[3,0] LIBER TERTIUS. [3,1] Pontius abbatum regni celeberrima uirtus, Vizeliacenses sorte regebat oues. Dumque sibi morum parat instrumenta bonorum, Dum sibi commissae prouidet Ecclesiae; Suscitat inuidiam turba turbatior omni, Seruorum in dominum seditiosa manus. Plebs armata dolis, dux et uia proditioni, Frangere docta fores, et spoliare domos. Aedibus ausa dehinc assultum impingere sacris, Inque necem domini tangere sacra manu: Quae mala, quot clades rabies complesset iniqua, Ni celerem prudens abba tulisset opem? Si rerum causas quaeris cognoscere, lector, Praesentis libri pagina pandet iter. Hanc tibi noster Hugo uir stemmate Pictauiensis, Elegit gratis pendere mente, manu. Perlege, cognosces quantum bene, quam sapienter Quamque suo fulgens ordine currat opus. Inuida lingua tace, cui uirtus est inimica, Cui semper studium uelle nocere bonis. [3,2] Graeci cuiusdam famosissimum fertur prouerbium, quod in tripoda Apollinis dicitur inuentum: Scito te ipsum, et uide te ipsum. Nihil in humana natura utroque clarius, nihil pretiosius, nihil denique excellentius. Per haec quipppe singulari praerogatiua passibilibus cunctis homo praefertur, et connexa unitate impassibilibus quoque coniungitur. Est autem scire seipsum, propriae dignitatis conditionem nosse atque intelligere; uidere quoque seipsum est ipsam dignitatem conditionis sinceritate fidei, et pietatis cultu excolere. Quia igitur primae parti specierum praedictarum, hoc est scientiae, supponitur quod intendimus, de dignitate Vizeliacensis quo potuimus compendio partim in superiore libro egimus: in quo, dum res commendare et non uerba iactitare studuimus, quasi placidi aequoris terga sulcantes enauigauimus, scientes pium lectorem ex superficie uerborum pondus negotii coniecturum. Verum, quoniam praedictae libertatis siue dignitatis uestes, scilicet Ecclesiae possessiones, quidam ore canino lacerare, uel pede belluino discerpere, audacia fisi, non uirtute freti, conati sunt; placuit serenissimo atque strenuissimo Patri nostro uenerabili Pontio abbati per haec scripta mandare longe post futuris, qualiter et quomodo per diuinam prouidentiam et conatus aemuli euanuerint, et Ecclesia suis ipsis casibus enituerit. [3,3] Nec uero istis quasi proprium exercentes ingenium otiosi incumbimus, quibus uoti esset propriae potius quam alienae eruditioni uacare. Sed mouemur utique tum coaeuorum probitate, tum succedentium utilitate, tum Ecclesiae matris dignitate. Mouemur necne irrepugnabili iam dicti Patris imperio, qui pro hac eadem libertate et dignitate ad sanguinem usque decertauit, licet uotum sceleris percussor non obtinuerit, nihil tamen in eo defuit quin fere totum se immunitati Ecclesiae impenderet, et suam pro illius salute negligeret. Cuius uidelicet Ecclesiae sponsae suae casto flagrans amore, cum iura illius per aliquot annos et officiosissime disponeret, et strenuissime administraret, inuidente fortuna, naeuo eam prauae commistionis constuprari persensit. Tum ille zelatus, et stans ex aduerso pro domo Israel, sese obicem adulterinis obtutibus praebuit, et per plura uitae suae pericula clariorem et perspicabiliorem libertatis sponsae suae puritatem effecit, sicuti nostram infirmitatem Deo iuuante, et nostram paruitatem ipsius Patris auctoritate corroborante, in sequenti more nostro sectantes compendium, propalare curabimus, quatenus et praesentes habeant quo fruantur, et futuri quid aemulentur. Quia etenim piorum est communi potius quam priuatae utilitati intendere; sategimus et nos profectui futurorum prouidere, et charitatis uestem ad talum usque protendere. Opus ergo pium pius lector pie legat; susurro autem et detractor procul absistat. Cui autem nostra displicent, aut adulterinus, si tamen filii nomine dignus fuerit, aut uernaculus, nedum dicamus Ecclesiae inimicus reputabitur. Si enim placuit antiquis uel aniles fabulas, uel monstruosa portenta ob solam elegantis ingenii ostentationem tradere memoriae, et haec etiam nostris temporibus non infructuose aliquando leguntur; multo acceptabilius, multoque fructuosius fore futuris credimus, nosse tum gestorum ueritatem, tum ipsius fructus honestatem: neque prorsus talia fatemur quasi fraternae charitatis examen dedignantes, quin demantur ea quae forte per excessum effluxerunt, et suppleantur itidem ea, quae uel nostram praeteriere notitiam, uel styli non admisit compendium. Utrobique sane simplicem interpellamus affectum, quo et nostram non erubuimus penuriam, et tanti oneris non negleximus laborem. [3,4] Cum Vizeliacensis Ecclesia ex dono fundatoris et ex dignitate Romanae auctoritatis praerogatiua libertatis polleret, et oraculo beatae dilectricis atque famulatricis Dei Mariae Magdalenae, quae ibidem condita toto orbe praedicatur et adoratur fortissima emineret, multis ex partibus ad eam plures conuolauerunt, et tam sui copia quam rerum affluentia illud oppidum illustre conspicuumque reddiderunt. Praedia quoque ut erant amplissima et sibi contigua, locum ipsum suo situ delectabilem, opulentissimum adeo effecerunt, ut spectabilis ad usque fines terrae clareret, et gloriosus in uniuerso orbe emineret. Huius loci corpus tanta et tam speciali charitate proprietarii iuris capiti suo Ecclesiae unitum et compactum iungebatur, quod in qualibet parte sui cuiusquam participium dominii uel societatis admittere tanquam profanum atque insolentiae incentiuum abhorreret, et seipso per apostolicam gratiam in allodio testatoris constans, nemini contractu alicuius seruitutis, nisi tantum apostolico pontifici, ceruicem flecteret. Ad cuius integrae libertatis notitiam si quis oculos castos ingenuae simplicitatis intendat, perlecto fundatoris testamento relegat, et primordialis, atque antiquae auctoritatis Romanorum pontificum priuilegia, uenerandi scilicet Nicolai et utriusque Ioannis, Benedicti quoque, necne alterius Benedicti, Leonis etiam et Sergii, et Stephani, et Marini, sed et diuae recordationis Urbani, qui de Cluniaci monasterio ad apostolatus administrationem assumptus, praedecessorum priuilegia seu decreta pro libertate iam dicti coenobii Vizeliacensis, non solum intemerata et rata atque inconcussa esse uoluit, imo etiam et suae auctoritatis munimine corroborauit. Illis denique omnibus diligenter perspectis, nulla certe contraria, uel repugnantia offendet, nec fictitia et subreptitia esse omnino comprobabit; cum pro certo impium et sacrilegum sit sentire apostolicos uiros contraria sibi decernere, et quod ex opposito allegari potest, sibimetipsis repugnare. [3,5] Felicis etenim memoriae Gerardus comes, cum pia coniuge Bertha, ob timorem Dei, et sui suorumque salutem, monasterium supra Choram fluuium, in proprio et liberrimo allodio suo construxit, et congregationem famularum Dei ibidem constituit, quod etiam monasterium cum omnibus rebus ibi collatis beatissimis apostolorum principibus, et illorum in Romana sede per saecula successoribus dato testamentario libello perpetuae possessionis regendum defensandumque contradidit, dimota et penitus exclusa omni beneficiaria potestate cuiquam dandi, aut mutandi licentia. Sed cum propter crebras irruptiones Saracenorum praefatum monasterium pene fuisset subuersum, ne piis studiis hostilis praeualeret inuidia, reaedificatum est illud ab eodem comite in adiacenti monte siue castello Vizeliacensi, ac feminino sexu commutato, seruorum Dei primus effectus est abbas Eudo. [3,6] Tantae igitur deuotionis pietatem eiusdem comitis Romana sedes gratanter et benigne suscipiens, placuit ipsum coenobium proprio iuri et allodio B. Petri ascribere, et gratia uel dono apostolicae auctoritatis auctum munire. Siquidem huiusmodi priuilegia suae apostolicae auctoritatis decreto Romani pontifices indulgentes concesserunt et confirmauerunt, atque statuerunt, ut nulli imperatorum, nulli regum, nulli antistitum, nulli quacunque praedito dignitate de his quae eidem monasterio ab eodem comite uel a quibuslibet de proprio fuissent iure collata, sub specie cuiuslibet causae siue occasionis minuere, uel auferre, siue suis usibus applicare, uel aliis quasi piis causis pro suae auaritiae excusatione liceat quocunque modo concedere, sed ab eis qui in eodem loco religiosa conuersatione degerent, illibata et sine inquietudine possiderentur; ea conditione ut nullus Romanorum pontificum unquam uel usquam quiddam de eisdem rebus cuiquam beneficiare, commutare, aut sub censu concedere, uel retinere per futura tempora pateretur, sed censum tantummodo unius librae argenti in testamento traditionis singulis annis ab eodem monasterio Romana sedes accipiens, piae paternitatis suffragium sollicitudine pastorali uigilanter contra omnes infestantes eidem impendere studeat. Statuit quoque sedes apostolica, ut sine cuiuslibet subreptionis astutia communi consensu fratrum, uel sanioris partis eiusdem coenobii consilio, electo abbate, et a Romano praesule approbato, de ordinatione ipsius, aut monachorum, uel clericorum, necne presbyterorum, seu de largitione chrismatis, aut consecratione basilicae, aut de quacunque commoditate spiritualis uel temporalis obsequii nullus pontificum, nullus regum, nullus uel Ecclesiasticae uel saecularis personae fidelium, per se suppositamue personam accipere, aut iuris aliquid sibi uindicare auderet. [3,7] Taliter apostolicis priuilegiis compositis, Francorum quoque regum maiestas eidem coenobio clementer prospexit, et precibus illustris Gerardi comitis fauens tale edictum eidem fieri constituit, per quod quidquid apostolicae sedis decretum sanciendo deliberasset, absque alicuius contradictionis scrupulo perpetuis temporibus inconuulsum manere statuit; praecipiens ut nulla saecularis persona, uel ex missis regiis in praefato coenobio, aut praetitulato castello, seu uillis ad locum ipsum pertinentibus potestatiue mansiones acciperet, aut paratas seu freda, uel cespitaticum, seu pontaticum, aut inferendas ab eo exigeret. Quisquis uero hoc immunitatis decretum temerare praesumeret, sexcentorum solidorum mulctam coactus exsolueret, medietatem scilicet fisco regio, et medietatem Ecclesiae cui litem intulisset. Quod suae auctoritatis praeceptum ut pleniorem firmitatis uigorem obtineret, manu sua illud firmauerunt, et sigilli sui impressione signauerunt. [3,8] Sub tantae igitur libertatis et immunitatis integritate nouella plantatio nouo cespite pullulauit, et ramorum suorum uiridi fertilitate plurimas prouincias illexit. Sed, quoniam inter caetera uitia quae in praeuaricatione primi parentis humana contraxit natura, inuidiae liuor atrocius humanum genus infecit, multi hac peste corrupti tam Ecclesiasticarum quam saecularium circumadiacentium potestatum, stola libertatis spoliare, et gloria suae nobilitatis priuare iam dictum monasterium conantes, de corde in corde locuti cogitauerunt ad inuicem nequitiam, et pertranseuntes in affectum cordis, ignominiam reportauerunt suae confusionis. Licet etenim diuersis temporibus uel pariter uel uicissim sibi succedentes, sacri coenobii pacem uexare, inquietare, perturbare molirentur, et maximos magnaeque auctoritatis eiusdem coenobii Patres multifarie multisque modis afficere non uererentur, omne tamen uirus nequitiae suae malignitatis, totumque posse suae prauitatis generatio nequam et uiperina in praestantissimum atque prudentissimum nostri temporis abbatem Pontium euomuerunt, et euomentes contabuerunt et defecerunt, euiscerati sunt et annihilati sunt. Pia quippe Vizeliacensium abbatum sollicitudo, ob crebras impiorum hominum infestatione comitibus Niuernensis ciuitatis liberalissima indulgentia frequenter spontaneum impendebat obsequium, quo deuotius contra omnes aduersantes praesidium ferrent Ecclesiae, quae nullo iure sibi obnoxia, sedulo gratuita sibi largiretur beneficia. Verum degener animus beneficiis semper abutitur, atque gratuitis obsequiis insolentior nonnunquam efficitur, nec obsequium gratiae ascribitur, quod ingrato decernitur. Unde factum est ut Guillelmus, qui postmodum Carthusiae effectus est monachus, dum Niuernensis ciuitatis consulatum gereret, salariis atque aliis Ecclesiae beneficiis insolenter abusus, nonnullas ab ea consuetudines non solum pacis, sed etiam libertatis inimicos, per uim tyrannidis exigere nitebatur. Cuius aspernatus insolentiam uenerandus abbas Pontius, rationabiliter denegauit quod iniuste petebatur, et prudenter conseruauit quod potestatiue exigebatur. Dolens itaque Niuernensis sic se repulsum, in tantam exarsit iracundiam, ut stratas regias a Vizeliaco diuerteret, et publicum commeatum a uico prohiberet. Tunc Vizeliacensis cum beneficio nec prece graui comitem a proposito flectere potuisset, sanctae matri apostolicae sedi Romanae Ecclesiae insinuauit oppressionem monasterii sui, et qua tyrannide ius uel allodium beati Petri comes insectaretur, exposuit. Summus autem pontifex eidem comiti reiterato scribens ut ab insectatione specialis filiae suae Vizeliacensis Ecclesiae desisteret, monuit; ut etiam eius paci et libertati fauendo pro B. Petri reuerentia prouideret, iniunxit, ne si apostolica iura usurpare praesumat, uniuersalis Ecclesiae inimicus et temerator existat. Quod si quid iuris in eodem monasterio sibi competere crederet, ab apostolica gratia non diffideret, dummodo quietem Ecclesiae non uexaret; alioquin si secus contenderet, onus apostolici baculi se laturum non ignoraret. Vizeliacensem quoque idem praesul auctoritate apostolica commonuit, ne de iure monasterii in aliquo alicui cederet, neue Patrum terminos transgredi praesumeret, imo de Dei et B. Petri auxilio confideret, et uiriliter pro Ecclesia decertaret, ne si Ecclesiae integritatem commaculari permitteret, ipsius integritatis proditor existeret. [3,9] Diu ergo inter Vizeliacensem et Niuernensem protracta controuersia, tandem ad hoc uentum est quod abbas et comes communi assensu in laude et concordia, seu diffinitione Bernardi abbatis de Claraualle, et Hugonis de Tilio, atque illorum quos ipsi ad hanc uellent uocare concordiam se exposuerunt; ut quod praefatae personae super hac re concorditer diffinirent, irrefragabiliter obseruarent. Festo igitur die solemnis Paschae, cum uniuersa fere Gallia solito crebrius Vizeliaco conuenisset ob frequentiam orationis, simulque ob reuerentiam piissimi et religiosissimi regis Ludouici Iunioris, qui suis ibidem in humeris crucis Dominicae uexillum Hierosolymam peregrinaturus suscepit, conuenit pariter et comes cum iam dictis personis: qui uenientes apud Bassiacum Ecclesiae grangiam, die statuto, quarta scilicet feria infra octauas Paschae, taliter comes calumniam suam exorsus est: « Ecclesia Vizeliacensis, inquit, in aduocatione mea est: uolo ut quoties abbati mandauero, mihi et hominibus meis secundum iudicium curiae meae iustitiam faciat, negare non debet. Et si aliquis aduersus eum dicere uoluerit quod ei iustitiam negauerit, dictante meo iudicio se defendere debet. » Ad haec abbas respondit, quod nullatenus hoc facere deberet; quia abbatiam Vizeliac. a praefato comite non haberet. Cumque esset ipse monachus et sacerdos et abbas, laicali iudicio se subdi nolebat, nec per tales personas aut in se aut in monachos suos sententiam suscipere non debebat. Iterum comes quaerebat quod homines Vizeliaci ad Ecclesiam pertinentes, de iustitia sua esse uolebat, et quoties sibi placeret abbati mandaret, ut pro susceptione coacti iudicii ad curiam suam eos duceret, et si forte inter homines ipsos et abbatem aliqua querela emerserit, dicebat idem comes nonnisi per manum suam, tantum in curia abbatis, debere eos inire concordiam. Respondet abbas, quod Ecclesia Vizeliac. non esset ab ipso, nec a parentibus suis fundata, nec homines de feodo suo erant, nec abbas aut Ecclesia eos ab ipso habebat; et ideo indignum erat, ut illius subderentur iudicio, de cuius non erant beneficio. De concordia uero Burgensium nihil ipso auditu dicebat iniustius esse, et ueritati omnique iustitiae contrarium, cum pax sit omnibus communis, et beati pedes euangelizantium pacem protestentur a diuinis Scripturis et a sanctis Patribus, neque ista uel huiusmodi consuetudo fuerit in Ecclesia a priscis temporibus. Rursus comes dixit, quod homines sui de Clemiciaco, cum ad nundinas uel ad forum Vizeliaci ueniebant, in plateis sua mercimonia deponebant, et a consuetudine aliorum hominum immunes se esse dicebant, et ideo querebatur quod telonearii abbatis ipsas consuetudines ab eis uiolenter exigerent. Abbas ad haec respondit, quod plateas in proprios usus ab antiquo habebat, et nemo aliquid iuris exceptum habebat, et cum omnes homines ad nundinas siue ad forum Vizeliaci aduentantes secundum diuersitates mercium teloneum gratanter exsoluerent, uolebat ut similiter et ipsi consuetudines redderent, qui non dicebant qua iustitia retinere deberent. [3,10] Tunc Hugo de Tilio testatus est comitem nullum ius in hac querela habere, quia tempore domni Renaldi abbatis Vizeliaci, postmodum Lugdunensis archiepiscopi, super hac re ab ipso comite querela mota est, quam ipse comes accepta ab eodem abbate pecunia per manum suam, Hugonis scilicet de Tilio, penitus dimisit, et de caetero nunquam se quaesiturum eam fideliter promisit. [3,11] Iterum comes quaesiuit stratam, quae tendit de Esconio usque Blanniacum, et illam de Prisseio, et alias a crucibus et a terminis usque Vizeliacum constitutis. Cui respondens abbas dixit, quod stratam de Varginiaco, quam comes requirebat de Esconio usque Blanniacum, illa fuit Erueo de Donziaco, et Sauarico de Varginiaco dominis castri Censorii, qui ipsam stratam, et totam terram de Varginiaco cum omnibus appenditiis suis, scilicet aquis currentibus caeterisque quae iure haereditario in allodio possidebant, ipsi eam dederunt, et uendiderunt beatae memoriae Artaldo abbati, et Ecclesiae Vizel. ac super altare BB. apost. Petri et Pauli multis astantibus Deo et B. Mariae Magdalenae, atque ipsis apostolis, cum omnibus appenditiis suis obtulerunt; quam terram Ecclesia Vizeli. per 40 et eo amplius annos iure haereditario hactenus in pace totam ex integro absque omni calumnia possedit. Latrones uero in publica uia captos ibidem suspendit, et de caeteris malefactoribus iustitiam fecit, et si quid ibi inuentum fuit, sine uiolentia quiete habuit. Terra porro de Prisseio fuit allodium ducis Burgundiae, quam quidam milites ab ipso tenebant, qui eam B. M. Magdalenae dederunt, ac uendiderunt. Ab illo itaque tempore usque nunc et Ecclesia et abbas Vizel. in pace sine aliqua interruptione totam ipsam terram, et uiam publicam intus uillam et extra, cum uiis publicis et semitis tenuit et possedit. De qua re et aliis supradictis abbas plurimos testes habuit et nominauit; Martinum scilicet et fratres eius de Prisseio, et multos alios in uilla uiuentes, qui dixerunt se in strata sex latrones falsam monetam deferentes comprehendisse, et Vizeliacum pro iustitia facienda praeposito reddidisse. Insuper bouem unum in uia publica sine domino inuentum Renaldo monacho de Prisseio, qui eo tempore ibidem morabatur, sicut ius Ecclesiae reddidisse. Quae omnia sine dilatione praedicti uiri parati fuerunt probare. De aliis uero stratis, scilicet de Fontaneto, et de Craia, et de Monte Tirohet, et de caeteris Vizeliacum usque tendentibus, abbas respondit, quod antecessores sui iustitiam earum sine querela diu multumque tenuerant, qui et ipsae stratae per uiam Ecclesiae transeunt, de quibus omnibus multos testes habuit, Guinimerum olim decanum, Girardum decanum, Hugonem praepositum, Renaldum Dautran, Renaldum de Sancto Christophoro, Guillelmum de Ponto, et fratrem eius Ionam, Arnulfum de Ferrariis, Robertum de Monterohillone, Guidonem Forestarium, Durannum de uilla Lohet, Durannum de Chasteneto, Constantium praepositum de Fontaneto, Stephanum praepositum de Blanniaco, Aimonem Nummularium, Bonumamicum de castro Censorio, Gofridum Bertinum, Blanchardum de Sarcitorio, Stephanum Beurandum, Odonem pulchrae similitudinis, et multos alios. Quae omnia a summo pontifice in perpetuum tenenda confirmata sunt, et ne ab aliquo super his Ecclesia uel abbas molestentur sub anathemate interdictum. Hae fuerunt querelae comitis, et hae repulsiones earum, abbate refellente. [3,12] Post haec conquestus est abbas de praedicto comite, quia per uiam publicam ab Altissiodoro usque Vizeliacum institores et mercatores omnes auertebat, et Vizeliacum ire non permittebat. Comes respondit, quia olim sic fecerat, nec ab aliquo abbate interpellatus de hac re fuerat. Econtra abbas dixit, quia strata quae Vizeliaco tendebat aeque erat regalis, publica, antiqua uia sicut Niuernensis ac securior, et iniustum erat ut itinerantes reuocaret a uia quae sibi facilior et melior uidebatur, cum plures orationis causa magis quam negotiationis ibi conuenirent. Iterum abbas conquestus est de teloneariis comitis, qui assidue homines suos per Altissiodorum transeuntes depraedabantur, dicentes quod abbas in tribus festiuitatibus, scilicet Paschae, et Pentecostes, et B. M. Magdalenae, eos cum omnibus sociis suis procurare deberet, et unicuique ceram pondo unius librae pro pedagio uini Altisiodorensis, quod emere solebat, dare. Respondit comes quod praedicti pueri sui hanc consuetudinem ab abbate Renaldo constitutam in Ecclesia habebant. Abbas ad haec dixit se nescire hanc consuetudinem, si uerum erat, tamen consilio capituli factum non fuerat, ac per hoc nec ratum nec stabile esse potest, uel debet. [3,13] Igitur postquam signum Dominicae crucis rex piissimus Ludouicus Iunior Hierosolymam profecturus suscepit, plures facti huius fama et exemplo incitati, transmarinam peregrinationem arripuere: inter quos etiam duo filii Niuernensis comitis, uidelicet Guillelmus et Renaldus, comitatui regio sese coniungentes, eamdem profectionem susceperunt. Ipse quoque pater eorum desiderio alterius priorem uitam commutans, habitum religionis et uitae finem apud Carthusiam accepit. Sed quia uenerabilis dilectricis atque famulatricis Dei M. Magdalenae sepulcrum gloriosum et religione sanctissimum iniuste uexando afflixerat, poenam criminis ipse a cane deuoratus excepit, et iniustitiae uindictam suis reliquit haeredibus. Nam Renaldus captiuitatis miseriam turpiter sortitus, seruituti barbarae gentis infeliciter addictus est, ut pater, qui Vizel. Ecclesiae libertatem deprauare tentauerat, seruitutis experiretur opprobrium in filio. At uero Guillelmus paterni consulatus haeres et sceleris, cum ab Hierosolymis reuertens naufragium pateretur, de salute propria periclitabatur. Rebus autem expositis, cum iam in articulo mortis omnibus constitutis a circumstantibus moneretur, ut quae pater illius contra ius fasque in Vizel. monasterio usurpando sibi uindicabat, pro communi salute sui et suorum remitteret, uix tandem urgente periculo cessit, et iureiurando sub testificatione deuouit, nullas deinceps procurationes... Paschae et transitus B. Mariae Magdalenae solemnitatibus se repetiturum in monasterio. Nec mora, mira Dei uirtute, ipsa eius dilectrice B. Maria Magdalena suffragante, mirabiliter ab angustiis praeruptae rupis quo nauis inciderat, repente eripitur, et turbido aequore transmeato, quieto littori redditur. [3,14] Interea praeclarus abbas Pontius terram ac familiam praedicti Niuernensis procurabat, atque ab incursantibus undique defensabat; tum quia monasterio suo eatenus prospici sperabat; tum quia idem Guillelmus cognationis affinitate sibi coniunctus exstabat. Quem reuertentem ab Hierosolymis naufragum excepit, et occurrens ei honorifice a penuria, qua grauiter premebatur, sufficienter releuauit. Incolumem denique familiam cum totius immunitate possessionis suae illi consignauit; nec multo post etiam inimicos illius cum satisfactione in gratiam reflexit. Inuitatum deinde Vizeliaco coram fratribus uocauit, et ut quod fecerat uotum persolueret Deo, monuit. Paruit ille in facie, quamuis dolos uersaret in mente. Capitulum ergo ingressus fratrum, naufragium suum illis exposuit, quod B. M. Magdalenae interuentu liberatus sit, confitendo absoluit, uotum quod ob gratiarum actionem fecerat, expediuit, et a patre usurpata salaria, uel cibaria, concedente uxore sua, et filio suo Guillelmo, praesentibus innumeris, remisit, concessit, confirmauit. Cumque multa sibi bella increuissent, assistebat ei in omnibus, et auxiliabatur abbas Pontius, sperans mitigare se posse feroces animos, et procliues atque praecipites ad usurpandum ius alienum; et cum totis animis flagraret ad impetendam Ecclesiam, reprimebatur tamen nimiis cognati beneficiis, quibus obsequentem uerebatur impetere aliquibus praeiudiciis. Unde cui pro natura uitium inerat, toto spiritu suo meditabatur, quoquomodo inuenire posset occasionem calumniandi Ecclesiam uel abbatem. Viri autem iniquitatis, quorum cor clibanus erat impietatis, dolentes se amisisse maximos quaestus suae libidinis, quibus fruebantur in comessationibus quae Comiti frequenter Vizeliaco exhibebantur, pronum ad omne malum circumueniunt animum principis, et ut detrimentum, quod sua sponte admiserat, renouatione siue commercio alterius litis recompensaret, suggerunt. [3,15] Erat autem Vizeliaco quidam qui dicebatur Hugo de S. Petro aduena, genere et moribus ignobilis, quem natura inopem protulerat, sed manus arte docta mechanica locupletem effecerat. Is, ut erat acer ingenio, et in omni uersatus nequitia, comitem modo muneribus illiciebat, modo fraudulentis spebus animabat, quatenus extorqueret ab Ecclesia ius iustitiae, seu iudicii dirimendi uel examinandi causas hominum Vizeliacensium. Sperabat enim nefandissimus homo toti se principari uico, si per gratiam tyranni iurisiudicii sibi daretur optio: quare nonnullos prauitate sui similes clandestinis conciliabulis huic malignitatis proposito sibi associabat, ut sub specie libertatis proditionem meditarentur, et obtentu pietatis dolos machinarentur: affluentia siquidem rerum semper apud degeneres animos insolentiam parit. Dumque plus quis censu potest, quam alter natura, regiis etiam naturalibus sese praefert, et oblitus sui mane erigitur, dum occulta conditione superbus incedens priuatis gloriatur. [3,16] Monachus ergo quidam de monasterio Vizel, dum possessiones circuiret Ecclesiae, contigit eum in quodam nemore, quod erat iuris Ecclesiae, deuenire, et cum inuenisset, quemdam uetitum nemus praecidentem, securim pro uade uoluit ab eo auferre; sed conuersus ille monachum grauiter cecidit, et circumuentum ab equo cui insidebat, deiecit. Tunc monachus accepta iniuria dehonestatus ad propria rediit, et illatam sibi contumeliam clientibus monasterii aperuit. At illi tantam indignitatem non ferentes, nocte ueniunt ad domum hominis, et effossis oculis illius, noctem ei intulerunt perpetuae caecitatis. Quod factum cum resciret comes, dissimulato gaudio quasi nactae opportunitatis calumniandi, perditionem minatur huiusce rei factoribus; diuque conceptam in corde nequitiam pedetentim parturiens, renouare disposuit quam pater sopitam reliquerat litem. [3,17] Superueniente itaque beatissimae dilectricis Dei Mariae Magdalenae festo solemni, cum in hospitio monasterii ex more consedisset, seruos suos iussit stare prae foribus, quatenus si forte uisitaturus illum abbas aduenisset, ab ingressu eum prohiberent. Qui factis iussa complentes aduenienti abbati obices ianuas clauserunt, comitem esse in conclaui deintus responderunt. Repulsus abbas sustinuit et hanc cum patientia contumeliam, et suspectus ingrati hominis nequitiam, utrobique liberum gerebat animum. [3,18] Existente autem comite apud Cluniacum, ingressus est ad eum abbas, causamque ostentatae indignationis requisiuit ab eo, quo praetendente orbati hominis calumniam: non esse iuris illius hominem abbas respondit. At ille filiolum suum hominem esse dixit, hoc est ab utero matris denominatum. Arridens abbas quasi ludo, utrum ius iustitiae ab eo dignaretur accipere requisiuit, quo negante, utrum etiam per manum amicorum et domesticorum suorum, et illius in concordiam rediret, identidem rursus requisiuit. Idipsum eo renuente, interrogauit iterum abbas, utrumne necessario sibi incumberet, ut se suaque ab eo obseruaret. Respondente illo sic sibi opus esse, diffidatus abbas ab eo recessit. Misitque comes satellites suos in quamdam possessionem monasterii, et depraedatus est eam abductis animalibus et spoliis multis. Obsecrante proinde abbate, ut ablata sibi concederentur; tunc tandem hactenus absconsum uirus comes effudit, et ut abbas in curia eius de quibuslibet ab eo uocatus iuris iustitiam exsequeretur, expetiit. Abbas respondit contrarium aduersumque omnino esse tam diuinis legibus quam Ecclesiae moribus, necne etiam apostolicis decretalibus quod expostulatur. Et turpe atque indecorum, inquit, mihi est, ut libertas monasterii quae per multa tempora sub diuersis Patribus florens, hactenus etiam impraesentiarum uiget, per eam quae a te mihi est cognationem seruituti addicta depereat. Nec tantum affinitati, sed et naturae inimicatur quod intendis, dum diuina iura homo tibi subdere moliris, quae me cognato et parente tuta illibataque conseruare et augere debuisses. Quam uero inhumanum sit beneficiis talem uicissitudinem rependere, coram est inspicere, dum tibi deferenti honorem et munificentiam, sempiternum mihi praestare contendis opprobrium. Verumtamen cum de caetero gratum tibi spondeam obsequium, sed in hac expostulatione scias me nullatenus tibi cessurum. [3,19] Quo audito tyrannus accensus est nimis, et multa interminando, grauiora inferendo, excidio ecclesiae totus incubuit: aduersus quem Romanum per internuntios interpellat abbas suffragium. Interim mediantibus amicis pro pace comiti supplicat; comitis malignitatem sese immeritum perorat, concordiam saluo iure priuilegiorum et dignitate Ecclesiae repraesentat; proinde multorum magnorumque optimatum, pluribus in locis colloquia multa, uariaeque uersantur sententiae. Attamen amicitiae nusquam procedit pax, quoniam discurrit ubique discordiae fax. Ut ergo cognouit tyrannus quod legatos suos Romam abbas misisset, protinus missa expeditione per praedia et possessiones monasterii Vizeliacensis, ubicunque in Niuernensi seu Altisiodorensi pago aliquid Ecclesia iuris habebat, totum inuasit, diripuit, abduxit, spoliauit. Praepositos quoque, et singularum rerum monasterii procuratores, per sacramenta pollicitae fidei coegit, quatenus in nullo negotio monachis parerent, nec de aliqua ratione abbati uel suis responderent. Satagebat quidem callida uersutia praeuenire abbatis legatos, si forte aliquod cessionis uerbum uel ab inuito utcunque posset extorquere. At ille prudenter usus rebus in periculo constitutis consuluit, de competenti satisfactionem comiti repromisit, amissa recepit, eidem B. Iacobi oraculum adeunti dona et exenia multa largitus est. Sed quae beneficiorum copia cupiditatis uoracitatem opplere queat? nempe animus corruptus nihil aliud nouit quam uel recta peruertere, uel de rectis praua coniectare. [3,20] Reuersus denique comes ab Hispaniis, diem ex mandato abbati statuit, ut in eius praesentia de quibus foret interpellatus iudicium curiae principalis susciperet. Enim uero cui baculus Petri commissus fuerat, Petri constantiae et magnanimitatis omnino expers esse non poterat. Igitur eo dissimulante mandata tyranni statim edicto proposito denuntiauit comes, ne quis mercandi, uel uiandi seu religionis obtentu Vizel. ingrederetur, neue ab Vizel. quispiam ad publicas nundinas, siue ad publicum commeatum prodiret. Quisquis porro constitutum temerare praesumeret edictum, praedae omni occursanti pateret. Taliter uicanis obsessis, coepere aliqui intrinsecus furtiuo murmure susurrare, dicentes auctorem simul et causam malorum omnium esse abbatem, qui et nouis et iniustis legibus eos premeret, et tyranni furorem, cuius infra terminos claudebantur, aduersum se in interitum eorum concitaret. Felices demum se ac beatos fore praedicabant, si reiecto Ecclesiae iugo sese manciparent comitis arbitrio. Tunc quippe et extremos hostes non formidarent, et internos exactores uelut exiguas muscas a se abigerent; sed, et si opus esset, cum abbate iudicio aequipollenter contenderent, cum plures fortiori innitentes paucorum et imbellium dominatione sese eriperent. Nec latuit comitem talia eos inuicem mussitare, Hugone profano impia consilia sibi perferente. Cuius amplexatus dolum quo instruebatur, quoniam si Vizeliaco ueniret, et uerbum de abbatis desertione quasi tentando usus temperanter ad uicanos haberet, non dubium quin potior et copiosior pars eorum sibi fauens protinus manum deditionis ei daret; recompensato foedere, quo protectionem et auxilium suum eis ubique praestaret, uenit Vizeliaco: cumque in hospitio monasterii ex improuiso descenderet, clam ad se uicanos conuocat, desertionem illis suadet, secum eos agere contre abbatem orat, dicens quod se irato nusquam subsistere haberent, se pacifico nec etiam dominum suum formidarent. [3,21] « Videtis, ait, quoniam cum sim legitimus aduocatus et tutor Ecclesiae huius, solus abbas impedire communem uestri salutem contendit, dum praeripiendo quod iuris est alieni, ius iustitiae quidem a me repetit, quod ipse calumniantibus me iudice uel aduocato exsequi dedignaretur. Et quis tantam ferat arrogantiam, imo iniquitatem, quod sua quis repetens, aliena indiscusse detineat? quam uero causam habere possum in faciem diripientium bona uestra, iure ipsorum tyrannice retento? Denique pluris est, inquit, aliquid posse, quam petere iugiter. Quid autem et quantum, uel quam late nostrum ualeat posse, nihil experto euidentius argumento. At monachorum preces et si quando repulsam non merentur, inefficacia saepius diminuuntur. Quorsum igitur uestra tendant uota, uestra interest. Nam nobis fauentes, et posse nostro communicantes, iam cassas monachorum preces, et futile abbatis auxilium non curabitis, tutum habentes ac liberum ingressum et regressum quaquauersus destinaueritis, perpetua potiti securitate tam uestri quam bonorum uestrorum. » [3,22] Haec dicens ac prorumpens in singultus, lacrymas fudit impietatis, quas hauriebat de puteo coenulentae cupiditatis. Quam malesuadae suggestionis tentationem praecauens abbas, coetum conuocat fratrum, et ut euntes prostrati solo tenus pariter comitem deprecarentur, quatenus eorum misertus Ecclesiae parceret, admonuit. Obtemperantes filii monitis paternis, ad pedes tyranni relinquentes mensas pariter corruunt, et ut sibi, imo Ecclesiae amore Dei, et eius dilectricis reuerentia parceret, suos uel Ecclesiae homines ne seducendo peruerteret, suppliciter efflagitant. Quibus ille colubrino corpore, non columbina mente econtra deiectus respondit, se nihil aliud ab eis requirere praeter quod ius proprium repetentes, itidem et ipsi per manum illius ius alienum exsequantur. « Et mire, inquit, stupeo, cuinam aequitati ascribatur tanta insolentia; quod me aduocato et iudice alios compellatis; ipsi autem aliis quoque compellantibus, me itidem aduocato et iudice quod iustum est exsequi dedignamini; nec uero homines uestros uel seducere, uel reuocare a uobis, ut dicitis, studeo; sed quos de more et de iure meo ubique ab omnibus tueor ac defendo, legitimo ac publico iudicio curiae meae uel purgatos, uel iustificatos esse decerno: quisquis enim, ait, quod suum est repetit, alieno aeque iuri cedere debet. » Fratribus ad haec respondentibus, iuxta consuetum diu morem Patrum suorum, et statuta apostolica se nemini negare quod iustum est, tota subito domus confuso clamore repleta est. Iterum fratres, quia festi B. Mariae Magdalenae solemnitas instabat, comitem deprecantur, ut uel aliquot dierum inducias sibi concederet, quo publico concursu festos dies peragerent. Quibus ille nec obsidione a se conclusos, nec captiuitati eos esse addictos, quo talia peterent, respondit: « Quia, inquiunt, prohibuisti intentando ne quis ad nos externus accedat, neue nostrum quispiam extra progrediatur commeatus gratia, misera conditione immeritos nos esse obsessos protestamur. » Vix tandem confusus tantorum fratrum precibus, octo dierum concessit inducias; atque illico abscessit infecto proditionis negotio. Fratres autem tametsi non solito cursu, non minori tamen ritu dies festos peragunt. Quibus expletis, accersito Altissiodorensi episcopo ad comitem abbas profectus est. Cui apostolica mandata quibus pro terminanda calumnia Eduensis episcopi pergere iubebatur Italiam, ei innotuit. Orat deinde ut quemadmodum ipso peregrinante iura illius ac si sua, fideliter seruarat, et ab incursantibus intacta defensarat; ita et ipse cognati sui monasterium cum appendiciis suis tueretur, et in fide sua susciperet, atque fideliter protegeret, donec a Roma rediret. Spondet praeterea se suasurum domino papae ut Vizeliacensem permittat subire audientiam Niuernensis; quod si forte impetrarit, omnem penitus controuersiam sese depositurum promittit. Ut autem istae induciae ratae et inconcussae persisterent, obtulit ei abbas pecuniam sexaginta librarum monetae publicae. [3,23] Itaque tyrannus precibus flexus, sponsionibus illectus, muneribus actus, postulatas concessit inducias; et de caetero sese fidelem fore amicum pollicetur, si promissum effectus prosequatur. Et quia duplici animo nil facilius ad mentiendum, multa promisit quae pauca seruauit. Tamen, quia charitas omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, fidei ipsius generosa simplicitas abbatis se credidit. Profectus denique Romam, atque uniuersalem curiam ingressus, adeo de calumnia Eduensis episcopi coram summo pontifice triumphauit, ut nec etiam pilus capitis eius quoquam fluctuaret deiectus, et Eduensem sic deiectum redderet, ut audientiam iurisiudicii subterfugiens, dilationem confusus deposceret. Post haec abbas ingressus ad apostolicum, calumniam qua eum et monasterium Vizeliaci, quod hactenus B. Petri proprium ius, et Romanae Ecclesiae liberrimum fuisset, Niuernensis comes uexabat, exposuit. Et quoniam is nec potentum precibus flectitur, nec amicorum suggestionibus inclinatur, nec obsequiis delinitur, nec muneribus reuocatur, nec ecclesiastica censura coercetur: « Decernat, inquit, apostolica prudentia quid facto opus sit, utrum uidelicet proteruiae tyrannicae apostolica cedere debeat libertas, necne. Forsitan etenim exsaturata rabies inimici cupida, pacem ac perpetuae tutelae praestabit Ecclesiae munimentum. » Ad haec apostolicus: « Nequaquam, ait, imo si Vizeliacensis sacerdos forensi uel plebeio subiacuerit examini, non solum quiete priuabitur Monasterium, sed etiam omnis ecclesiasticus ordo extremae confusionis nodo implicabitur. » Monitum ergo corripiemus, et suadebimus ut iam semel fecimus, quatenus ab hac desistat insolentia; denuntiantes ut si quid iuris in monasterio tuo sibi competere autumat, sub datis a nobis iudicibus sua recipiat, aliena linquat. Qui si forte nostram pietatem contempserit; ecce camus, ecce frenum, ecce Petri gladius, quo auricula contumaciae praecidatur. Tuam denique solertiam auctoritate apostolica praemunitam esse uolumus, ne de rebus monasterii, scilicet de iure B. Petri, cuiquam in aliquo cedas, neue ingenitam atque apostolica gratia cumulatam Ecclesiae libertatem qualibet pusillanimitate prodas. Quamuis enim longe remotum non minori gratia te pro iure apostolico uigilantem habebimus, sollicitudine et auctoritate qua decet filium. [3,24] Talibus abbas instructus monitis, uale dicto curiae ad monasterium ouans reuertitur. Cumque apostolica monita comiti dedisset, spreuit, respuit, abiecit, nil se illi debere a quo aeque nil possideret, respondit. Requirebat deinde si iuxta promissum audientiam et exsecutionem iurisiudicii curiae suae ab apostolico impetrasset. « Saluaui, ait abbas, uerbum oris mei, sed prohibitus sum uoto parere. » At ille stomachatus, et felle permistus, rursus Vizeliacensem commeatum ius prodeundi et ingrediendi habere prohibuit; et ueritus per seipsum monachis bellum inferre, satrapas instigat prouinciae, uidelicet Gibbadum de S. Verano, Iterium de Briuate, Gofridum de Arseio, et eorum complices, quatenus Vizeliaci homines quaquauersus occurrerint, inuadant, res illorum occupatas usurpent, monasterio non parcant, possessiones diripiant, calumniam abbati struant, suamque inopiam ecclesiastico penu suppleant. Isti itaque ac si canes effusi praedia monasterii inuaserunt, monachos ceciderunt, uestibus eorum ablatis turpiter abusi sunt, omnemque suppellectilem diripientes, tam seruos quam iumenta uel pecora ecclesiae depraedati sunt. Nulla religio ab eis reuerebatur, sed passim clerici caedebantur, sacerdotes inhoneste trahebantur, uiantes spoliis nudabantur, peregrini captiuabantur, nobiles matronae prostituebantur. Quocirca mira consideranda est Vizeliacensis Ecclesiae patientia, mirabilior prudentis Pontii abbatis strenuitas atque magnanimitas. Hinc siquidem Niuernensis comes, illinc Eduensis episcopus, hinc tyranni, illinc duces terrae uno impetu, uno spiritu, uno interuentu, quasi ferae bestiae hinc inde discurrebant, abbatem lacessebant, Ecclesiam uexabant, atque adeo iura illius lacerabant, quod totum cederet occupanti quidquid hostili occurreret manui. Verum generositas mentis ingenuitate nobilitatis adornata, tanto aequius indigna sustinebat, quanto nequius mala sibi irrogari perpendebat. [3,25] Considerans itaque abbas, quod undique mala multiplicarentur, uenit ad regem auxilium petens ab eo aduersus comitem. Qui uocatus a rege sic respondit: « Aduocationem suae tuitionem monasterii Vizel. cum contingentibus sibi usibus, pii patris uestri ac uestrae concessione serenitatis et gratia hactenus a patribus et proauis meis iure matrimonii absque ullius reclamationis contradictione usque impraesentiarum teneo ac possideo. Qua uero ratione ius tanto tempore a patribus meis haereditatum mihi calumnietur, prorsus ignoro. » Respondens abbas dixit: « Ecclesia Vezeliacensis ab inclyto Gerardo comite nobiliter fundata, nobilius ab eodem attitulata BB. Petri et Pauli apostolorum nomini ascripta, iuri assignata, regimini credita, protectioni commissa; ipso etiam pio comite Gerardo interueniente, Francorum excellentissimorum regum tali meruit donari priuilegii praerogatiua, ut omnibus remissis quaecunque ius regium ab antiquitus ibidem obtinebat, nulli potestati seu personae cuicunque pateret facultas cuiuslibet iuris aut consuetudinis, pro qualibet pietatis munerisue specie seu occasione exigendi, sed ab omni seruitutis conditione libera, exhibitionisque exactione persisteret. Quod ita esse pii proaui uestri Ludouici priuilegium, quod praesto habemus, si uestra dignetur audire serenitas, comprobauit. » Perlecto priuilegio quaerebat rex ab abbate, utrum sese committens regio examini, sententiam super hac calumnia promulgatam prosequeretur. Perpendens itaque abbas infensam sibi curiam partibus fauere aduersis, timuit sese committere dubio iudicio, ne praeiudicium pateretur Ecclesia, quae solo iudice Petro, adhuc paululum respirabat. Celsitudinem denique regiam exorauit, ut tyrannum ab infestatione Vizeliacensis monasterii desistere iuberet, et iusiudicii per manum apostolicae sedis legati, uel eorum quibus a domino papa commissum fuerat, susciperet. Quae cuncta comite cum subsannatione renuente, ualefaciens abbas regi ad monasterium suum reuersus est. [3,26] Et cum audisset quod Ioannes Romanae Ecclesiae presbyter cardinalis, cui apostolicus causam controuersiae Vizeliacensis et Niuernensis commiserat, expleta legatione ab anglia rediret, misit in occursum illius, rogans ut quantocius ueniret, quoniam Vizeliacensis Ecclesia omni auxilio destituta, iam prope solitudinem minabatur. Qui accepto nuntio accelerat pedem, et utrique mandat, scilicet abbati et comiti, ut sibi occurrant Altissiodoro. Audiens autem ille Ioannes, quod Iordanus cardinalis datus esset Gallicanis legatus, scribit ei ut festinato Vizeliacum ueniat, et festum instans B. Mariae Magdalenae pariter ibidem concelebrent. Et cum Altissiodoro uterque praesente abbate et comite adsisteret, hortabatur clementer comitem et affabiliter legatus, ut sopita calumnia pacem faceret cum abbate, ne uicarium Christi persequendo et Petri, Deo inimicari conuinceretur, ac per hoc persecutoris Ecclesiae Sauli similis existeret. Quin etiam si nostri, ait, contemptor exstiteris, nec etiam Sauli imitator dignus inueniaris, quoniam ipse ut corripientem expertus est, protinus magistrum secutus est. Sed cum comes pia monita contemnendo dissimularet, quia rursus a Vizeliaco publicum commeatum uel accessum prohibuerat, petiuit ab eo cardinalis inducias, quatenus B. Mariae Magdalenae solemnia festiuo cultu atque publico concursu more debito celebrarentur, quibus uix ad octauas usque impetratis, Vizeliacum uenerunt cardinalis Ioannes et abbas Pontius, ueniensque Iordanus cardinalis Galliarum legatus, pariter cum eis dies sanctos peregit. [3,27] Interea comes regressus a rege, descendit et consedit in loco campestri, ubi rex peregrinaturus crucis Christi trophaeum sustulerat, atque adunata potiori parte hominum Vizeliacensium, et profusis impuris lacrymis ab oculis cupiditatis simulata compassione exactis, sic profatur ad eos: « O uiri illustrissimi multaque prudentia famosissimi, ac fortitudine strenuissimi, sed et propria uirtute acquisitis opibus locupletissimi, doleo satis admodum miserrimam conditionem status uestri, quoniam multarum rerum possessores quidem specie, reuera autem nullarum domini effecti estis, quin nec ipsa uestra ingenita libertate utcunque fruimini. Videns denique optima praedia, uineta pulcherrima, copiosa flumina, pascua uberrima, fertiles agros, nemora condensa, pomifera uirgulta, aedes conspicuas, quae ipso situ suo in circuitu uestro sunt omnia, nec tamen fruendi eis uobis conceditur ulla facultas: haec, inquam, prospiciens, non mediocri affectu uobis compatior. Haerens autem ualde stupeo ubi sit, uel ad quantam ignauiam deuenerit olim opinatissima uirtus uestra, qua prudentissimum et satis liberalissimum abbatem Artaldum, ob duas tantum domorum stationes interfecistis; hunc uero alienigenam Aruernensem ipsa sui praesentia trucem, absentia crudelem, sermone arrogantem, moribus plebeium, nec solum uestrorum bonorum, sed etiam ipsius uitae uestrae exactorem tanta sustinetis ineptia, ut iam recte brutis animalibus comparemini. Denique ad incrementum et consummationem interitus uestri, praeripere et auferre mihi molitur dominus uester abbas ius legitimae aduocationis, qua uos tueri, et pro uobis respondere habeo, ut destitutis uobis liberius queat exactorias consuetudines imponere. Eapropter, charissimi, suadeo prudentiae et magnanimitati uestrae, quatenus instanti necessitati feratis consultum, et declinetis ab homine illo qui tanta debacchatur in uobis tyrannide, scientes quod uobis me propitio nulla contingat defectio, sicuti e diuerso quandiu fidem praestabitis aduersario, nulla uobis erit salutatio. At uero si mutuam confoederationem ad inuicem iurantes, ad me quoque fidelitatem seruare uolueritis, ubique meo fruemini praesidio, atque ab omni praua exactione malarum consuetudinum liberos uos facere studebo, necne ab ingruenti malorum incursione defensabo. » [3,28] His dictis et multa uerborum interruptione dolorem dolo simulans siluit. Viri autem illi respondentes, dixerunt: « Nos fidelitatem domino nostro iureiurando iurauimus, et quamuis inique nobis abutatur, fidem tamen prodere perperam iudicamus, et quidem consilio inito certiores effecti, ad praefixum diem proximo in loco sub tua praesentia conuenientes tibi ad haec respondebimus. » Et uenientes retulerunt Abbati uerba comitis, perquirentes quid super haec ferret consilii. Quibus ille: « Minime, » inquit, « fideles mei, uestram latet prudentiam, quod ea sola de causa mihi inimicatur, ut dolo uos circumueniens plenius seruituti suae addictos subiiciat, erepto quod plenum est libertate dominio. Ego autem hactenus pro uestra libertate certando desudans, si tantae ingratitudinis tam impiam uicissitudinem rependere mihi uolueritis, ut mei et matricis Ecclesiae uestrae proditores fieri non uereamini, solus, licet gemens, licet confusus sustinebo, et Ecclesiae detrimentum et interitum uestrum, scilicet uobis et filiis uestris perpetuo poenam proditionis luentibus. Quod si sanis acquiescentes consiliis prudenter pro uobismetipsis steteritis, atque iuratam fidelitatem ad me et ad Ecclesiam quae suo lacte uos enutriuit et educauit indubitanter seruaueritis, et mecum contra omnes insectantes pro libertate et salute, necne pro gloria et honestate uestra constanter egeritis, libentissime pro uobis impendar, nihil haesitans quod prospera secundis succedent casibus, et post multas tribulationum calamitatumque procellas, pacis quandoque donabimur serenitate. » At illi dixerunt: « Ita esse ut astruis omnino credimus et speramus. Sed enim renuntiare liti, cedere aduersario, inire pacem cum eo, consultius nobis esse uidetur. Sin autem et aliter est in conspectu tuo, tui pro certo sumus erimusque. Nec dubites quin tibi ut fideles tui ubique in omnibus sinceriter assistamus. » Respondit eis abbas: « Lis equidem nulla mihi est penitus, sed sola litem inferenti responsio uel defensio. Porro aduersario cedere dementissimae est in praesenti causa ignauiae, ac perpetuae confusionis chirographum. Pacem denique tam prece quam pretio uel obsequio saepe quaesiui, saepius obtuli, saepissime exegi, sed a filio discordiae non potui pacem impetrare. Si ergo, ut dixistis, pro communi salute steteritis, ego quoque operam meam pro salute uestra ac libertate spondeo, simulque uobiscum omne infortunium caecamque fortunam uirtute ac iustitia fretus subibo. » [3,29] Haec dicens dimisit eos. Et ecce affluxerunt uiri nequam, effundentes diu reconditum uirus in latebris saeuae conscientiae; aggregataque sibi maxima sceleratorum iuuenum multitudine, pacti sunt sibi mutuo foedus sceleratae conspirationis aduersus aequissimi moderaminis et ingenitae pietatis dominum suum, hactenus simulatam fidem prodentes, et a matre sua Ecclesia sese praecidentes, et conuenientes ad praefixum diem et locum, confoederati sunt tyranno, legitimo domino suo abiurato, paciscentes ad inuicem per manum tyranni exsecratam communiam, et conspirantes contra caput suum, ut iugum libertatis Ecclesiae a ceruicibus suis reiicerent, et comiti adhaererent: quique iurauit illis consilio et auxilio nunquam uel nusquam aduersus quemquam, uel negotio in quoquam se defuturum. Constituitque illis principes uel iudices, quos et consules appellari censuerunt. Quod factum non latuit, praedictum dominum abbatem, sed nec cardinales, quos ad festum adscitos esse dictum est. Ingressi denique maiores natu, quique capita populi esse uidebantur ad cardinales, freti auctoritate perfidiae suae postulabant remitti sibi quasdam consuetudines, quas nouitatis et tyrannidis esse dicebant. Quibus cardinales responderunt: « Quoniam et uobis aeque ut filiis Romanae Ecclesiae sollicitudinis nostrae curam debemus, prono affectu suadebimus abbati, quod et paci et utilitati uestrae, atque honestati et integritati conuenire uidebitur. Scimus autem eum tantae mansuetudinis esse, quod irretractabiliter nostris obaudiens monitis, clementer indulgebit quidquid ratio aequitatis dictauerit. Attamen nunc in periculo mortis pro communi libertate et sospitate uestra constituto, fidem necesse est ei deferatis auxilii per omnia, et collaboretis illi pro uobis ipsis, quoniam res constat in periculo omnium uestrum. Si quid autem, quod minime credimus, conspirationis ab aliquibus uestrum in dominum uestrum abbatem admissum, hoc primitus abiuretur, purgetur, emendetur: et sic postmodum quidquid natum fuerit iustae querimoniae, saluo iure Ecclesiae sedabitur. » Abbas quoque locutus est ad eos: « Videtis, inquit, quam grauiter opprimor et insector a comite, cui et manum dedistis in perniciem uestram aduersum me mutuo conspirantes. Iniquum ergo est quod improba fortitudine confoederati remissionem expetere potius quam deposcere uidemini, quam non tam remissam, quam extortam uel exactam uobis habeatis. Verum si funditus relinquatis quod male pacti estis, non tantum remissionem, sed et condonationem, uti nostram mansuetudinem decet, merebimini. » At illi conclamantes, non ita se facturos dixerunt, sed potius rebellionem Ecclesiae illaturos sese dixerunt. [3,30] Porro cardinales exorabant comitem ut sopita discordia iracundiam animi sui remitteret. Ille autem dissimulabat eos audire. Cumque diu orantes persisterent, iurauit se nullam penitus admissurum concordiam, donec omnia quae iuris sui esse dicebat, reciperet. Tunc demum abbas conquestus est in praesentia cardinalium de malefactoribus suis, Gaufredo uidelicet de Arseio, et aliis quos ad destructionem Ecclesiae comes impellebat. Quo respondente homines illos nec de familia, nec de militia sua esse, atque ideo ex proprio uoto, et non ex suo impulsu calumniam eos abbati inferre, decreuerunt Romanae Ecclesiae cardinales uastatores Ecclesiae gladio anathematis ferire. Restitit eis comes, dicens homines suos esse, quos ad iustitiam exsequendam paratos haberet, si sibi et ipsis abbas ad interpellata responderet. Et constituta die ad discernenda ea quae comes in calumniam deducebat, apud Iabliacum nono die a Vizeliaco cardinales egressi sunt cum magno tremore, medium abbatem deducentes ob infidelium conspirationem, qui mortem illius deuouerant. Et cum Iabliaco uenissent, iusserunt cardinales ut causam suam comes ediceret. Quam cum referret, exigebat ab abbate ut tam de se quam de hominibus Vizeliaci staret ad iustitiam ab ipso uocatus in causam. Cardinalibus et caeteris prudentibus uiris qui aderant non est uisum quod talia ab abbate exigi deberent; oblata est comiti iustitia secundum tenorem apostolici praecepti. Ille autem iustitiam ut iniustus, et iudicium ut iniquus recusauit. Lectae sunt litterae apostolicae in praesentia eius, quibus sententia excommunicationis in eum ni resipisceret, promulgabatur. Quibus auditis indignatus est, et cardinalibus conductum per terram suam diu negauit. Vix tandem obtinuerunt illustres personae quae aderant, ut eis conductum permitteret. At uero abbati non nisi usque Vizeliacum dextras fiduciae dare uoluit. Cuius non fuit consilii eo pergere; quoniam perfidi homines sui aduersus eum conspirauerant. Quem assumens episcopus Niuernensis, praecepto cardinalium ex parte apostolica ab ecclesia Iabliaci eum deduxit, et ad portum usque Sancti Maioli perduxit. Quo permeato, ad Montetum abbas diuertit, et fuit ibi per dies aliquot. [3,31] Proditores autem uiri Vizel. sacrilegium periurio addentes, comiti adhaeserunt, et obliti factoris sui qui mendicos et egenos eos locupletauerat, et bonis omnibus repleuerat inopes et uagos, obliti, inquam, Dei, et auertentes se ab eo, coluerunt deos quos ignorauerunt, colla submittentes comiti, et caeteris tyrannis prouinciae, sese suaque illis dedentes, et fornicantes in superbia oculorum suorum, quantum in ipsis fuit commaculauerunt semen sanctum, adulterantes castitatem incorruptae Ecclesiae. Ipse quoque tyrannus praeter omnia mala quae monasterio intulerat, auferendo quaecunque extra oppidum reperta sunt, atque alia multa immunitatis et saeuitiae plena inferendo: addidit insuper et haec, scilicet ut desertores Dei et Ecclesiae contra omnem iustitiam, contraque priuilegia apostolica susciperet, et ipse ad hoc eos uariis promissionibus ac blanditiis impelleret, ipse minis et terroribus irritaret: promittendo insuper nunquam sine ipsis pacem se facturum cum abbate nunquam ad concordiam abbatis consensurum. Huius itaque freti auxilio, et conspirati consilio, egressi sunt mures de cauernis suis prorumpentes, torrentes Belial, et insurrexerunt in Ecclesiam matrem suam, et quasi abyssus circumuallauerunt eam, et tanquam pelagus cooperuerunt caput eius oppidani, uel qui dicuntur burgenses, utique sui ipsius quondam specie tenus filii, nunc facti alieni, et tanto grauiores quanto interiores. Et cognito quod clam ab eis declinauerit abbas, mox sacrosancto uiolato templo, occupauerunt turres eius, ponentes in eis custodes, et escas et arma, atque grauioribus peiora cumulantes, seruos Dei monachos et dominos suos turpiter iniuriauerunt, et bonis omnibus priuatos, atque omni humano destitutos auxilio, infra muros monasterii recludentes abdiderunt, ut absque externo conducto quoquam progredi nemini liceret. Praeterea inuaserunt colonias, etiam monasterii iura siue debitos redditus usurpauerunt, domos plurimas ecclesiae diruerunt, praedia, molendinos, omnemque suppellectilem diripuerunt, mobilibus et immobilibus furia inuecti non pepercerunt, moenia uel clausuras monasterii solo tenus confregerunt, et erant per dies et noctes consilia in conciliabulis malignantes, dolos et fraudes atque insidias concinnantes; unanimiter conspirantes, et malis grauiora, grauioribus peiora quotidie interminantes. [3,32] Interea uigilantissimus abbas Pontius profectus est Cluniacum, ubi cardinales et legati apostolicae sedis cum multis religiosis et honestis personis conuenerant. Cumque nota fecisset illis quanta mala profani Vizeliacenses monasterio suo intulissent, exorabat eos ut peterent a Cluniacense, fratre uide licet suo, quatenus unam sibi impertiret cellulam, quo tuto diuerteret, et pacem suam inuestigaret. Qui compatientes afflictioni eius, Cluniacensem deprecati sunt ut misericordiam et compassionem praestaret uterino fratri suo in maxima angustia posito, eiusque exsilium releuando, Siluiniacense monasterium ad tempus usque sopitae tribulationis clementer illi concederet. Annuens ille petitioni eorum ita se pollicitus est facturum in breui, explorato loco congruo. Post haec abbas Pontius suggessit germano et maioribus Cluniacensium ut facerent, quatenus cardinales sententiam anathematis promulgarent super sacrilegos ac perfidos proditores suos Vizeliaci et eorum fautores. Illis hoc ipsum detrectantibus et dissimulantibus, uisum est cardinalibus ita ut abbas implorabat expedire. [3,33] Fertur in eos sententia excommunicationis et interdicti. Data ergo sententia, malefactores illos atque sacrorum uiolatores, suique proditores, a corpore Christi, quod est Ecclesia catholica, anathematis gladio praeciderunt, et deprecatus est eos abbas ut causam suam sicuti uiderant oculis suis, et manibus suis palpauerant, domino papae ex integro panderent, traditoque in manum eorum nuntio suo, qui sententiam uniuersalis pontificis super comitem referret, rediit ad Montetum habens libellum excommunicationis proditorum Vizeliacensium. Quem posteaquam Vizeliaco misit, et sententiam Romanorum promulgari iussit, conuenientes sacerdotes pariter quadam in capella S. Petri superiori coram omni populo exposuerunt sententiam, et illos qui designati erant ex nomine publice anathematizauerunt: caeteros cum omni uilla penitus a diuinis officiis et ecclesiasticis charismatibus interdixerunt, solo baptismate paruulorum, et confessione morientium indulto. Indignati ergo sacrilegi aliqui, in eum sacerdotem qui sententiam protulerat impetum fecerunt. Quorum primus fuit Odo de Palude, qui reiecto pallio quaerebat lapides ut iaceret in eum; deinde Dauid Longabarba, et Robertus filius eius, qui soluens pallium suum extraxit patinos suos ut sacerdotem percuteret, et nisi quidam interuenissent, in mille frusta concideretur, qui fugiens ad altare uix euasit manus impiorum. Sequenti denique die, cum sublatis ualuis aditum ecclesiae ipsius spinis obstruxisset, incentores omnis malitiae Hugo et Petrus uterque de S. Petro cognominatus, abstulerunt spinas, et ualuas restituerunt. De ecclesia uero S. Stephani iniuriato clerico, qui sacrilegio eorum resistebat, calicem, librum uestimenta sacerdotalia tulerunt: postea cum magno strepitu furoris claustra monasterii ingressi, priorem Hildinum assistentibus quibusdam fratribus iniuriose conuiciis lacessebant, causantes de excommunicatione, atque cum multa arrogantia postulabant inducias; qui cum nollet eis acquiescere, unanimiter responderunt: « quia, inquiunt, nos excommunicatis immeritos, faciemus ut excommunicati uideamur. Decimas itaque et censum, seu alios reditus consuetos, iam amplius uobis non persoluemus. » Adeuntesque comitem, de sententia conquesti sunt. Quibus ille: « Non possum, inquit, aliud: ita etiam de me facient, si uoluerint. » Dixeruntque: « Ubi molemus, uel coquemus panes nostros? Monachi enim nolunt molere nobiscum. » Ait illis: « Ite, et de lignis uestris clibanum succendite, et coquite. Si quis obstiterit, uiuum incendite: sed et si molinarius obstat, uiuum similiter mola comminuite. » [3,34] His et huiusmodi animati responsis, ad mala exageranda reuersi sunt; ita factum est, ut quidquid uellent damni, iniuriae, aduersitatis monasterio inferrent, pueros ecclesiae de domibus suis expellerent, uerberibus afficerent, et cum magna iactantia se adeo afflicturos monachos deuouerent, quod absolutionem ad ipsorum pedes requirerent. A potestate igitur abbatis uel Ecclesiae sese penitus abdicantes, sententiam super eos datam tanquam pro nihilo habebant, et minime ab ingressu ecclesiae sanctae sese cohibebant, cumulantes peccata sua, nec Deum timentes, nec sanctuaria illius reuerentes. De his omnibus et huiusmodi pluribus conquestus est prior in praesentia comitis. Ille praua et peruersa promittens, eos bene fecisse respondit, et exaggerando prolocutus sic dicebat: « Utinam monachi omnes discederent, et monasterium funditus esset dirutum! Quare excommunicauit eos? » et abstracto pilo uestis qua operiebatur, addidit: « Si mons Vizeliaci totus in abyssum usque foret praecipitatus, pilum istum non darem. Vobis commendo thesaurum ecclesiae simul et oblationes custodire; ne ille quidquam habeat uel suscipiat, fortiter obseruate: cuius gratia uolo ut burgenses omnia dissipent, omnia diruant, maxime illos qui de ipsius confoederatione sunt. » Accidit autem ut quemdam sub anathemate defunctum, ipsi absque sacerdote signa pulsantes sepelirent, et ipsum sacerdotem de domo sua eiicerent. [3,35] Cum igitur apud Montetum abbas moraretur, et dictum fuisset Cluniacensi, quoniam Vizeliacensis Romam mittens, monasterium Siluiniacense requisiturus foret a summo pontifice, indigne tulit, et promissionem suam differendo dissimulauit. Reputans autem ne forte anathema super comitem, et super terram illius ab apostolico promulgaretur, et ob hoc monasteria Cluniacensis curae quae plura infra terminos ipsius erant, periclitarentur, huiusmodi per suos necessarios eidem comiti mandat monita: « Quotquot Christianitatis nomen sortimur, apostolicam censuram subterfugere omnino non possumus. Bene ergo feceris, si bonae spei fide te committens, pacem cum Vizeliaci abbate per manum nostram feceris. Nostrum autem erit ita rebus utrobique consulere, ut tibi quoque profectus pacis illius accedat. » Talibus acceptis mandatis, acquieuit comes, et quasi senipetam Bernardum priorem S. Stephani misit ad abbatem Vizeliacensem, cuius mortem sitiebat pigmentis omnibus praestantiorem. Is ergo ueniens, constantiam atque magnanimitatem in eo uigere praedicabat; sed si pertinacia uirtute pallietur, non minimam perhibebat monasterii sui ferre iacturam. Hortatur proinde sic magnanimum esse in aduersis, ut honestati prouideat in prosperis, et belli quidem incertam esse fortunam, pace autem, quamuis iudicetur extrema, nihil fore dicebat securius, nihil quietius, nil certius, quam sibi oblatam per manum Cluniacensis si dignetur suscipere, testatur comitem eidem pacto fauere. Nec uideri debet suspectus eodem de sanguine cretus, Cum sit affinis repugnans identitas hostis, Immemor ipsa sui se iudice uicta manebit. [3,36] Credidit abbas suadenti, nec sperat posse subripi praeiudicium, ubi cum iustitia causa tota sibi constabat. Conueniunt ergo pariter Cluniacensis et Vizeliacensis atque Niuernensis apud Luzeium oppidum Augustodunense. Cui colloquio interfuerunt Stephanus abbas S. Michaelis de Clusa et..... abbas de Moisiaco, sed et aliae graues Cluniaci personae; quo pariter consistentes, post plura quae comes iniuste requirebat indebita, hi qui loco aduocatorum conuenerant, sub specie pietatis aduersae potius quam iustae parti fauentes, composuerunt quamdam formam pacis suspectam libertati, obnoxiam seruituti, deditam instabilitati. Suggerunt deinde abbati Pontio suscipere quod fraternus amor et socialis dispensatio de pace sua prouidit, tempus redimens atque instanti necessitati indulgens, sufficere sibi debere quod diminutum alter optato capiat: quibus ille prudenter et reuerentiam Numinis et iniuriam honestatis saepius praetendebat, et ne impietas pietatis ministris frueretur, iterato supplicabat. Denique comes protestatus est quod si tantorum amicorum compositioni acquiescat, communiam uel sacrilegam confoederationem hominum suorum ipse dissipabit, et penitus abolebit, eumque in monasterio suo saluum et incolumem, seruato ei iure dominii integerrimo, constituet. Sed cum multa hinc et inde alternarentur, et abbate in causa sua persistente confusioni cederet effectus, tandem inito consilio Niuernis finem colloquii exitumque pacis statuunt. Misit itaque tyrannus maioribus conspiratae proditionis, et futurae concordiae iussit eos interesse. Abbas quoque mandauit priori et quibusdam aliis de fratribus monasterii sui, ut sibi occurrerent, consulto primum generaliter uniuerso coetu, utrum pacis compositionem inter se et comitem per iam praescriptam manum ratam esse decernerent. Qui pari et unanimi sententia rescripserunt domino suo et patri uigilantissimo, ratum et firmum atque inconuulsum in sententia fratrum permanere, quidquid paterna prouidentia decreuerit uel constituerit, saluo iure priuilegiorum suorum et libertatis Ecclesiae. [3,37] Ut autem factus est Niuernis conuentus, mittebat comes exenia quaedam abbati Pontio, et uaria pocula ob simulandae pacis ostentationem; quod uidentes sacrilegi proditores confusi sunt, et se desertos esse a tyranno suo formidarunt. Ingressus deinde comes ad Cluniacensem, monebatur copiosius ab eo de reformanda cum cognato amicitia. At ille multipliciter contestans iurabat se neminem charius eo diligere; quin nec ab eo quidquam expeteret, quod non et utilitati et honestati illius accederet, et haec genu tenus dicens, complicatis etiam manibus inter manus Cluniacensis, luculentas lacrymas emungebat, quibus copiose fraudulentus affluebat. Cumque Cluniacenses clam tractarent aliquid de compositione pacis, collegas abbatis a consessu suo omnes arcebant: unde et Vizeliacenses suspecti redditi sunt; et praecauentes ne sub specie pacis praeiudicium paterentur ignominiosae conditionis, ingressi sunt aliqui ex eis in conspectu Cluniacensis, et ne aliquid contra iura dignitatis et priuilegiorum monasterii sui pacis conditione molirentur, ex Dei et apostolica auctoritate, atque ex parte capituli Vizeliac. denuntiauerunt et contradixerunt. Ob quam causam iratus Cluniacensis profectionem parari praecepit, accitoque fratre obiurgabat eum dicens: « Quid est quod agis? quid tam impudenter me exhonoras? nunquid puer aut delirus tibi uideor? ego pro tua pace et quiete usquequaque laboro, ego tuis profectibus ac successibus incunctanter inuigilo; tu autem uersa uice quod aedifico, destruis; quod exstruo, dissipas; quod colligo, dispergis; et quod palam pacis tuae gratia uocifero, clam me calumniando contradicis; quia ergo inutilis tibi uidetur labor noster, solus ipse onus proprium ferto. » Miratus ad haec Vizeliacensis interrogabat quisnam talia praesumpsisset: dicunt ei Cluniacenses: Guillelmus qui dicitur de N., Regina mater regis, soror uxoris Archimbaldi de Burgobono, Sed et filia eiusdem N. quae postmodum nupta est comiti de S. Aegidio, Macharius autem Floriacensis coenobii abbas uegetis, dolia --- Monasterio meo cum in treuga et pace reuerentiae tuae iura disponerem ecclesiae, accidit suscipere me litem cum quodam seruo ecclesiae pro causa possessionis ipsius ecclesiae, quam duelli certamine adiudicaui fore determinandam. Protinus itaque ut tempus certaminis aduenit, uersi in seditionem homines isti qui praesto sunt, me cum fratribus et pueris meis oppetierunt, fugatisque nobis et improuisis et insperatis, claustra monasterii uiolauerunt, ornamenta dissipauerunt, utensilia diuersi generis diripuerunt, uegetes ruperunt, uina fuderunt, rapinam bonorum omnium fecerunt, sanctuaria conculcantes contaminauerunt, caedem in monachos et famulos nostros exercuerunt, et me ad mortem petierunt, quem utique si inuenirent, in mille frusta conciderent; deinde ineruditos nos ad praeliandum obsederunt, domos fregerunt, molendina euerterunt, et quidquid nostrorum prae manibus habuere, totum occupauerunt, et in contumeliam regiae maiestatis satiati sunt poenis nostris. Tandem nactus opportunitatem, iterum apostolico iubente, ut in praesentiarum est cernere, ad te singulare praesidium meum confugi; proinde astans aequalitatis tuae iudicio, sanguinem meum et meorum, mortemque meam de manu istorum requiro, et detrimenta domus meae ab ipsis repeto, saluo per omnia uestro iure atque apostolico, cuius iniuriam prorsus remittere nec possum nec debeo. » His dictis conticuit. [3,38] Surgens autem tyrannus, comes scilicet Niuernensis, causam perfidorum prosecutus, ait: « Cum constet Vizeliaci oppidum multorum millium promiscui uulgus esse refertum, nec sint homines unius moris uel quantitatis, utpote ex multis hinc inde partibus ex maiori numero aduentitii, ac diuersa studia ferentes, et studio potius quam lege morem gerentes, non est iure imputandum electis indigenis, et in omni lege et honestate probatis, quidquid erroneum uulgus per excessum deliquisse comprobatur. Alioquin ius iustitiae non est iustitia, si pari crimine iustus et impius obligantur. Caeterum cum ubique numerosior, ac proinde fortior quodammodo sit plebs quam senatus, quid requiritur a paucissimis et honestis ac solius rei familiaris curam gerentibus, quo principis auctoritas plebeios nequit comprimere motus? Quapropter si regio placet moderamini, denominentur ab abbate auctores sceleris, ut innoxiis absolutis iustitiae censura in reos decernatur. » Ad haec tyranno responsum est: « Quoniam naturali et legitimo iure proprium est ciuibus custodire et defendere, atque immunem seruare ab omni periculo dominum ac principem suum, mortem necne spontaneam pro salute illius non abhorrere, iam non noxii, sed proditores et desertores domini sui dicendi sunt, et adiudicandi qui eo in necessitatis articulo constituto, tam solatio quam auxilio suo eum defraudauerunt. Atque ideo a capite ipsorum exigendum est quidquid nequiter, ipsis instigantibus, iuuantibus et opem ferentibus, plebeia manus commisit. » Tunc omnes pariter qui cum abbate ab Vizeliaco non exierunt, uel fratribus in monasterio obsessis non se adiunxerunt, uel auxilium non tulerunt, adiudicati sunt rei proditionis, infidelitatis, sacrilegii, periurii atque homicidii. [3,39] Quo facto, prolatum est primum capitulum de sententia regis, ut abbas testificando probaret detrimenta sua uel Ecclesiae, et quidquid legitime probatum fuisset, condemnati crimine capitali totum restituerunt. Cui capitulo haec abbas obiecit. Cum palam constet homines istos ob immanitatem pertinaciae suae a tribus apostolicis excommunicatos et anathematizatos esse, perperam mihi uidetur dominum seruis, fidem perfidis, sacramentum periuris, testificationem profanis, legem facere sacrilegis. Respondit ei Lingonensis (is quippe semper et ubique Vizeliacensi causae aduersabatur, et cum Humberto de Talahi archidiacono Niuernensi mediante comite causam proditorum burgensium in aduocatione sua susceperat): « Etiamsi, inquit, tantummodo sententia sit promulgata, non habemus homines pro lege excommunicatorum, donec ab Ecclesia generaliter denominentur, uocentur, publicentur: quod de istis factum minime scimus. » Ad quod abbas: « Praesto sunt, ait, dominus Senonensis, et dominus Parisiensis, necne dominus Trecensis, qui iussu apostolici pontificis sacrilegos proditores denominantes publicauerunt. « Attestantibus episcopis haec ita se habere, persuasum est abbati facere probationem, quam nil suo iuri contrariam fore constaret. Sed quia plene non aderant officiales ac ministri Ecclesiae, per quos probatio facienda erat, dilata est in subsequenti Sabbato, quo pariter tam praesentes quam absentes conuenirent apud Moretum. [3,40] Erat autem dies qui cognominatur Martis, id est tertia feria. Et ut qui fuerant requisiti conuenerunt, egressi sunt omnes cum rege et optimatibus suis in nemore consito supra Moretum. Ubi cum abbas referret summam probationis suae, dixit eam esse centenorum sexagenorum millium solidorum, praeter detrimenta nemorum et aquarum, et praeter iniuriam proditionis, et praeter sanguinem occisorum, et praeter sacrilegium inuasae et uiolatae sacrosanctae ecclesiae. Quo audito conscii facinoris consternati animo, protinus in fugam uersi sunt, nec sustinuerunt fieri probationem; et nesciente rege ad complices et consodales scelerum suorum repedarunt. Abbas uero iussu regis fecit probationem suam praesente comite, et auxiliariis illius praetitulatis. Ut autem cognouit rex perfidos abesse, et iniussos temere regiam curiam subterfugisse: « Feliciter, ait, abbas comprobauit iustitiam suam, proditores uero comprobauerunt perfidiam suam: quamobrem quia exciderunt a iustitia, proferatur sententia eorum reatui congrua; » locutusque est Remensis: « Unum, inquit, capitulum dictauimus, adhuc alia prolaturi, si exspectantes uel iudicio se dignos inueniri paterentur. Nunc autem quoniam exsortes rationis exciderunt ab omni iure iustitiae, dictante regis iudicio diffinimus, ut comes Niuernensis, qui de fidelitate regis praesens adest, profanos illos proditores ui comprehendat, et puniendos regi ubi iussus fuerit adducat. Res porro eorum tam mobiles quam immobiles ex integro pro restitutione illati damni abbati tradat. » Et interrogatus comes utrum dictatam ex ore regis sententiam susciperet: « Suscipio » ait. At Lingonensis nitebatur refellere iudicium. Cui Remensis: « Si, inquit, iniustum tibi uidetur elucubratum iudicium, apud Romanam audientiam te appello, ut ibi coram summo pontifice et uniuersali iudice, si quid habes, obiectes. » -- « Nequaquam, ait Lingonensis, appellationem istam suscipio, nec iudicium regis redarguo, sed quod aequitati ipsius uisum fuerit, ut dignum est, approbo. » Iterum ergo rex interrogauit comitem utrum prolatum iudicium susciperet de tradendis condemnatis. Qui respondit: « Si iubet dominus meus rex, suscipio; sed peto ut illis concedantur induciae, quas ex fiducia regis pietatis dedi eis. » Respondens rex ait: « Plane iubeo, et auctoritate regia pro fidelitate, qua mihi iuratus es, praecipio ut quod praefinitum est, perficias, nec de sententia quidquam omittas. De induciis autem tua intererit; nam a me nec tibi nec illis aliquae conceduntur, quin sequenti Dominica perficiatur quod definitum est. » [3,41] Biduo igitur habito concilio ibidem, solutum est collegium. Abbas autem ualefaciens regi, et optimatibus atque amicis illius, accessit prope Vizeliacum, et fuit apud Giuriacum usque ad dictam Dominicam. Tyrannus uero dolens super impios, quos ad conspirationem incitarat, quos ad facinus prouocarat, quorum iuratus erat, quorum opes ob fiduciam sui exhauserat, quorum etiam auxilio dominium monasterii Vizeliacensis sese obtinere sperabat, dolens quoque quod tam potenter et tam publice ab abbate uictus, et confusus atque confutatus esset, quodque tam de se quam de suis satellitibus et complicibus uesaniae suae pro uoto triumphasset, affligebatur animo uehementer, et cogitabat qualiter damnatis prouideret, uel desperatis subueniret. Sed quia confusus animus impos est rationis, infatuatum est consilium eius, et, Deo disponente, dum plebi prouidet damnatae, inuitus et ignarus consultum fert Ecclesiae, totumque praestat oppressis quod nititur efficere dolis: dumque tendit laqueum, leuat ipse socium, aduncatur stimulo, male satur cupito. Missis ergo satellitibus suis, iussit clamare sub uoce praeconis omnibus oppidanis seu uicanis ex ore comitis, ut sublatis mobilibus cunctis omnes pariter quaqua possent confugerent, in praesidiis illis, ubi eum minime uenturum sperarent, quoniam ex iudicio regis sequenti die lunae omnes comprehenderet quotquot infra Vizeliacum inueniret et puniendos quamuis inuitus regi traheret Parisius. Et immisit Deus terrorem suum in hominibus illis, et fugerunt quotquot erant de aduersariis, omnes a minimo usque ad maximum, domos, uxores, liberos, possessiones, et mercimonia sua relinquentes, ita ut penitus nemo ex tot millibus summo mane appareret, sed quasi ab hostibus inuasum et direptum esset, sic uacuum et inane remansit oppidum. Existimans autem uersutus et callidus comes quod non praesumeret se absente abbas ingredi in monasterium suum, simulauit languorem. Tunc abbas uecordiam ipsius despiciens, statim ipsa Dominica cum triumpho uespere Vizeliacum uenit, et monasterium suum obtinuit, et facta est exsultatio magna in ecclesia, quoniam confusus est aduersarius, contritus est inimicus. Et misit tyrannus satellites suos Vizeliacum quasi ob gratiam perficiendi mandatum regis, ut comprehenderent profanos quos loco cedere iusserat. Ingressique satellites, dixerunt abbati dominum suum comitem diu exspectasse nuntium illius, quo ueniens ipsum in monasterio suo honorifice introduxisset; se autem adeo mirari quod tam improuise illuc ingressus inimicorum motus non pertimuerit; missos autem a domino suo idcirco se dicebant, ut definitam de aduersariis ultionem ad imperium abbatis exercerent. Quibus abbas, respondit: « Audito quod dominus uester infirmaretur, nolui onerosus illi existere sed commisi meipsum Deo et beatae Mariae Magdalenae, cuius causam uotis omnibus prosequor, et recepi, Deo tradente, quod nitebatur aemulus praeripere. Caeterum ipsi scitis a quo missi estis: si quid faciendum uobis praecepit, uestra interest utrum faciatis necne: ego autem rei exitum patiens praestolabor. » Respondentes dixerunt se missos ideo esse, ut homines uici illius comprehenderent, sed ingressos neminem praeter mulieres et paruulos earum inuenisse. Ait illis: « Siccine quatuor homines tot millia comprehendere uenistis? » Et dixit illius quidam: « Ecce si perfidos proditores captiuare uenistis, inuenietis fere quater uiginti latitantes et latrocinantes in contigua silua. » At illi: « Aliud, inquiunt, iter nobis confecturis; modo non dirigitur illo uia nostra; » et sic tergiuersantes abierunt: uersutia quippe discipuli probatur dolus magistri. [3,42] Et egressi sunt quidam de fratribus armatae cum pueris iuuentutis, et fregerunt tabulam impii Simonis, et uestibulum domus ipsius, quae contra ius ob contumeliam contradicentium fratrum aedificauerat, et de conspiratione factionis confisus hactenus contra uotum Ecclesiae obtinuerat. Inde progressi dissipauerunt torcularia, quae in subterraneis domorum suarum fraudulenter erexerant impius Hugo Fricans-panem, et nefandissimus Hugo de Sancto Petro. Porro impii diffusi sunt per oppida et loca tyranni, quique iussit satellitibus suis atque praepositis, quatenus eos occultarent, excusarent, et omnem humanitatem illis exhiberent, tantum sui praesentiam declinare eos iuberent. Reliqui circumquaque errando dispersi, multi eorum praedae et direptioni, necne captiuitati patuerunt. Inopes et uagi contiguam siluam occupauerunt, aedificantes ibidem casas, et exinde latrocinia exercebant, uiantes et peregrinos depraedabant. Die autem suspecti occursum quaerentium se declinabant, et ad socios qui erant in locis munitissimis se conferebant: nocte uero in praedicta silua degentes, mittebant absconditos exploratores in uico sub ueste peregrina, qui eis deferrent necessaria, et referrent quae didicissent consilia; et congregati sunt profugi apud Corbiniacum, et cogitauerunt irruptionem facere, et ui repetere quas sponte formidolosi reliquerant sedes. [3,43] Tunc collegit abbas externum exercitum, manum fortissimam, et homines doctos arcu et balista, et militibus infra castrum retentis, caeteros diuisit cum pueris suis, et posuit in munitionibus pessimorum, ut per ea expugnarentur impii per quae nitebantur oppugnare munitiones monasterii. Omnes autem iussit per uices et die et nocte circuire et discurrere circa oppidum et praedia illius. Quicunque uero de fugitiuis comprehendebantur, aut captiuitatis miseria, aut membrorum multa puniebantur: et obtinuit ecclesia ius iustitiae debitum, nec tyrannicam cogebatur adire curiam pro ulciscenda iustitia, et ultus est ecclesiam abbas Pontius de pessimo aduersario illius Hugone de Sancto Petro, et praecepit ut diriperetur omnis substantia eius, et publicarentur omnia bona illius, et subuerterentur omnia aedificia ipsius, domus et molendina, stagnaque aquarum quae multo fastu exstruxerat, et exaltatus erat usque in coelum. Sicque deleta est omnis possessio illius, ut fieret parabola et prouerbium cunctis post futuris generationibus. Sed et in ministros seditionis, Aimone de Sancto Christophoro, qui dicebatur insanus, Petro, qui praenominatus est de Sancto Petro, Aimone de Phalesia, Roberto de Furno, Renaldo Daudet, Galterio Northmanno, Roberto de Campo-petroso, Duranno Gulos, Alardo Claudo, et Petro Galimardi, censura iustissimae ultionis pertransiit, et domus eorum funditus euersae atque succensae sunt, bonaque eorum quibus male abusi fuerant, direpta. In caeteris autem, hoc est Eustachio, Simone, Duranno, Alburno, inque Dauid, et Hugone Fricante-panem, et Felice, aliisque ipsorum complicibus pietas abbatis sententiam suam moderata est, et uina tantum eorum a fidelibus ecclesiae transfusa sunt. Inuenta sunt praeterea scuta et arma diuersi generis inter spolia direptarum domorum. Et coniecti sunt plures in uinculis, donec regis iudicium super eos decerneret; et humiliata est superbia impiorum, et cognouit se subactam insolens rusticitas Viziliacensium. Et uidit tyrannus quoniam praeualuit iustitia, et confusa est impietas, nec erat ei auxilium quo ferret opem deceptis, et reuerebatur eos, nec poterat sustinere aspectum illorum, quoniam arguebatur ab ignauia sua, et torquebatur a conscientia sua. Attamen impios sese uolentes reddere, et ad arbitrium abbatis satisfacere prohibuit, promittens eis pro uoto pacem affuturam, et quia confundebatur pro eis intercedere, ne contra iusiurandum eos iuuare uideretur, cogitauit consilium irritationis in Deum, et blasphemus erga cultum pietatis, assumpto baculo et pera, quasi B. Dionysii petiturus oracula, cuius instabant solemnia, profectus est ad regem. A quo requisitus causam sui aduentus, peregrinum se B. Dionysii martyris mentitus est. Captato denique regis colloquio, procidit ad pedes eius, et ut exsulibus parceret illis, parceret etiam Vizel. monasterio, quod destituto uico desolatum iri constaret, affectuosissime deprecatus est, iureiurando etiam et obtestando pollicitus est, se in praesentia regis homines illos adducturum, et eos ad arbitrium regiae pietatis abbati et ecclesiae satisfacturos, ac perpetuae pacis foedus firmaturos. [3,44] Motus igitur rex precibus istis, statuit ei diem apud Altissiodorum, scilicet tertia die post festum Omnium Sanctorum, et designauit abbati petitiones et pollicitationes comitis, petiuitque ut interim parceret domibus eorum usque ad diem condictae concordiae. Quibus auditis abbas significauit protinus Floriacensi et reliquis amicis suis mandatum regis et condictum comitis, petiitque ut futuro secum adessent colloquio Caeteri autem optimates, cum quibus pro causa Vizeliacensi rex indixerat colloquium, renuntiauerant regi, nullatenus se affuturos ubi Niuernensem adesse praenoscent. Quo cognito tyrannus et hac etiam improbitate sua impudenter uti uoluit: iterumque festinus ad regem uenit, postulans ut diem et locum indicti colloquii de causa Vizeliacensi accelerando praeueniret, causatus inimicorum suorum insecutionem, a quibus se defendere oporteret. Sperabat etenim quod si nudum consilio et solitarium absentia suorum amicorum abbatem inueniret, facile suadibilibus dolis eum flecteret. Sed tritus fallaciis illius animus, non potuit decipi incautus. Credidit tamen ei rex, et scripsit abbati ut ipsa die Omnium Sanctorum apud Sanctum Iulianum de Saltu indicto colloquio adesset, pacem facturus, pacemque recepturus, si congrua offerretur. Ad quod abbas inito consilio respondit tam praepropere se non posse occurrere, quippe qui ad primitus designatum diem amicos suos uocauerat, quorum consilio et facturus et accepturus pacem esset, si congrua offerretur; quem praesertim non decebat tantum et tantae causae solum subire colloquium. Quo audito rex iustum esse dixit abbatis responsum, sicque fieri iussit ut prius fuerat constitutum. [3,45] Condicta die Autissiodori congregantur rex, abbas, etc. Damnantur denuo oppidani Vizel. Die igitur statuta Iouis post festum Omnium Sanctorum conuenerunt pariter apud Altissiodorum rex et abbas cum optimatibus et amicis; comes quoque cum uicanis Vizeliaci: et sedens rex postera die quae nuncupatur Veneris, interrogauit burgenses quidnam facere mallent. At illi respondentes, omnia se facturos secundum beneplacitum miserationis illius dixerunt. Dictum est igitur ex sententia regis, ut conspirationem et mutuam confoederationem quam fecerant, quoquo pacto fecissent, penitus abiurarent: illos, qui pueros ecclesiae occiderant, ubi ubi repertos aut caperent si possent, aut clamore et indicio quo possent, proderent. Fidelitatem et uitam, salutemque membrorum abbatis et suorum, ecclesiae et suorum, supra sacra iurarent, et summam XL millium solidorum pro illato damno penderent, munitiones et antemuralia domorum dato termino ad festum usque sancti Andreae diruerent, et haec omnia bona fide integre se facturos iurarent. Tum illi iam fracta ceruice domiti et humiles effecti, ita se facturos spoponderunt, et abbatem ut dominum suum se ueneraturos et conseruaturos iurauerunt; ipsa etiam statuti iuramenti sacramenta, statim ibidem qui affuerunt, fecerunt; scilicet Guibertus Lotariensis, Hugo Fricans-panem, Durannus Alburni, et alii fere amplius quam XL. Et reuersus est abbas Vizeliacum cum hominibus suis iam de perfidis factis fidelibus. Et ingressi sunt cum eo, laetitia et tripudio magno exsultantes, habitaueruntque in pace, ut ferae mansuefactae. Porro illi qui erant circumquaque diffusi, audita pacis conditione gauisi sunt, et reuertentes confluebant quotidie cateruatim ad iusiurandum et diditionem. Constituit autem abbas ex ipsis quaestores, qui exigerent a singulis impositam pecuniam, tali moderamine, ut appretiatis per obligationem iurisiurandi singulorum possessionibus, redactisque in summa pensitationibus de libra persolueretur pars decima, hoc est duo solidi redderentur de uiginti; nec fuit in his omnibus qui resisteret, uel aperiret os contradicendo, quoniam ablatum est cornu superbiae illorum, et contrita est uirga fortitudinis eorum, et redintegrata est per manum eximii abbatis Pontii libertas Ecclesiae, et confusi sunt omnes prostitutores pudicitiae illius. Verumtamen antemuralia domorum euertere dissimulantes neglexerunt, quoniam hoc praeceptum in scandalum erat illis, et quasi aculeus terebrans oculos eorum. [3,46] Peractis autem Dominicae Natiuitatis Kalendis, uocauit eos abbas, monuitque ut iuxta compositionem pacis, quod necdum fecerant perficerent, de diruendis munitionibus domorum. Constituitque illis terminum quo iussa complerent. Iterum dissimulantes cum interminatione commonuit, et si ultra factis obaudire negligerent, iram suam eos experturos fore praedixit. Mittebantur autem frequenter abbati epistolae precatoriae a principibus regionis, maxime pro Simone, ne contineret in ira misericordiam suam super eum, sed magis misereretur, parceret domui illius, quae utique causa erat et initium malorum. Unde et ipse impius Simon plurimum praesumens de gratia et familiaritate principum, suadentem abbatem ut praecipitaret quod male aedificauerat, contempsit, addiditque contumeliam contemptui, et aedificauit propugnacula, et munitionem incoeptae turris. Ut igitur uidit abbas quod uestigium contumaciae, et gloria superbiae ipsorum esset in domibus illorum, accersiuit agrestem multitudinem de possessionibus monasterii, et Sabbato post Hypapante Domini misit eos et quosdam de fratribus in domum impii Simonis, praecipitaueruntque funditus antemuralia ipsius, propugnacula, et turrim, sedente ipso Simone ad ignem in ipsa domo, cum uxore et liberis suis. Quod uidentes caeteri timuerunt ualde, et ingemiscentes erubescebant, dederuntque obsides pro euertendis munitionibus infra constitutum tempus. [3,47] Diuinae humanationis anno quinquies undecimo atque uicies quinquagesimo quinto, pontificatus uero apostolici Nicolai, qui nuncupatus est Adrianus, anno II, regnante et agente pio rege Francorum Ludouico Iuniore, data est requies Vizeliacensi Ecclesiae per manum inclyti et clarissimi abbatis Pontii, genere et moribus ac dignitate praestantissimi, et obtinuit ecclesia integerrimam atque liberrimam libertatem suam, tam in priuato quam in forensi negotio. Nam in priuato, superstite adhuc aemulo, inuitatus est a praedicto abbate Alanus Altissiodorensis pius episcopus, et celebrauit apud Vizeliacum solemnes ordines in oratorio B. Dei genitricis et semper uirginis Mariae, Sabbato ieiuniorum mensis Martii, assistente in monasterio cardinali subdiacono Odone de Bona-Casa, fecitque inspecta Romanorum priuilegiorum auctoritate acolythos tres, subdiaconum unum, diaconos quatuor: porro ad sacerdotii gradum sex fratres promouit, praesente et cooperante Stephano abbate de Rigniaco. Sequenti anno, anno scilicet pacis et uictoriae, duo episcopi, uidelicet Cenomanensis et Ebroicensis, uenientes a Roma cum abbate Sancti Albani apud Vizeliacum Pascha sanctum fecerunt, qui rogatu uenerabilis Pontii sanctarum uigiliarum resoluentes officium, sacros ordines solemniter celebrauerunt. Et Ebroicensis quidem ostiarios, exorcistas, lectores, acolythos in oratorio Theotocou Mariae ordinauit. Cenomanensis uero septem subdiaconos et unum diaconem fecit, presbyteros autem quinque consecrauit. Et in his omnibus obmutuit aduersarius iugulo inuidiae confossus, et auctoritate iustitiae deiectus. Eodem Sabbato accepit abbas Pontius sanctum chrisma ab archipresbytero Altissiodorensi. [3,48] Porro in forensi causa, primo quidem de perfidis proditoribus et seruis rebellibus non ex iure neque ex consuetudine, sed ex necessitate per manum regis auctoritate apostolica liberum ius iustitiae obtinuit ecclesia. Deinde per manum abbatis Pontii tam suas quam suorum causas potestatiue in propria curia diiudicauit, nec unquam uel usquam cuiusquam laicalis uel clericalis personae arbitrium iuri iudicii intercessit; et annulata est omnis calumnia, quoniam possedit calumniatores confusio et ignominia, et defecit inimicus, quoniam praeualuit iustus.