existebat, incunctanter sicut de perditione et perjurio convictum sibi redderet. Tunc comes optimates suos requisivit super propositam de jure consuetudinis calumniam. At illi omnes unanimiter dixerunt nullum habere comitem in hominibus ecclesiae Vizeliacensis commendatum, neque adversus Ecclesiam, neque alio quolibet modo. Protinus comes dimisit versipellem Guillelmum, et jussit eum redire ad legitimum dominum suum, et per omnia illius stare mandato: et ut vidit quod nihil profecisset, praecepto abbatis, vellet nolletque, se submisit. Domo igitur cum aliquibus ex suis possessionibus distracta, obsides suos liberavit. Preces fundunt ad Deum monachi Vizel. pro comite Nivern. aegro; qui ingratum se nihilominus exhibet. Post haec contigit comitem infirmari usque ad mortem. Cui abbas Willelmus valde compassus, ut potuit, quanquam exosus ab eo, gratis ei obsecutus est; et oratio fiebat quotidie ab ecclesia Vizeliacensi ad Deum pro eo. Sed cum illa orante convalesceret, ingratus oblitus est omnium beneficiorum quae sibi ab ecclesia, vel ab abbate exhibita sunt. Et patulas aures linguis apponens detrahentium, recogitabat quibus occasionibus abbatem vel monasterium fatigaret. Scripsitque abbati ut pecuniam, quam profanus Guillelmus de Monte-Regali cognominatus sibi ex compromisso debebat, sibi redderet. Deditque in mandatis nuntio qui ejus litteras deferebat, ut si pecuniam reddere abbas differret, vel dissimularet, terram abbatis illico depraedaret. Quadam ergo die Dominica, epistolam comitis super praefatum negotium abbati nuntius obtulit (dicebatur autem nuntius ille Gaufridus de Meliduno), cui protinus abbas respondit nullam omnino pecuniam se comiti debere; si quid vero impius Guillelmus comiti deberet, ab eo indubitanter reposceret. Respondit Gaufridus nil sua interesse, nisi domini sui tantummodo mandatum perficere. « Nunquid ergo, ait abbas, hac Dominica bonorum nostrorum rapinam facies. » -- « Non, inquit Gaufridus, sed cras domini mei praeceptum dissimulare non potero. Si tamen ad dominum meum mittere placet, proficiscar libens et ego cum nuntio, et pro causa tua orabo; et cum ibidem, hoc est apud Campummollem, ab abbate procuratus fuisset et abbatis nuntium quemdam monachum iturum ad comitem accepisset, in ipso itinere divertit a monacho, et veniens ad Castrum Censorium elegit fortissimos juvenes, statimque ipsa Dominica jam advesperascente omnes greges ovium abbatis apud Campummollem, ubi ea die cum abbate comederat, depraedatus est. Nec mora, ultio eum divina secuta est: nondum quippe septem diebus transactis amentia captus, de fenestra domus suae saltum dedit in subjacenti flumine Yonnae: unde semivivus extractus propria coepit membra laniare, sicque insaniendo vita indignus mortuus est. Conclamantibus autem fratribus universis et omni populo Vizeliacensi adversus Guillelmum sceleratissimum, quod causa illius, et tanti principis inimicitias, et suorum depraedationem paterentur, praecepit eidem Guillelmo abbas, quatenus comiti de compromisso satisfaceret, aut certe illata damna ecclesiae restitueret. Qui deficiens ab utroque, conjectus in vinculis carceri mancipatus est. Ferro igitur ligatus et tenebris obvolutus, censum pecuniae fetore carceris non potuit negligere, quinimo dulcius habuit omnem subire miseriam, quam vel diminuere gratis pecuniam Hac etenim pluribus in locis fenerata, squalorem carceris atque famis inediam, quodque gravius est, honestatis injuriam libenter perferebat: tandemque longa carceris pressura coactus, iterum distractis possessionibus pacem fecit, fuitque deinde quasi lupus inter oves circumveniens proximos, accusans pauperes, detrahens divitibus. Sane comes neque hujus miseriis neque suis malis contentus, armenta et pecora, hominesque monasterii Vizeliacensis praedari fecit, quia, ut dicitur in proverbio vulgari, « Sola volenti nocere sufficit occasio; » nullius justae querimoniae fretus ratione, occasione quaerebat qualiter ecclesiam suo dominio subjugaret, et ab ingenita libertate spoliaret. Ludovicus rex Gal. partibus stat Alexandri papae a quo repulsam passus est. His diebus occidentalis Ecclesia gravi schismate laborabat. Henricus autem comes Trecensis partibus favebat imperatoris. Porro Ludovicus rex Galliae misit in occursum Alexandri catholici papae legatos suos, Theobaldum abbatem S. Germani de Pratis, et Carducum clericum suum; quorum legationem cum minus optato Alexander suscepisset, reversi Vizeliacum venerunt. Et decidit in lecto aegritudinis Theobaldus abbas, et mortuus est IX Kalend. Augusti, sepultusque infra januam basilicae B. Mariae Magdalenae, cujus monachus exstiterat. Et ut cognovit rex Ludovicus repulsam legatorum suorum, iratus poenituit se suscepisse Alexandrum contempto Victore, et scripsit per Manassem episcopum Aurelianensem super haec verba comiti Henrico Trecensi, qui eo tempore ad Germanicum imperatorem properabat. At ille gratulabundus pro opportunitate reperta, suggessit imperatori ut iniret colloquium cum rege adunatis utriusque regni optimatibus, et ecclesiasticis viris, contestatus jurejurando quod rex audita utriusque apostolici electionis examinatione, juxta discretionem personarum utriusque regni, staret consilio suo, videlicet Henrici comitis, et indictum est colloquium apud Lovigennam vicum citra Ararim fluvium intra fines regni Franciae. Et statutum est ut Alexander catholicus et Victor schismaticus colloquio adessent, et de sua electione in conspectu totius Ecclesiae conferrent. Pontifex saniori consilio legatos mittit ad regem, qui ejus animum demulcerent. Quod ut cognovit Alexander, misit ad Ludovicum regem legatos, scilicet Bernardum Portuensem episcopum, et Jacintum diaconem suum, qui regis iram lenirent, et familiare colloquium inirent. Convenerunt ergo Alexander et Ludovicus apud Silviniacum, qui est vicus monachorum Cluniacensium. Rex autem Ludovicus rogabat Alexandrum ut ad constitutum veniret colloquium; aut si forte praesentiam imperatoris abhorreret, saltem ad partes illas accederet usque ad Vergiacum castrum, quod erat inexpugnabile. Cui cum Alexander nollet acquiescere: Ego, ait rex, et te et universum comitatum tuum salvum ducam, et reducam salvum sicut corpus meum. Et cum nec sic acquiesceret Alexander veritus dolos imperatoris, respondit rex: « Mirum est quod conscius justitiae suae subterfugit testimonium innocentiae suae, seu audientiam causae suae. » Et abiit rex ad indictum cum imperatore colloquium, nondum autem cognoverat conditiones quas ex parte sua comes Henricus fecerat cum imperatore. Convenit rex ad colloquium cum Henrico comite Trecensi qui imperatori favens Alexandro adversabatur. Cum ergo venisset rex apud castrum Divionem, occurrit ei comes Henricus, et tum primum aperuit ei pactiones quas cum imperatore fecerat, dicens: « Majestatis tuae reverentiae et regni tui consulens utilitati, domine mi rex, inii colloquium super Ararim fluvium, quo, tu domine mi rex, et imperator Fridericus cum pontificibus et abbatibus atque optimatibus utriusque regni convenientes, praesente apostolico tuo, et imperatoris apostolico, ex utraque parte eligentur probatissimi viri tam ecclesiastici quam militares, qui electionem utriusque apostolici dijudicabunt. Et si Rollanni electio fuerit sanior comprobata, Octaviani electio cassabitur, et imperator procidet ad pedem Rollanni; si autem Victoris electio praevaluerit, Rollannus adnullabitur; tu vero, domine rex, ad pedem Octaviani venies. Quod si Octavianum deesse contigerit, imperator ab eo deficiens Alexandro tuo obediet; si autem e converso Alexander defuerit, identidem decidet, et rex Victori favebit. At vero si tua majestas noluerit nec praedictis pactionibus acquiescere, nec arbitrio judicum assensum praebere, ego jurejurando juravi quod ad partes illius transibo, et quidquid de fisco regis in feodum habeo imperatori tradens, ab illo deinceps tenebo. Stupefactus rex Ludovicus ad haec respondit: « Miror unde tibi fiducia, quod me inscio meque inconsulto talia cum imperatore condixisti. » Respondit Henricus: « Hanc fiduciam tu, rex, ipse per Manassem Aurelianorum episcopum mihi dedisti: » interrogatusque super hoc verbo episcopus, timore regis dissimulare coepit, occultans machinationes quibus Henricum ad hoc induxerat. Tunc Henricus protulit epistolam regis, qua continebatur quod nuntii regis repulsi fuissent ab Alexandro, ob quam rem indignatus rex mandabat Henrico quatenus ad imperatorem Fredericum licenter procederet, et colloquium utriusque audientiae iniret, certus quod rex per omnia illius consilio staret. Aliud colloquium in finibus imperii. Nuntii regis. Fredericus autem imperator aedificaverat sibi palatium mirae amplitudinis in loco qui dicitur Dolah, in finibus imperii sui, et cognoverunt Franci quod schismaticus Victor non esset cum imperatore; et laetati sunt super illius absentiam. Quo agnito Theutonici sive Germani currentes, adduxerunt eum cum festinatione maxima eadem die: quem assumptum imperator media nocte duxit supra pontis medium, statimque quasi pactionibus satisfecisset, recessit. Rex autem Ludovicus quasi venatum pergens, transiit per nemus ad locum colloquii, misitque Jocium Turonensem archiepiscopum, et Mauricium Parisiorum episcopum, Guilelmum quoque Vizeliaci abbatem cum aliis optimatibus regni sui ad nuntios imperatoris, qui ibidem convenientes verbum regis exspectabant. Inter quos etiam erat comes Henricus, qui propter affinitatem cognationis, partibus omnino favebat Victoris schismatici. Petierunt itaque missi regis ex ore ejus competentes inducias, eo quod pactiones hujus colloquii hactenus usque perendie regi fuissent incognitae, praesertim cum imperator compulerit Henricum comitem jurare ne praedictas actiones ante diem constituti colloquii ullomodo manifestaret regi: indecens autem fore tam temere de tanto negotio diffinire. Cumque imperatoris Frederici prolocutores petitas inducias negarent, reversus est rex apud Divionem. Cardinales vero, quos illuc Alexander papa miserat, sperantes solutum esse colloquium, Vizeliacum redierunt. Rex autem constituit qui custodirent fines regni sui. Et sequenti summo mane venit comes Henricus ad regem in palatio ducis Burgundiae, allegans regem nequaquam esse a pactionibus liberum, ideoque se necessario discessurum ab eo, et sese traditurum in manu imperatoris, ita ut totam terram, quam de feodo regis hactenus tenuerat, amodo imperatori traditam ab eo reciperet, et hominium illi faceret. Attamen ob gratiam regis obtinuisse se dixit ab imperatore trium hebdomadarum inducias, ea conditione quod rex datis obsidibus polliceretur imperatori ad diem se venturum, et Alexandrum adducturum, atque ibidem causam utriusque auditurum, et judicio proborum virorum imperii et regni pariturum, aut certe seipsum tradere vinctum imperatori apud Chrysopolim, quae est urbs nobilis Byzantinorum: et acquievit rex, et defecit spiritus ejus, et taediatus est animo, pactusque est ita se facturum, datis obsidibus....... duce Burgundiae.... comite Flandriae, et Guilelmo comite Nivernensi. Omnis autem ecclesiasticus, ordo audito hoc verbo quod fecerat rex, doluit valde, et corde clamaverunt omnes ad Dominum ut misereretur Ecclesiae suae sanctae, et liberaret regem a fraude circumvenientium se. Fallaciae imperatoris detectae, a quo rex desciscit. Abiit ergo rex ad praenominatum vicum Lovigennae, ubi regi debebat occurrere imperator; sed fefellit imperator Henricum, misitque praecipuum fautorem schismatis, Renaldum cancellarium suum Coloniensis Ecclesiae. Cumque coram eo replicarentur pactiones, quas comes Henricus ex ore imperatoris proposuerat regi, subito divina virtus adstitit Ecclesiae suae, et piae simplicitati regiae majestatis. Respondit enim Renaldus, profani erroris fautor, nequaquam imperatorem talia dixisse, scilicet quod cuiquam permitteret consortium judicandi Romanam Ecclesiam, quae proprie sui juris existebat. Tunc repletus gaudio rex, quaesivit ab Henrico comite utrum se haberent pactiones secundum formam ab eo sibi propositam. Et rex: « Ecce, ait, quod imperator qui juxta verbum tuum adesse debuit, abest; ecce quod etiam missi illius formam pacti, te praesente, te teste commutant. » -- « Verum est, » inquit, comes Henricus. Et ait rex: « Nonne ergo absolutus sum ab omni pacto? » -- « Absolutus, » ait Henricus. Et dixit rex cunctis optimatibus suis et episcopis, atque abbatibus, qui praesentes aderant: « Audistis et vidistis omnes qualiter ego ipse gratis perfecerim omnia quae ad me pertinent, et dicite utrum liber ab his pactionibus videar. » Dicunt omnes: « Liberasti verbum tuum. » Statimque rex velocissimum equum cui insidebat reducens, protinus ire perrexit. Theutonici autem valde confusi insecuti sunt eum, rogantes ut rediret ad imperatorem paratum prosequi omnia quae Henricus proposuerat. At ille parvipendens ea quae dicebantur, decipulam quam evaserat exhorruit, dicens: « Feci quod meum fuit. » Sic soluto conventu rex in suum regnum rediit. Alexander papa susceptus Parisiis a rege. Consecrat ecclesiam S. Germani Pratensis. Concilium celebrat apud Turones. Alexander autem catholicus papa veritus indignationem regis Ludovici, transiit in Aquitaniae metropolim urbem Bituricorum, et in Dolense monasterium, quod est apud Castrum Radulphi, ibique hiemavit: et sequenti tempore Quadragesimae accessit ad Ludovicum regem in urbe Parisiorum. A quo susceptus honorifice secundum morem Romanae Ecclesiae, portavit ipse rosam auream Dominica qua cantatur Laetare, Jerusalem. Peractisque paschalibus solemniis consecravit basilicam monasterii B. Germani de Pratis, cui praeerat Hugo de Moncellis, monachus Ecclesiae Vizeliacensis. Illuc iterum accessit Guillelmus abbas Vizeliacensis, petens a summo pontifice Alexandro quatenus libertatem et possessiones ecclesiae suae, atque immunitatem banniarum monasterii sui ab antecessoribus suis praescriptarum tertio plenius confirmaret. Cui ille pium assensum praebuit, et tertium ei privilegium dedit. Inde Turonicam metropolim urbem adiit, et concilium ibidem tenuit omnium episcoporum Lugdunensium, Narbonensium, Viennensium, Bituricensium, Senonensium, Remensium, Rothomagensium, Turonensium, Burdegalensium, Auscitanensium, Alpensium, Apenninarum, et Maritimarum, centum quinque numero: Cantuarensium etiam atque Eboracensium, Scotorum quoque et Hibernensium; sed et abbatum et diversae professionis personarum gratanter undique advenientium: nam et Germanorum episcopi plures occulte scripserunt Alexandro papae, obedientiam, et omnimodam reverentiam pro loco et tempore illi humiliter exhibentes. Italiae vero non minima pars affuit, partim scripto, partim sua praesentia. Sed et Sardinia et Sicilia, cum omni Calabria, omnis quoque orientalis Ecclesia, et Hispania, devotum obedientiae caput humiliter Alexandro catholico papae subdidit. Agitatae eo in concilio variae causae; praesertim clericorum Paris. adversus monachos San-German. Interfuerunt praedicto concilio Stephanus abbas Cluniacensis, et Guillelmus abbas Vizeliacensis. Cogitaverunt autem actionem renuntiationis Cluniacenses proponere contra Vizeliacenses; sed conscii suae injustitiae et Romanae rectitudinis conticuerunt omnes, nec etiam exinde ausi fuerunt mutire, cum plurimae hujusmodi controversiae hinc et inde in eodem concilio proponerentur et terminarentur; sicut fuit causa Parisiensium clericorum et monachorum coenobii Sancti Germani de Pratis, quae plenius ventilata injustis clericorum vocibus aeternum silentium imposuit. Alexander igitur soluto concilio synodali, Bituricam in urbem, quae caput est Aquitaniae, rediit. Procedente dehinc tempore autumni Senonicam civitatem adiit, ibique per decem et octo mensium curricula sedit. Auctore autem schismatis Octaviano, qui appellatus est Victor, ab hac vita infeliciter exempto, subrogatus est a schismaticis Guido Cremonensis, qui de auctoribus electionis Alexandri primus apostatavit. Comes Nivern. persequi Vizeliacenses non desistit. Interea comes Nivernensis Vizeliacensem Ecclesiam graviter infestabat, et per suppositas personas eorum qui ovino colore mendacium supprimunt, mores Guillelmi abbatis et fratrum suorum diffamare insistebat. Sola quippe Vizeliaci deditione cupidus, invidiae morbo adversus abbatem afficiebatur, qui pravis conatibus ejus tam strenue quam callide resistebat, Unde illius magnanimitas potissimum enituit, quod insimulanti aeque ut depraedanti restitit. Eapropter cum dolus invidiae in seipso contabescens nihil penitus proficeret, et ab omni destitueretur jure, tandem postposita justitia, honestate spreta, contempta religionis reverentia, rabiem vesaniae suae tyrannica temeritate armavit. Cumque tergiversando ut inique ageret, laboraret, et nullam causam juste affligendi Ecclesiam inveniret, usurpatas procurationes, quas pater illius periculo maris actus remiserat, et eo cum matre in capitulo Vizeliaci concedente confirmaverat, contra jus fasque ab Ecclesia repetiit. Neganti abbati quod injuste reposcebatur, diffidationem mandavit. Intervenientibus autem amicis utriusque partis, inierunt colloquium supra stagnum de Noverria, si forte obortam controversiam pacificare possent. Interpellanti itaque comiti super praedictam exactionem, respondit abbas, quia quod pater dimiserat, et ipse concesserat, nec ab eo repetendum, nec a se reddendum erat, praesertim cum ipse investitam Ecclesiam hac dimissione partis, et sua concessione invenerit. Et subito tyrannus iracundia motus, frendens et insaniens, Vizeliacum venit (erat autem vigilia nativitatis praecursoris Christi), ingressusque monasterium, cum fratres audito adventu ejus claustra sua signassent, irruit ipse, et primus accepta securi ostium fregit coquinae. Quod videntes satellites ejus, domos ecclesiae protinus occupaverunt, ostia reliqua fregerunt, monachos impellentes caeciderunt, et de substantia monasterii dominum suum invitis fratribus ea nocte in hospitio monasterii procuraverunt. Fratres autem cruces et capsellas deposuerunt, altaria nudaverunt, et divinum officium per omnes ecclesias suas celebrare cessaverunt. Papa monet comitem ut vexare desinat Vizeliacenses. Ea nocte declinavit abbas apud Campummollem; sequenti vero apud Gibriacum: inde misit ad regem, ipse autem profectus est ad Romanum pontificem, qui regressus a concilio Turonico in Dolensi monasterio degebat: sed quia rex expeditionem tunc moverat in Arvernenses, noluit exasperare comitem, monuit tamen ut propositam litem differret, donec ipse ab expeditione rediret. Alexander quoque recogitans schisma quo infirmabatur Ecclesia, et veritus ne forte si aliquantulum durius erga saeculi principes procederet, graviori scandalo Ecclesiam affligeret, simplici tantum scripto commonuit comitem, ut a gravaminibus Ecclesiae Vizeliacensis, quae filia beati Petri et alodium Romanae Ecclesiae existebat, desisteret. Sed induratum est cor Pharaonitici comitis, et pro dulci fonte duritiam induit lapidis. Apostolica igitur simul et regalia monita spernens, cum gravi et multo exercitu equitum et peditum atque promiscui vulgus, quasi hostilem obsessurus populum, in ipsa beatae Mariae Magdalenae sacra solemnitate Vizeliacum venit: quo ingresso, protinus fratres cessaverunt a divinis officiis, seorsum submissa voce in capella Genitricis Dei clausis ostiis claustri Deo debita vota solventes, indignum utique judicantes sacra sacrilego pandere. Abbas autem descendit apud Sanctum Petrum; comes autem monasterium ingressus more solito, sed comitatu insolito descendit in hospitio, negatamque sibi a fratribus procurationem ipse sibi de suo exhibuit. Pacem ineunt abbas et comes nonnullis conditionibus interpositis. De illatis injuriis veniam petit comes. In ipsa nocte ascendit abbas ad sepulcrum beatae Mariae Magdalenae, ibique Deo debita solemnitatis celebria pro tempore persolvit, et illucescente die descendit ad Esconium, Deoque sacram hostiam obtulit. Quem insecutus Renaldus de Merloto fratruelis suus cum Duranno Alburg, rogavit quatenus ibidem requiesceret modicum. Miserat quippe apud Gibriacum, qui sibi necessariam refectionem pararent. Ascenditque Renaldus, et locutus est de compositione pacis cum comite. Revocato igitur abbate talis compositio processit, ut comes de violatione monasterii publice ad altare satisfaceret, de usurpata procuratione viginti libras resolveret, remissionem quam pater fecerat de fortuitis procurationibus ipse denuo concederet, et scripto confirmaret; Renaldum quoque fratrem suum, et Guidonem aeque fratrem suum, sororemque haec omnia concedere faceret, data fidei pollicitatione et obsidibus, Ignaro vicecomite de Joviniaco, et Stephano de Petrapertuis, et Hugone de Tornella, ut cum ad legitimam aetatem pervenissent, iterato praescriptam remissionem concederent. Ob gratiam vero scriptae confirmationis et conservandae pacis in perpetuum diffinitum est quod abbas septingentas libras daret comiti, et de procuratione illius diei ducentas quinquaginta tres libras persolveret, eo pacto interveniente, quod comes sequentis festi procurationem penitus dimitteret, et iterum de alia procuratione non nisi centum libras exigeret. His ita compositis et hinc inde concordatis, hora diei sexta pulsantibus signis celebraverunt fratres sacri festi solemnia. Et accedens comes ad altare, de iliata monasterio satisfecit injuria, reposuitque juxta condictum pro recti exsecutione viginti libras. Et sequenti die ingressus capitulum fratrum, praesidente abbate, coram omnibus concessit saepedictam procurationum fortuitarum remissionem, quam pater suus fecerat, et scripto confirmavit, suique sigilli munimine corroboravit. Iterum litem movet et persecutionem. Post haec Guillelmus comes Nivernis aegrotavit vehementer, ita ut desperaretur; sed cum humilitatis vota solveret Deo, tandem convaluit, petivitque sanctorum suffragia in oratorio Beatae et intermeratae Virginis Mariae apud Anicinum urbem Vallavensium. Inde reversus corpore quidem ad patriam, animo autem ad inditum sibi odium Guillelmi abbatis Vizeliacensis, mandavit eidem ut sibi justitiam de non exhibito sibi salinario exsequeretur in praesentia sua, et judicio curiae suae Nivernis staret. Respondit abbas: « Sperabam fecisse me pacem cum comite de omnibus querelis praeteriti temporis: verumtamen quia ego rudis, et de hujus monasterii consuetudinibus nondum plene instructus videor, loquar cum majoribus natu villae hujus, et cum caeteris sapientibus, et secundum consilium coelitus nobis indultum per proprios comiti nuntios respondebo. » Abo autem de Monte-Gualguerii (is enim injunctum sibi nuntium perferebat) dixit abbati: « Si placet diem comitis a me tibi denominatum suscipere, bene; sin autem, comes faciet sicut de negata sibi a te justitia. » Sic Abo recessit, et pejora dictis comiti retulit. Abbas vero iniit consilium, misitque nuntios qui ad haec verba responderent; qui euntes occurrerunt satellitibus comitis, dominum suum cum multa vesania venientem Vizeliacum praeeuntibus. Et subito tyrannus irrumpens in monasterium, invasit officinas monasterii, misitque protinus praecones per omnem villam Vizeliaci et Esconii et Sancti Petri, mandans omnibus hominibus monasterii, ut pariter congregati praesentiae suae in crastinum astarent. At illi unanimiter omnes mandatum ejus contempserunt. Tunc ille furia invectus contra morem oppidi clamare fecit per praeconem suum, quod omnis qui ante conspectum suum non veniret, inventus procul dubio caperetur, et domus illius publicaretur. Quo audito stupefacti sunt omnes, et plures prae timore accesserunt ad eum; quibus astantibus dixit: « Quoniam negavit mihi abbas justitiam, investivi me de jure meo: volo itaque ut abjurato abbate fidelitatem mihi faciatis, et amodo abbati aut monachis nullam consuetudinem persolvatis. » Ad haec burgenses responderunt: « Nos fidelitatem juravimus abbati et Ecclesiae; injustum ergo et turpissimum videtur absque causa quantum ad nos pejerare; unde petimus a te dari nobis inducias ut cum domino nostro loquamur, et super haec verba illum conveniamus. » -- « Praesto est, ait, dominus vester, et cito poteritis ei loqui. » -- « Permitte nos ergo, inquiunt, ire ad eum. » Quibus ille dixit: « Eligite ex vobis duos vel tres qui abbati verbum vestrum, et vobis illius responsum perferant. » Surrexit igitur Simon de Silviniaco, et Durannus Alburg, qui comitis impietati praecipue favebant, veneruntque cum paucis ante abbatem, et innotuit sermo abbati, quod comes detinuisset suos, ne ad se venirent. Illico vocavit Joannem Caprarium, et paucos seniorum ecclesiae, misitque eos confestim in hospitium ad burgenses suos in haec verba: « Vobis qui fidelitatem abbati debetis et Ecclesiae, mandat et praecipit abbas per ipsam fidelitatem quam sibi jurastis, et sibi debetis, ut recedentes ab hoc tyranno quantocius ad illum veniatis; » et statim venerunt. Et cum de quaestione comitis hinc inde multa conferrent, rogaverunt burgenses abbatem, quatenus in tanta necessitate sibi et illis consuleret, tempusque redimeret, recipiens diem comitis sub tali conditione, ut in eo tantum comiti faceret, quantum deberet. Acquievit abbas suorum consiliis, mandavitque comiti dicens: « Quoniam ex improviso tyrannice invasisti domum meam, licet omnino injustum sit quod exigis, suscipio tamen diem tuum sicut violentiam passus, assignatum apud Altissiodorum, tantum ibidem facturus quantum debere me probabo. » Protinus comes frustratus a proposito (proposuerat namque tali conditione Vizeliacum suo mancipare dominio) collecto impetu vesaniae suae recessit. Instante autem die, misit abbas ad comitem Desesiae majores ecclesiae suae, Gilonem tunc priorem, et Gaufredum Angligenam superiorem, atque Gislebertum eleemosynarium. Quibus ille dixit ut se sequerentur Nivernis, ibidem eos auditurus. Quod cum fecissent, ex parte abbatis renuntiaverunt ei diem assignatam, rogantes ut alteram propinquiori loco assignaret. Renuente illo diei renuntiationem vel commutationem suscipere aut dare, subintulerunt: « Dominus abbas Vizeliacensis tibi respondet per nos, quod mandato tuo stare nullo teneatur jure, et si denuo per violentiam volueris illum fatigare, ipse te appellat ad audientiam apostolicam, ad quam dominium Vizeliacensis monasterii proprie spectat, et ad audientiam domini regis, sub cujus protectione et custodia idem monasterium consistit, assignatque tibi diem in praesentia papae Alexandri in Octavis Paschae; interim se suaque in manu apostolici, et in manu regis committens. » Et cum haec dixissent, licentiamque redeundi ab eo petiissent nec impetrassent prae nimia ira, paululum digressi reversi sunt ad hospitium suum in monasterium Sancti Stephani, quod contiguum est eidem urbi, simulantes quasi in crastinum ad curiam comitis essent redituri. Nocte vero conscensis equis Vizeliacum redierunt. Abbas autem declinans furorem insanientis comitis, abiit in Franciam. Abbas vero abiit ad Alexandrum papam, significans ei qualiter et quam injuste ipse et ecclesia Vizeliacensis a comite gravaretur. Inde profectus est ad regem, conquestus in auribus ejus super injusta vexatione qua premebatur a comite; qui motus tam compassione conquerentis, quam commonitione Alexandri papae, mandavit comiti diem colloquii in urbe Senonum. Quo utrinque convenientes, et plura hinc inde conquerendo conferentes, cum pacis vestigia nulla paterent, tandem rogatu regis diem requisitae justitiae in submonitione sua distulit. Rex autem Ludovicus Epiphaniorum diem fecit apud Vizeliacum, et suscepit eum abbas, obsecutusque est ei diligenter; quo regresso, invidia ductus comes mandavit abbati diem apud Altissiodorum; qui diem suscipiens pro tanto quanto sibi competeret, misit ad papam legatos qui eum consulerent quid super hoc faceret. Illi vero accepto ab eo consilio, et caute secreto commisso, reversi sunt. Monachus circumfert reliquias SS. ad poscendas suppetias. Et egressus quidam frater Vizeliacensis, nomine Renaldus, a monasterio quod adjacet Moreto cum B. Dei genitricis Mariae, et S. Blasii, aliorumque sanctorum memoria propter aedificationem basilicae ipsius monasterii, de eleemosynis fidelium plurimam collectionem faciebat. Cumque loca peragraret, et Ambianensium pagum pluribus sanctorum virtutibus opitulante superna gratia illustrasset, ad castrum quod dicitur Arborea, cum ipsa sanctorum venit memoria: ubi paucis diebus commoratus, cum plurima ibidem sanctorum per merita fierent miracula, et multus undique occursus populorum fieret, tandem exinde abire proposuit, et hinc inde, ut moris est, assumentes lecticam, nec vel parum ab ecclesia potuerunt eam extrahere. Cumque vices vicibus alternarent, et nunc alios aliis, nunc fortiores fortioribus submitterent, dominus locorum, nomine Alelmus, cum alio illustri viro lecticam levavit, sed neque limen basilicae attingere potuit. Reponentes itaque lecticam super altare, orationi incubuerunt. Tunc unus fratrum, qui cum eodem Renaldo advenerant, vocatus Petrus, stulta temeritate coepit lecticam ipsam, quasi sanctos flagellis exire compellens, percutere virgis. Nec mora, in illum desaevit ultio: continuo quippe paralysi dissolutus, post paucos dies hac vita caruit. Illustris ergo vir Alelmus, perpendens divinitus haec fieri, pro munere sibi coelitus collato omnium bonorum auctori Deo gratias egit; deditque in confinio ipsius castri in proprio allodio locum ubi aedificaretur oratorium, in quo sanctorum memoria reponeretur, et a fratribus religioso officio ad honorem Dei coleretur. Constituit etiam locum ipsum sub regimine et dispensatione Ecclesiae Vizeliacensis debere consistere, eo quod sanctorum pignora ab eadem Ecclesia et a fratribus ejusdem loci perlata ibidem fuissent. Ad quem locum ipse Guillelmus abbas cum vocatus venisset, alias quoque reliquias et ornamenta multa pretiosa secum attulit, quae ob honorem sanctorum et ob devotionem fidelium locorum illorum ibidem reliquit, dictus est locus ille de nomine adjacentis castri, Arborea. Sic inter fluctus persecutionis bonorum semper successus virtutis incrementum capit; et unde magis Ecclesia affligitur, inde magis cumulatur. Grassatur comes Nivern. in monachos Vizel. Comes itaque Guillelmus gravi odio tenebatur adversus Guillelmum abbatem, et quia minus perficere valebat quod volebat, furorem suum in rapina asinorum, et pecorum, et mancipiorum monasterii explebat. Et erat homo pessimus Hugo, cognomine Lethardus, servus de capite suo monasterii: fuit quippe mater ejus consanguinea germana Simonis filii Odonis praepositi Vizeliaci, servi utique Ecclesiae: qui videlicet Simon prodidit et percussit dominum suum, videlicet Artaldum abbatem Vizeliacensis monasterii. Hunc Hugonem fecit sibi comes praepositum apud castrum Censurium, qui prae omnibus satellitibus comitis Ecclesiam persequebatur. impossibile dictu quot et quibus quantisque modis nocte dieque vexabat eam, et injuste agens de jure interpellabat Ecclesiam; sed jus exigens, nil juris rependebat, imo pro jure sibi constabat quidquid contra jus fasque violenter extorquebat. Cum ergo iterum abbas conquereretur in Alexandri papae auribus super iniquas et multiplices oppressiones, quae per satellites comitis sibi et suis inferebantur, scripsit Alexander comiti et matri ejus in haec verba: Ut a vexatione abstineat ad eum scribit Alexander papa. « ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio nobili viro GUILLELMO comiti Niverni, et IDAE matri ejus, salutem et apostolicam benedictionem. Quanto monasterium Vizeliacense, » etc. Litteras papae spernit comes. Igitur Petrus Rom. Ecclesiae subdiaconus peractis apud Vizeliacum Dominicae Nativitatis solemniis, venit ad comitem et ad matrem ejus, deditque illis apostolica scripta: et cum post apostolica scripta, etiam et suam, uti optime litteratus, exhortationem obturatis auribus exhibuisset, illi ex adverso injuriis et diversis pluribusque mendaciis coeperunt abbati et fratribus ejus detrahere, bonumque nomen illorum diffamare. Et cum de pace cum inimicis pacis tractaret, nullum pacis vestigium invenit, nisi abbas contra morem et dignitatem Ecclesiae judicio curiae comitis staret. Adhibito ergo communi fratrum consilio, deliberaverunt omnes pariter exsilium potius mortis subire, quam tantae tyrannidi deservire. Omnem itaque postponens abbas dissimulationem induciarum, suscepit diem indictam in initio Quadragesimae, misitque ad papam ut sibi mitteret auxilium: qui misit ei Hyacintum diaconem cardinalem Rom. Ecclesiae, et Petrum de Bona subdiaconem suum, et Joannem mariscalcum suum. De pace tractatur. Eo tempore fratres Pontisarae astabant apostolicae curiae, interpellati a Cluniacensibus, eo quod vel Guillelmum quondam abbatem suum Vizeliacensibus illis inconsultis dimiserint, vel alium ei substituerint; sed defecerunt Cluniacenses a causa sua, nec etiam praesentare se ad diem praesumpserunt. Unde fratres monasterii Pontisariensis absoluti a Romano pontifice, cum libertate sua remearunt ad propria. Quorum abbas Lecelinus Vizeliacum interim degebat, et rei exitum ibidem exspectabat. Prae nimia quippe arrogantia dedignati sunt illum Cluniacenses in causam trahere, sed fratres ejus tantum, quasi acephalos provocaverunt; de monachis tantum, non de abbate, quasi non esset abbas, conquerentes; ideo consequenter fratrum, et non abbatis audientiam Alexander papa expetiit: sed, quia non fuit Satan neque occursus malus, probatam Pontisarensis monasterii libertatem favore omnium cardinalium confirmavit. Convenerunt itaque Altissiodorum Guillelmus abbas Vizeliacensis, et Lecelinus abbas Pontisarensis, atque abbas monasterii S. Joannis de Pratis, cum multis aliis fratribus et amicis monasterii Vizeliacensis; quibus etiam occurrerunt legati apostolici: quorum praesentiam comes reveritus, jam sponte mutare diem voluit, quem hactenus nec rogatus differre permisit. Super quo abbas prudentes viros consuluit. Respondens Hyacintus dixit ei: « Hactenus tertiana laborasti febre, ergone vis quartanam subire? quin potius ambages omnes abrumpe, et de jure libertatis tuae incunctanter age. » Et posuit abbas verbum suum in ore abbatis monasterii Sancti Joannis de Pratis; sed nec ipse nec quispiam alter ob timorem comitis ausus est proloqui. Quod videntes filii libertatis Ecclesiae Vizeliacensis, fide armati omnem penitus timorem abjecerunt, et propriam dignitatem alieno defensare sermone indignum duxerunt. Surrexitque Gilo, tunc temporis prior coenobii Vizeliacensis, et ait comiti: « Hactenus audivit allegationes tuas dominus Vizeliacensis; et quaedam quidem facili cedunt concordiae; caetera vero secum ipse tractabit; nam judicio tuo eum stare debere frustra existimas, quippe qui nullo unquam tibi jure tenetur. » Quo audito comes nimio furore correptus est. Erubuit enim ad verbum quod praeter opinionem suam fuerat prolatum. Egressusque est abbas cum suis a comite. Hyacintus autem feroces principis animos mitigare tentabat, et pro pace instabat; sed repulsus, vel inducias aliquas Ecclesiae dari orabat. Acquievit comes, et fictas licet inducias dedit usque in octavas Paschae. Episcopalia munia exercet Vizeliaci Signiensis episcopus. Instante igitur sacra Dominicae Resurrectionis solemnitate venit Vizeliacum Signiensis episcopus, a latere domini papae missus ad visitandos et confortandos fratres; et consecravit ibidem sacrosanctum chrisma, et oleum sanctum sacro die coenae; celebravitque Sabbato sancto Paschae ecclesiasticos ordines. Ordinavit autem Henricum, Petrum, et Humbertum de monachis Ecclesiae presbyteros; Geraldum quoque ejusdem villae clericum fecit presbyterum; tres etiam diacones de monachis ordinavit, scilicet Ansellum, Guillelmum, et Gaufredum, subdiaconos autem, Guillelmum, et Guidonem pueros. Porro Laurentium de Moreto fecit acolythum. S. Thomas exsul in Gallia tutelae regis se committit. Thomas autem Cantuariae archiepiscopus Henricum regem fugiens exsulabat apud Pontiniacum. Is aliquando familiarissimus eidem regi, et eleganti strenuitate conspicuus, cancellarius ejus exstiterat, nec eo potentior quisquam visus est apud regem Angliae; at, ubi ecclesiastici regiminis curam suscepit, Deum homini praeponere per omnia curavit, unde contigit ut usurpanti regi in morem Oziae jura ecclesiastica, velut alter Jonas constanter restiterit. Quamobrem indignatus rex, et inaestimabilem gratiam implacabili commutans odio, comprehendere illum, et bona ejus in fisco redigere disposuit; sed praevenit impios conatus solertia innocentis, et clam mare transiens cum parvo comitatu ad Ludovicum regem Francorum venit, et se suosque in manu illius commisit. Qui suscepit eum benignissime, et necessarium ei auxilium liberaliter exhibuit. Attamen justum illi visum est Alexandrum papam adire debere, et omnino ipsius consilio stare. Ad quem cum venisset, et adventus sui causam ei exposuisset, condoluit ei Alexander, et tradidit eum Guichardo Pontiniacensis monasterii abbati, qui postea ab ipso Alexandro Lugdunensium archipraesul consecratus est. Rex autem Ludovicus pro his et pro aliis negotiis ad Henricum regem Anglorum misit, indixeruntque reges mutuum colloquium: cui colloquio cum interesse Alexander disponeret, venit Parisius: quod ut rex Henricus cognovit, colloquium indictum Ludovico regi demandavit, infestus Alexandro ob invidiam Thomae Cantuariensis. Alexander autem iterato jam acceperat legatos Romanorum rogantium ut rediret, et beati Petri ad sedem remearet, vale dicens itaque Ludovico regi ad urbem venit Bituricorum. Hugo Letardus res Vizel. depraedatur instinctu comitissae Nivern. Impiissimus vero Hugo Letardus, servus nequam genere et moribus, pertinaciter insistebat tam captioni quam depraedationi hominum et rerum Vizeliacensium; sed et illa vetus Herodias, filia Jesabel de semine Amalech, mater videlicet Guillelmi comitis Nivernis, nomine Ida, virus odiorum ore pestifero jugiter infundebat in filii pectore, aemula honestatis, et inimica totius bonitatis, et quae satellites suos quasi filii partibus favens, ad persequendum monasterium Vizeliaci acriter perurgebat. Hinc caedes, hinc rapinae, hinc captivitates, hinc varia tormenta, hinc mortis diversa genera, omnia de antro femineae nequitiae manantia; nec facile cuiquam civium Vizeliaci exitus liber patebat. Composuerant fratres ratem calcis mirae magnitudinis ad construendum dormitorium suum, et igne succenso trahebant ligna cum plaustris de adjacenti nemore suo: unde inflammata hydra peste invidiae, immisit satellites vesaniae suae, qui in ipsis sancti Spiritus solemniis equos raperent quadrigarum, quibus ligna trahebantur: sic deficiente igne periit opus ratis pretii centum librarum. Hujus hydrae viperinus filius praeceperat observari iter Guillelmi abbatis, ut quasi eo ignorante a vilibus mancipiis dehonestaretur. Conqueritur abbas coram papa multis rationibus. Tantis igitur undique malis afflictus Guillelmus abbas, prosecutus est Alexandrum papam; quem cum in praedicta urbe invenisset, exposuit ei omnia, ut potuit, mala quae a comite et matre illius patiebatur: dixitque illi quod causa sua, causa esset domini papae et totius Romanae Ecclesiae, cujus juris monasterium suum proprie existebat, et ideo aeque ut suum Vizeliaci negotium suscipere apostolicum debere, praesertim cum idem monasterium hoc solo crimine periclitaretur, quod se Romanum libera voce profiteretur, et quod nemini se obnoxium, nisi soli Romano praesuli fateretur. Addidit quoque, quod si periclitanti monasterio quam citius subvenire negligeret, tanquam repudiatum adultero manum daret, et jam amplius de censuali jure non teneretur, maxime cum in ipsa apostolica praesentia tam moderna, quam antiqua Romanorum pontificum impune vacillarent statuta, seu privilegiorum munimenta, et astante pastore lupina desaeviret rabies, nec multum constaret libertas, quae unius verbi justitiae posset distrahi silentio. Denique, non pusillanimitate, nec supercilio ductus toties apostolicas adversus comitem aures interpellarit, qui certe quam saepe et prece et pretio gratiam illius redemerit: ipse autem econtra tam diram calamitatem ingratus sibi rependerit, quod jam pene exhaustum ad extremam fere inopiam se contulerit, nec contentus redemptione hominum seu dilapidatione possessionum monasterii fuerit, sed ipsum fratrum quotidianum victum jam per biennium tulerit. Quod factum quamvis graviter monasterium affligat, magis tamen ac magis injuriam ingenitae libertatis deflet; quam videlicet libertatem sub obtentu cujusdam usurpati, et negligentia quorumdam praedecessorum suorum subrepti salvamenti annullare penitus contendit; liberalitas quippe, quae illi charitative aliquando impendebatur, jam non ut gratuita devote liberalitas poscebatur, imo ut debita tyrannice servitus exigebatur. Et qui prius pauci numero contenti erant oblato, nunc multus exercitus inhiant rapto, in tantum quod unius hospitii procuratio ducentarum quinquaginta librarum et eo amplius constaret pretio. Talia dicta talibus abbas rursus prosequebatur, dicens filiam B. Petri, videlicet Ecclesiam Vizel. omni expositam fore malo, ita ut jam a planta pedis usque ad verticem nulla sit in a sanitas: « Data est enim, ait, omni transeunti in direptionem et conculcationem, et quo prius exstitit junior, eo nunc magis ac magis invenitur abjectior; et qui prius invidebant libertati illius, modo insultantes movent super eam capita sua, et derident Sabbata Romanae dignitatis in exprobrationem deditionis Ecclesiae Vizeliac. » Jam Edua, Cluniacum, et versa vice Cluniacus Eduam adversus Vizeliacum mutuo se instigant et cohortantur. « Tempus est, aiunt, quo confracto cerebro Romanae arcis, oculi quoque illius effodiantur, et subjiciamus nobis ancillam fugitivam, quae se gloriatur B. Petri filiam. » Et nunc Edua Moab, nunc Cluniacus Idumaeam repraesentat, Vizeliacum velut alteram Jerusalem impugnando sibi reputantes, et dicentes: Populus stultus est, pauper et superbus. Ego igitur Edua superbiam illius contundam: tu autem stultitiam ejus subsannabis et paupertas illius nostras supplebit delicias. Invitemus ergo Assur precibus, instigemus persuasionibus, conducamus muneribus, qui ejus arrogantiam atterat in virga ferrea, et in manu robusta, et quoniam non est auxiliator neque propugnator qui liberet eam, scindamus eam inter nos, et tollat unusquisque partem suam. Tu, Cluniacus, arcem obtinebis capituli: ego Edua mihi vindicabo altare. Porro Assur, comes scilicet, oppidum diripiet. « Et quis ad haec, inquit, domine sancte Pater, stabit? utinam esset transmigratio! utinam forte divideremur! utinam tempus et tempora nobis ponerentur! forte quando suscitaret nobis Dominus Aod ambidextrum, in cujus manu foret salus Israel; nunc autem in sedibus nostris jugulamur in domo nostra servituti subjicimur, temporis redemptio perpetua nobis efficitur subjugatio. Tantorumque malorum cumulo totius miseriae et extremae ignominiae accedit incrementum, quod in conspectibus patris mactamur, quod a complexibus pastoris avellimur, quod legitimo praesente patrono praejudicamur; quodque summa totius redargutionis est, silentio universalis judicis condemnamur. Utique si actio palam procederet, si ratio intercederet, si jus fasque, vel judiciarius ordo locum haberet, levior esset jactura, et gauderet compendio praejudicata poena, tametsi minus videretur conscientiae judicio promerita. Nunc autem causa nostra in ore vulgi versatur, et judicium nostrum in manu inimicorum nostrorum proscribitur. Papa Alexander respondet abbati, conaturque a vexatione comitem avertere. His auditis condoluit Alexander, et omnis Romana Ecclesia, scripsitque comiti, ut illata damna monasterio Vizel. emendaret, et denuo ab infestatione ejus abstineret: quod si quid juris habere se adversus abbatem putaret, praesentiae suae in octavis Pentecostes apud Clarummontem se exhiberet, ibi primum abbati satisfacturus, et sic ab eo jus debitum recepturus. Comes autem apostolicum mandatum penitus contempsit, insuper etiam abbati insidias praetendens, ita eum inclusit, quod nec illius equi aquatum ire possent. Misit ergo abbas Joannem clericum suum ad Alexandrum; sed et comes dissimulans contemptum, misit et ipse Theobaldum decanum Nivernis, et Humbertum archidiaconem, et Bernardum priorem S. Stephani: quos apostolicus pontifex benigne suscipiens, requisivit utrum sufficientes responsales pro comite advenissent. Sed cum excusationem potius quam juris exsecutionem praetulissent, absolutos remisit, scribens per eos comiti quatenus infra octo dies posteaquam litteras suas recepisset, abbati et fratribus monasterii Vizel. ablata restitueret, captos burgenses, et eorum obsides liberos absolutosque dimitteret; et ipsis stratae publicae, quam a longe retroactis temporibus habuisse noscebantur, ingressum et egressum liberum habere permitteret: deinde apostolico se conspectui praesentaret, ut inter eum et praenominatum abbatem ac fratres componeret. Quod si ei grave videretur, scilicet apostolicam adire praesentiam, ad Senonensis et Bituricensis archiepiscopi praesentiam cum abbate accederet, qui inter eos pacem et concordiam reformarent. Porro, Bituricensi et Senonensi archiepiscopis scripsit formam praescripti mandati ad comitem, praecipiens eis ut, si comes mandato illius staret, congruam compositionem inter abbatem et comitem facerent; sin autem, praecipiendo mandavit soli Senonensi, ut secundum tenorem aliarum litterarum procederet, quarum continentia ita se habet: Scribit ea de re ad Senon. archiep. « ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI Senonensium archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem. Ad tuae fraternitatis notitiam, » etc. Ejusdem est argumenti. « ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei: venerabilibus fratribus HENRICO Eduensi, GALTERIO Lingonensi, ALANO Antissiodorensi, et BERNARDO Nivernensi episcopis salutem et apostolicam benedictionem. Ad vestrae fraternitatis notitiam, » etc. Rogat regem ut comitem coerceat. « ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio LUDOVICO, illustri Francorum regi, salutem et apostolicam benedictionem. Ad regiae serenitatis notitiam, » etc. De praefatis litteris a se scriptis certiores facit abbatem ac monachos Vizeliac. « ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUILLELMO abbati et fratribus Vizeliacensibus, salutem et apostolicam benedictionem. Susceptis litteris vestris, » etc. Archiepiscopus Senon. arbiter a papa constitutus, agit causam Vizeliac. et comitis. Igitur Hugo Senonensium archiepiscopus secundum mandatum apostolicum praefixit comiti et matri ejus diem infra quem ablata Ecclesiae Vizeliacensi restituerent, et suam atque Bituricensis praesentiam adirent, ut cum Ecclesia Vizeliacensi componerent. At illi rogaverunt Senonensem quatenus per se solum diem sibi et abbati daret, illi autem consilio ejus cum abbate libenter componerent. Et convenerunt Senonensis et abbas cum fratribus et amicis suis apud Sanctum Julianum de Salice. Comes autem et mater ejus legatos suos miserunt, non qui componerent, sed qui appellarent apostolicam audientiam. Praeviderat hoc abbatis Guillelmi provida sagacitas, qui jam paulo ante cum magna celeritate miserat nuntium suum, supplicans quatenus omnem appellationis vocem tolleret ab eis, qui potius subterfugium quam judicium quaerebant. Unde impetrato quod postulabat, reversus est festinanter nuntius; et quarto die post appellationem ingressus Senonicam urbem, invenit abbatem; et dedit ei optatas litteras domini papae. Statimque abbas ingressus ad archiepiscopum, tradidit ei apostolicum mandatum, quo continebatur, ut nisi comes et mater sua infra praescriptum terminum viginti dierum, quem nuper in superioribus litteris praefixerat, ablata Ecclesiae restituerent, de illatis injuriis satisfacerent, et a gravaminibus Ecclesiae deinceps quiescerent, omni remota appellatione in personas et in terras eorum sententiam secundum tenorem aliarum litterarum promulgaret. Quo audito Senonensis valde stupuit, miratus tam celerem appellationis remotionem, indignabatur etenim apostolici judicii sententiam sibi delegatam fuisse, eo quod Nivernensis comitis animositatem vereretur. Ipse autem comes aere graviter alieno pressus, audivit multas esse opes in quodam Arvernorum municipio, quod vocatur Mons-Ferrandi; et repente ex insperato quietum nihilque suspicantem aggressus est populum, et omnem praedam praedicti diripuit municipii, ipsumque dominum municipii pactae pecuniae obsidem secum tenuit: ubi cum furiosa tyrannide desaeviret, venit ad eum Senonensis archiepiscopi Hugonis nuntius, et obtulit ei ex parte domini sui archiepiscopi Senonensis litteras hunc modum continentes: Nisi comes ablata Vizeliac. restituat, excommunicationis sententiam minatur. « HUGO, Dei gratia Senonensium archiepiscopus, charissimo suo GUILLELMO nobili comiti Nivernensium, salutem et dilectionem. « Suscepimus litteras domini papae pro Ecclesia Vizeliacensi, quam omni modo aggravastis, sicut monachi conqueruntur, et misimus ad vos statim Guilelmum fratrem meum qui vos admoneret diligenter, ut omnia ablata et damna faceretis restitui, et injurias emendari, et praefixus fuit vobis dies. Infra vero diem, sicut conquesti sunt monachi, viginti quatuor boves capi fecistis: ad diem qui praefixus fuerat misistis ante nos responsales vestros, minus quidem sufficientes uti videbatur, quoniam nec litteras vestras attulerant, quod quidquid facerent de negotio, teneretis. Nec ideo plenius agere poterant in eodem negotio. Abbas quidem plenariam petel at restitutionem ablatorum, sicut dominus papa praecipiebat; sin autem, infra terminum viginti dierum, prout in eisdem litteris domini papae continetur, plenariam justitiam de vobis et de terra vestra exhiberi. Econtra dicebant vestri, quod recredi facerent abbati: sed abbas non nisi plenam restitutionem volebat habere. Inter haec vero et alia, vestri appellaverunt ad dominum papam, et sic destitimus in eodem negotio procedere. Postea venerunt ad nos litterae a domino papa, in quibus nobis injunctum est, cessante omni occasione et appellatione si damna et universa ablata non feceritis restitui, extunc et in vos et in terram vestram excommunicationis sententiam promulgemus. Quod si non feceritis, infra decem dies postquam litteras istas videbitis, in vos et in terram vestram auctoritate et praecepto domini papae, quamvis tristes et inviti, excommunicationis sententiam promulgamus. » Comes excommunicatione innodatur. Similia quoque scripta misit Senonensis Idae matri comitis; et completi sunt praescripti dies ante festum B. Mariae Magdalenae tertia die: et incurrit comes et mater ejus apostolicam sententiam. Nec tamen minus venire praesumpsit comes Vizeliacum in festo solitam procurationem exacturus, non debitum honorem famulatrici Dei exhibiturus. Sed fratres absente abbate suo domini papae excommunicatum procurare minime praesumpserunt, imo divina officia celebrare ipso praesente destiterunt. Super quo valde aporiatus, voluit vim inferre monasterio et burgensibus, sed revocatus est a Milone et ab aliis baronibus suis. Monachi quidam degeneres partibus stant comitis. Et addidit Satan aggravare manum suam super monasterium Vizeliaci, et intravit in cor quorumdam pseudomonachorum, ut quoniam exterior calamitas ad evacuandam dignitatem monasterii sufficere minus videbatur, intestinum saltem bellum ipsam penitus libertatem subjugaret. Nam Petrus quidam, genere Arvernicus, in monasterio a juventute enutritus, viperinam astutiam asinina simplicitate, vel potius hypocrisis fictione occultabat. Et quoniam palliata virtus bonorum simplicitatem efficacius decipere solet, factum est ut per singulos gradus ordinis ad prioratum monasterii promotus, tandem industria et ope dignae memoriae abbatis Pontii monasterio Tornodorensi praeficeretur. Quam dignitatem indignus indigne adeptus, vitiorum protinus laxatis habenis, bona domus ad nihilum usque redegit. Cujusdam praeterea juvenis, nomine Theobaldi, quem sacro habitu induerat, contubernio diffamatus, saepe a fratribus monasterii sui praemonitus, saepe ab ipso Lingonensi episcopo suo Godefrido correptus est; sed, cum non minus correptionem quam praemonitionem neglexisset, contubernium tandem illius fratris abjurare ab episcopo praefato coactus est. Cumque dilapidationi domus etiam perjurii infamiam apposuisset, canonico judicio a cura regiminis monasterii Tornodori remotus est. Quem depositum Pontius abbas venerabilis usus ingenita pietate suscepit, et eum multo, quamvis indebito, honore habuit. Quo videlicet Pontio patribus suis in pace conjuncto, insanus ille Petrus fratres monasterii Vizeliaci sollicitando coepit a sacra libertate deviare, et electionem hujus Guillelmi, de quo agitur, modis quibus potuit impedire, sed infatuatum est consilium Achitophel, et dissipatae sunt omnes machinationes Satanae. Tamen multis verbis stultorum corda inficiebat, et interna odia concitabat. Factus est ejus insipientiae collega Gaufredus de Latiniaco, potens in sermone, et efficax in persuasione, sed efficacior in versutia. Talis et tantus praefato conjunctus Theobaldo, furtivis colloquiis et nocturnis susurris nunc istum nunc illum sollicitabat, inquirebat, irritabat, instigabat et provocabat ad scandala detractionum atque odiorum. Uterque igitur coeuntes ex semine Chanaam pepererunt filium dissensionis, materiam scandali, fomitem inimicitiae, incitamentum discordiae, Bartholomaeum spurium, et ex scorto ab adultero genitum. His quatuor rotis currus Pharaonis velut quatuor equi juncti sunt, et alii quatuor quorum nomina supprimuntur, quia nihil praeter numerum efficere, valebant, tum quia in tempore examinationis a proposito resipiscentes insipientiam suam recognoverunt. Per hos omnes murmur paulatim serpebat, et sacri ordinis disciplinam quodammodo inficiebat. Jamjamque confoederantes sibi quoscunque allicere poterant, unanimi deliberatione scripserunt Petro pulso a Tornodoro, qui paucis ante diebus cum gratia et benedictione abbatis ad visitandas obedientias suas in territorio Arvernico sitas perrexerat, et rogaverunt eum suppliciter ut desolatae domui Vizel. subveniret celeriter, unum esse dicentes consensum fratrum omnium illius consilio in hac necessitate parere. Quibus cognitis, Petrus statim inopinatus advenit, malignantes exhilaravit, caeteros autem multa admiratione tam subiti quam insperati adventus replevit; et accesserunt ad eum clam machinatores infandae seditionis, et effuderunt in auribus ejus fel conspiratae proditionis, rogantes et adjurantes, seseque illi devoventes, ut infaustam illorum causam adversus abbatem, imo adversus Ecclesiam susciperet; spondentes se nunquam illi defuturos usque ad mortem, et etiam totius conventus maximam partem sibi sociaturos. Ille comitem secreto adiit, qui, ut praetaxatum est, ad festum convenerat, eique seditiosorum vota intimavit. At ille gaudio incredibili exsultans, ipse quidem fidei pollicitatione, sibi et complicibus ejus spopondit quod eis in omnibus firmissimum praestaret auxilium, equos et expensas, et etiam, si necesse foret, tuta praesidia ubique locorum terrae suae impenderet. Quatuor autem milites de optimatibus suis dedit ei obsides, qui jurejurando pacti sunt comitem promissa servaturum tam ipsi quam omnibus quos secum adversus abbatem in fide comitis habere posset. Petrus vero et Theobaldus juraverunt comiti fidem se illi tenere adversus abbatem, ita quod potiorem partem conventus Ecclesiae fidelitati comitis submitterent: ipsi autem post Alexandrum universalem pontificem adversus eumdem abbatem Guillelmum pergerent. Et facta est conjuratio haec in ipso sacro festo sanctae dilectricis Dei Mariae Magdalenae, in capella superiori apud B. Laurentium, per manum Stephani Pontisarensis, et Stephani de Petra-foraminis, et Milonis atque Hugonis de Argentolio. Et impii quidem atque adulterini sic profanaverunt sanctum diem, fratribus et liberae filiis dolentibus et moerentibus, quod patronae suae minus digne possent exsolvere debitam celebritatem. Aderant quoque Henricus Pisanus cardinalis, et electus Maguntinus, atque electus Carnotensis, qui specie tenus videbantur agere de pace, sed spiritu carnis acti, magis ac magis partibus comitis et matris ejus favebant. Comes allicere conatur monachos adversus abbatem. Unde et ipse comes proditorum suggestionibus audacior effectus, fratrum capitulum ingredi petiit; quo impetrato conquestus est de abbate, a quo exhaeredaretur, et multiplicibus injuriis afficeretur. Quae cum universa immeritus pateretur, maxime dolere se perorabat desolationem Ecclesiae quondam rebus opulentae, honorabilibus personis decoratae, rigore disciplinae religiosae, charitate hospitalitatis opinatae; et quae in his aliisque pluribus bonis omnes Gallicanas Ecclesias post Cluniacum aliquando praecellebat, nunc et rerum penuria, et debitorum gravamine, et personarum exiguitate, et morum infamia, et hospitalitatis inhumanitate adeo denotabatur, quod jam non solum quarumcunque Ecclesiarum, sed etiam vilium vulgi personarum fabula exstaret, quod totum utique superbia et dissolutione abbatis, ipsorum quoque fratrum consensu, qui ei faverent, provenisse constabat. « Ubi, ait, sunt honestae illae et graves personae quondam, cellerarius, hospitalis, sacrista, eleemosynarius, camerarius, quorum prudentia et etiam potentia olim domus haec florebat? Jam non est in vobis qui possit alterum juvare, vel consulenti cuilibet respondere, casso nomine tantum honoris retento. Idcirco patet in propatulo omnium vestrum dissolutio, cum similes simili faventes, quasi gratuitam patimini injuriam. Hactenus sustinui injurias meas, hactenus passus sum hujus Ecclesiae detrimentum, quae videlicet Ecclesia quoniam mea est, et in tuitione mea, velit, nolit abbas vester, consistit, jam amplius tantum dedecus, tantumque gravamen non patiar; praemonitos tamen vos esse cupio, quatenus abbati suadeatis, ut huic denuo Ecclesiae parcat, et a destructione illius desistat; quodque mei juris est mihi restituat. Ego quippe nihil novi exigo, sed meorum antiqua patrum jura repeto. Quomodo namque novis vel injustis exactionibus gravarem, quam ab omnium hominum infestatione habeo custodire? Moneo demum ut consulatis vobis, alioquin ab omnibus vobis exigam tantae illius pravitatis assensum. » Prior comiti respondet. His auditis, surrexit Gilo prior ad haec responsurus, vocavitque Ecclesiae seniores, et ipsum alterum Judam cujus adhuc proditio latebat, et secessit in oratorio beatae Dei Genitricis Mariae cum fratribus et burgensibus, collatoque consilio, respondit Gilo: « Sicuti, domine comes, ipse professus es, et nos quoque cognoscimus et volumus te tutorem ac patronum nostrum et Ecclesiae hujus esse. Desolationi autem domus nostrae te compati gratum et acceptum habemus; atque in hoc affectuosius celsitudinem tuam rogamus, quatenus in his quae ad tuam, et in his quae aliorum principum spectant personam, Ecclesiae huic, quae in tua existit custodia, consulas et provideas. Quae licet interius fraterna pace et concordia, sufficientique victu et vestitu vigeat, exterius tamen et rerum suarum diminutione, et quorumdam inimicorum gravamine laborat. Debito autem eam opprimi nondum novimus, quod septingentas libras non excedere scimus. Capituli sane severitas, et claustri disciplina, necne personarum dispositio non minus solito florere nobis videtur; et, si qua mendacis infamiae nota Ecclesiam laedit, non hanc veritatis assertio, sed aemulorum invidia contraxit. Personam porro abbatis nostri bonam et honestam fore sicut volumus, ita et credimus, et si quid, odio judice, cuiquam de eo aliter videtur, rationis lance mendosum convincitur. Eapropter idem sapere, idemque cum eo sentire, sicut decet membra cum capite, gaudemus; nec in tam communi legitimoque capitis et membrorum consensu quidquam inesse vitii speramus. Verumtamen, si quid vel proprio excessu, vel aliena insimulatione odio dignum forte apud vos contraxit, hoc nos piget, et exinde plurimum dolemus, licet usque hodie incompertum quid vel quare commeruerit habeamus. Cum ergo venerit, humiliter ut monachi abbatem, ut subditi dominum commonebimus, quatenus dignitatis vestrae gratiam promereri satagat. Caeterum, discretionem tuam exoramus, ut Ecclesiae quae in tua, ut dicis, existit custodia, parcas, et ne unius hominis odio illam disperdere moliaris, quae quantum in se est abbati quidem suo subdita, tibi autem semper est devota. » Mandaverat autem Petrus proditor comiti per Simonem de Silviniaco clam ut mitius fratribus loqueretur, maxime in verbo quod ad fratrum infamiam spectare videretur, ne, dum abbatem insequitur, irritatos fratres amittere videatur. Subinfert comes. Respondit ergo comes: « Vestros quidem mores non improbo, sed multam egestatem vestram, quam Ecclesiae hujus bonorum dilapidatione ab abbate factam patimini, doleo: unde, sicut dixi, aut vos ipsi vobis et Ecclesiae isti providebitis, aut ego tantum ulterius detrimentum non patiar. Nam, cum canonico ordine nondum publicatus fuerim, praecepto abbatis vestri ob solam praesentiam meam a divinis officiis cessastis, et procurationem meam, mundo teste, debitam nescio qua ratione non exhibuistis. Quod vero debitum Ecclesiae septingentas libras non excedere dicitis, scio ego inter duo maria plus quam mille libras vos debere; et quod de exteriorum inimicorum gravamine querimini, hoc in caput abbatis vestri redundat, cujus tanta esse arrogantia dignoscitur, quod nec mihi, nec cuiquam alii, quod justum est prosequatur: Verum in causam vos ego non traho, tantum ut recogitetis, et vobis provideatis moneo. Quod si feceritis, fidelem adjutorem me per omnia habebitis; sin autem, vestra intererit: ego autem mihimet providebo. » Haec ideo dixit, ut proditores animaret, et alios ad consensum proditorum incitaret. Egressus ergo capitulum, locutus est Petro proditori, inieruntque simul consilium, quomodo Petrus ipse post Alexandrum papam pergeret, abbatem accusaturus et mitteret cum eo abbatem Boniradii, qui sub ovina specie insontem acrius dente lupino morderet; et ut dolus mutuae locutionis lateret, spopondit Petro comes quod pecuniam, quam eidem Petro Ecclesia Tornodorensis pro dimissione cujusdam obedientiae debebat, sibi reddere faceret. Instabat autem dies colloquii data comiti et abbati ab archiepiscopo Senonensi: sed neque comes neque abbas convenerunt. Adfuit tamen ex parte abbatis Gilo prior, et hic ipse Petrus adhuc latens proditor. Cumque utrinque agerent in praesentia archiepiscopi apud Bassoldum, et Gilo prior illata a comite damna Ecclesiae astante comite prosequeretur, Petrus vim ferventis doli eructans, coepit constanter arguere Gilonem, quasi durius et irreverentius adversus comitem loquentem. Quo audito Gilo et Gofridus tunc hospitalis, aliique fratres, qui illuc pro abbate convenerant, erubuerunt vehementer. Comes autem, pro parte damnorum restituendorum, dedit obsides. De reliquis vero querelis, petiit alteram diem annuente Senonensi archiepiscopo, innocenti parantes laqueum in quem ipsi deciderunt. Namque archiepiscopus excusatoriam petitionem misit ad Alexandrum papam, rogans ut sententiae super comitem alter judex delegaretur, ne forte juvenis principis saevitia tam in se quam in suos debaccharetur, et unius detrimentum duos in eadem poena involveret. Econtra comes Petrum praefatum et alios principes suos parabat mittere adversus Guillelmum abbatem Vizeliacensem ad Alexandrum papam. Et haec erat fiducia, ut, archiepiscopo excusante, comite autem accusante, delegarentur a papa judices, qui inter utrosque limites comitis et abbatis causam agitarent. Sed contigit in obliquum, et frustrata est cogitatio insipientiae. Narrat prior abbati quid cum comite, egerit. Infecto igitur negotio recesserunt ab invicem, et venit Gilo ad abbatem apud Sanctum Julianum de Salice, et retulit ei quae nudius tertius apud Vizeliacum, et quae in praesentem diem egissent, et quam impudenter confudit eos Petrus ille intimus amicus suus in praesentia comitis et archiepiscopi. Super quo abbas non modicum admiratus, ex abundanti gratia fidem dictis nullatenus adhibuit, imo liberum eum ab omni suspicione dimittens, praecepit ei ut recepta pecunia a Tornodorensibus in domum suam de Salis abiret, ibidem eum exspectans iturum in proximo post Alexandrum papam, aut viso nuntio suo, occurreret ei apud Podium, paratus proficisci cum eo: praemiserat autem abbas ad curiam Joannem clericum suum, a quo cum litteras recepisset, quod Alexander in Kalendis Augusti mare foret ingressurus, propositam profectionem dimittens, venit per terram ducis Vizeliacum perendie Octavarum beatae Mariae Magdalenae, et obstupuerunt quotquot erant de factione Petri ad tam subitum et inopinatum abbatis adventum, quem denuo abbatis honore praeditum non sperabant rediturum, quemadmodum contubernalibus suis prophetizando, vel potius delirando jam praedixerant. Abbas tandem agnoscit proditores suos. Certior tandem abbas redditus de proditoribus, vocavit Vincentium decanum, narravitque ei quomodo etiam alio referente eadem cognoverit. Vocavit etiam abbas Gilonem priorem, et retulit ei omnia quae audierat. Incredibile illi visum fuisset, nisi nequitiam verborum Petri ad memoriam renovasset. Accersitus postmodum Gaufredus superior, obstupuit ad ea quae dicebantur. Nec mirandus stupor tantae novitatis: Ecclesia quippe Vizeliacensis trecentorum et eo amplius annorum tanta pacis et honestatis disciplina floruerat, quod usque ad id temporis nulla infamiae macula, nullius scandali rumor eam foedaverat. Abbas autem paci et quieti, atque silentio, et charitati operam dare omnes in commune hortabatur; et, ut orationi attentius insisterent, et manus in coelum contra Amalec levarent, deprecabatur. Dein, habita ex more solemni processione, obtulit Deo sacrificium. Et hi qui seditionem abjuraverant, scripserunt Petro et Theobaldo, ut coepta omitterent, quoniam frustra contra stimulum recalcitrarent; praesertim cum in ipso exordio dissipatum videretur consilium illorum, et ipsi deprehensi traditam si ab ipsis nequitiam abjurassent. Alexandro quoque summo pontifici et universis apostolicae curiae cardinalibus scripserunt qualiter a quodam dierum malorum inveterato fuissent infatuati; quem ad pedes apostolicae curiae venientem adversus abbatem suum et matrem suam Ecclesiam, ne susciperetur, exorant neve tenebrae lucem obfuscarent, errorque veritatem obtunderet supplicant. Porro, vasa iniquitatis filii Belial, scilicet Gaufredus Latiniacensis et Guillelmus Pidet, in felle permanentes nequitiae, et dolos excogitantes insipientiae, rogabant abbatem quatenus post Petrum et Theobaldum eos abire concederet, quatenus eos aut reducerent, aut in Romana curia de proditionis nequitia convincerent. Sane columbina simplicitas prudenter nonnunquam praecavet astutiam serpentis; vix nempe experta nequitia suspicione caret. Auctor hujus historiae. Post prandium itaque clam disposito itinere, venit Guillelmus abbas nocte Avalonam, quod est castrum ducis Burgundiae. Inde surgens septima die Montempessulanum ingreditur, habens in comitatu Gaufredum Angligenam subpriorem, Vincentium decanum, Franconem capellanum suum, Hugonem Pictavinum notarium suum hujus operis auctorem. Hugo autem de Varenis subsecutus fuerat proditores Petrum et Theobaldum, quos in castro quod dicitur Gannac invenit simul cum abbate Boniradii, qui ea hora jam se collocaverat. Proferens igitur Hugo litteras abbatis Guillelmi, et totius capituli Vizeliacensis tradidit eas Petro, quem torvo lumine Theobaldus respiciens, ait Petro: Quid est, stultorum stultissime quod fecisti? Quis est ille abbas in cujus nomine, formatam suscepisti? nos quidem illum pro abbate non habemus, qui fidelitati comitis contrarius existit. » Et haec dicens, formatam adhuc integram rapuit de manu Petri, atque in solo conculcandam projecit. Respondens Hugo dixit Petro et Theobaldo: « Injuria haec non solum abbatem, sed etiam totum conventum Vizeliacensis monasterii laedit. Ex parte igitur abbatis Guillelmi, et ex parte totius capituli vobis dico, ut infra quartum diem Vizeliacum redeatis ad objecta responsuri; sin autem, abbas et totus conventus sententiam excommunicationis auctoritate apostolica in personas vestras promulgant, et ego ipsam sententiam ex parte illorum vobis denuntio. » Et egressus occurrit abbati apud Anicium civitatem Vallavorum, et retulit ei proditorum rebellionem. Praeveneruntque proditores abbatem; sed praecogniti a Joanne clerico abbatis nullum ad curiam introitum habere potuerunt. Abbas a Romano pontif. cum honore exceptus; proditores repulsi. Ingressus abbas ad Alexandrum papam, cum magno honore et plena gratia susceptus est ab eo, et ab omni curia. Cumque proditores adire curiam niterentur, et ab ea turpiter et cum nota proditionis etiam per ostiarios repellerentur, introivit abbas Boniradii quasi propria ordinis sui negotia exsecuturus: ut autem partes comitis coepit allegare, et proditorum velut innocentium legatorum Ecclesiae Vizeliacensis causam adversus abbatem quasi adversus dilapidatorem bonorum, et ordinis subversorem agere, repulsus est statim ab Alexandro papa, resistente ei in faciem Umbaldo Ostiensi episcopo cardinali. Denique Henricus, Pisanus cardinalis, et electus Maguntinus parti comitis et proditorum pro posse favebant. Unde precibus multis pertaesum papam, vix compulerunt scribere comiti excommunicato. Quod ut per notarios cognovit abbas, ingressus ad eum genuflexo dixit: « Quid est, domine, quod fecisti? nondum plenam justitiam sumus assecuti, et jam illud tantillum justitiae quam nobis feceras, revocasti. » -- « Quomodo? » ait papa.-- « Scribendo, inquit, praeter morem apostolicum ei quem ipse excommunicasti. » --Ergone, ait, jam sententia promulgata est? » -- « Ita, inquit. » Et dixit: « Ostende tuum rescriptum: » Et dedit ei. Protinus Alexander misit in gazophylacium notariorum, et jussit ut subreptitium illud scriptum retineretur. Utque cognovit quod jam illud Maguntinus recepisset, indignatus valde, praecepit ut celeriter ab eo reposceretur: quo reddito, ingressus est Maguntinus ad papam, et petiit apostolicam epistolam sibi reddi: quem papa coepit arguere de subreptione indebiti scripti. Qui cum petitionis suae repulsam indigne ferret, ad lacrymas prorupit. Motus ergo papa, dixit ei: « Ecce habeto ut vis; sed nullum exinde cognato tuo emolumentum praestabis: fecimus enim nova scripta adversus illa subreptitia. Videntes ergo Petrus et Theobaldus proditores quod nihil proficerent, recesserunt. Quibus abeuntibus, occurrerunt eis Guillelmus Pideth, et Elias litteris quidem vacuus, sed insipientia plenus: hi ad vomitum reversi, et abjurata infidelitate resumpta, nocte claustrum clam egressi, monasterii murum conscenderunt, et per funiculos sese submiserunt. Accidit autem ut rupto funiculo caderet Elias, et brachium laederet. Delegati judices a summo pontifice. Tota igitur nocte fugientes, et ad comitem venientes conquesti sunt se gravissimis tormentis afflictos ab abbate ob illius solam odii causam, quibus comes dedit equos et expensas, misitque eos post Petrum et Theobaldum. Ut ergo sibi invicem occurrerunt, ad curiam pariter reversi sunt: et observantes exitum Alexandri papae, ad quem nullum penitus accessum habere valebant, tandem occurrerunt ei exeunti de oratorio: prostratusque coram eo Guillelmus Pideth, conquestus est quod post appellationem apostolicae audientiae caesus et incarceratus fuerit ab abbate Guillelmo. « Nunquid, ergo, ait apostolicus, et tu ex illis excommunicatis proditoribus Ecclesiae tuae es? » Conclamantibus autem universis astantibus, ejecti sunt proditores a conspectu Alexandri de consistorio. Denique abbas nihil horum curabat, nec etiam verbum ex illis in curia facere dignabatur. Volebat sane ut delegatio apostolicae sententiae in tyrannum et matrem illius a Senonensi transferretur, et cuilibet alteri delegaretur; quod etiam ipse Senonensis plurimum affectabat, et hoc ipsum jam scripto petierat. Sane quoniam potior et maxima pars terrae comitis de dioecesi ejus erat, delegationem quidem sententiae transferre apostolicus noluit, sed ut securior et robustior ad exsecutionem sententiae Senonensis procederet, dedit ei collegam Stephanum Meldensem episcopum: et scripsit utrique quatenus comitem Nivernensem et matrem ejus convenirent, eosque hortarentur cum Ecclesia Vizeliaci amicabiliter componere, aut super contemptores delegatam sententiam, omni subreptione scripto postposito et appellatione remota promulgarent, et Eduensi, Lingonensi, Altissiodorensi atque Nivernensi observandam denuntiarent, secundum quod eisdem scripto ipse mandaverat. Conveniunt delegati Joviniacum, excommunicationique subjiciunt comitem et matrem ejus. Factum est ergo sequenti die Lunae post Assumptionem intactae virginis et genitricis Dei Mariae, ascendit sanctissimus et universalis pontifex Alexander catholicus papa ad altare, ut sacram et vivificam Deo victimam offerret pro anima Ivonis Carnotensis Ecclesiae decani; et cum perficeretur sacrificium, proditores illi cum Gaufredo Angligena litigabant; et accessit ipse Gaufredus ad Umbaldum, Ostiensem episcopum, et significavit ei quantam domino papae proditores irreverentiam irrogarent. Conversus Ostiensis vidit detestabiles illos proditores, dixitque Alexandro: « Ut quid, domine, sustines profanos illos proditores Vizeliaci, sacris, te praesente, interesse officiis? ubinam, inquit, sunt? » Respondit: « Adsunt: » --Et ait: Ejice quantocius eos foras. » Dissimulantibus illis exire, protinus Ostiensis et Signiensis vocatis officialibus expulerunt eos ab ecclesia. Quod videns Maguntinus, qui tunc forte cum Vizeliacensi loquebatur abbate ibidem, egressus prae nimia indignatione abiit post eos. Abbas quoque Boniradii, cujus lateri semper ipsi proditores adhaerebant, videns sese frustratum a proposito, erubuit valde, et recessit: quem proditores prosecuti, confusionem et ignominiam promeritam domino suo comiti reportaverunt. Abbas autem Guillelmus non recessit, donec ipsum papam Alexandrum usque ad mare prosecutus est. Reversusque prospere auctus apostolica benedictione, ultimo die mensis Augusti Vizeliacum ingressus est: inde post paucos dies venit Parisius, ubi Hugoni archiepiscopo Senonensi, et Stephano episcopo Meldensi apostolica scripta tradidit: qui protinus tam ipsi quam comiti statuerunt diem apud Joviniacum. Quo cum convenissent, obtulit abbas munimenta privilegiorum Romanorum pontificum et regum Francorum, epistolas quoque Alexandri papae, quas praenominatis pontificibus de exsecutione compositionis seu sententiae delegarat. Cumque hinc inde allegarentur plura, constante controversia dies finita est. Ut ergo pontifices cognoverunt quod per comitem staret quin pacis compositio fieret, delegatam sibi ab Alexandro papa excommunicationis sententiam super comitem et super matrem illius promulgaverunt. Iterum apud Ulmum Bassoldi litem discutiunt, sed incassum. Abbas regem adit. Sequenti sane die rogatu ipsorum pontificum rursus hinc inde ad Ulmum Bassoldi convenerunt. Enumeratis igitur damnis Ecclesiae illatis, tentabant quidam ita componere quod abbas damna sua omnino condonaret; comes vero deinceps pacem cum abbate et Ecclesia haberet, sicque omnes aliae controversiae sopirentur. Et respondit abbas: « Quam ergo cautionem praestabit comes de pace tenenda? » Dixerunt ei: « Nudo tantum verbo tenebitur: quod si comitem ad hoc coegeris, manu sua fiduciabit in manu pontificum. » -- « Et si, inquit abbas, fidem compromissae pacis excesserit, quis mihi justitiam faciet? » Responderunt: « Tu videbis. » Non ergo acquievit abbas remissioni tantorum detrimentorum, imo magis omnino instabat ut gravamina procurationum penitus a comite remitterentur. Quippe cum auctoritate testatoris et privilegiorum neminem habeat Ecclesia procurare, nisi sponte et ex charitate. Comes vero respondit prius se velle exhaeredari, quam obtentam a patribus suis consuetudinem relinquere. Quin etiam ni trecentas libras ei abbas pro negata sibi nuper procuratione ea ipsa die persolveret, nullam pacis compositionem reciperet. Et ait abbas Guillelmus: « Nequaquam more nummularii ad has nundinas attuli sacculum meum. Verumtamen ecce jam in propatulo patet superstitio tyrannidis seu rapacitatis comitis, qui pro unius diei procuratione trecentas libras exigit; et sub tanto flagello quae pax poterit constare? Sic per comitem negata pacis compositione discessum est. Venit itaque Gilo prior Pontiniacum nocte illa cum episcopo Meldensi, qui celebravit festum Omnium Sanctorum apud Vizeliacum; Gaufredus vero subprior cum Renaldo eleemosynario, et reliquis sociis venerunt, non sine timore, Altissiodorum, et nocte surgentes ipso mane ingressi sunt Vizeliacum. Porro, abbas noctem illam fecit cum Senonensi archiepiscopo, et abbate S. Germani de Pratis, apud Sanctum Julianum de Salice. Inde occurrit regi Moretum, efflagitans ut pro ingenita pietate, et pro apostolici mandati reverentia in tanta et tam gravi necessitate Vizeliacensi subveniret Ecclesiae: A quo responsum accepit, nunquam se B. Mariae Magdalenae neque famulis ejus defuturum; imo pro monasterio Vizeliacensi, sicut pro corona regni decertaturum. Abbatem sane sustinere ad modicum debere, et declinare vesaniam insanientis tyranni, et videre si forte ad sacrilegium usque manus extenderet, quatenus completa totius orbis testimonio punirent. Archiep. Senonensis excommunicatos declarat comitem et ejus matrem. Suscepit igitur abbas monita regis, misitque Hugonem notarium suum mandans Senonensi archiepiscopo, quatenus juxta apostolicum mandatum comitem et matrem ejus excommunicatos publice denuntiaret. Cum itaque archiepiscopus sacris astaret altaribus, et expleta lectione apostolica, solemnis perficeretur jubilatio, astante populo et exspectante diacono, fecit sermonem ad populum, significans ei quantis gravaminibus comes Nivernensis et mater ejus, dilectricis Dei B. M. Magdalenae toto orbe famosissimum persequeretur sepulcrum. « Pro quibus videlicet gravaminibus ex mandato, inquit, domini papae sententiam excommunicationis super utrumque promulgamus; et nisi infra imminens festum B. Martini resipuerint, totam terram illorum sub interdicto totius divini officii, praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium, ponimus. » Hanc sententiam idem archiepiscopus Hugo scripsit Alano Altissiodorensium, Bernardo Nivernensium, Henrico Eduensium, Galterio Lingonensium episcopis in hunc modum. Ea de re ejus epistola ad episcopos. « HUGO, Dei gratia Senonensis Ecclesiae humilis minister, venerabilibus fratribus et amicis HENRICO Eduensi, GALTERO Lingonensi, ALANO Altissiodorensi, BERNARDO Nivernensi, eadem gratia episcopis, salutem et dilectionem in Domino. « Discretioni vestrae significamus quod dominus papa saepe et repetitis litteris a Claromonte, et a Podio, atque a Montepessulano tam monendo quam auctoritate apostolica praecipiendo, nobis scripsit super indebita gravamina et iniquas oppressiones, quas monasterio Vizeliaci et hominibus eidem pertinentibus comes Nivernensis et mater sua inferre noscuntur. Denique, praecepit nobis, ut ex tenore litterarum ipsius videre potestis quas vobis ex parte illius mittimus, quatenus utrumque, scilicet comitem et matrem suam, sub velocitate conveniremus, et cum omni diligentia eos exhortaremur, ut abbati praenominati monasterii ablata omnia sine dilatione redderent, de damnis et injuriis illatis satisfacerent, et ab eorum infestatione et indebito gravamine ulterius quiescerent. Si autem infra XX dies nostrae commonitioni obedire contemnerent, super ipsos excommunicationis sententiam proferremus, et in terram illorum omnia divina officia, praeter baptisma parvulorum, et poenitentias morientium, penitus interdiceremus: eamdemque sententiam omni remota appellatione, et dilationis occasione inviolabiliter observandam vobis auctoritate ipsius mandaremus. Nos itaque praeceptum Domini exsecutioni mandantes, cum de admonitione nostra nihil proficeremus, sententiam excommunicationis in utrasque personas, promulgavimus; sed vobis eam denuntiare hactenus consulto distulimus. Pacem quippe inter abbatem et comitem componere cupientes institimus, et, in quantum potuimus, elaboravimus, tam nos quam venerabilis frater noster Meldensis episcopus, cui hoc ipsum a domino papa ex industria injunctum fuerat; sed, quoniam saepius a proposito frustrati sumus, tandem Joviniacum convenientes, et per biduum de pace agentes, cum nec pacis vestigium habere possemus, promulgatam jamdiu a nobis ex mandato domini papae sententiam confirmavimus, eamdemque vobis tenendam et firmiter observandam auctoritate domini papae et nostra praecipiendo denuntiamus, mandantes ut de caetero habeatis eos excommunicatos, et ab instanti festo S. Martini statim sine dilatione per omnes parochias vestras excommunicatos publice denuntietis, et in omni terra illorum divina officia, praeter baptisma parvulorum, et poenitentias morientium, prohibeatis: maxime autem illis sacerdotibus qui proprie capellani comitis et comitissae matris ejus dicuntur, hoc denuntiandum, et sub ordinis sui periculo intimandum est, ut a transgressione apostolici et nostri mandati caveant. » Sepulcrum B. Mariae Magdalenae flagrat. Reliquiae in imagine B. Virginis repertae. Et haec quidem archiepiscopus. Caeterum episcopi constitutam sibi sententiam minus firmiter observare studuerunt. Porro, Guillelmus abbas circuiens monasteria sua in pago Belvacensi constituta, ingressus territorium Noviomensium venit ad Villaris-Silvae monasterium. Erat autem dies Sabbati hebdomadae primae adventus Domini; eadem nocte venit ad eum unus e pueris ejus nomine Giroldus, referens ei luctuosum statum Vizeliacensis Ecclesiae. Accidit interea in eadem ecclesia quoddam futurae calamitatis praesagium simul et solatium. In crypta enim, quae supra B. dilectricis Mariae Magdalenae sepulcrum exstat, tantus ignis casu erupit, ut etiam tyrannos, quos Francigenae trabes vocant, qui erant in superiori parte, combusserit. Imago tamen B. Dei genitricis Mariae lignea, in ipsius pavimento cryptae posita, nullum omnino passa est incendium, sed tantummodo denigrata est. Sericum autem quod ad collum imaginis pueri Jesu pendebat phylacterium, nec odorem fumi contraxit, nec in parvo aut magno colorem mutavit. Unde liquido claruit, quod nec ipsa imago aliquantisper fumo obduceretur, nisi ut reparationis ejus occasione thesaurus inaestimabilis latens in ea per divinam dispensationem panderetur. Nam praedicta imagine ad reparatorem missa, dictum est ab ipso reparatore, quod imago, uti sibi videbatur, occultissimum ostiolum inter scapulas haberet: quo audito, Gilo prior praecepit eam portari in sacristariam; vocansque secum Gaufredum subpriorem, et Gervasium sacristam, et Girardum conestabulum, Mauricium quoque succentorem, et ipsum Lambertum imaginis reparatorem, accepto cultello ipsemet rasit colores, lignoque retecto nullius juncturae indicium potuerunt deprehendere: demum accepit malleolum ferreum, tentavitque aure percipere quod omnes oculis nequibant investigare, audiensque quasi sonum rei concavae, spe succintus hilari ostiolum illud propriis manibus pie audax reseravit, invenitque capillos illius intemeratae Virginis, quae nec primam similem visa est nec sequentem habere; et de tunica ejusdem genitricis Dei Mariae, et ossium unum B. Joannis Baptistae. Invenit etiam ossa BB. apostolorum Petri et Pauli et Andreae in ligatura una: unam quoque unciam pollicis B. Jacobi fratris Domini; sed et duas ligaturas de ossibus B. Bartholomaei apostoli, et quasi unum brachium de Innocentibus, atque reliquias S. Clementis, et unam massam de capellis S. Radegundis reginae; de vestimentis praeterea trium puerorum, Sidrach, Misach, et Abdenago; et de veste purpurea quam indutus est Dominus Jesus Christus in passione. Per singula autem supra dicta singulos breves invenerunt, qui singulorum docerent differentiam; et cum omnes praedicti breves adeo inveterati essent quod vix legi potuissent, inventi sunt et alii tres non legibiles; sed cujus vel quorum exstiterint soli Deo cognitum est. Quos ergo legere potuerunt, transcribi fecerunt, et vetera scripta cum novis ligaverunt in testimonium. Postquam autem omnia diligenter viderunt, loco suo, ut prius fuerant, reddiderunt, ipsamque imaginem cum praedictis sanctorum pignoribus super majus altare locaverunt: et induti omnes cappis, omnibusque signis majoribus cum campanis pulsatis, laudaverunt Creatorem omnium, qui ad illorum custodiam et loci tutelam tot et tam praeclara pignora largiri dignatus est. Tunc confluentibus populis tam peregrinis quam vicinis fit laetitia et exsultatio permaxima, tam in ecclesia quam tota villa atque in locis vicinis, ex agris et ex vicis circumquaque properantibus ad gaudii celebritatem. Denique, vix omnium clamores Gilo compescens, manu silentium imperavit, causamque laudis et gaudii sub brevitatis moderamine reddidit, omnibus flentibus prae gaudio, et dum postea sepulcri dilectricis Dei cryptae imaginem reddero niterentur, tantus factus est concursus populorum volentium eam osculari, vel etiam tangere, ut vix eam in omnium praesentia loco pristino possent restituere. Quod autem ipsam imaginem tangi non permiserunt, causa fuit ne notarentur avaritiae. Ignis ergo divinitus erumpens instantis tribulationis praesagium fuit; inventio autem sanctorum pignorum ejusdem tribulationis optimum finem edocuit. Haec autem verba scripserunt Vizeliacenses abbati suo Guillelmo ad consolationem susceptae peregrinationis. An. 1165, comes Niver. novam persecutionem movet adversus Vizeliac. Anno Verbi incarnati millesimo centesimo sexagesimo quinto, vicesima sexta die mensis undecimi, quinta feria quae praecedebat adventum Domini, Guillelmus comes Nivernis et mater ejus Ida ingressi sunt oppidum Vizeliaci cum multitudine armatorum, quasi funditus illud eversari. Et comes quidem declinavit in hospitium monasterii quod adjacet domui eleemosynariae, quae est in introitu claustri; mater vero ejus, omnium malorum incitatrix, descendit in domum Simonis de Silviniaco, et factus est timor magnus super omnes inhabitantes oppidum. Et intonuit sermo Giloni priori, et omnibus fratribus ea hora in capitulo sedentibus, tulitque Gilo omnes claves monasterii, prohibens ne quis claustrum egrederetur. Et siluit comes ea die. Sequenti vero die cum vidisset quod nullus fratrum prodiret, subsannando interrogavit utrum monachi parascevem ridiculo solemnizarent, an forte solita superbia suam praesentiam dedignarentur. Haec ille irridendo; revera autem fratres parascevem instantis reparationis libertatis suae solemnizabant: nam, sicut per parascevem Dominicae passionis reparata est dignitas humanae conditionis, sic et per parascevem communis fratrum exsilii exclusa tyrannica usurpatione, reparata est integritas priscae libertatis. Et mandavit fratribus comes, quod vellet ingredi capitulum eorum locuturus ad eos. Qui responderunt quod non possent communicare excommunicato; verum, si ea quae pacis sunt persequeretur, per priorem suum ei loquerentur. Paucis ergo secum accitis venit Gilo ante faciem comitis, quem torvo respiciens oculo in multis eum objurgabat; ad extremum ut detestabiles proditores Petrus et Theobaldus eorumque complices in monasterio reciperentur instabat. Cui Gilo respondit nec posse nec debere se excommunicatos domini papae recipere. At ille: « Isti, ait, non sunt excommunicati; sed quia noluerunt uti prudentes participare vestrae leccacitati, innocentes expulistis a vobis. » Respondit Gilo: « Nos in pace et pro pace venimus, tu autem nos indebitis injuriis appetis: unde tibi certum constet quod denuo faciem tuam pro tali donativo non repetemus. » His dictis, claustrum Gilo repetiit. Comes autem misso praecone, sub interminatione praecepit omnes burgenses ante faciem suam convenire. Quidam sane illorum nequitiam illius saepius experti, sese latenter per abdita infra monasterium receperunt. Posuerat namque custodes qui observarent valvas, ne quis burgensium ingrederetur monasterium. Prior fratres adhortatur ut forti sint animo. Hi ergo qui vel de familiari obsequio, vel de furtiva commendatione tyranno exhibita praesumere potuerunt, praesentiam illius adierunt: quos protinus fidelitatem abbati et Ecclesiae pactam abjurare praecepit. At illi responderunt consilium super hoc verbo se habituros. « In promptu, ait, habetote consilium. » Et fecit obserare ostia hospitii portasque monasterii: misitque Stephanum cancellarium suum, et Stephanum de Petra-foraminis, et Furnerium de Droia; mandavitque Giloni priori, ut sibi mitteret claves monasterii. At ille respondit: « Ergone comes est abbas, vel clavicularius monasterii hujus? Sic, inquiunt, praecipit comes. » At ille: « Loquar super hoc fratribus meis: » et ingressus capitulum, omnibus fratribus residentibus sic exortus est: « Ecce, fratres, ecce adest dies longe ante a venerabili abbate nostro, et a nobis ipsis praemeditata, saepiusque vobis praedicta, in qua de libertate vestra et vestrae Ecclesiae, deque communi periculo vestro et hominum vestrorum non tractandum, sed potius deliberandum est, Haec dies est meta servitutis et libertatis, quietis et laboris, ignaviae et probitatis, honoris et infamiae; utrumlibet eligatis chirographo inviolabili constabit. Hactenus bonorum vestrorum rapinam sustinuistis, hactenus minas et opprobria impiorum patienti aure, quasi ventorum rabiem excepistis. In theatro fortunae istius vobis constitutis, omnium in vobis defixi sunt oculi. Jam corpus ipsum negotii vestri est in stadio, et utrum vincatis, an vincamini nulla est dilatio, non sufficit tyranno huic vestes vestras abrumpere, pilos vestros evellere, pellem vestram vellicare, sed jam etiam molares vestros conatur excutere. Claves vestras expetit, ut vestram libertatem servitutis compede se inclusisse glorietur. » Ad hoc verbum protinus omnes surrexerunt, et ne claves monasterii comiti daret, ex parte apostolica, et ex parte abbatis sui una voce contradixerunt. Et insistebant ut paucis relictis custodibus omnes pariter exsilium pro libertate subirent. Quibus respondit Gilo: « Inconsultum mihi videtur domum relinquere, quandiu redditus domus superfuerint. » Satellites comitis vi monasterium ingrediuntur diripiuntque. Et dum haec agerentur, divertens Furnerius de Droia, tulit secum satellites comitis, et venit extrinsecus ad inferiorem portam domus abbatis, ejectoque loripede qui portam custodiebat, accepit claves, quae forte in ostilio valvae majoris dependebant, et occupavit domum tam superius quam inferius, relinquens in ea viros impios, qui comitis loco eam obtinerent, quasi comes tantam in monasterio haberet dominationem, quod ejectis abbatis hominibus suos pro libito intromitteret. Et prorumpens comes ingressus est claustrum, clamante Isgnardo, vicecomite Joviniaci: « Festinate, ait, superbi monachi, et estote subditi domino meo comiti. » Cumque festinaret comes ingredi capitulum fratrum, occurrentes ei quidam compulerunt eum cedere retrorsum. Fratres autem statim egressi capitulum, ingressi sunt ecclesiam ut rei exitum exspectarent, non ut divina officia celebrarent in ea, a quibus ob praesentiam comitis eadem ecclesia vacabat, et cum sederent in ea, respicientes viderunt super capita sua tyranni satellites, qui jam turrem Sancti Michaelis fracto ostio invaserant. Siquidem subito adventu inimicorum fratres praeoccupati, non potuerunt resistere inopinatae nequitiae; sed et prudentioribus visum fuit cedere potius quam resistere ne forte tyranni provocatus furor monasterium simul et oppidum funditus everteret. Post haec fratres refectorium ingressi, panem lacrymis, potumque fletu miscentes vix parumper cibo praegustato egressi sunt velocius, responsuri burgensibus de expostulata a comite abjuratione: dixeruntque eis: « Si sanum sapitis, honestam paupertatem divitiarum infidelitati praeferetis. Melius quippe est honeste vivere cum fidelitate quam opulenter cum dedecore infidelitatis: vos videritis quid praestet consultius. Siquidem vestri gratia laboramus, vestri causa persequimur. Cujus enim est pretii staminium nostrum, seu nigellum caputium istud quod cernitis? Vestrae opes ambiuntur, vestrum proprie caput appetitur, si serpentino more vos membra nostra ictui exponimus: ecce nos quasi truncum caput, qualicunque quiete perfruemur: sed absit haec a nobis! absit quod vestra deditione ignominiosam pacem redimamus! Neque enim gloriamur in tribulationibus vestris pro nobis, sed potius gloriamur in tribulationibus nostris pro vobis. Jamjam experiri libet, et jam experiri necesse est quae fides, quod foedus, quis amor hactenus intercesserit, jamque qui noster est, nulla ratione a nobis avelli patietur. » Talibus animati, qui fideles exstiterunt, cum fratribus infra monasterium remanserunt. Quo audito comes armatos satellites disposuit in domibus singulorum, solo victu praecipiens eos fore contentos de stipe obsessorum. Porro excommunicatis proditoribus pseudomonachis, Petro scilicet, ejusque complicibus tradidit domum et redditus de Esconio: alios autem redditus omnes monasterii tradidit in manu Hugonis Letardi praepositi castri Censorii qui erat servus Ecclesiae de genere Simonis filii Odonis praepositi Vizeliaci, qui videlicet Simon occidit dominum suum abbatem Artaldum. Hugo autem tradidit omnia Mauricio de Sancto Andrea ejusdem conditionis et generis. Et innotuit verbum Giloni. Facto igitur vespere misit famulos qui debitum furnagium reciperent; quos satellites comitis cum uxore Mauricii aggredientes, panibus ablatis, et verberibus affectos remiserunt. Reos etiam, qui in domo praepositi tenebantur, jussit comes absolvi. Tunc pro monastico more percussa tabula ingressus est capitulum Gilo cum fratribus suis, et dixit eis: « Jam quod rationabiliter differebamus, necessario facere compellimur. Domus nostrae et hominum nostrorum occupatae sunt ab hostibus; redditus necessarii auferuntur; et quod morte gravius est, garciferi cum meretricibus sacratissimum dilectricis Dei sepulcrum pedibus impuris conculcant, jam nihil est quod nos detineat, quibus et victus et honestas interdicitur. Cedat sane dolor rationi, et indiscreta procul absit desperatio. Neque enim novum est, vel inopinatum est quod accidit. Biennium est fere quod idem versabamus in mente, hanc eamdem violentiam tyranni, et futurum exsilium prae oculis habentes, et vobis omnia haec praedicentes; unde et vos ipsi saepius nobis acclamastis, et ut praemeditata effectui manciparentur exorastis; et ecce nox tribulationis et nox temporis nos urget, nec verbis sed factis opus est. » Et factus planctus et fletus magnus inter fratres, et famulos, atque burgenses qui infra monasterium confugerant. Monachi crudeliter vexati aufugiunt. Disposuit itaque Gilo prior qui remanerent, quive pergerent, et famulos qui euntibus obsequerentur. Et dato potu fecerunt super se tota nocte excubias, et deposuerunt imagines, et cruces, et omnia vascula, in quibus sanctorum pignora continebantur. In qua depositione cum iconiam majoris crucis quae super altare in media pendet basilica, diligentius inspicerent, invenerunt de lacte inviolatae Virginis et genitricis Dei Mariae. Gilo autem prior inter tumultum euntium et redeuntium, clam nocte recessit; descenditque pedes in inferiorem vicum S. Petri, statimque conscendens equum, venit in praedium quod vocatur Pons Arberti, ubi cum parumper quiesceret, supervenerunt a Gibriaco Gaufredus subprior, et Gaufredus hospitalis: remissoque hospitali prior et subprior per longos anfractus Burgundiae declinantes terram comitis, venerunt Joviniacum. Facto igitur mane cum vidisset comes quod fratres recessuri componerent sarcinas suas, recessit in domum Simonis Silviniaci. Fratres autem, praeparatis omnibus, ingressi sunt capitulum, et accepta benedictione, mutuo sibi cum lacrymis vale dixerunt. Et ingressi in majorem basilicam, ubi fere omnis populus cum parvulis et mulieribus convenerat, ante sepulcrum beatae patronae suae prociderunt, et causam suam illius patrocinio commiserunt, factusque est mugitus ingens, flentium et plangentium, suosque capillos evellentium, ita quod ad coelum usque pertingeret clamor ululantium. Et erat horror intolerabilis videre quod vix prae dolore videri poterat, commistusque clamor et promiscuus fletus pectora et capita sua in ipso pavimento tundentium. Elementa denique ipsa tantae calamitati quodammodo compati visa sunt, dum obtenebratus aer, solaris splendor obfuscatus, fluidus liquor congelatus, continuo nivium imbre adoperta tellus, tristem omnia faciem praetenderent. Fletu tandem et ululatu totius populi prosequente, egrediuntur fratres ab ecclesia numero ferme sexaginta. Jam comes, matre remanente, ab oppido recesserat. Traditor autem Guillelmus Pideth, conscenso equo, tripudians venit post fratres, dicens quod comitissa mandaret ut subsistentes eam exspectarent. At illi dissimulantes invisum videre, transierunt Esconium, perveneruntque, comitante populo, ad crucem Montisgaudii. Ibi remorantes aliquantisper, venerandamque toto orbe dilectricis Dei Mariae Magdalenae basilicam respicientes, prociderunt in facies suas cantantes ut poterant: « O peccatoris solatium! » Quis fletus, quisve dolor fuerit abeuntium simul et prosequentium virorum ac mulierum, capita sua ibidem prae angustia in nive volutantium, fari potest nemo, cum stylus hic ipse ferreus lacrymis pene totus exudet. Luctus iste, ut verum fatear, funeris luctum excedit, siquidem luctum funeris relevat successio haeredis: at vero haeredis desolatio, haereditatis est abolitio, inaudita nostro orbe, nostraque aetate desolatio! Catholicus princeps innocentes monachos pellit a monasterio, et quem fere totus Christiani nominis mundus veneratur locum, affines ipsi atrociter devastant. Si causa quaeritur, libertas criminatur; si ratio ventilatur, praejudicium contorquetur. Mater comitis fictis lacrymis compati monachis simulans, eis ut redeant suadere tentat. Cum ergo fletus et gemitus utrinque tam a fratribus quam ab omni populo indifferenter funderentur, illa tyranni viperea mater Ida pedetentim abeuntes prosecuta, accessit proprius, et ab equo descendit, utque a fratribus audiretur simulata humilitate petiit. At illi memores illius Apostolici: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII, 21), surgentes a terra substiterunt. Tunc illa fictas praetendens lacrymas, irrationabilem et sine causa illorum calumniabatur exitum, cum filius suus ipsos et Ecclesiam Vizeliacensem affectuosius diligeret, solique abbati inimicaretur, a quo injuste exhaeredaretur, quanquam filius suus nihil ab eo, nisi quod sui juris est, reposcat: eos autem memores esse debere illius evangelici: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII, 21). Rogabat deinde ut redirent, et ipsa filium exoraret, quatenus illorum misertus usurpatos redditus monasterii eis redderet, vel si ad hoc filium flectere nequiret, ipsa eis quotidianum sumptum praeberet, donec abbas filio suo concordaret. Talibus dictis fratres responderunt, quod neque locus, neque tempus intercederet disceptandi de jure filii sui, cum palam constaret illum sibi vindicasse fasque nefasque; redire autem sub incerta spe inconsultum videbatur; et alienam stipem inconsulto abbate suo percipere intolerabile credebant, indignum judicantes se praebendarios famulatricis Christi Jesu Mariae Magdalenae, effici stipendiarios desolatricis sepulcri ejusdem beatissimae patronae suae. Haec dicentes terga mulieri dederunt, et noctem illam apud Breciam fecerunt. Sequenti die properantibus Altissiodorum, occurrit Arduinus venerabilis abbas S. Germani, supplicans ut apud S. Germanum declinarent. Quo concesso, ille quidem redit ad praeparationem hospitii. Fratres autem bini et bini coopertis capitibus urbem ingrediuntur, suam calamitatem Davidica melodia commendantes, et factus est concursus populi totius civitatis virorum et parvulorum ac mulierum flentium atque clamantium: « Proh dolor! quis unquam vidit talia? quis crederet posse fieri talia? quis furor, quaeve insania exercuit talia? O gloriosa et B. domina Maria Magdalena, ut quid sustines talia? quam de te nos peccatores fiduciam sperare possumus, quae permittis servos tuos pati talia? pereant et confundantur omnes illi quorum consilio aguntur talia. » Ipse quoque tyrannus ascenso equo advenerat, et singulos respiciens, subsannabat eos dicens: « Sic et sic tales debent lucrari panem suum. » Fratres autem nihil horum curantes, demissis vultibus transierunt. Et honeste suscepti in monasterio S. Germani nocte illa quieverunt. In crastinum autem divertentes apud Joviniacum in domum Hugonis quondam praepositi, procurati sunt honorifice ab Aimerico Podiensi, et a fratre illius Stephano. Inde properantes ad urbem Senonicam praemiserunt procuratores. Simon autem, cognomento Infans, egressus deambulatum forte occurrit eis, et cognita causa tanti laboris tantorum et talium virorum, vehementer condoluit. Et descendens suppliciter petiit ut in domum suam pro charitate diverterent. Quo vix impetrato suscepit eos, et procuravit honestissime. Mane autem deduxit eos ad conductam navem (nam huc usque pedes venerant) et fenum multum illis ipse supposuit, et laboraverunt die illa in remigando, vixque jam nocte ingruente descenderunt in quamdam villulam quae dicitur Miriacus: cumque illic non inveniretur hospitium tot et tantis opportunum (erant quippe ferme octoginta animae), cujusdam rustici grangiam boum stercoribus refertam ingressi sunt. Et cum die jejunassent, nihil circumcirca inveniri potuit, praeter parum communis panis, et duas alliorum restes, quae cruda utcunque comederunt cum pane et aqua. Mirum dictum! cum tot laboribus affligerentur, alacriter omnia tolerabant, et exsilium pro libertate quasi patriam amplectentes, cantando et congratulando squalorem itineris transigebant. Et summo diluculo ad navem reversi, applicuerunt Chonam. Ibi primo invenerunt Gilonem priorem, et socium illius Gaufredum. Et exinde pedes venerunt Moretum die secunda mensis duodecimi, ibique fecerunt sequentem diem et tertiam. Miserunt autem Renaldum priorem de Arborea ad Hugonem venerabilem abbatem Parisiensem, nuntiantes ei adventum suum, et causam adventus ad regem. Quo ille audito vehementer condoluit, lacrymisque suffusus festinavit ad regem Ludovicum, ostendens illi quam facinoroso usus sacrilegio comes Nivernensis pervasisset famosissimum monasterium Vizeliaci, et quanto labore omnes fere ejusdem monasterii fratres ad pedes regiae majestatis confugerent. Protinus rex, ira simul et dolore motus, mandavit comiti, ut injuste pervasa demitteret, et fratribus infra octo dies ecclesiam, turres, domos, villam, redditus omnes, et possessiones in eo statu quo ante octo dies egressionis fratrum constiterant, redderet, diminuta quoque restitueret et de tam gravi injuria toti regno illata sibi satisfaceret. Ad haec comes legatis regis respondit: « De monasterio Vizeliaci feci sicut de meo, nec quidpiam ex hoc facto regi debeo. » -- « Imo, inquiunt, debes de excessu perpetrato in feudo regis. » At ille comminando prohibuit eos denuo adire praesentiam suam. Cui responderunt: « Nos servi regis sumus, et responsum tuum domino regi referre debemus. » Statim comes misit regi Joannem Aurelianensem, qui de perpetrata tyrannide sese excusaret, quasi qui rebus publicis terrae suae consuluisset, eo quod abbas et monachi Vizeliacenses inimicum suum ducem Burgundiae conduxissent, et ei nisi praeventi fuissent, turres monasterii tradidissent. Tandem monachi Parisios advenerunt, ac lacrymis perfusi regi pandunt causam doloris. Clementer a rege excepti. Interea, fratres nocte, qua secunda Dominica Dominici adventus illucescebat, surrexerunt, navemque ingressi pervenerunt in quamdam possessionem monasterii beati Germani episcopi Parisiensis. Introeuntes autem domum cujusdam viri, optime procurati sunt a superveniente misso abbatis ejusdem monasterii nomine Renaldo. Inde surgentes, et aequoreo vehiculo sese committentes, venerunt Parisius: et commota est universa civitas, concurrentibus et flentibus universis a minimo usque ad maximum; ingressique matricem ecclesiam, facta oratione, sederunt ibidem modicum, nihilominus assistente et confluente omni populo. Rex vero Ludovicus ut audivit adventum Vizeliacensium, relicto negotio de ordinatione monasterii Sancti Dionysii, quo tendebat, reversus est. Venerunt ergo fratres ad palatium regis. Cumque rex obviam illis iret, et super gradus palatii staret, cum ingenti fletu prociderunt omnes ad pedes ejus: e contra rex ipse fleus motus pietate procidit, et cum surgentibus surrexit. Dixit itaque Gilo, qui prior agminis existebat: « Nota tibi est, domine mi rex, nostri causa adventus, sed dolore et concursu populi praepediente, modum causae nequaquam plenius tibi ad praesens pandere valemus. Loco igitur et tempore a te constituto, pars nostrum veniet ad te, et quae mala nobis comes intulerit diligentius aperiemus, interim ad hospitium remeabimus, vestram in commune gratiam et misericordiam implorantes. » Et prociderunt omnes in facies suas. Et respondit rex: « Antequam venissetis, statim ut infamis fama nostras pervenit ad aures: misi ego nuntios meos ad comitem. Quid responsurus, quidve facturus sit, nondum ego novi. Hoc tamen pro certo noveritis quoniam si comes tantumdem terrae quantum rex Anglicus habet, praeter suam propriam terram haberet, nullatenus tantam injuriam sustinerem fore inultam. Ego quippe peregrinus sum dominae meae beatae Mariae Magdalenae, et pro posse meo famulis ejus nunquam deesse potero. Unde etiam rogo ut in domo mea manere dignemini, et ego cuncta vobis necessaria providebo. » At illi humiliter gratias agentes, responderunt sufficere sibi auxilium illius in tanta necessitate. Videntes vero ad latus regis hospitem suum Simonem, qui cognominatur Infans, gratias ei de collato egerunt obsequio in conspectu regis. Sed et rex multam ei gratiam exhibuit. Exeuntibus igitur Vizeliacensibus et populis prosequentibus, processerunt obviam illis usque ad vetus palatium omnes fratres monasterii Sancti Germani de Pratis, et susceperunt eos cum fletu et gemitu gravi. Ingressique, ut moris est, bini et bini, et facta solemni oratione venerunt in domum abbatis, et appositae sunt illis mensae. Abbas Parisios fratres visurus petit. Porro Guillelmus abbas Vizeliacensis ut audivit apud Villarem Sylvam mala domus suae, et adventum fratrum suorum, ingemuit, et omnes qui erant cum eo consternati sunt animo, maxime eo quod tam longe positi essent. Surgentesque nocte ipsa, qua et fratres a Moreto, tota die jejunii et frigore niveque affecti equitantes per varios alieni itineris anfractus, tandem secunda vigilia noctis fessi et moesti venerunt Merlotum. Sequenti autem die venerunt Parisius, inveneruntque fratres suos adhuc sedentes ad mensam, quos surgere volentes jussit abbas sedere. Et praetendens abbas constantiam a fletu continuit, intrinsecum dolorem viriliter reprimens. Socii autem ejus tanta doloris capti sunt angustia, quod vix alterutrum discernere, et salutantibus se fratribus exsulibus respondere quivissent. Mirum in modum fratres exsules, itineris et famis squalore confecti, fratres suos, qui tantorum pro parte laborum fuerant expertes, consolabantur, et de Dei misericordia, deque regis compromisso auxilio praesumendum hortabantur. Coram rege causam suam agit. Facto igitur mane, Dominique invocato auxilio, ingressi sunt palatium regis abbas Guillelmus et abbas Hugo, cum Gilone et Gaufredo, Francone et Rotberto, Petro et Vincentio, Hugone et Theobaudo regis cognato, paucis accitis gestae rei testibus. Sedente itaque rege cum fratribus suis, Henrico Remensium archipraesule, et comite Roberto, atque Petro de Curtiniaco, et aliis optimatibus Palatinis, surrexit Gilo, et modum tyrannicae invasionis, fratrumque suorum expulsionis ex ordine peroravit. At contra Joannes Aurelianensis respondit abbatem jus comitis, quod in villa Vizeliaci regio ex fisco habebat, tulisse, et de illatis injuriis justitiam comitis negasse. « Si, inquit rex, de feodo meo habet jus illud quod sibi vindicat, ergo prius debuerat mihi clamorem facere de injuria feodi mei quam monachos de suo monasterio expulisset. » Et ait Joannes: « Dominus comes non expulit monachos, sed ipsi sponte in contemptum domini mei exierunt. » Respondit Robertus, cognomento Crassus, unus ex fratribus Vizeliacensibus: « Satis, inquit, mihi obturat os qui meam de manu mea tollit buccellam. » -- « Ita est, inquit rex. » -- « Postquam ergo, ait Rotbertus, invasit comes monasterium nostrum, et misit inibi satellites suos omnesque redditus nobis ablatos in manu eorum tradidit, quae nobis ibidem post haec mansio competebat? » -- « Nulla, inquit, tota curia. » Et ait rex: « Ego nuntios meos misi comiti, et siquidem bene fecerit, utinam! sin autem, posse meum Ecclesiae non deerit. » Et gratias agens abbas cum his qui secum erant, ad hospitium regressus est. Fueruntque abbas et frater ejus per triduum apud Sanctum Germanum, et reversi sunt Moretum, manseruntque ibidem per dies triginta. Et scripsit Hugo archiepiscopus Senonensium Guillelmo abbati monasterii Vizelacensis in haec verba: Mandat abbati ut Senones conveniat ad pacem cum comitissa componendam. « HUGO, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, charissimo suo Guillelmo venerabili Vizeliacensi abbati, salutem et dilectionem. Pro negotio Vizeliacensis Ecclesiae et vestro, misimus ad comitissam Nivernensem, et ipsa sicuti illa quae multum pacem desiderat, fecit nos securum de centum libris in vadimoniis auri et argenti et si amplius fuerit in querela, faciet me inde securum per bonos obsides et fidejussores. Mandamus itaque vobis et consulimus, ut proxima die Jovis Senonis veniatis, et secundum quod feceritis probari legitime, restitutionem habebitis. Nunc autem, si non veneritis ad diem, sentiet se comitissa gravari; et si verbum hoc voluerit ad summam audientiam deportari, non poterimus ei negare testimonium secundum quod offert. Valete. » Petit Senones disceptatque de jure ac de damnis Vizel. illatis. « His verbis abbas rescripsit, quod data dies minus competens videbatur, eo quod tam longe positus a monasterio suo, et inimicitias habens ipsius comitissae et filii ejus, convenire nullatenus posset. Verumtamen, si securitatem eundi et redeundi ipsa comitissa praestaret hominibus suis legitime probaturis illata damna, libenter conveniret ad diem congrue sibi datam. Et factum est ita. Convenerunt igitur utrinque. Reposcente ergo abbate illata damna, et legitime probare volente; e contra partem maximam comitissa negabat, quaedam vero in filium retorquebat, dicens crimine filii se non debere teneri. Respondit ei quod malefactores ipsi homines essent comitissae, et praepositi terrae illius; et idcirco juste ab illa exigebat, quod a suis ablatum legitime probabat ad pretium usque ducentarum marcharum. Attoniti qui erant ex parte comitissae, magis autem ipsi archiepiscopus cum clericis suis, rogabant abbatem, ut finem probatorum damnorum diceret, ne tam gravi verbo comitissam exasperaret. Et respondit abbas: « Immeritus extremam exasperationem illius expertus sum, et jam in quo amplius valet exasperari? Attamen ob recuperandam gratiam illius, si tamen hoc revera posset fieri, quod indubitanter constaret, medietatem eorum quae probare possum gratis dimitterem, salva in caeteris domini papae mandati exsecutione. » -- « Cujus, inquiunt, mandati? » At ille respondit: « Ut de illatis injuriis satisfaciat, et de servanda pace cautionem praestet. » Et erat Sabbatum ante Natale Domini. Ipsa die promotus est ad diaconum Guillelmus electus Carnotensis, frater comitis Henrici, qui etiam tunc ibidem ob gratiam fratris advenerat. Is jejunio valde pertaesus, graviter adversus abbatem indignatus abscessit; et dilatum est verbum usque in crastinum. Cumque hinc inde multum pro compositione laboraretur, opere casso discessum est, quoniam comitissa neque illata damna restituere, neque de servanda pace cautionem praestare voluit, dicens absque consensu filii sui expostulata facere se non posse, unde et actio ipsa dilata est usque in tertiam diem Circumcisionis. Sequestres se offerunt comites Theobald. et Henric. pro comite Nivern. Legati autem regis a comite reversi responderunt se nihil de mandato regis a comite impetrasse; injuriis vero, et minis abundanter ab eo remuneratos fuisse. Statim rex accitis librariis praecepit undique adunari exercitum, et jussit ut omnes armati occurrerent sibi vicesima die post Natale Domini. Comes igitur Theobaldus et comes Henricus vix a rege impetrata licentia comitem Guillelmum convenerunt, et de perpetrata nequitia objurgati sunt, acceptoque ab eo compromisso quod staret mandato regis, conduxerunt eum in urbem Senonicam, quo rex propter alia negotia intrante Januario convenerat. Abbas quoque Vizeliacensis forte ibidem advenerat in praesentia Senonensis et Meldensis, causa componendi cum comitissa. Sed illa desistente vel ablata reddere, vel cautionem de servanda pace praestare, labor inutilis effectus est. Nocte itaque insecuta misit comes Theobaldus ad abbatem, rogans ne sequenti crastino abscederet, donec secum de proprio negotio loqueretur. Cumque sequenti die abbas curiam regis adiret, occurrentes ei comes Henricus et comes Theobaldus tentabant eum de compositione pacis. Quibus abbas respondit: « Ego in manu domini papae sum et domini regis, et absque illorum nutu facio penitus nihil. » Ingressi ergo ad regem, rogabant eum super hunc eumdem sermonem. Et vocatus abbas ante regem, non tam de sua quam de tyranni pace a quibusdam interpellabatur. Cognovit autem abbas dolos eorum, qui modis omnibus laborabant gratiam ab eo regis avertere, unde consulto in deliberatione illius posuit totum finem negotii sui, vituperium aeque ut gratiam a se removens totius operis. Quaesivit ergo rex a prolocutoribus comitis, non enim cum eo loquebatur, nec faciem ejus videre volebat, quandiu quaestio ventilabatur: quaesivit, inquam, rex utrum comes secundum verbum suum finem faceret hujus negotii. Quo negante, indignatus rex vehementer, ait: « Quid ergo? abbas, qui injuriam passus est, et in nullo penitus mihi tenetur obnoxius, ipse totum se meae dispositioni exponit, et comes qui fecit injuriam, mihique tenetur tam proprio hominio quam causa querelae suae, consilio meo et curiae meae parere diffidit? Jam de caetero caveat sibi abbas ne decipiatur, quia ego ei nunquam deero. » Comes Nivern. coram rege sistitur, promittitque damna a se inflicta resarciturum. Post multos itaque conflictus verborum, tandem vocatus comes ante praesentiam regis, compromisit ei per manum suam in manu illius pollicendo Ecclesiam, redditus, domos, et omnes possessiones monasterii abbati et suis reddere in eo statu, quo diebus octo ante fratrum egressionem consistebant, et salvis illis querelis quas ad invicem ante habebant, et salva sententia excommunicationis et interdicti qua tenebatur. Pollicitus est item ea omnia, quae a tertio die ante fratrum exitum de rebus Ecclesiae quoquomodo diminuta vel perdita viderentur, restituere, et denuo pacem servare, Ecclesiae et possessionibus illius, abbati et monachis atque hominibus eorum, hoc jure retento, quod si forte inter comitem et abbatem vel Ecclesiam controversia emerserit, per quindecim dies post diffidationem habebunt inducias burgenses Vizeliaci, in quibus divertere poterunt se et sua ad tuta loca, Ecclesia permanente in pace cum universis propriis possessionibus suis. De damnis igitur modernis secundum probationem hominum Ecclesiae restituendis comes dedit obsides Ansellum de Triagnello, et fratrem ejus Garnerium..... comitem, et Isgnardum vicecomitem de Joviniaco. Hi quatuor pro quarta parte fiduciaverunt singuli in manu comitis Theobaldi, quoniam si comes post quadraginta dies legitimae probationis damna probata reddere detrectaret, infra quindecim dies submonitionis abbatis apud Senonicam urbem obsidatum tandiu tenerent, donec abbati et Ecclesiae ipsi vel comes satisfacerent. Rex per semel abbatem restituit, et monachos Vizeliac. His itaque compositis rogatus ab abbate festinavit rex facere diem Epiphaniorum apud Vizeliacum, reduxitque abbatem cum laetitia magna in locum suum. Et ejecti sunt filii Belial de monasterio et de burgensium domibus, et obtinuit omnes gaudium et laetitia magna. Sed et nequam proditores pseudomonachi egressi de domo Esconii, bona penitus omnia quae manibus habere poterant dissipantes, fugam arripuerunt. Igitur novies quinque diebus exactis, reversi sunt fratres de exsilio cum laetitia et ingenti gaudio. Unus autem excommunicatorum nomine Guillelmus Pideth, diabolico invasus spiritu coepit monasterium impugnare et praedas facere: quod cum diu fecisset, insecuti sunt eum tam ex oppido Vizeliaci quam ex oppido Campimolli multitudo rusticorum magna: tandem percussus miser mortuus est. Itaque praesentibus regis militibus et clientibus comitis, computavit abbas summam detrimentorum monasterii, quae ab hominibus comitis fuerant Ecclesiae illata ab exitu fratrum usque in praesens: et fuit summa ducentarum quadraginta librarum. Tentat comes abbatis animum emollire. Post haec missi a comite expostulaverunt ab abbate expensam procurationis festi B. Mariae Magdalenae, et alia quaedam ridicula. Quibus abbas respondit: « Quando comes, facta mecum concordia, in communionem Ecclesiae susceptus fuerit, tunc respondebo illi super posita quaestione. » Et convenerunt apud Crisenon archiepiscopus Lugdunensis, et archiepiscopus Cantuariensis, tentantes si forte componere possent inter abbatem et comitem atque comitissam. Sed frustra laboratum est. Quia enim pondus omnium gravaminum in immoderatis procurationibus existebat, nolebat abbas vel Ecclesia recipere quamlibet compositionem, quae profecto non veram, sed potius fictam inducere pacem videretur, nisi aut omnimodas procurationes comes dimitteret, aut certa expensarum praescriptione easdem limitaret. Conqueritur regi abbas de comite. Iterum imminente Quadragesima Guillelmus de Merloto et Renaldus frater ejus venerunt ad patruum suum Guillelmum abbatem Vizel. tentantes de compositione pacis animum ejus. Et convenerunt apud Escolnias hinc abbas, illinc comes: sed et tunc casso labore sudatum est. Inde abbas cum properaret ad regem, invenit eum Senonis. Et significavit ei quomodo comes constitutas interrupisset inducias quadraginta dierum. Siquidem in Senonica compositione dictum fuerat, quod post probationem damnorum suorum, abbas et Ecclesia XI dierum inducias haberent a comite super omnibus querelis quas comes adversus abbatem haberet. Et etiam deinceps, si forte comes amplius sustinere nollet, a die diffidationis iterum quindecim dies induciarum abbas haberet. Comes autem diebus octo infra XL dierum inducias abbatem ita diffidavit, quod non nisi octo dies daret induciarum, et ipsi octo dies cum XL superioribus perficerentur. Quod ut rex audivit, aegre tulit; dixitque abbati ut secum rediret Altissiodorum; et vituperavit comitem rex, praecepitque ei ut fractas inducias restitueret. Et contristatus est comes valde, ita quod pene lacrymaretur: coactus tamen paruit, et abinde XV dierum inducias dedit. Completique sunt dies illi infra septimanam Ramis palmarum. Comes Trecensis, et alii agunt de pace componenda, sed perperam. Henricus denique comes Trecensis, et Theobaldus comes Blesensis, atque Ansellus de Triagnello convenerunt Guillelmum comitem Nivernensem, et Guillelmum abbatem Vizeliacensem, et diu satisque egerunt pro compositione pacis inter comitem Nivernis et coenobium Vizeliaci. Erant autem hi duo comites cognata germanitate conjuncti comiti Nivernensi. Quid plura? de omnibus querelis suis dixit abbas stare consilio et diffinitioni eorum, exceptis duabus procurationibus, quibus Ecclesiam penitus comes destruebat. Dictum est itaque a praetaxatis illustribus viris, quatenus de singulis procurationibus sexaginta libras comiti persolveret, ita tamen ut de festivitate, quam praesentia sua minime comes honoraret, nihil ei omnino abbas vel Ecclesia praestaret. Ut autem haec compositio grata comiti, et perpetua lege rata constaret, dictum est ut abbas comiti septingentas libras daret. Abbas vero quinquaginta tantum libras de singulis procurationibus, et pro compositione quingentas libras offerebat. Ventum est igitur ad comitem Nivernensem. At ille compositionem omnino, instigatus a Stephano clerico suo, et a Stephano de Petra-foraminis renuit, nisi de singulis procurationibus octoginta librae, pro compositione autem mille librae ab abbate sibi darentur. Et durus visus est sermo in oculis abbatis, laudante et contradicente comite Henrico, ne quid oblato amplius daret. Sic, vespere facto, infectoque negotio ab invicem discesserunt. Rogatu denique abbatis scripsit rex comiti Henrico gratias agens, et obsecrans quatenus pro praescripta compositione satageret. Et assignavit comes Henricus abbati diem Lunae Ramis palmarum Trecis. Misitque ad comitem Nivernensem, rogans sicut cognatum, ut gratia compositionis inter ipsum et abbatem Trecas venire dignaretur. At ille remandavit ei ipsum potius venire debere Altisiodorum, si forte opus haberet. Henricus autem tantum fastum exhorrescens, scripsit hoc ipsum verbum regi et abbati. Reversus itaque abbas ad regem, invenit eum Aurelianis in die sancto Dominicae Coenae. Invitatusque est ab episcopo Manasse, ut secum celebraret solemnia confectionis sacri chrismatis. Quo facto, misit ex eodem chrismate Vizeliacum per manum Vincentii decani. Et cum intimasset regi responsum Guillelmi comitis, quod fecerat comiti Henrico, miratus est rex valde, et misit ad eum praecipiens ut die Mercurii post Pascha suam apud Moretum praesentiam exhiberet. Colloquium coram rege. Interim autem ab infestatione monasterii Vizeliac. contineret, et salvum conductum veniendi ad praedictum colloquium Vizeliacensibus concederet. Fecitque abbas sanctum Pascha apud Villare monasterium. Et quarto die convenerunt in nemore quod est supra Moretum rex, et comes, et abbas, singuli cum suis. Rex autem rogabat comitem ut compositioni acquiesceret secundum consilium comitis Henrici. Cui comes respondit: « Quod habeo in monasterio Vizeliaci susceperunt patres mei a patribus tuis in feodum, de quo feodo plus quam de tota haereditate mea vel agere vel componere non tam pacificum quam violentum mihi videtur. » Ad haec rex: « Si ita est, inquit, quod patres mei patribus tuis illud tradiderunt feodum, constat procul dubio causa tuitionis et non destructionis id factum fuisse. Tu autem, prout nobis videtur, in destructionem monasterii totis viribus anhelas. » Respondit ei comes: « Salvo verbo regis, ego illud non destruo. » Dicit ei rex: « In quantum opera tua manifestant, destructio ipsa praesto est. Sane his intermissis, de compositione agamus, si tamen abbas voluerit. » Respondit abbas: « Quod comes dicit patribus suis a patribus tuis datum fuisse monasterium Vizeliaci, ecce prae manibus habemus patrum tuorum privilegia, quibus ipsius monasterii libertas commendatur, et omnium potestatum omnimoda possessio atque consuetudo excluditur. Attamen ipsa privilegia tam apostolica quam regalia, et ipsum monasterium Vizeliaci in manus tuas committo, compone et dispone secundum censuram justitiae tuae. » Renuit comes stare regis sententiae. Interrogavit ergo rex comitem utrum staret compositioni prolocutae a comite Henrico apud Autissiodorum. Respondit comes: « Nullum penitus verbum feci compositionis cum comite Henrico. » Et ait rex: « Equidem sic audieram sicut dixi. Sed quantum ad haec, vide quid mei gratia facturus sis. » At ille: « Tui, ait, gratia quod potero faciam, sed de jure meo nunquam componam. » Indignatus rex ait: « Abbas qui nullo jure mihi tenetur obnoxius, de jure proprio sese submittit, et sententiae meae totum se exponit: et tu qui jure proprii hominii mihi teneris, suspectum me dominum tuum habes, atque consilio meo stare detrectas? Hactenus pueritiae tuae deferens injustitias tuas sustinui; hactenus grande peccatum in tolerantia subversionis sepulcri beatae Mariae Magdalenae contraxi. Jam de caetero justitiae monasterii non deero, si forte abbas clamorem super te faciens justitiam quaesierit: interim auctoritate regia interdico tibi, ne amodo monasterium Vizeliaci, aut homines seu possessiones ad illud pertinentes infestare praesumas, sciens in injuriam coronae regni redundare quidquid denuo mali eidem monasterio feceris. Si quid autem habes adversus abbatem, ecce ad justitiam illam tibi exhibeo. » Accedensque abbas ad regem petiit justitiam de comite. Respondit ei rex: « Quoniam pro compositione vocatus a me venit, non decet regiam mansuetudinem in jus illum ad praesens trahere. Sustine ergo donec recedat, et postmodum tibi et illi assignabo diem et locum agendi. » Et convenerunt iterum sequenti die in domum fratrum Vizeliac. quae sita est super fluvium Lupae apud Moretum. Consilium cogit denuo rex apud Moretum. Aderant autem cum Guillelmo abbate Vizeliacensi Hugo abbas S. Germani, Stephanus abbas S. Remigii Senonensis, Stephanus abbas Castri Meliduni.... abbas Castri Landonis, et jurisperitus Mainerius, atque Osmundus Parisiensis canonicus. Quidam vero multifarie tentabant si quomodo possent avertere animum regis ab abbate, vel ab Ecclesia Vizeliacensi; sed frustrati sunt omnes conatus Satanae, et dirupti laquei clandestinae cupiditatis; quoniam abbas in nullo penitus a voluntate et sententia regis deficiebat; comes autem judicio regis stare omnino recusabat; et conquestus est quod abbas hominem suum captum teneret. Requisitus, quem: respondit: « Andream de Palude. » Et ait abbas: « Andreas de Palude nihil omnino ad te pertinens, meus est a planta pedis usque ad verticem, sicut proprius servus monasterii Vizeliac. » Dixitque comes: « Conditionem servitutis hujus Andreas minime nisi coactus cognoscit. » Respondit abbas: « Ecce super hoc etiam asto judicio regiae curiae. » Et dixerunt optimates et consiliarii regis: « Mos regiae curiae talis est quod si quis de servili conditione ab alio interpellatus fuerit, liber a suo possessore producatur in medium. Qui si suum possessorem solum dominum suum recognoverit, calumniator lite soluta nihil in eo habebit. Si autem se servum calumniatoris dixerit, nudus cedet in partem calumniatoris; res autem illius tam mobiles quam immobiles universas nudo relicto corpore possessor occupabit. » Respondit abbas: « Hoc judicium et hunc morem laudo et libenter observabo. » Tunc confusus comes voluit ignominiam causae suae in abbatem refundere, et proposuit calumniam de proditore illo Guillelmo, qui digno interitu perierat, dicens monachum qui in sua tutela existebat, praecepto abbatis fuisse interemptum. Et exclamavit omnis curia adversus tam insipientem et nequissimam calumniam comitis; dixitque abbas: Licet omnino falsa sit proposita calumnia, nihil tamen exinde tibi responsurus sum. Cum ergo cognovisset rex de pseudo illo monacho, in risum multum excussus, ait comiti: « Ergone tales sunt monachi tui? » Cumque modum et causam interitus perditi hominis audisset, iterum subsannando et improperando ait: « O justus et competens clamor comitis! o prosequenda calumnia nobilissimi principis! quid super hoc expostulat? proditor monachus terrae corpus, diabolo animam exsolvit. » Interim terram Vizeliac. praedatur Hugo Letardus. Dum haec apud Moretum aguntur, Hugo Letardus, assumptis satellitibus comitis, ingressus est terram Vizeliacensis monasterii, et fecit in eam praedam multam nimis armentorum et pecorum, variaeque supellectilis, et etiam infecta coria mansionariorum de coeno extrahens distraxit, et pecuniam ducentarum, eoque amplius librarum ex omnibus confecit. Et ascendens clamavit per praeconem in foro, quod si quis cujuslibet conditionis deinceps aliquid venale afferret infra oppidum Vizeliaci vel in omni confinio ejus, bonorum suorum amissionem, et proprii corporis injuriam vel captivitatem incurrerent. Transacta denique septimana Paschae posuit nequissimos viros, et ipsa inopia praedones acerrimos qui singulos aditus observarent, ne quis virorum aut mulierum, parvulorum vel senum praesumeret descendere ad hauriendam aquam, seu ad molendum triticum. Unde factum est ut matronae et virgines pro sexus reverentia confidentes descenderent aliquando, et a vilissimis hominibus dehonestarentur et violarentur, atque injuriis multis affligerentur. Tanta igitur necessitate coacti descenderunt ipsi fratres ad hauriendam aquam, et ad legenda olera; sed et ipsos injuriis affectos spoliaverunt, nec utilitatem pannorum, seu inhabilitatem habitus pannosi garciferi erubuerunt. Stephanus quoque de Beliaco accepta a fratribus pecunia quingentorum solidorum, et piperis ac cerae non modica quantitate, egressus pergebat ad abbatem eo tempore apud Villare monasterium commorantem, et insidias comitis declinantem. Cumque satellites comitis suspectos haberet Stephanus, assumpto fratre suo milite circuivit per devia et venit in Poseium, confidens de conductu Guillelmi praepositi Droiensis, qui sororem illius in uxorem duxerat. Sane proditio pietate sanguinis nonnunquam abutitur. Recedente namque milite a fratre protinus misit Guillelmus praepositus Droiensis Guillelmum de Lensech, qui insecutus est abeuntem Stephanum, et abstulit ab eo pecuniam, et equos, et universa quae deferebat. Reversus ergo Stephanus accessit ad Idam matrem comitis, et petiit ex parte regis ut ablata sibi restituerentur, quoniam cuncta spectabant ad domum Villariis monasterii, quae in dominatione et tutela regis existebat. At illa nomen regis spernens, et monasterium Vizeliacensis quod erat in protectione sua et filii sui, ab adversario et filii sui depraedari praetendens, vix precibus amicorum Stephani devicta, equos et partem cerae jussit reddere. Et pervenit verbum istud ad aures Vizeliacensium, et consternati sunt animo, paternam magis inopiam quam propriam deflentes aerumnam. Et factus est rumor, quod praecepisset comes, ut seniores et potentiores populi Vizeliacensis comprehenderentur, et bona eorum diriperentur vel confiscarentur. Qui perterriti receperunt se infra claustra monasterii. Abbas Bellovacum regem adit, conquesturus de praedis a comitis satellitibus actis. Gaufredus igitur Angligena, qui post Gilonem primum locum in coenobio Vizeliac. tunc obtinebat, scripsit cum fratribus suis abbati, significans ei quanta afflictione et contritione a satellitibus comitis oppidum Vizeliaci obsideretur. Tunc abbas venit Belvacum, quo rex forte convenerat cum multitudine episcoporum et optimatum suorum. Ut ergo cognovit rex mala quae Vizeliacensi monasterio Guillelmus comes Nivernensis intulerat, assignavit ei diem agendi cum abbate coram se Aurelianis Dominica quae praecedit Pentecosten; ita tamen ut sibi primum satisfaceret de contemptu et transgressione mandati sui, monasterium praefatum post prohibitionem suam persequendo. Et accepto die, indignatus est comes valde, et recessit cum comminatione multa. Accessitque abbas ad ducem Burgundiae, rogans eum ut obsessis opem ferre dignaretur. Protinus ille scripsit Guntardo praeposito Avalonensi, praecipiens ei quatenus quaeque venalia terrae suae Vizeliacum indubitanter conduceret, et etiam si necesse foret armis defenderet. Sed puer aetate et animo pellectus a comite per astutiam Anserici de Monte-Regali, qui non minus quam comes abbati et monasterio inimicabatur, mentitus est omnia quae spoponderat, et prohibuit venalia, praecipiens comprehendi quotquot de Vizeliacensibus in terra sua invenirentur. Rex autem Ludovicus accersitis librariis scripsit omnibus praefectis et princibus regni sui, ut coadunato exercitu equitum et peditum sibi occurrerent Senonis Dominica quae praecedit festum beatae Mariae Magdalenae. Porro, comes veritus judicium regiae curiae assignatam sibi diem excusavit. Rex illico assignavit primam Dominicam post Pentecosten Parisius. Et hanc quoque rursus excusanti dedit tertiam Dominicam post Pentecosten Laudunum. Sed et hanc tertio excusans comes, misit Guillelmum de Domno-Petro, supplicans, ut vel semel rex inire dignaretur colloquium, quo utrimque auditis allegationibus ipse per omnia staret arbitrio regis. Et bonus visus est sermo in oculis regis, cui grata requies, exosum semper exstitit bellum. Genealogia regum Capetianorum. Ludovicus VII Hierosolymam pergit. Hic est enim Ludovicus rex filius Ludovici, qui cognominatus est Grossus, filii Philippi, filii Henrici, filii Roberti, filii Hugonis Capitonis, qui primus rex exstitit post defectum genealogiae Caroli, quae per ducentos ferme annos regnavit; fueruntque a primo anno Hugonis usque ad primum annum hujus Ludovici, qui cum patre per quinquenium regnavit, anni fere centum quadraginta. Hic est rex Ludovicus, cujus pater Ludovicus usquequaque dilatavit regnum suum, et conjunxit ei in matrimonium filiam Guillelmi ducis Aquitanorum et comitis Pictavorum, propter quam aequisivit omnem Aquitaniam, Guasconiam, Bascloniam et Navarriam, usque ad montes Pyrenaeos, et usque ad crucem Caroli. Hic est rex Ludovicus qui quintodecimo anno regni sui, praesidente in Romana cathedra Eugenio, cum magno exercitu vexillo vivificae crucis insignito Hierosolymam perrexit, gentem inimicam fidei debellaturus. Sed, incognito Dei judicio, maxima suorum parte amissa, absque triumpho rediit, pravoque usus consilio uxorem suam cum praenominata terra, quae regnum aliquando per se exstiterat, dimisit, et postmodum conjunctus est filiae imperatoris Hispanorum, qua defuncta, tertio nupsit sororem comitis Henrici, de qua primum suscepit filium, nomine Philippum, anno regni sui XXXIII, a Gallis redeunte Alexandro papa. Conveniunt Moretum rex, comes, et abbas. Convenerunt igitur apud Moretum rex, et comes, et abbas. Propositis hinc inde controversiis, voluit rex ut uterque staret definitioni Henrici archipraesulis Remensis, et Henrici comitis Trecensis: et concessit comes data fide in manu Petri fratris regis ita se facturum: abbas autem in verbo tantum veritatis idem spopondit. Quaerentibus diem definitionis (neque enim intererant arbitri) respondit rex quod circa festum beati Dionysii congruam eis diem assignaret; interim vero abbas ad monasterium suum reverteretur, et optata pace atque securitate ipse et sui perfruerentur, usquequo lis per praedictos arbitros terminaretur. Quam pacem se servaturum comes sacramento fidei confirmavit. Sic singulis ad sua redeuntibus, abbas Guillelmus abiit Trecas ad comitem Henricum, et inde Clarevallis, quo se sperabat inventurum fratrem regis Henricum archiepiscopum: quem cum non invenisset, rediens celebravit solemnitatem beatae Mariae Magdalenae in monasterio. Rex vero Ludovicus movit exercitum adversus Guillelmum comitem Cabilonensem propter pessimam stragem, quam Guillelmus filius ejus exercuerat super Cluniacenses. Cum enim occupasset castrum Lordonis, quod exstat de jure Cluniacensis coenobii, egressi sunt majores natu cum juvenibus de vico Cluniacensi, quos incautos sicut indoctus vulgus docta manus militum comitis protinus aggressa, fugam inire compulit, et fere omnes ad internecionem delevit. Movens ergo rex exercitum, occupavit castella et munitiones ejus, et ipsam urbem Cabilonensium, omnemque terram illius usque ad fluvium Ararium, quam devastatam tradidit in manu Hugonis ducis Burgundiae, et Guillelmi comitis Nivernis, quousque puer ipse, qui causa malorum existerat, venit Vizeliacum ante faciem regis cum matre sua, et, prout potuit, regi satisfecit. Quia igitur totum pondus ipsius negotii comitem Nivernensis occupabat, distulit rex diffinitionem controversiae, quae versabatur inter ipsum comitem et abbatem, usque in festum quod instabat beati Martini. Anno Verbi Domini incarnati millesimo centesimo sexagesimo sexto; exceptionis autem sacri corporis beatae dilectricis Dei Mariae Magdalenae ducentesimo octogesimo sexto, porro destructionis exsecratae Burgensium communiae undecimo, decima die mensis Novembris, convenerunt ante regem Parisius Guillelmus abbas Vizeliacensis, et Guillelmus comes Nivernis, et proposuit Co. ........ Guido adhuc puer frater comitis...... Soror ejus adhuc innupta, et junior frater suus........ Milo de Nuceriis...... Jusjurandum comitis de pace tenenda cum Vizeliacensibus. Dissimulata igitur nequitia verborum matris surrexit comes, et flexit genua ante sanctum Evangelium, et vivificam crucem Christi, sanctasque reliquias. Cui cum abbas vellet dictare formam juramenti, « Sustine, ait, et permitte me quod corde sentio et fide teneo, per me proferre: si quid autem minus vel amplius protulero. liceat tibi emendare. » Dixitque: « Sicut ex praesenti chirographo recitatum est, et ego bona fide intelligo, vosque omnes qui astatis, intelligitis, sic tenebo et observabo, et meos observare faciam. Sic me Deus adjuvet et sancta ista. » Et clamaverunt omnes: « Satis est, satis est. Bene et luculenter dictum est. » Vocansque Guidonem fratrem suum praecepit ut et ipse juraret in eumdem modum: quod et fecit, sic dicens: « Sicut dominus comes frater meus bona fide juravit, sic et bona fide tenebo et observabo. Sic me Deus adjuvet et sancta ista. » Deinde vocatus praepositus Altisiodori, nomine Joannes, Columbus quoque praepositus Tornodori, et Milo praepositus Malliaci, atque Hugo Letardus praepositus Castricensorii, aliique circumadjacentis territorii juraverunt sicut in chirographo diffinitum fuerat. Ida vero mater comitis subterfugiens, ingressa est oratorium intactae virginis Mariae: quod contiguum erat capitulo, accito secum Milone, aliisque quampluribus, quos vecordiae suae sperabat parituros, et cum multifarie retractarent quomodo jusjurandum comitissa evitare posset, nullusque sibi honestus pateret exitus, vocaverunt comitem: quo praesente supplicabat mater ne eam jurare compelleret. Respondit ei comes: « Si me vis perjurium incurrere, noli jurare. » Quae dixit: « Velim nolim, concedo in verbo legitimo quidquid pro voluntate jurasti. » Dixit ei comes: « Si hoc satis fuerit abbati, mihi quoque satis erit. » At illa: « Roga, inquit, fili, eum ut tibi det hoc jusjurandum. » Reversus comes ad abbatem dixit: « Turpe est mulierem jurare, maxime vero matrem meam, quae nobilis est et genere et potentatu, sed et vidua: parce illi, quaeso, et ne illam compellas jurare; sed suscipe pactum illius in verbo legitimo; ego autem pro ea tenebor quod sic observabit. » Respondit abbas: « Noli, inquit, noli solvere firmamentum pacis; scio enim matrem tuam initium et causam fuisse omnium inimicitiarum tuarum, quam profecto constat plura compromittere, pauca effectui mancipare. Verumtamen amore tui, si, ut dixisti, formam compositionis servaturam se in verbo legitimo pepigerit, patiar ut quilibet legitimus miles vice ipsius astante illa ante sancta juret. » Et factum est ita: et juravit Balduinus, qui dictus est pro ea. Et facta est laetitia et exsultatio magna omni populo in die illa. Et facta est concordia et amicitia magna inter abbatem et comitem, et nulla fuit distantia inter utrumque, quin sentiret idem unus quod alter. Hi autem qui operatores et incitatores inimicitiarum omnium fuerant ad pedes abbatis venerunt, et ut eos comiti offensos reconciliaret suppliciter exoraverunt. Rex autem Ludovicus venit Vizeliacum, et gratias ei egit abbas cum fratribus suis pro adepta pace, et occurrit ei filius comitis Cabilonis, et agente abbate fecit pacem cum rege. Ad hoc colloquium venit et Stephanus abbas Cluniaci, qui exosam habens personam Guillelmi abbatis Vizeliaci, dedignatus est ingredi oppidum Vizeliaci, et substitit in praedio quod dicitur Novemfontanas, mandavitque regi ut sibi ubilibet occurreret, qui assignavit ei locum in crastinum apud S. Petrum inferiorem; quod est praedium monasterii Vizeliaci; quod ut Guillelmus abbas Vizeliacensis cognovit, misit ad eum Renaldum eleemosynarium, et Gaudricum priorem de Campo-molli: quos vix ad se introductos cum audisset, non resalutato Guillelmo, remisit Stephanus dicens collaturum se cum fratribus suis super ea quae sibi protulerant. Erant autem cum Stephano abbate Cluniaci Bernardus prior S. Stephani Nivernensis, et Hugo de Silviniaco, Thomas et Amblardus aliique quamplures, qui omnes unanimiter rogaverunt et laudaverunt ut acquiesceret petitioni abbatis Vizeliaci. Petiit enim abbas Vizeliacensis, ut ipse abbas Cluniacensis Vizeliacum veniret; ille autem sibi occurreret cum duce Burgundiae et comite Nivernis, universaque militia procerum, qui tunc ibidem convenerant, et ornatis plateis multoque incenso flagrantibus, solemnem processionem cum signorum omnium sonitu, festivo more susciperet, capitulum pro arbitrio teneret, ad cymbalum refectorii sederet si vellet, aut certe in camera abbatis quotquot vellet diebus comperendinaret. Acquiescens ergo Cluniacensis suorum consilio, mandavit abbati Vizeliac. per Hugonem et Amblardum, quod satisfaceret petitioni illius. Statimque abbas praecepit ornari basilicam et omnes plateas, omnique populo clamante praecone praecepit ut fores et vestibula domorum suarum decenter ornarent, et honeste secum procederent in occursum abbatis Cluniacensis. Superveniens autem Theobaldus prior Cluniaci, qui postmodum factus est abbas monasterii Molismensis, vituperavit consilium fratrum suorum. Veniensque cum Pontio tunc priore Paredi monasterii, tentabat animum Guillelmi abbatis, inquirens quo honore abbatem Cluniaci suscipere disponeret. Cui abbas respondit, dicens: « Assumptis mecum comitibus et proceribus atque militibus, quorum multitudinem adesse cernitis, occurram domino Cluniacensi, et solemnem ei processionem exhibebo. Cum autem huc ingressus fuerit, capitulum et refectorium pro arbitrio tenebit, aut in ipsa camera mea quandiu voluerit, comperendinabit, omnemque illi honorem exhibebo, in frumento, vino et carne et piscibus. » Submurmurante Theobaldo, respondit Pontius: « Haec omnia quae proponis, bona quidem sunt, sed minus sufficentia personae abbatis Cluniaci. » At ille: « Quid ergo, ait, amplius faciendum vobis videtur? » Et respondit Pontius: « Optime nosti quid ei congruat, praesertim in hoc monasterio, quod praeter communem hospitalitatem ampliori tenetur sibi reverentia. » -- « Bene, inquit, novi quid sibi congruat, ideoque omnem debitum illi honorem exhibebo. Si autem forte ultra intenditis, hoc apud vos certum constare volo, quod collata mihi sede non sibi cedam. » At illi dixerunt: « Noli ergo fatigari, quoniam dominus abbas minime huc veniens, obsequium tuum recipiet. » Quibus abbas ipse ait: « Viderit; feci ego quod meum fuit. » Abbatis Cluniac. actus improbantur a rege ac proceribus. Et audivit rex et optimates ejus hoc verbum, et displicuit eis valde, dixeruntque: « O quanta arrogantia istius hominis, qui sibi oblatum tantum honorem despicit, et dominum regem nosque omnes occurrere sibi expetit. Cum haec loquerentur, et esset Guillelmus abbas coram rege, dictum est ei quod Stephanus abbas Cluniaci jam descendisset ad gradus exteriores majoris basilicae, et staret ante altare apostolorum Petri et Pauli, ad quem descendens, deduxit eum in domum superiorem ante conspectum regis, ubi cum frustra per totum diem jejunus perstitisset, imminente noctis conticinio, rediit ad praetaxatum praedium. Et magnificatus est ea die abbas Guillelmus in conspectu regis et comitis Nivernis, omniumque procerum. Et obtinuit abbas Guillelmus gratiam comitis Nivernis, et magis ac magis per singulos dies proficiebat in dilectione ejus; ita quod comes per omnia sese illi crederet, et secreta sua committeret. Guillelmus Nivern. pergit Hierosol. Post haec verba comes Nivernis Guillelmus, filius Guillelmi Altissiodorensis, filii Guillelmi Carthusiensis, filii Renaldi Malliacensis, filii Guillelmi Nivernensis, filii Renaldi, qui fuit filius Landrici primi hujus generis comitis Nivernis, accepit apud Charitatem signum vivificae crucis gratia Hierosolymitanae peregrinationis ab Hugone Senonensi archiepiscopo. Telonarii seu Poplicani haeretici in judicium adducti. Haeresis eorum capita. Eo tempore deprehensi sunt apud Vizeliacum quidam haeretici, qui dicuntur Telonarii seu Poplicani , et adducti in quaestionem per ambages et circuitus verborum tentabant velare foedissimam sectam haeresis suae. Separatos itaque abbas jussit recludi, donec a supervenientibus episcopis honestisque personis convincerentur. Fueruntque detenti fere per sexaginta vel eo amplius dies, et frequenter adducebantur in medium; et nunc minis, nunc blandimentis de fide Catholica inquirebantur. Tandem cum frustra multo tempore laboratum fuisset, mediantibus archiepiscopis, videlicet Lugdunensi et Narbonensi, cum episcopo Nivernensi, et abbatibus, aliisque peritissimis viris quampluribus, convicti sunt quod solam divinitatis essentiam ore confitentes, omnia penitus Ecclesiae Catholicae sacramenta evacuarent, baptismum scilicet parvulorum, Eucharistiam, vivificae crucis impressionem, exorcizatae aquae aspersionem, basilicarum aedificia, decimarum et oblationum remedia, conjugatorum connubia, monachorum instituta, clericorum et sacerdotum omnia officia. Et cum instaret Paschalis solemnitas, duo ex illis, audito quod proxime ignis exterminandi essent judicio, finxerunt se credere quod Catholica credit Ecclesia, et pro pace Ecclesiae aquae examine satisfacturos. In ipsa igitur processione Paschalis solemnitatis adducti sunt in medium maximae multitudinis, quae totum claustrum occupabat, stante Guichardo Lugdunensi archiepiscopo, et Bernardo Nivernensium episcopo, magistro quoque Galterio Laudunensi episcopo, cum Guillelmo Vizeliacensi abbate. Itaque requisiti de fide per singula capitula, sic se credere dixerunt sicut Catholica credit Ecclesia. Requisiti de exsecrabili sacramento erroris sui, nihil se scire dixerunt, praeter praescriptam infidelitatem ecclesiasticorum sacramentorum. Requisiti utrum ita se credere, uti professi sunt, et nihil de secreto erroris amplius se scire aquae examine probarent, ita se facturos sponte absque aliqua adjudicatione responderunt. Tunc omnis Ecclesia uno ore exclamavit, Deo gratias. Et respondens abbas dixit omnibus qui aderant: « Quid ergo, fratres, vobis videtur faciendum de his qui adhuc in sua perseverant obstinatione? » Responderunt omnes: « Comburantur, comburantur. » Sequenti die adducti sunt illi duo qui videbantur revocati, ad judicium examinis aquae; quorum unus omnium judicio salvus per aquam factus est. Fuerunt tamen nonnulli qui exinde dubiam tulere sententiam. Alter porro remersus in aquam, fere omnium ore damnatus est. Unde carceri mancipatus, quoniam varia quorumdam, etiam sacerdotum ferebatur sententia, iterum ipso petente, ad aquae judicium reductus, et secundo demersus, nec vel parum ab aqua receptus est. Bis denique damnatus igni ab omnibus adjudicatus est: sed deferens abbas praesentiae suae, publice caesum eliminari praecepit. Caeteri autem numero septem igni traditi exusti sunt in valle Esconii (an. 1167).