HUGO FLORIACENSIS. De regia potestate et sacerdotali dignitate. INCIPIT PROLOGUS. HENRICO Anglorum regi gloriosissimo frater Hugo monachorum omnium extremus, sanctissimi Benedicti Floriacensis monachus, pacis perpetuae munus. Considerans, domine rex, discrimen discordiae in quo sancta uersatur Ecclesia de potestate regia et sacerdotali dignitate, quas quidam ab inuicem secernunt et diuidunt, libellulum istum pia cura et fraterno compunctus amore condere statui, quo contentio haec aliquatenus sopiatur, et error qui longe lateque diffunditur, pariter mitigetur, error, inquam, illorum qui sacerdotalem dignitatem a regia dignitate temere secernentes, ordinem a Deo dispositum euertunt, dum opinantur se scire quod nesciunt. Putant enim quod terreni regni dispositio non a Deo, sed ab hominibus sit ordinata, siue disposita. Et ideo sacerdotalem dignitatem maiestati regiae praeferunt, cum ei subesse ordine, non dignitate, debeat, sicut praesens libellulus declarabit. Erroris igitur huius depulsa tenebrosa caligine, forsitan diuinis dogmatibus et uerbis rationabilibus acquiescent. Error quippe non tantum in maioribus, sed etiam in rebus minoribus est uitandus. Error autem nihil aliud est quam putare falsum quod uerum est, et uerum quod falsum est, uel pro incerto uerum habere, seu a rationis tramite deuiare. Illi uero qui suo furori tantummodo satisfacere cupientes, rerum ordinem, quem Deus disposuit, student peruertere, sacrilegii crimen incurrunt, et pharisaei merito nuncupantur. Nam ideo noster conditor et saluator Dominus Iesus Christus Rex simul et Sacerdos sacrosancto ministerio uocari dignatus est ut nobis ostenderet quanto foedere uel affinitate rex et sacerdos sibi inuicem debeant conuenire. Indissociabile enim est quod in unitate coniungitur. His nempe potestatibus inuicem dissidentibus et confligentibus pax dissoluitur, et Ecclesia quam ipse Christus suo sanguine redimere dignatus est, infeliciter perturbatur. Proinde, domine rex, idcirco uobis opus hoc assignare uel dedicare decreui, ut auctoritatis uestrae priuilegio confirmetur et corroboretur, et per loca plurima dispergatur, uel si fuerit inutile, disrumpatur. In hac etiam re sequor antiquorum uirorum uestigia, qui sua studia olim regibus imbutis litterarum studiis praesentabant. Precor denique excellentiam celsitudinis uestrae ut illud et seorsum et cum uiris sapientibus qui uobiscum sunt, retractetis et diligenter examinetis, et ut quaecunque in eo confutanda uideritis, detegere satagatis. Scio enim quia ab his qui rerum ordinem sua temeritate conantur euertere, non solum damnabitur, sed etiam conspuetur, uel eo quod ab eorum sententia deuiare uidetur, uel ideo quod rem propositam explanare rusticano sermone uidetur. Nam caecis corde plerumque sua, proh dolor! caecitas atque temeritas placet. Verumtamen precor eos per eorum magnificentiam ne eis sordescat meum rusticanum eloquium sed malint ueros quam disertos audire sermones. Caeterum scio quia tutius ueritas auditur quam praedicatur. Unde nunc deprecor omnes uenerabiles praesules et reliquos sanctae Ecclesiae praelatos et clericos simul sensatos, qui haec lecturi sunt, ne me praesumptorem iudicent aut temerarium, quasi ego eos in cathedris sedentes et diuinae philosophiae arcana scientes superbe coner instruere. Non, quaeso ita existiment, sed haec pie et aequanimiter legant atque suscipiant. Opto enim ut et ipsi omnes uenerabiles Patres et domini mei quotidie proficiant in Christo Iesu Domino nostro et ut Ecclesiae sanctae corpus eorum temporibus ordine congruo dispositum corroboretur, et firmo pacis foedere iugiter perfruatur, Vos autem, domine rex, Deus omnipotens sua gratia per longa temporum curricula nobis sanum et incolumem conseruare dignetur, Amen. Explicit prologus. INCIPIT LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM. Quod non sit potestas nisi a Deo. Scio quosdam nostris temporibus qui reges autumant non a Deo sed ab his habuisse principium qui Deum ignorantes, superbia, rapinis, perfidia, homicidiis, et postremo uniuersis pene sceleribus in mundi principio diabolo agitante supra pares homines dominari caeca cupiditate et inenarrabili affectauerunt praesumptione uel temeritate. Quorum sententia quam sit friuola liquet apostolico documento, qui ait: «Non est potestas nisi a Deo. Quae enim sunt, a Deo ordinatae sunt (Rom. XIII, 1) .» Constat igitur hac sententia quia non ab hominibus, sed a Deo, potestas regia in terris est ordinata siue disposita. Ipse quippe primum hominem in mundi statim primordio dote sapientiae praemunitum omnibus mundi praeposuit creaturis. In qua re ei subtiliter intimauit unum esse totius creaturae coeli et terrae Regem ac Dominum, cui illa iure coelestis curia, quae supra nos est, certis distincta gradibus et potestatibus militat et obaudit. Et ut hoc etiam pariter in nostri forma corporis agnoscamus, uidemus omnia nostri corporis membra capiti subiacere. Omnia, inquam, humani corporis membra capiti esse subiecta atque subposita positione simul et ordine patet. Unde nobis liquido claret Deum omnipotentem non solum humanum corpus uariis membrorum distinxisse lineamentis, sed et totum mundum certis gradibus ac potestatibus, sicut illa coelestis curia cognoscitur esse distincta, in qua ipse solus Deus pater omnipotens regiam obtinet dignitatem, et in qua post ipsum angeli, archangeli, throni et dominationes, et quaequae caeterae potestates sibi inuicem praeesse mirabili et modesta potestatum uarietate noscuntur. Alia tamen est persona Patris, et alia Filii, et alia Spiritus sancti. Sed Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unus est Deus. Verumtamen Pater solus de alio non est, Filius uero de Patre natus est. Patris tamen et Filii, sicut iam dictum est, est una diuinitas et una maiestas. Unus, inquam, est Deus Pater, a quo omnia, et a quo Filius, per quem omnia; ut eius principii auctoritas in omnibus conseruetur et in tribus personis una Deitas adoretur. CAPUT II. Quod sicut caput in corpore, ita rex in regno suo principatum debeat obtinere. In mundo quoque Deus unum formauit hominem, a quo postmodum omne genus humanum traxit originem. Proinde sicut de Deo Patre natus est Deus Dei Filius, ut per ipsum omnïs fieret creatura, ita et de uiro formata est mulier, per quam fieret omnis humani generis genitura. Non est, inquam, mulier de uiro nata, sed facta; quia non poterat de simplici corpore nasci. De Patre uero Deo natus est Deus Dei Filius ineffabiliter et incomprehensibiliter, utpote Spiritus de spiritu, Deus de Deo, ut per ipsum omnis fieret creatura. Mulier uero facta est de uiro, ut per eam natiuitas oriretur. Unius tamen substantiae uir et mulier est; sed gradu maior est uir, quia ex uiro mulier, sicut testatur Apostolus, dicens: «Caput mulieris est uir (I Cor. XI) .» Unius etiam substantiae Pater et Filius est; sed ordine, non natura, Pater maior esse cognoscitur, Paulo teste, qui ait: «Caput Christi Deus (ibid.) . Nam, sicut iam praemissum est, Pater a nullo est, Filius uero de Patre est, ut summae Trinitatis essentia in unitate Deitatis adoretur et ueneretur. Principales etiam potestates, quibus hic mundus regitur, duae sunt, regia et sacerdotalis. Quas duas potestates in sua sola persona ipse Dominus Iesus Christus sacrosancto mysterio gestare decreuit, qui Rex simul est et Sacerdos: Rex, quia nos regit; Sacerdos uero, quia nos sui corporis immolatione a peccatorum nostrorum sordibus emundauit et Patri suo reconciliauit. CAPUT III. Quod rex Dei Patris imaginem obtineat, et episcopus Christi. Verumtamen rex in regni sui corpore Patris omnipotentis obtinere uidetur imaginem, et episcopus Christi. Unde rite regi subiacere uidentur omnes regni ipsius episcopi, sicut Patri Filius deprehenditur esse subiectus, non natura, sed ordine, ut uniuersitas regni ad unum redigatur principium. Cuius mysterii sacramentum in Exodo Dominus euidenter aperit, ubi ad Moysen dicit: «Ecce constitui te Deum Pharaonis, et Aaron erit propheta tuus (Exod. II) .» Porro Moyses in Hebraico populo regis imaginem, et Aaron sacerdotis obtinuisse uisus est: salua alia sancta sacramenti significatione. Unde ipse Moyses sacrosancto mysterio tabernaculum aedificat atque sanctificat, et Aaron consecrat, et populo legis diuinae decreta proponit, et Aaron in uirga quam ei tradiderat Moyses operatur signa et prodigia coram Pharaone et optimatibus eius. CAPUT IV. De officio legitimi regis. Regis igitur ministerium est populum sibi subiectum ab errore corrigere et ad aequitatis atque iustitiae semitam reuocare. Unde etiam in libro Iudicum reperies quia antequam regem haberent filii Israel, Ionathas filius filii Moysi, cum inter Leuitas deputatus esset, praesumpsit sibi sacerdotium: «Quia unusquisque, inquit, sibi placita faciebat, eo quod non esset rex in Israel (Iudic. XVII) .» Ex quibus uerbis liquido patet quia ubi rex non est qui populum regat et a temeritate reuocet et abducat, totum regni corpus uacillat. Unde ille rex merito uocitatur qui mores suos competenter regere et sibi subiectos bene nouit modificare. Ideo, inquam, Deus omnipotens caeteris hominibus regem, cui cum eis una nascendi moriendique conditio est, praetulisse cognoscitur, ut et suo terrore sibi subiectum populum a malo coerceat, et ut ad recte uiuendum legibus subdat. Unde per terrenum regnum saepe coeleste proficit, dum quod sacerdos non praeualet efficere per doctrinae sermonem, regia potestas hoc agit uel imperat per disciplinae terrorem. Populus enim regis metu facile corrigitur. Rex uero nisi solo Dei timore et metu gehennae ab iniusto tramite minime deterretur. Debet tamen semper animo recolere illud uiri sapientissimi dictum: «In maiori fortuna minor licentia est.» Ipse etiam sibi subiecto populo debet semper magis proficere quam nocere. Verumtamen secundum meritum subditorum tribuuntur plerumque personae regentium; et ita nonnunquam sibi inuicem connectuntur merita subiectorum atque rectorum ut ex culpa rectoris fiat deterior uita subditorum, et ex meritis subditorum mutetur uita rectorum. Sed et sic Deus omnipotens et Dominus uniuersae creaturae suam ordinauit creaturam ut et de bonis et de malis bene faceret. De bonis, inquam, et de malis bene facit Deus qui omnia iuste facit atque disponit. Et sic fit ut et malus angelus et malus homo diuinae militent prouidentiae, licet nesciant quid boni de illis operetur diuina prouidentia uel uoluntas. Porro ipsius uoluntas, etiam cum mala irrogat, iusta esse dignoscitur. Et quia iusta est, mala non est. Et quod bene fit, iuste fit. Ita, inquam, non tantum omnes homines, sed etiam omnis creatura in genere suo et in ordine suo diuinae prouidentiae legibus subditae sint, ne aliquid iniustum possit accidere creaturae. Quod ostendit euangelista, ubi ait: «Nonne duo passeres asse ueneunt et unus eorum non cadit in terra sine uoluntate Patris uestri?» (Matth. X.) Igitur liquet hoc documento illud etiam quod homines in terra uilissimum putant, Dei omnipotentia gubernari. Sed quia mundas et rationabiles animas ipse per se Deus specialiter curat atque gubernat, siue per optimos angelos, qui administratorii spiritus sunt, propter eos qui haereditatem sunt percepturi, siue per homines tota sibi uoluntate seruientes, caetera uero per prauos disponit atque gubernat, uerissime illud ab Apostolo dici potuit quod scriptum est: «Nunquid de bobus cura est Deo?» (I Cor. IX.) Itaque rex bonus hominibus datur Deo propitio, et prauus Deo irato, sicut ipse per prophetam testatur Israelitico populo dicens: «Dabo, inquit, tibi regem in furore meo (Ose. XIII) .» Et in alio loco: «Regnare permittit, inquit, Deus hypocritam propter peccata populi (Iob XXXIV) .» Quapropter tolerandi sunt a subditis quique reges ac principes, nec est eis a quoquam temere resistendum; ne dum eorum iniustitia reprehenditur, ipsa magistra rectitudinis humilitas amittatur. Ita, inquam, a subditis circa reges et principes est tenenda uia rectitudinis et humilitatis, ut ita reprehensibilia suorum rectorum facta despiciant, quatenus eorum mens a praelatorum reuerentia non recedat. Quod bene boni filii Noe tunc fecisse leguntur cum uerenda ipsius auersis uultibus uelare studuerunt (Gen. IX) . Quos imitantur subditi quique quibus sic praepositorum suorum mala displicent ut tamen haec ab aliis occultent. Qui etiam tunc auersi operimentum deferunt quando iudicantes factum, et uenerantes magistrum, nolunt uideri quod tegunt. Hanc etiam formam humilitatis et mansuetudinis Dominus noster Iesus Christus in terris positus nobis euidenter ostendit, cum Herodem regem truculentissimum humiliter euitauit. Nam illum ualebat sua illa nimirum potestate perimere qua ad se adorandum magos a longinquis regionibus dignatus est euocare. Ipse etiam postmodum saeuientes in se principes sacerdotum saepe sua mansuetudine declinauit, et leprosis iussit ut iuxta legis decreta se eis ostenderent, quanquam sciret eos indignos dignitate sacerdotali, ne eis praeiudicium facere uideretur. Honorandi etiam sunt omnes qui in potestate positi sunt ab his quibus praesunt, etsi non propter se, uel propter ordinem et gradum quem a Deo acceperunt. Sic enim iubet Apostolus dicens: «Omnibus, inquit, potestatibus sublimioribus subditi estote. Non est enim potestas nisi a Deo. Quae enim sunt, a Deo ordinata sunt (Rom. XIII) .» Ipse nempe, sicut iam superius ostensum est, per prauas malorum hominum uoluntates explere nonnunquam consueuit suam aequam ac iustissimam uoluntatem, sicut per Iudaeos maliuolos, bona uoluntate Patris, Christus pro nobis occisus est. Quod scientes atque credentes, et praeceptum Apostoli pariter obseruantes, etiam gentiles in potestate positos honoramus, et mala quae nobis ingerunt aequanimiter toleramus, ne Deo iniuriam facere uideamur, qui illos ordinis titulo super homines extulit atque sublimauit, licet illi indigni sint ordine quo fruuntur. Nam et reges reprobos diuinis reuelationibus cernimus honoratos. Pharaoni nempe futurae famis somnium diuinitus est reuelatum. Et Nabuchodonosor, multis astantibus, filium Dei in camino ignis inter tres pueros legitur agnouisse. Caiphas quoque sceleratissimus pontifex prophetasse cognoscitur euangelico documento, non utique merito suo, sed ordinis sacerdotalis gratia, qua Dei iusto certoque fruebatur iudicio. Dauid etiam Saulem regem, quem a Deo sciebat esse reprobatum atque depositum, honorificauit, ita ut in illum extendere manum nequaquam praesumeret, cum eum Deus suis manibus tradidisset. Multis enim annorum curriculis ipse rex Saul, patientia Dei supportante, qua peccatoribus examinis sui dignam censuram inferre plerumque detrectat, regalis officii obtinuit dignitatem, postquam a Deo propter suam superbiam et inobedientiam meruit reprobari. Et cum iam illum Deus, sicut legitur, reprobasset, Samuel propheta sanctissimus oraculo diuino profectus est in Bethlehem ad domum Iesse, non manifeste, sed occulte, ut uideretur regem metuere, quando Dauid in regem inunxit Quid de Elia propheta sanctissimo dixerim, qui Achab regem et uxorem eius Iezabel contra se furentes fugiendo maluit declinare quam eis aliquam molestiam inferre? Non enim eum poena latebat quae legis diuinae transgressoribus imminebat. Sed malum, quod eis euenturum quandoque sciebat, patienter exspectare quam eos aliquo poenarum detrimento laedere gestiebat. Declinauit igitur sapienter uir sanctissimus regis saeui tyrannidem et uxoris eius stultam et ineptam proteruiam. In manu quippe Dei est et superbos de sublimi sede deponere et humiles quosque ad culmen dignitatis erigere. Oportet denique, sicut praecipit Apostolus, ut omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit, et ut reddantur omnibus omnia quae, saluo Domini nostri Dei cultu, principibus redduntur. «Obsecro,» inquit idem Apostolus, «primum fieri deprecationes et orationes pro regibus et omnibus qui in sublimitate positi sunt, ut securam et tranquillam uitam agamus, cum omni pietate et charitate (I Tim. II) .» Praecipit etiam ut quicunque sunt sub iugo seruitutis, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, et ut qui infideles habent dominos, eos non contemnant, sed magis eis seruiant, quia fideles sunt, propter eum qui eos illis subiecit, scientes quia, sicut alias idem Apostolus dicit: «Omnis praeuaricatio et inobedientia accipit dignam mercedis retributionem (Hebr. II) .» Cuius subiectionis et humilitatis exemplum ipse per se Dominus Iesus Christus nobis tradere uisus est, cum pro capite suo Caesari tributum soluere non dedignatus est. De hac etiam mansuetissima seruitute quidam sapiens perhibet dicens quia «iustus liberaliter, iniustus uero compeditus seruit.» Pro illis denique orare, non eis contumeliose resistere, praecipimur, sicut Samuel orasse legitur pro Saule, qui tamen exauditus non est. Iam enim Dei iusto iudicio rex ille superbus et impoenitens reprobatus erat. Quapropter orare pro regibus diuinae legis trangressoribus sancta consueuit Ecclesia, quia patet sancta lectione librorum plurimos sanctos uiros oratione pura tyrannos uicisse, et plures hostes saepe almis precibus quam armis fudisse. Nam Moyses orabat, non dimicabat, quando diuisum est mare et per medium eius populus transmeauit; Pharao uero cum curribus et equitibus suis demersus est in fluctibus ipsius. Nihil enim ipse Moyses contra Pharaonem nisi solam uirgam leuauit. Amalech denique uictus est cum Moyses manus ad Deum leuaret. Sacrarum etiam tubarum sonitu muri Iericho cecidere. Sed et rex Ezechias non armis se, sed cilicio induit, et pro galea cinere caput texit, quando Sennacherib rex Assyriorum aduersus eum multis uallatus satellitibus uenit. Verum Ezechiae regis mitissimi oratio ad Deum ascendit, et in castris Sennacherib superbissimi angelus descendit, qui de eius exercitu octoginta quinque millia uirorum interfecit. Quis haec et eiusmodi prodigia considerans non admiretur et non intelligat prauis regibus spiritualibus potius orationibus quam armis carnalibus resistendum? Proinde sanctus Ambrosius Mediolanensis episcopus, cum ei Iustina imperatrix, Arianorum fautrix, multas pro defensione fidei catholicae inferret iniurias, non illi studuit armis uiolenter resistere, sed eius ferocitatem continuis, id est diurnis et nocturnalibus orationibus refrenare. Nam armis praesulem quemlibet contra regem uel imperatorem contendere, et sacra loca ac Deo dicata humano sanguine polluere, nefarium et temerarium est. Quod Dominus Iesus Christus saluator et conditor noster tunc manifestissime docuit cum Petrus apostolus gladium suum extrahens, pontificis seruum apprehendit, et eius auriculam amputauit. Ait enim illi: «Conuerte gladium tuum in uaginam. Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt (Ioan. XVIII) .» Ac deinde: «An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?» (Ibid.) Unde illi qui non zelo Dei, sed sua temeritate uel arrogantia potestati resistunt, Deo rebellare uidentur, qui dixit: «Per me reges regnant et principes dominantur (Prou. VIII) ;» cuius iudicia, etsi manent occulta, nunquam tamen sunt iniusta. Illis, inquam, armis temere resistere aut eis aliqua fraude interitum machinare nullatenus sancta consueuit Ecclesia, reuoluens illud praeceptum Dominicum quo suis fidelibus ait: «Mihi uindictam, et ego retribuam (Rom. XII) .» Non enim qui bonus permanet polluitur, si malo societur; sed qui malus est, in bonum uertitur, si boni exempla sectetur. Patienter etiam nos Dominus quotidie peccantes exspectat, dans nobis spatium poenitendi, ut nostram patientiam exerceat et informet suo exemplo, quo nouerimus quantum nos oporteat tolerare malos, cum ignoremus quales futuri sunt, quando ille parcit et sinit eos uiuere quem nihil futurorum latet. Unde, si contigerit rebelles pro hac contumacia mori, nequaquam de martyrii nomine glorientur, qui furum more merito supplicio condemnantur. Verum ad malum perpetrandum nullus potestatibus debet adhibere consensum: quia, si illis debetur a Christi cultoribus terrena militia, Deo debetur innocentia. Unde, si forte coactus fuerit aliquis Christianus ut aut eis obediendo iustitiae uel innocentiae regulam infringat aut quamlibet poenam aut mortem pro contemptu huiusmodi soluat, eligat Deo fidelis anima magis fugitiuam uitam amittere quam reatum peragere, recolens illud quod in Euangelio scriptum est: «Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Luc. XII) .» Adulatores uero regum ac principum, eos uidelicet qui pro terreno commodo eorum prauitates suis laudibus efferunt, detestatur sancta Scriptura, quae ait: «Vae qui dicunt bonum malum et malum bonum (Isa. V) .» Et alibi (Luc. XVI) : «Nemo potest Deo seruire et mammonae,» et caetera quae sequuntur in eodem capitulo. Quomodo autem fidelibus regibus et potestatibus seruiatur, Dominus ostendit, ubi dicit: «Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII) ,» id est regi uel principi terrenam iubet reddi militiam et honorificentiam, et Deo seruare mentis et corporis inuiolabilem puritatem. CAPUT V. De electione episcopi. Igitur rex instinctu Spiritus sancti potest, sicut existimo, praesulatus honorem religioso clerico tribuere. Animarum uero curam archiepiscopus debet ei committere. Qua discreta consuetudine usi sunt quondam quique Christianissimi reges et principes in promouendis uiris ecclesiasticis atque sanctissimis usque ad haec tempora nostra. Clericus uero ille religiosus uidetur existere quem amor pecuniae minime uexat, nec reprobi mores aut conuersatio reprehensibilem reddunt uel contemptibilem. Ubi uero eligitur episcopus a clero uel populo secundum morem ecclesiasticum, nullam uim ac perturbationem eligentibus rationabiliter rex per tyrannidem debet inferre, sed ordinationi legitimae suum adhibere consensum. At si reprehensibilis ille qui eligitur fuerit inuentus, non solum rex, sed nec plebs prouinciae debet electioni ipsius suum assensum fauoremque tribuere, sed etiam crimina, quibus ille detestabili maculatur infamia, uoce publica denudare, ut uel hac contumelia eligentium temeritas comprimatur. Post electionem autem, non annulum aut baculum a manu regia, sed inuestituram rerum saecularium clectus antistes debet suscipere, et in suis ordinibus per annulum aut baculum animarum curam ab archiepiscopo suo, ut negotium huiusmodi sine disceptatione peragatur, et terrenis et spiritalibus potestatibus suae auctoritatis priuilegium conseruetur. Quod si regulariter fuerit conseruatum, implebitur illud quod Saluator noster in Euangelio praecipiens dixit: «Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII) ,» nec fluctuabit res firmiter et ordinabiliter stabilita, et procul aberit ab Ecclesia sancta magnus tribulationum aceruus. Rex enim, sicut iamdudum praemissum est, Dei Patris obtinere uidetur imaginem, et episcopus Christi. Quamuis ipse Dominus Iesus Christus in Euangelio suis discipulis eorumque sequacibus dicere uideatur: «Non uos me elegistis, sed ego elegi uos, et posui uos ut eatis et fructum afferatis et fructus uester maneat; et ego dispono uobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum (Ioan. XV) ;» regnum uidelicet sanctarum animarum, non regnum saeculi huius, sicut ipse passionis suae tempore Pilato testatus est dicens: «Regnum meum non est de hoc mundo (Matth. XVIII) .» Nam, sicut scribit ad Timotheum apostolus Paulus, «Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II) .» CAPUT VI. Item de officio legitimi regis. Porro legitimi regis officium est populum in iustitia et aequitate gubernare et Ecclesiam sanctam totis uiribus defendere. Oportet etiam eum esse pupillorum tutorem, et uiduarum protectorem, et pauperum auxiliatorem, ut cum beato Iob Domino dicere possit: «Oculus fui caeco et pes claudo, et rem quam nesciebam diligenter inuestigabam (Iob XXIX) .» Debet proinde Deum omnipotentem, qui multis hominum millibus eum praeposuit, toto mentis affectu diligere, et populum sibi a Deo commissum tanquam se ipsum. Egregii etiam regis et principis est ecclesias regni sui aedificiis uenustissimis decorare, et eas suis laboribus ampliare, et in eis religionis cultum propensius conseruare, sicut Constantinus pius imperator et alii quique reges ac principes priscis temporibus fecisse noscuntur. Debet etiam quatuor principalibus maxime pollere uirtutibus, sobrietate uidelicet, iustitia, prudentia ac temperantia. Nam sobrietate ab omni desidia uel torpore mentis defenditur; iustitia uero Deo simul et hominibus sensatis acceptabilis inuenitur. Per prudentiam autem iustum ab iniusto separat et discernit, et temperantia omnem nimietatem euitat. Praeter haec etiam uirtutum insignia decet illum esse litteris eruditum ut acuatur quotidie eius ingenium lectione diuinorum librorum, et informetur et corroboretur tam antiquorum quam modernorum exemplis uirorum. Vana enim esse deputari potest scientia quae litterarum notitia non fulcitur. Nam semper fluctuare cognoscitur. «Initium tamen sapientiae, timor Domini est (Psal. CX) .» Teste quippe Salomone, «qui sine timore Domini est, non poterit iustificari (Eccli. XXVIII) .» Nam animositas et iracundia eius, ipsius subuersio est. Qui autem diligit sapientiam, dirigetur a Domino. Quod idem Salomon non ignorans, humiliter Dominum rogitabat, dicens: «Deus patrum nostrorum, qui fecisti omnia Verbo tuo, et sapientia tua condidisti hominem, ut dominatur creaturae tuae, quae a te facta est, et ut disponat orbem terrarum in aequitate, et ut in iustitia et in directione cordis iudicium iudicet, da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris eius; quoniam seruus tuus sum ego et filius ancillae tuae, homo infirmus et exigui temporis, et minor ad intellectum iudicii et legum. Tu autem elegisti me, Domine, praesidere populo tuo et iudicem filiorum ac filiarum tuarum. Reuela ergo mihi quod placitum est in oculis tuis et quod directum est in praeceptis tuis; quoniam ipse sapientiae dux es et sapientum emendator, et nos et sermones nostri in manu tua sunt, et omnis sapientia et operum scientia et disciplina. Mitte, inquam, Domine, sapientiam in praecordiis meis de coelis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit, et mecum laboret, et sciam quid acceptum sit apud te. Scit enim omnia et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia; et erunt accepta opera mea, et disponam populum meum iuste. Quis hominum, Domine, poterit scire consilium tuum, aut quis poterit cognoscere quod uoles, nisi spiritus scientiae tuae de altissimis tuis repleuerit illum? Corpus enim quod corrumpitur aggrauat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Sed per sapientiam sanati sunt quicunque tibi placuerunt. Misereris enim omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. Diligis enim omnia, et nihil odisti eorum quae fecisti. Nec enim odiens aliquid constituisti. Quomodo ergo posset aliquid permanere nisi tu uoluisses conseruare? Parcis uero omnibus, quia creaturae tuae sunt. O quam bonus es, Domine, et suauis in omnibus; qui cui uis misereris, et quem uis induras! Et hos quidem iustificas, alios autem uindicta iustitiae tuae in perpetuum exerces. Alios uero per quae peccant, per haec etiam in praesenti torques. Omnibus tamen flagellis et miserationibus tuis multis consulis et alloqueris ut relicta malitia ad te reuertantur. Et homo quidem per malitiam perdit animam suam. Nam manum tuam nequaquam effugere potest. Vae autem omnibus qui non cognouerunt te, Domine. Tu uero, Deus noster, in te confidentibus omnibus suauis et uerus, patiens et misericors es, et misericorditer disponis omnia. Etenim si peccauerimus tui sumus, scientes magnitudinem tuam. Et si non peccauerimus, scimus quoniam apud te sumus computati. Nosse autem te, Domine, consummata iustitia est; et scire iustitiam tuam, radix est immortalitatis. Negantes autem te impii, fortitudine brachii tui conterentur. Non enim timens aliquem, ueniam dabis peccatis ipsius. Nam quis dicet tibi: Quid fecisti sic? Aut quis stabit contra iudicium tuum? Aut quis in conspectum tuum ueniet iudex iniquorum hominum? Aut quis imputabit tibi, si perierint, quos tu fecisti? Non enim est alius Deus quam tu, cui est cura de omnibus, et omnia iusto disponis iudicio. Et neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti. Tu autem. Domine Deus uirtutum, cum tranquillitate iudicas, et cum magna reuerentia disponis nos. Insensatis autem iudicium in derisum dedisti: et qui ludibriis non sunt correpti, dignum iudicium sunt experti. Respicio, Domine, nationes hominum, et uideo quianullus sperauit in te, et confusus est, et permansit in mandatis tuis et derelictus est. Et quis inuocauit, et despexisti eum? Quoniam pius et misericors es, et remittis peccata in tempore tribulationis omnibus exquirentibus te in ueritate. Vae duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus. Vae hypocritae in conspectu hominum. Vae dissolutis corde, qui non credunt tibi. Ideo non protegentur a te. Qui uero credunt in te, non erunt incredibiles; sed patientiam habebunt usque ad conspectionem tuam, dicentes: Si patientiam non habuerimus, incidemus in manus tuas. Horrendum est, Domine, incidere in manibus tuis. Cor quoque quod est durum, male habebit in nouissimo; et qui amat periculum, peribit in illo. Scio, Domine, quia non abscondar in populo magno, nec latebo in immensa creatura: quia tu coelorum contines thronum, et abyssos intueris, et respicis interiora filiorum hominum. Parce mihi, Domine, quia loquor ad te, cum sim puluis et cinis et diuersorum peccatorum plenus putredine; sed scio quia secundum magnitudinem tuam, sic misericordia tua apud te est. Domine pater et Deus uitae meae, ne derelinquas me in cogitatu maligno, et delicta mea non appareant in conspectu tuo, nec gaudeat de me inimicus meus. Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium prauum auerte a me. Auerte a me uentris et concubitus concupiscentiam, et animae irreuerenti et infrunitae ne tradas me, sed uictui meo tribue necessaria.» Haec est Salomonis oratio; quam a libris eius sparsim colligendo in hunc librum ad erudiendum regem inclusimus, et ut sciret quae a Deo petere deberet. CAPUT VII. Item de officio legitimi regis. Sed his interim sepositis, rursus eum monemus ut mores subditorum exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando, [0950D] diatim emendare procuret. Studeat quoque sapientes homines honorare et omnes pariter Ecclesiae seruitores. Monita etiam sanctorum uirorum ac si Dei oracula suscipiat, et episcopis sanctis rationabiliter acquiescat. Nam sic Christi seruis et sapientibus uiris quasi quibusdam basibus firmissimis regni sustentatur et corroboratur sublimitas. Multo enim utilius Pharaonem sanctus iuuit Ioseph consilii patientia, quam si ei contulisset grandem pecuniam. Nam pecunia facile consumitur, consilia uero uirorum sapientium nequeunt exhauriri. Unde apparet quia melior est sapientia negotiatione argenti et auri, primi et purissimi fructus eius. Sit proinde largus atque munificus, affabilis et tranquillus. Habeat etiam animum iucundum, linguam eruditam, [0951A] sensum expeditum, uerbum uerax, fidem puram, deuictionem praecipuam, risumque modestum. Sit ei motus impiger, et habitus et incessus honestus, et uictus abundans, non tamen talis qui superfluus sit. Inuidiam autem, luxuriem, et uinolentiam tanquam sordes pessimas abiiciat ab animo suo, et pessimam cupiditatem, quia «radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI) .» Sint ministri illius modesti, et consiliatores sensati, et praepositi fideles atque prudentes. Fideles quoque suos honoret et diligat, et sibi seruientes sublimet et protegat. Porro regibus transgressoribus modi curationum tales sunt adhibendi ut et maiestas regia in eis honoretur, et reatus puniatur censura iustitiae. Sub religionis enim disciplina regia potestas posita est. [0951B] Nam, quamuis sit rex potestatis culmine praeditus, nodo tamen Christianae fidei tenetur astrictus. Corrigendus tamen est, non cum tumore superbiae, sed charitatis affectu sapienterque. De iracundo quippe uel insipiente doctore Salomon dicit: «In ore stulti uirga superbiae (Prou. XIV) .» Stulti proinde et superbi doctores disciplinae rigorem in rabiem furoris et ad immanitatem conuertunt crudelitatis. Verumtamen reges legitimi propter reprobos spernendi non sunt: quia coelestis curiae sacer principatus ideo non est a Deo reprobatus uel spretus quod diabolus eorum princeps contra eum superbiens tyrannidem arripuit et sibi subiecta agmina secum nefanda suasione peccare pellexit; sed ipse Dominus Iesus Christus postmodum ad eumdem diabolum comprimendum, [0951C] qui dignitatem nominis ipsius et sedem sibi praesumpserat, de coelo descendit. Post Deum enim Patrem diabolus dici uoluit Deus, et ad dexteram Dei patris sedere temere concupiuit, cum hoc illi non contingeret, sed esset Filii Dei, qui post Patrem Deum, secundum quod iam dictum est, secundus est, non natura, sed ordine. Venit ergo Dominus Iesus Christus in mundum, sicut decebat, et manifestauit se, non omnibus hominibus, sed tantum suis sequacibus, ut, reprobata persona diaboli, hunc esse cognoscerent cuius principatum et potestatem ipse Satanas sibi temeritate propria praesumpsisset. Diabolus autem et principes mundi huius Christi diuinitatem in carne latentem penitus cognoscere nequiuerunt: [0951D] quia, sicut Apostolus testatur, «Si cognouissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II) .» Unde contigit ut qui arte, non uiolentia, primum hominem per consensum peccati sibi subegerat, Dei circumuentus arte illum amitteret, dum illi mortem per suos satellites intulit quem immunem ab omni peccato necare praesumpsit. Itaque tali commercio Christus et angelorum numerum restaurauit, et humanum genus suo sanguine a iugo diaboli liberauit. Contigit denique ut diabolus, qui per unum hominem peccantem totum genus humanum sibi subposuerat, per unum non peccantem hominem amitteret quod habebat. Sed haec de diabolo et de eius tyrannide dixisse sufficiat. Hoc tamen exemplo lucide patet quia principatus quem [0952A] aut seditio extorquet, aut ambitus occupat, solet esse perniciosus. Difficile quippe bono exitu terminantur quae malo sunt inchoata principio. Propterea huiusmodi principes, non reges, sed tyranni merito uocitantur; et episcopi qui eos ordinare praesumunt, aut peruersae ordinationi eorum praebent consensum, anathematis iaculo sunt puniendi. Sed et regem haereticum auctoritate diuina pro defensione fidei catholicae condemnare et anathematis sententia praefocare sancta consueuit Ecclesia, ne illius contubernio sanctorum catholicorum collegium maculetur. Nonne ab eo apostolus Paulus nos separat et diuidit dicens: «Haereticum hominem post primam et secundam correptionem deuita, sciens quia subuersus est qui huiusmodi est, et delinquit [0952B] proprio iudicio condemnatus (Tit. III) .» Salomon etiam gentilem hominem haeretico meliorem esse pronuntiat, ubi ait: «Melior est canis uiuus leone mortuo (Eccle. IX) .» canem uiuum appellans gentilem, et leonem mortuum haereticum. Sed plerique principum terrenorum in sanctis et iustis hominibus ueritatem persequuntur, quoniam nolunt ab eis sua facta damnari. Verumtamen qui ueritatem odit, Deum profecto non amare cognoscitur, qui ueritas est. Quod prouidens Dominus, episcopum qui non sua temeritate, sed zelo Dei, terrenis principibus uidetur esse contrarius, exhortans ad mundi odia perferenda, de se ipso exemplum proponit et dicit: «Non est seruus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et uos persequentur. Si sermonem [0952C] meum seruauerunt, et uestrum seruabunt (Ioan. XV) .» Et item: «Si mundus uos odit, scitote quia me priorem uobis odio habuit (ibid.) .» In hoc loco mundum illos appellans a quibus huius mundi scelera diliguntur. Porro ille «qui ex Deo est, uerba Dei audit (Ioan. VIII) .» Unde rex admonitionibus episcopalibus debet aurem suam libenter accommodare et sacerdoti salubria suggerenti fideliter obaudire, quoniam de his uidetur Dominus suo ore dixisse: «Qui uos audit, me audit. Et qui uos spernit, me spernit (Luc. X) .» At si rex aurem suam a sana et salubri doctrina coeperit auertere proprio fastu uel tumiditate, non episcopo sed Deo contumax et rebellis uidetur existere, cuius iram [0952D] incurrere nimis periculosum est ac formidabile. Scriptum est enim: «Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Iac. IV) .» Mortem autem aut scandalum illis inferre nullatenus rex praesumere debet. Nam pro hoc facinore comperimus multos reges et imperatores miserabiliter et inopinabiliter ex hac uita migrasse. De his nempe, id est de praesulibus et sanctis hominibus, Dominus dicit: «Qui uos tangit, quasi qui tangit pupillam oculi mei (Zach. II) .» At si contigerit ut haec uiro catholico conditio proponatur ut aut haeretico faueat aut pro defensione fidei catholicae subeat mortem, eligat magis mori quam uiuere uiolata sanctae fidei sinceritate, reuoluens illud in corde suo quod scriptum est in Euangelii libro: «Quid prodest homini [0953A] si uniuersum mundum lucretur, animae uero suae detrimentum patiatur. Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? (Matth. XVI.) » Et illud item quod Dominus suis repromittit fidelibus dicens: «Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in coelis est (Matth. X) .» CAPUT VIII De reprobis regibus atque principibus. Porro ipsi reges et principes atque tyranni, dum Deo subesse et eius praecepta custodire renuunt, dominationis suae uim et potestatem plerumque solent amittere, sicut primus homo dominationis suae uigorem et dignitatis praerogatiuam post suam transgressionem cognoscitur amisisse. Postquam nempe [0953B] diuino noluit esse subiectus imperio, ipsa etiam corporis sui membra sibi rebellare et ignitos aculeos carnalis concupiscentiae statim contra suam uoluntatem in sua carne saeuire persensit. Pisces quoque maris et uolucres coeli et bestiae agri, quae illi ante commissum facinus quasi priuata animalia subiacebant, iugum dominationis eius a se coeperunt abigere, et iam ei amplius solito seruire nolebant. Quae tamen omnia ui rationis suae coepit demum paulatim sibi subigere et ad suos usus exquisitis artibus retorquere. Itaque pari modo regi Deo contrario populus sibi subiectus multoties incipit aduersus eum insurgere et uariis ac multiplicibus insidiis illum appetere et multis aduersitatibus fatigare. Ad quam rem pertinere uidetur quod Deus [0953C] regem Babylonium non bestiis ferocibus, sed muscis et serpentibus punire decreuit. Ut intelligat humana superbia quod per humiles et infimos homines soleat saepe tumidos et superbos quosque comprimere et a sublimitate deponere. Solent etiam homines huiusmodi ignominiosa morte uitam terminare aut in turpi paupertate deficere, sicut Herodes et Pilatus; quorum Herodes uermibus scaturiens miserabiliter exspirauit, et Pilatus exsilio condemnatus, pauper et inops defunctus est. Illi quoque qui recta peruertunt iudicia amore, odio, metu, misericordia, incuria, temeritate, aut gratia quaestus, circa finem uitae horribilibus infirmitatibus molestari solent, uel uilitate uel inopia rerum, aut [0953D] membrorum languore suorum. CAPUT IX. De dignitate sacerdotum. Verum quia iam satis de his, sicut reor, secundum ingenii mei facultatem uisus sum perorasse, restat nunc ut de his quae ad episcopum pertinent pauca subiiciam. Igitur episcopo a Deo et Domino Iesu Christo priuilegium est concessum aperire et claudere coelum hominibus. Huic etiam reges et omnes terrenae potestates pro Christi amore capita subdunt: quia licet rex uel imperator culmine regni sit praeditus, nodo tamen fidei tenetur astrictus. Hic quoque propter condimentum doctrinae, quo mentes fidelium debet condire, sal terrae uocatur, et rex propter ducatum quem praebere populo debet, et angelus, [0954A] quia bona nuntiat, et pastor, quia diuini uerbi dapibus homines explet. Quibus etiam moribus debeat pollere, et quibus uirtutibus effulgere, apostolus Paulus declarat in epistola sua dicens. «Oportet, inquit, episcopum irreprehensibilem esse, sobrium, pudicum, hospitalem, prudentem, non neophytum, non uinolentum, non percussorem, non litigiosum, sed modestum. Oportet etiam illum habere bonum testimonium ab his qui foris sunt (I Tim. III) .» Nam, sicut alio continetur in loco, ipse debet exemplum bonorum operum, non solum sibi subiecto populo, sed etiam discolis hominibus, id est gentilibus, uitae melioris ostendere, ut fiat in eo quod in Euangelio Dominus suis apostolis praecipiens dixit: «Sic luceat lux uestra coram hominibus [0954B] ut uideant opera uestra bona et glorificent patrem uestrum qui in coelis est (Matth. V) .» Hic quoque debet diuitibus praecipere non sublime sapere nec sperare in incerto diuitiarum, sed in Deo uiuo et uero, qui praestat omnibus omnia ad fruendum, bene agere, diuites fieri in operibus bonis, facile tribuere, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut possint apprehendere uitam aeternam (I Tim. VI) . Caeterum contra regem catholicum armis dimicare nullatenus debet, licet ministerii dignitate multum illi praemineat, tantum scilicet quantum officia diuina sua sanctitate noscuntur negotiis saecularibus eminere. Nam et regalem dignitatem habere sanctae Scripturae testimonio uidetur episcopus. [0954C] Ait enim Dominus Iesus Christus suis apostolis eorumque sequacibus: «Ego dispono uobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum (Luc. XXII) .» Et Apostolus: «Vos estis genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II) .» Unde, si contigerit ut episcopus reprehensibilis inueniatur (non est enim homo qui non peccet), non in curia saeculari, sed in synodo generali, res huiusmodi terminetur. Ipse proinde episcopus inter regem et oues sibi creditas officium optimi pastoris debet peragere et pro grege sibi commisso discrimini se pronus obiicere. Ipse, inquam, toto nisu regis ac principis iram a populo debet auertere et pro regis et populi salute pariter piis precibus ante Deum nocte dieque persistere. Vices enim Christi Filii Dei summi in terra uidetur [0954D] obtinere, qui se pro nobis peccatoribus obtulit immolandum. Unde inter nos et Deum mediator debet existere. Ipse est sanctus sanctorum, clericorum scilicet ac presbyterorum, quibus omnibus eminet ac praecellit. Hic est Ecclesiae sponsus, hic Christi uicarius, ut compatiatur infirmitatibus nostris; de quo Paulus apostolus dicit: «Omnis pontifex ex omnibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis eorum (Hebr. V) .» Honorandi igitur sunt omnes episcopi, sicut regni coelestis clauicularii et iudices culparum humanarum. Ad eorum enim ius pertinet uiros saeculares pro illis criminibus quae in locis Deo consecratis committunt iudiciali seueritate distringere et pro aliis criminibus iusta consideratione [0955A] poenitentias dare. Ipsi quoque debent omnes presbyteros et clericos sententia iudiciali distringere, ut et terrenis et spiritalibus iudicibus suae auctoritatis priuilegium conseruetur. Ipsi denique sunt qui bonum quod per gratiam sancti Spiritus intelligendo didicerunt, subiectorum mentibus profuturum, secundum apostoli Pauli praeceptum (II Tim. IV) , arguendo, obsecrando, et increpando inserere nituntur, corda fidelium diuinis dogmatibus quasi imbribus irrigantes coelestibus, ut proferre immarcescibilem bonorum operum possint fructum. CAPUT X. De his quos episcopus excommunicat. Quapropter summopere caueat rex ne his quos ipsi ab Ecclesia pro suis criminibus anathematis [0955B] sententia pepulerunt aliquo pacto communicet. Nam teste Scriptura (Rom. I) , facientes et consentientes par poena constringit. Consentit autem criminoso et reatum eius sustentat qui postquam ab Ecclesia, crimine suo exigente, proiectus est, illi communicat. Verum plerique ideo diuinum munus formidare iudicium uidentur quod eorum contemptum non statim poena prosequitur. Unde quid regi cuidam olim ex hac re contigerit, breuiter intimare curabo. Legitur enim in historia gentis Anglorum quod quidam episcopus duos fratres palatinos uiros pro repudio uxorum excommunicauerit. Contigit autem ut rex ipsius gentis iuxta domum ipsorum transiret. Qui multis blandimentis delinitus ut apud eos ad prandendum diuerteret, tandem consensit. Expleto [0955C] autem conuiuio, cum iam rediret, obuiauit episcopum qui fratres illos excommunicauerat. Quem cum uidisset, intremuit, et exsiliens de equo, in media, ut erat, uia prostrauit se coram ipso. Episcopus uero ferula quam manu ferebat tetigit eum dicens: «O rex, non est meum ignoscere tibi, quia Deum contempsisti, quando te excommunicatis scienter sociasti. Idcirco data est sententia in te, et hoc anno in ipsa domo morieris in qua excommunicatis te sociasti.» Quod et factum est; et euoluto anno rex ibidem mortuus est. Ecce rex non potuit hunc reatum nisi morte piare, nec episcopus illi prostrato ualuit ignoscere. Ex qua re colligitur quia nec episcopus, cuius excommunicatio contemnitur, sine [0955D] graui poenitentia facinus huiusmodi ignoscere potest. Ergo, sicut praecipit beatus papa Gregorius, sub magno moderamine pastores Ecclesiae soluere studeant aut ligare. Sed utrum iuste an iniuste obliget pastor, pastoris tamen sententia gregi timenda, ne is qui subest, et cum iniuste forsitan ligatur, ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa mereatur. CAPUT XI. De prauis praesulibus. Verum reperiuntur quidam in numero sacerdotum qui per pecuniam sacerdotes appellari contendunt; et cum non sint ulla scientia praediti aut aliqua religione suffulti, legis diuinae uolunt uideri magistri. Sed hi nimirum merito contemnuntur, et non episcopi, [0956A] sed Simoniaci a Simone Mago uocitari merentur. Non enim eis est pars in sermone sacerdotii, sed a gratia Spiritus sancti extorres habentur; quae et gratis datur, et gratis accipitur. Nam, teste Euangelio, «qui non intrat per ostium in ouile ouium, ille fur est et latro.» Qui autem «intrat per ostium, pastor est ouium, et huic ostiarius aperit, et oues uocem eius audiunt (Ioan. X) .» Et post pauca: «Alienum autem non sequuntur, quia non audiunt uocem alienorum (ibid.) .» Quidam etiam episcoporum se contra morem ecclesiasticum extollere cupientes, in soluendis et ligandis subditis suae uoluntatis motus, non causarum merita, exercent. Unde populus iam legis onus, per deuia currens, plus solito spernit, iaculumque anathematis ingens, [0956B] dumque furit, nullas rationis sentit habenas. Nam religioni Christianae opprobrium nascitur, et sacerdotalis dignitas inde ualde contemnitur, quod sacerdotalis infula ambitione potius quam meritorum existimatione defertur et imperitis quibusque confertur. Nam quidam illorum illos qui iuramento dominis suis constricti tenentur a sacramento fidelitatis absoluunt. Quod quam sit absurdum, Dominus indicat ubi dicit: «Non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen Domini Dei tui (Leui. XVIII) .» Et ad Sedechiam regem Iudae, qui iuramentum quod Babylonio regi praebuerat uiolauerat, ore prophetico dicit: «Viuo ego, quoniam iuramentum quod spreuit, et foedus quod praeuaricatus est, ponam in capite eius (Ezech. XVII) .» CAPUT XII. De illo qui contra Christianum frangit sacramentum. [0956C] Intelligat ergo quilibet Christianus, qui contra dominum suum aut alterum Christianum frangit sacramentum, quid mereatur, cum propter hoc scelus Sedechias uir Iudaeus auulsis oculis a gentili rege in Babyloniam captiuus ductus esse cognoscatur (Ier. XXXIX) . Non enim illi considerandum est cui iurat, sed per quem iurat. Alioquin et illum despicit per quem iurat; et hostis fidelior inuenitur, qui sacramento decipitur. Multum enim desipit qui illum decipit cui iuramento diuini nominis fuerat foederatus. Caeterum sacramentum incaute prolatum [0956D] non est conseruandum, ueluti si quispiam adulterae perpetuam cum ea permanendi fidem polliceatur. Tolerabilius enim est non implere sacramentum quam permanere in stupri flagitium. Verumtamen de fatuis doctoribus in Euangelio Dominus dicit: «Caecus si caeco ducatum praebeat, ambo in foueam cadunt (Matth. XV) .» Superbi etiam et iracundi doctores nonnunquam disciplinae rigorem in rabiem furoris et ad immanitatem conuertunt crudelitatis. Sed, sicut item dicit beatus papa Gregorius, iudicare digne de subditis nequeunt qui in subiectorum causis sua uel odia uel gratiam sequuntur. De qua re Propheta etiam dicere uidetur: «Mortificabant animas quae non moriuntur, et uiuificabant animas quae non uiuunt (Ezech. XIII) .» Non morientem [0957A] quippe mortificat qui iustum damnat, et non uicturum uiuificare nititur qui reum de supplicio absoluere conatur. Causae ergo pensandae sunt, et tunc ligandi atque soluendi potestas est exercenda. Considerandum est denique atque cauendum episcopo ne ipsius uitio doctrina diuina uilescat. Nam qui sicut decet non uiuit, ipsam quam praedicat ueritatem contemptibilem reddit. Cauendum etiam est illi qui pontificatus officium assecutus est ut se talem exhibeat, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inueniatur. Subditis quoque considerandum est quia licet talis iudicandi locum teneat, cuius uita loco minime concordat, locum tamen apostolorum in ligandi et soluendi officio retinet. Quapropter excommunicatio et praedicatio illius non ex eius persona [0957B] debet contemni, sed ex auctoritate summi Iudicis obseruari. Nam pastor animarum nostrarum Christus esse cognoscitur, qui in praesulibus auditur atque contemnitur. De quibus Dominus in Euangelio dicit: «Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei. Quae dicunt uobis, facite: quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXII) .» Et non solum episcopi, sed et omnes presbyteri et clerici ab uniuersis Dei fidelibus sunt honorandi sicut Dei domestici, cui seruire nocte dieque uidentur. Porro praesules atque presbyteri bases et columnae uidentur esse sanctae Ecclesiae, et clerici et monachi eius uidentur esse ministri. Horum enim manibus ministrorum sacro baptismate quisque fidelis abluitur, et horum iterum manibus sacratissimum mysterium [0957C] corporis et sanguinis Christi conficitur; per quae mysteria Deo regeneramur atque coniungimur. Omnis, inquam, qui de Christi corpore est, ei merito subdi debet et eorum salutaribus monitis obedire et paternam eis reuerentiam exhibere. Ipsi, inquam, sunt qui nostrorum munera precum offerre et Deo pro nobis incessanter supplicare noscuntur. Ipsis, inquam, pro nostris criminibus Deum exorantibus fit nobis ipse Deus propitius, et auertit iram suam a nobis. Ipsi pro uiuis ac defunctis ante Deum semper indefessis precibus instant, et ipsi nobis frugum ubertatem obtinent, et ipsi tempestates et quaeque discrimina a Christi grege repellunt. Ipsis etiam mater nostra, sancta uidelicet Ecclesia, quasi nobilibus [0957D] satellitibus decoratur, illustratur, atque seruatur. Et si reprehensibiles quidam illorum fore reperiuntur, ideo caeteri contemnendi non sunt, quia et in angelis prauitas reperta est. Consideranda quippe est hominibus illa beati Iob sententia dicentis (Iob.) : «Quis potest mundum statuere de immundo conceptum semine, nisi tu qui solus es?» subaudis, mundus. Unusquisque proinde, siue laicus, siue clericus, Dei munere est quod est, si tamen aliquid est. Unde dicitur in Euangelio: «Nolite iudicare, et non iudicabimini; et nolite condemnare, et non condemnabimini (Matth. XXXI) .» Verum, quamuis de filiis Dei scriptum sit: «Quotquot spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII) ,» tamen omnes mortales quandiu in hac corruptibili carne tenentur, [0958A] peccant. Sed ne facinora ad immensum cumulum peccatorum prorumpant, aliqua poena in hoc saeculo plecti debent. Unde pro illis qui sceleratissime uiuere decreuerunt, nec uolunt uitam suam moresque corrigere, id est propter fornicatores et adulteros, siue propter fures atque sacrilegos et alios flagitiosos comprimendos et corrigendos, regem Deus hominibus praeesse uoluit, ne aeterni poena supplicii eis reseruetur in posterum. Nam illa crimina quae in hoc saeculo puniuntur, profecto in futuro saeculo non nocebunt. Fit igitur in his quod ab Apostolo dictum est: «Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Cum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI) .» Multa enim bona inuitis [0958B] praestantur quando eorum consulitur utilitati, non uoluntati, qua sibi inueniuntur esse inimici. Scriptum quippe est quia «qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X) .» Igitur amici malignantium hominum sunt illi qui eorum iniquitates corripiunt, et pro commissis criminibus eorum corpora aliqua poena emendatoria puniunt. Peccata enim quae feriri gehennae ignibus possunt, disciplinae sunt uerbere corrigenda; ut qui Dei mandata contemnunt, temporali supplicio terreantur. Quod Psalmista dicere uidetur cum ait: «In chamo et fraeno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te (Psal. XXXI) .» Verum, sicut sub igne aurum rutilat et palea fumat, et quemadmodum sub eadem tritura frumenta purgantur et paleae conteruntur, ita [0958C] communis poena bonos purificat, malos exterminat. Nam boni quique igne tribulationum excoquuntur, et mali murmurant et puniuntur. In quibusdam autem grauis inest stultitia; et sic eos iniquitas obligat ut a culpa nec poena compescat. Alii uero mala perpeti immerito uidentur. Sed haec diuinitas fieri sinit ut cruciatibus et flagellis erudiantur. «Flagellat» enim Deus «omnem filium quem recipit (Hebr. XII) .» Sed licet non sint omnes filii qui flagellantur, tamen nullus est filius qui non flagelletur. Porro quidam sine uerbere relinquuntur. Unde ad aeterna tormenta, mala agendo, liberius festinant. De quibus in beati Iob libro scriptum est: «Vidi stultum firma radice (Iob V) .» Stultus, inquam, [0958D] firma radice stare conspicitur quando in hac uita continua prosperitate laetatur. Verumtamen in futurum districtus iudex tanta aduersitate feriet quos reprobat quanta nunc seueritate corripit quos amat. Sed ne facinora ad immensum cumulum peccatorum prorumpant, aliqua poena, sicut praemissum est, plecti debent. Nam inordinata pietas cum temporaliter parcit, et ad aeterna supplicia pertrahit et uitia pullulare permittit. Discretionis tamen modus in omnibus est a iudicibus obseruandus; et ut sit ordinata pietas, ad scientiam est transeundum, ut sciat iudex quid iuste puniat et quid ex misericordia dimittat. Sic denique debet prudentia iudicum corda in bonum semper acuere ne aut ipsa prudentia rectitudinis modum excedat, aut simplicitas in ignorantiae [0959A] fallacia corruat. Porro ipsi reges, imperatores, ac iudices, cum iustae rationis imperio sceleratos morte puniunt, aut aequitate dictante bella gerunt, nequaquam contra praeceptum legis facere putandi sunt quo dictum est: «Non occides (Exod. XX) .» Nam ideo criminosi lege perimuntur ne mortifero peccato perniciosa securitas detur. Et idcirco non iniuste bella geruntur ut pax acquiratur. Moyses namque, uir mitis atque sanctissimus, legis diuinae mandato multos legitur homines occidisse et multas etiam gentes, Deo sibi ducatum praebente, armis uictricibus exstinxisse. Hoc etiam multi alii principes Noui ac Veteris Testamenti diuino feruore succensi fecisse leguntur. Timor enim Dei et timor supplicii retrahit hominem a peccato. Verum illa principum [0959B] uel praelatorum omnium cautela utilis est atque laudabilis in qua totum agit ratio, et furor nihil sibi uindicat. Pro poenitentibus uero Deus episcopum in Ecclesia statuit, quamuis ipse cor contritum et humiliatum non despiciat. Debet enim episcopus quosdam eorum, id est poenitentium, secundum modum culpae in actione poenitentiae a corpore Christi et sanguine separare, et quibusdam certum poenitentiae pondus imponere; qua peracta, reconcilientur, et fidelibus fratribus rursus aggregentur, et in gremium sanctae recipiantur Ecclesiae, a cuius societate aberrauerant peccando. Extra quam Ecclesiam non remittuntur peccata; nec quisquam, nisi per eam, uitam potest assequi sempiternam. Ipse denique pro [0959C] suo officio alios corrigit, et alios erudit, et alios censura iustitiae dictante excommunicat. Ipse quoque quosdam nonnunquam obiurgare detrectat, quia uel aptius tempus exspectat, uel metuit ne increpati deteriores fiant. Non est enim omnibus hominibus una adhibenda doctrina; sed pro qualitate morum diuersa debet esse exhortatio doctorum. Nam quosdam increpatio dura, quosdam uero exhortatio corrigit blanda: Non omnia denique tempora congruunt doctrinae; sed secundum Salomonis sententiam «tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccle. III) .» Unde etiam saepefatus papa Gregorius in uicesimo Moralium libro dicit: «Sancti, inquit, uiri cum uident quosdam sua uerba despicere, intelligunt eos diuinitus deseri, et ideo gementes conticescunt.» [0959D] Verumtamen non dicimus ut conticescat episcopus odio malorum hominum territus, sed consilio charitatis; cui iubet Apostolus dicens: «Insta opportune, importune; obsecra, increpa, in omni patientia et doctrina (II Tim. IV) .» Haec nos de duabus sufficiat dixisse potestatibus quibus in praesenti uita sancta regitur et gubernatur Ecclesia, quibus etiam post Deum sic illustrari cognoscitur sicut duobus magnis luminaribus, sole uidelicet et luna, tota mundi fabrica, aut sicut duobus oculis totum humanum corpus decoratur et illuminatur. Quas nimirum potestates sanctas fore nemo debet ambigere. Ipsas enim Deus et Dominus in sua persona sacrauit, uniuit et sanctificauit. Quibus etiam liber Sapientiae praecipit dicens: «Diligite iustitiam, qui iudicatis [0960A] terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum; quoniam inuenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum (Sap. I) .» His, inquam, potestatibus ac principatibus terrenum regnum est distinctum atque dispositum. Unde illi qui hanc positionem ab omnipotente Deo congruo ordine distinctam atque dispositam conantur peruertere, de illorum numero uidentur existere qui ignorantes Dei iustitiam et suam uolentes constituere, iustitiae eius non sunt subiecti. Nonne ipse Deus omnia in numero et mensura et pondere fecit? Nonne elementa huius mundi, quamuis unum ab altero ualde diuersum sit, sibi inuicem concorda noscuntur? Nonne Dominus in Euangelio dicit: «Omne regnum in se ipsum diuisum [0960B] desolabitur, et domus super domum cadet? (Luc. XI.) » Denique quidam sapiens dicit: «Concordia res minimae crescunt, et discordia res maximae dilabuntur.» Verum nunc operae pretium est illud audire uel considerare quod olim Gregorius papa sanctissimus Sabino Constantinopolitano diacono scripsit. Ait enim: «Unum est quod breuiter suggeras serenissimo domino nostro imperatori, quia ego seruus eius, si in eius mortem uel in Langobardorum consiliis me uoluissem inserere, hodie Langobardorum gens nec regem nec duces nec comites haberet, sed in summa confusione essent omnia. Sed quia Deum timeo, in mortem cuiuslibet hominis me miscere formido.» Proinde ego non astruo ut liceat [0960C] cuiquam regi uel imperatori quidquam contra Dei praecepta aut sanctorum canonum constituta facere uel instituere. Sed dico quod, sicut bonus Christianus regum legibus contra Deum constitutis obedire non debet, sic et qui rationabiliter constitutis non obedit, male facit. Nam, sicut beatus testatur Augustinus: «Pax omnium rerum est tranquillitas ordinis. Ordo uero est parium et disparium rerum sua cuique rei dispositio.» Sed, quia iam noster sermo forsitan nimis in longum protrahitur, restat ut amodo terminetur, ne prolixitate sua generet legenti fastidium. Claudendus, inquam, est liber iste, quem ego Dei opitulante clementia, non tumore superbiae, sed fraterno compunctus affectu composui, desiderans ut non tantum hae duae, de quibus [0960D] hactenus tractauimus, potestates, sed etiam omnes Christi cultores concordes et sibimet inuicem sint cohaerentes. Quod etiam praecipit sanctus et sapiens Apostolus dicens: «Pacem, inquit, sectamini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo uidebit Deum (Hebr. XII) .» Hoc quoque mandatum pium ac saluberrimum Christus Dominus suis tradidit discipulis dicens: «Mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem (Ioan. XIII) .» Et passioni iam proximus iterum dixit eis: «Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis (Ioan. XIV) .» Porro ego praesentem libellum exemplis sanctae Scripturae diligenter corroborare curaui, ne forte inueniatur uacuus et inutilis labor meus. Opto proinde ut omnes qui eum pio et benigno animo suscepturi sunt, ualeant semper in Christo Iesu Domino nostro. Amen. Explicit liber primus. LIBER SECUNDUS. [0961] [0961A] Finito praecedenti libello, tacere deliberaueram, id est, a praesenti negotio quiescere, et alias animum applicare, cum ecce uenit mihi in mentem illud quod scriptum est, quia «in ore duorum uel trium testium stabit omne uerbum (Deut. XIX; Matth. XVIII) .» Et mox recaluit animus meus, et opportunum esse iudicaui ut de hac eademque re, de qua [0961B] iam unum librum edideram, facerem et secundum, quatenus duobus libris res una ualidius firmetur et corroboretur. Porro libro superiori omnem potestatem a Deo esse dispositam satis, sicut reor, ostendimus. Nunc autem legentibus euidenter notificare decreuimus quod ipse. Deus duas specialiter potestates in Ecclesia sua sancta collocauit atque constituit, regiam uidelicet et sacerdotalem, non absque magno ac saluberrimo sacramento. Quas duas potestates ipsa Dei sapientia, carnem, in qua uideri posset, assumens, in unitate suae personae suscepit, et eas in ea ideo quadam germanitate sibi mutuo sociauit atque coniunxit ut et unum sit in eis uinculum charitatis semper, quod nunquam disiungatur, et ut ambae sibi inuicem fideliter adhaerentes mutuo socientur [0961C] et compaginentur. Vicaria enim sui ope uel opitulatione semper indigent; et nisi sibi inuicem conueniant, fluctuat omne corpus Ecclesiae, et per incerta populus euagatur. Proinde quia in duobus praeceptis totam legem et prophetas pendere ipse Dominus dixit in Euangelio (Matth. XXII) , et quia charitas gemina esse dignoscitur (duo quippe sunt ipsius charitatis praecepta, sicut iam diximus), duas conuenienter potestates Deus et Dominus omnium in Ecclesia statuit, quibus dispensationem omnium quae intra ipsam geruntur committere procurauit. His, inquam, duabus potestatibus quasi alis duabus fulcitur et sustentatur; et his praedita, libero uolatu penetrat coelum. Harum etiam industria potestatum olim tam in Iudaea quam inter gentiles meruit [0961D] exaltari et nobiliter sublimari, et harum potestatum pia cura ac uigilanti solertia extendit palmites suos a mari usque ad mare. Quod quomodo contigerit, id est qualiter per has duas potestates, Dei gratia comitante, creuerit et adoleuerit, pro modulo nostrae scientiae nostris nunc auditoribus referemus. Summatim tamen quaedam perstringam, quia cuncta ad haec pertinentia generatim complecti non ualeo. A regibus tamen et prophetis Iudaicae gentis exordium sumam. Moyses igitur dux pariter et propheta Israeliticae gentis, ut modo melius Dauidico utamur eloquio (Psal. CXXXIV) , percussit Aegyptum cum primogenitis eorum, et eduxit Israel de medio eius in manu potenti et brachio excelso et diuisit mare [0962A] Rubrum in diuisiones, et eduxit Israel per medium eius, et excussit Pharaonem et uirtutem eius in mari Rubro, et transduxit populum suum per desertum, et percussit gentes multas, et occidit reges fortes, Seon regem Amorrheorum, et Og regem Basan, et dedit terram eorum haereditatem populo suo, illum significans regem ac Pastorem mitissimum qui transfert [0962B] in se credentes per spem et fidem de mortalitate ad immortalitatem. Unde, sicut in libro superiori iam diximus, sacrosancto mysterio in eremo Dei tabernaculum aedificauit, et Aaron consecrauit, ac populo diuinae legis praecepta proposuit. Aaron uero in uirga, quam ei ipse tradiderat, operabatur signa et prodigia coram Pharaone et optimatibus eius. Post Moysen uero surrexit Iesus filius Naue; cuius imperio impeditus est sol ab itinere suo, donec expugnaret hostes populi Dei. Hic quoque fuit uir magnus et fortis, secundum nomen suum inter reges atque prophetas gerens figuram Saluatoris nostri, qui est Rex pariter et Sacerdos; qui et in figura et mysterio Iordanis alueum transiens, diuisit populo terram repromissionis in funiculo distributionis. Post [0962C] hunc autem Samuel propheta renouauit regnum, ungens Saulem in regem; qui et hostes populi Dei superauit, et fines regni sui fideliter ampliauit. Verumtamen postea fortunae suae prosperitatibus euectus, superbiens, Deo displicuit. Unde pro eo modo dictus propheta frequenter Dominum orauit; sed tamen exauditus non est. Iam enim iusto iudicio Dei condemnatus erat. Post Saulem autem regnauit Dauid, qui interpretatur «rex fortis,» qui uicit Goliam hostem immanissimum, significans Regem illum fortissimum qui deuicit diabolum totius humani generis inimicum. Porro Dauid in toto corde suo dilexit eum qui exaltauit illum, et primus intulit arcam Dei in Ierusalem cum laudibus et gloria magna; [0962D] ediditque uolumen egregium quod appellatur Psalterium. Quapropter transtulit Deus peccatum illius, et confirmauit regnum eius in multas generationes. Cum enim in occulto, non in aperto, Uriae militis sui uxorem adulterii contagio maculasset, et postmodum ipsum Uriam, ut facinus admissum tegi posset, hostium manibus mala fraude necari fecisset, Nathan illum propheta de suo facinore inuectione publica redarguens increpauit, et confessione correptum consequenter absoluit. Post Dauid autem regnauit Salomon filius eius. Hic condidit templum Domino Deo suo ex lignis imputribilibus et pretiosis lapidibus, in quo sancta figurabatur Ecclesia; et constituit in eo sacerdotum officia in ministeriis suis, et Leuitas in ordine suo, ut ministrarent Domino [0963A] iuxta ritum uniuscuiusque diei, sicut praeceperat ei Dauid pater eius. Sed et hic repletus sapientia composuit syrasirim, in quo per epithalamium carmen canit mystice coniunctionem Christi et Ecclesiae. In prouerbiis quoque et in interpretationibus factus est admirabilis, et diuulgatum est nomen eius longe lateque. Sed cum polleret magnis opibus et gloria magna nimis, intumescens corde, effrenatus est in libidinem, et exarsit in concupiscentia feminarum alienigenarum, et insuper adorauit deos earum. Quamobrem indignatus est Dominus, et concitauit aduersus eum Ieroboam filium Nabat seruum ipsius. Scidit quoque regnum de manu filii eius. Nam in Ierusalem regnauit Roboam filius Nabat. Sed ne in singulis immorer, dum regnaret postmodum [0963B] in Ierusalem rex Ezechias, et fecisset quod erat placitum coram Domino Deo, iuxta omnia quae fecerat Dauid pater eius, surrexit contra eum Sennacherib rex Assyriorum multo uallatus exercitu. Tunc surgens rex Ezechias et Isaias propheta orauerunt ad Dominum; quos Dominus exaudiuit. Et in castris Sennacherib angelus descendit, qui de eius exercitu centum octoginta quinque millia interfecit. Igitur reges gloriosi a Deo inspirati pro uiribus suis sanctam extulerunt Ecclesiam; et eorum pia cura ac uigilanti solertia adoleuit primum in Iudaea, et demum in gentibus suos palmites dilatauit. Nihilominus etiam sancti prophetae illam suarum uirtutum decore pariter ornauerunt, et auro suae sapientiae nobilitauerunt. Constat ergo reges atque [0963C] prophetas sanctissimos uicaria sui ope semper indiguisse. Ecclesiam autem Synagogam appello; quoniam illa quae in ea fiebant, praesentis Ecclesiae figuram gerebant; et in illo sacrificio Christi figurabatur occisio, cuius sumus sanguine redempti atque reparati. Sed et per Sabbati otium figurabatur requies beatorum. Ipsa etiam Lex Nouum Testamentum in figura praecessit. Unde superueniente euangelica luce, umbra consequenter abscessit. Nunc autem sanctorum prophetarum uicem in Ecclesia Christi retinent sacerdotes. Sic enim Dominus ad ipsam loquitur per Isaiam prophetam: «Ecce, inquit, constituam principes tuos sicut antea, et consiliarios tuos sicut ab initio (Isai. I) .» Et Psalmista: «Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos [0963D] principes super omnem terram (Psal. XLIV) .» Igitur regiam et sacerdotalem dignitatem Deus in terris ordinauit siue disposuit non absque magno ac saluberrimo sacramento. Unde congruit et ualde conueniens est ut hae duae potestates sibi inuicem fraterna charitate semper adhaereant, et ut se mutua sollicitudine tucantur. Nam nisi inuicem conueniant, fluctuat omne corpus Ecclesiae, et per deuia populus agitatur. His enim duabus potestatibus quasi duabus columnis fortibus atque firmissimis fulcitur atque sustentatur. His etiam duabus potestatibus quasi alis duabus ab aduersitatibus mundi huius fetus eius ambiuntur ac proteguntur. Illi uero qui his alis ambiri refugiunt rebellare Deo noscuntur. Haec et de regibus [0964A] et prophetis Iudaicae gentis dixisse sufficiat, ut paulatim et seriatim quod proposuimus explanemus. Igitur postquam Deus ac Dominus noster Iesus Christus hominem quem fecerat morte sua a morte redemit aeterna, et captiuitatem nostrae carnis resuscitauit a mortuis et inuexit in coelum, uetus euacuatum est testamentum, sicut euacuari solet puerilis aetas fortiori aetate superueniente. Unus enim Deus per sanctos prophetas et famulos suos secundum ordinatissimam distributionem temporum dedit minora praecepta populo, quem timore adhuc alligari oportebat, et per filium suum maiora populo, quem charitate iam liberari conuenerat. Quorum praeceptorum geruli Christi fuere discipuli qui cognominantur apostoli. Ipsi quippe et eorum sequaces [0964B] probati in fide, longanimes in spe, potentes in opere et sermone, patientes in tribulatione, et eruditi in omnibus quae fecit ipse Dominus Iesus Christus, abierunt per orbem uniuersum uomere uerbi Dei mentes hominum proscindentes, et in eis nouorum praeceptorum semina iacientes, et Ecclesiae fundamenta locantes super lapidem angularem Christum Iesum, in quo ambo parietes e diuerso uenientes, de Iudaeis uidelicet et gentibus, gemina charitate copularentur. Beatus uero Petrus descendit Antiochiam, et ibi fundauit Ecclesiam, in qua primum a nomine Christi cognominati sunt Christiani. Inde quoque Romam uenit; et ibi uerbum Domini praedicans, per annos uiginti et quinque tenuit ipsius urbis papatum. Ad cuius pastoris solatium [0964C] diuinitus est missus Paulus Apostolus gentium, ut alter alteri solatio esset. Sed hos ambos apostolos Nero saeuissimus imperator mortis damnauit sententia. Porro post Petrum apostolum Clemens, uir sapientissimus, ab ipso Petro consecratus, Romanam regendam suscepit Ecclesiam; qui et ipse non multo post maris gurgitibus immersus pro nomine Christi compleuit martyrium. Et cum adhuc fere per orbem uniuersum tyrannorum imperio simulacra colerentur, Marcellus urbis modo dictae papa sanctissimus in domo Lucinae matronae, quam Deo dicauerat, ad animalia publica custodienda deputatus, uitam finiuit. Et quae maior nominis Christiani iniuria quam summum pontificem, [0964D] id est sanctae Romanae praesulem Ecclesiae, iumentorum stabularium esse? Omitto, inquam, multa alia crudelia et exquisita tormenta quibus plures Domini sacerdotes tam Romae quam alias, ut de aliis christicolis taceamus, per annos ferme trecentos et decem ab incarnatione Domini per martyrii coronam ad aeternam peruenere felicitatem. Quo in tempore quisque qui Christiano gregi praeerat iure sacerdotii, ad martyrii tormenta primus rapiebatur, et supplicia grauiora patiebatur. Sed postquam populo sedenti in umbra mortis, id est in tenebris infidelitatis, lumen ostensum est ueritatis, Constantinus Romanorum clementissimus imperator edicto proprio constituit per totum Romanum imperium templa gentilium claudi, et aedificauit in eadem urbe [0965A] plures ecclesias; inter quas construxit ecclesiam beati Ioannis Baptistae, et beatorum apostolorum Petri et Pauli, quas etiam magnis possessionibus ditauit, auroque et argento locupletauit, atque eorumdem apostolorum sacras reliquias auro purissimo ac gemmis pretiosissimis inclusit. Dedit etiam beato papae Siluestro et successoribus eius uigorem et honorificentiam imperialem, priuilegio suo decernens ut principatum obtineant tam super quatuor principales sedes, Antiochenam uidelicet, Alexandrinam, Constantinopolitanam, et Hierosolymitanam, quam etiam super uniuersas per totum orbem Ecclesias, et ut pontifex sanctae Romanae Ecclesiae celsior existat cunctis sacerdotibus mundi huius. Congruum quoque duxit imperii et regni Romani potestatem [0965B] in orientali regione transferre, ut ibi lex sancta caput teneat principatus ubi apostolorum princeps Petrus crucis patibulum sustinens occubuit, et ibi gentes colla flectant ubi earum doctor Paulus extenso collo pro Christo martyrio est coronatus, et ibi Domini nostri famulentur officio ubi quondam terreni regis seruiebant imperio. Ad summum proinde tradidit Romano pontifici palatium suum Lateranense et coronam capitis sui et chlamydem purpuream et caetera omnia ornamenta imperialia et omnem gloriam suae potestatis et processionem imperialem et dignitatem imperialium equitum palatio praesidentium. Decreuit etiam clericos sanctae Romanae Ecclesiae seruientes habere potentiam et praecellentiam, id est, consules atque patricios effici, [0965C] nec non et caeteris dignitatibus imperialibus decorari, ut sicut ornabatur imperialis militia, ita et ipse clerus ornetur, et sancta Romana decoretur Ecclesia, ut amplissimo honore apex pontificalis effulgeat. Quod priuilegium obtulit super corpora sanctorum apostolorum Petri et Pauli, eligens sibi ipsum principem apostolorum eiusque uicarios firmos apud Deum intercessores atque patronos. Et hoc quidem honore dignissimo Constantinus Romanorum clementissimus imperator sanctam Ecclesiam extulit ac honorauit. Verum episcopalis dignitas longe gloriosius a Deo meruit exaltari. Dedit enim eis, id est episcopis, Deus ac Dominus noster Iesus Christus potestatem aperire et claudere coelum hominibus. [0965D] Quo eos pollere priuilegio intelligens memoratus imperator Constantinus, in Nicaea synodo post omnes episcopos ultimus residens, nullam iudicii sententiam super eos dare uoluit; sed illos omnes deos uocans, non suo eos subesse debere iudicio, sed se ad eorum pendere iudicauit arbitrium. Nam eorumdem praesulum officium est ab iniusto tramite reuocare regiam potestatem, et si ei non acquieuerit, etiam excommunicare. Quod in ueteri lege sancti prophetae fecisse comperiuntur. Nathan quippe propheta, sicut iam praemissum est, peccatum quod rex Dauid fraudulenter et occulte commiserat, ei publice denudauit, et confessione correptum consequenter absoluit (II Reg. XII) . Et in Nouo Testamento beatus Ambrosius Mediolanensis episcopus [0966A] maiorem Theodosium imperatorem pro suo facinore ab ecclesiastica communione publice palamque suspendit, et ad poenitentiam redegit regiam potestatem. Sanctus etiam Germanus Parisiorum episcopus Aribertum regem Francorum, quia, uxore sua legitima derelicta, duas sibi subintroduxerat uxores, excommunicauit. Et quia correptus non est, Dei iudicio percussus, in eadem excommunicatione mortuus est. Necesse est enim ut temeritas malorum principum sanctorum auctoritate praesulum refrenctur et dignis coerctionibus comprimatur: quae si non fuerit digna castigatione restricta praebebit populo facilem peccandi facultatem. Fornicatores autem et adulteros apostolus Paulus a contubernio caeterorum separat Christianorum, ubi cum eiusmodi nec [0966B] cibum dicit esse sumendum (I Cor. V) . Unde merito ab Ecclesia segregantur, et a sacramentis altaris arcentur. Ecclesiasticae uero disciplinae iugum nemo catholicus a ceruice sua debet abigere, sed sacerdoti salubria sibi suggerenti parere: quia, sicut Samuel propheta testatur, «melior est obedientia quam uictimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum (I Reg. XV) .» Obedientia ergo uictimis iure praeponitur: quia per uictimas aliena caro, per obedientiam uero uoluntas propria mactatur. Tanto, inquam, quisque Deum citius placat quanto ante eius oculos arbitrii sui repressa superbia gladio timoris Dei uoluptates suas a se praecidendo debilitat. Obedientia nempe est uirtus quae principaliter [0966C] fidei meritum possidet: qua quisquis caruerit, infidelis esse conuincitur, etiamsi fidelis esse probetur; quam qui sacerdotibus non exhibet, Deo repugnare uidetur. Ab eis enim, id est a sanctis praesulibus, sicut supra retulimus, per uniuersum orbem quondam fides catholica diffusa est. Apostoli quippe, quorum ipsi sunt haeredes, siue discipuli, adhaerentes Christo summo Pontifici, inuenti sunt praecipue persecutionis tempore fide firmi ac religione praecipui et metu mortis interriti. Unde nunc omnis Christianus recte eorum expetit suffragio a peccatorum suorum nexibus enodari, et eos honorat et excolit uelut patres atque magistros. Verum quia de his pro tempore satis iam diximus, decet ut iterum de regum antiquorum magnificentia [0966D] uel liberalitate, qua sanctam extulerunt Ecclesiam, pauca nescientibus retegamus. Pipinus rex Francorum Adriani papae precibus inuitatus Romam uenit, et eumdem Romanum antistitem ab infestatione Haistulfi regis Italiae magnifice liberauit, et praedia ei erepta restituit. Adriano uero papae Leo successit; quem Romani multis iniuriis affecerunt, et a sua sede pariter expulerunt. Sed et hunc Carolus rex Francorum magnificus Romam ueniens loco suo restituit, et inimicos eius morte mulctauit, multaque in auro et argento ecclesiae beati Petri largitus est munera. Imperatoris quoque Henrici secundi temporibus iterum Romani Clementem papam multis contumeliis affectum a sua cathedra pepulerunt. Quod praefatus audiens imperator Romam [0967A] uenit, et eum in propria sede reposuit. Post decessum uero papae Clementis, rursus Romani quondam inutilem puerum papam ordinauerunt. Sed et hunc Henricus tertius, Henrici supradicti successor et filius, a sede deposuit, et Gregorium sextum illi substituit. Quidam denique regum et imperatorum pro Dei amore et dilectorum suorum expiatione, alios benignitatis fructus indigentibus exhibuere. Alii uero pro sibi subdita gente multas pertulerunt anxietates, et quidam pacem regni suis praetulere periculis. Sed et quidam illorum fures, adulteros et omnes aeque sacrilegos exquisitis interimentes suppliciis, magna populo suo beneficia contulerunt. Alii quoque leges discretione praecipuas et honestas populis tradiderunt. Alii uero fuerunt benignitate [0967B] praecipui, et alii sensati, et facundia praediti, et alii pacifici, et alii uniuersa morum probitate conspicui. Alii ipsorum etiam diuersis aedificiis ecclesias ornauerunt, et alii uictricibus armis gentem perfidam a regni sui finibus expulerunt: quibus omnibus indiget Ecclesia. Quidam etiam in suis fundis aedificauerunt ecclesias, in quibus uiros posuere religiosos, et eis sua praedia contulerunt, ut ex eorum reditibus uiuerent, et ibi dein sine sollicitudine nocte dieque Domino ministrarent, homines sanctos et honestos eis praeponentes, quos appellamus abbates, qui eos diligenter diuinis mandatis imbuerent, et eis pariter necessaria prouiderent. Ex eo quoque tempore coeperunt etiam praesulatus honorem quibusque uiris religiosis et diuinis dogmatibus diligenter [0967C] excultis regali munificentia tribuere et Ecclesiae Dei pastores dignissimos prouidere. Qua discreta consuetudine usi sunt multi reges et principes usque ad tempora nostra in promouendis uiris doctissimis atque sanctissimis, sicut in superiori iam diximus libro. Unde etiam ille magnus papa Gregorius, cuius hodie sacri flores eloquii redolent in sancta Ecclesia, Mauricio imperatore iubente, consecrari non renuit. Quod et ante eum beatus fecisse legitur Ambrosius Mediolanensis archiepiscopus, uir sanctissimus; qui, Valentiniano imperatore iubente, praesulatum praedictae suscepit Ecclesiae. Hoc etiam fecere multi uiri catholici, quos et decorabat morum elegantia atque sanctissima uita. De quorum numero fuisse noscuntur [0967D] sanctus Andoenus Rothomagensis archiepiscopus et sanctus Eligius Nouiomensis antistes, uiri Deo gratissimi, sicut eorum indicant actus, qui regis Dagoberti munere pontificari meruere. Verumtamen propter eos qui uiolenter in Ecclesia se ingerunt, et praesulatus honorem ab irreligiosis principibus pecunia comparant, amantes superbiam et temporalem dominationem cum uana pompa et arrogantia mundi huius, statuit sancta Nicaena synodus ne quis praeter uoluntatem et consensum metropolitani sui ullatenus fiat episcopus. Quod et postmodum uenerabiles Romani corroborauere pontifices, uidelicet Gelasius, Coelestinus, et Leo sanctissimus, decernentes ut nulla ratione fiat episcopus qui nec a clericis est electus, nec a plebibus expetitus, [0968A] nec a prouincialibus episcopis metropolitani iudicio consecratus. Unde salutiferum et opportunum esse speramus ut si rex aut quislibet pius princeps praesulatus honorem uiro sancto ordinabiliter tribuere uult, ne hoc suo solo faciat arbitrio, sed consilio et consensu metropolitani episcopi. Nam pro eis qui se contra censuram religiosam prouehunt, et culmen regiminis potius sibi rapiunt quam assequuntur, solet saepe dissensio pullulare, et oritur nonnunquam in populo grauis pernicies. Unde nobis cautum fore uidetur ut si res huiusmodi, prauorum studiis obstantibus, competenter minime perfici potuerit, ut tandiu differatur donec in generali synodo rationabiliter atque legitime terminetur. Proinde regis officium est etiam [0968B] dissidentes episcopos reconciliare, sicut multis documentis possumus approbare. Imperatoris quippe Valentiniani iunioris temporibus Sixtus Romanus pontifex incriminatus est a quodam Basso. Quod audiens modo dictus Augustus, pia cura iussit concilium celebrari; in quo purgatus est papa Sixtus a crimine, et Bassus condemnatus est. Theodorici etiam regis Italiae temporibus Symmachus sedem obtinuit apostolicam, et eodem die Laurentius prouectus est ad eumdem gradum per seditionem. Quod senatus Romanus regi Theodorico intimauit, et ut eis mitteret qui ordinaretur apostolicus suggessit. At ille misit eis Petrum Altinae ciuitatis episcopum. Sed Symmachus conuocauit concilium centum et uiginti quinque episcoporum, [0968C] in quo purgauit se ab his quae ei obiiciebantur; et ita demum usque ad diem suae dormitionis permansit apostolicus, et Laurentius priuatus est sede sua. Anno quoque Incarnationis Dominicae nongentesimo sexagesimo secundo Octauianus papa, cum de irreligiositate culparetur, Othone Romano imperatore iubente a sua sede expulsus est, et Ioannes septimus ei est substitutus. Verum cum modo dictus imperator a Roma discessisset, Romani Octauianum receperunt, et Ioannem ab urbe expulerunt, et Benedictum papam ordinauerunt. Quod imperator Otho comperiens Romam rediit, et praefatum papam Benedictum iudicio synodali deposuit, et Ioannem loco suo restituit. [0968D] Itaque, sicut euidenter sermo noster aperuit, regi rite subiacere uidentur omnes regni ipsius episcopi, sicut patri filius deprehenditur esse subiectus, non natura, sed ordine, ut uniuersitas regni ad unum redigatur principium. Ad eum denique pertinet illas quae ad querelas ueniunt causas in toto regno suo prudenter audire et auctoritatis suae priuilegio corrigere uel pacificare. Unde reprehendi a quibusdam solet quod Gregorius septimus consecrari uitauit consensu et licentia imperatoris. Pro qua re dissensio ista processit, et fiunt quotidie caedes Christianorum, et loca Dei sacrata Romano sanguine polluuntur et contaminantur, ecclesiae solo tenus euertuntur, et Christicolae a suis domibus excluduntur, et castella et uici et uillae flammis ardentibus [0969A] consumuntur; et nullus, proh dolor! inuenitur qui causam istam caute discutiat, prudenter examinet, ac iuste determinet. Clerus et populus in ambiguo positus est, et magniloqui siue magnates nolunt brachia sua, id est uires suas, extendere contra impetum tribulationis; sed facti sunt quique potentes uelut arietes inuicem se debellantes. Reprehenditur etiam illud decretum ipsius in quo continetur ut nullus episcoporum inuestituram episcopatus uel abbatiae de manu regis uel imperatoris suscipiat, propter uiros sanctos qui dudum regum uel imperatorum munere, sicut supra retulimus, pontificatus honorem recipere non recusauerunt, quod nunquam fecissent, si in hac re culpam latere nouissent. Nec, ut speramus, Deus illos tantis miraculis [0969B] coruscare faceret, nisi eorum uita coram ipso laudabilis exstitisset. Superuacua igitur esse uidetur. Porro pompa mundi huius quibusque principibus superbiae et elationis tumorem ingerere solet; et dum illicita committunt, reprehensoribus suis dicere solent: Nos a nemine debemus iudicari, et sub nullius sumus positi potestate; indomabiles se praebentes medicis spiritalibus, id est sanctis doctoribus, qui eorum delicta paterna scirent possentque pietate curare. Itaque in languore suo permanent donec deficiant; non attendentes illud sapientissimum dictum: «Omnia, inquit, mihi licent, sed non omnia expediunt (I Cor. VI) .» Qui si Deum timerent, et ignem illum qui paratus est diabolo et satellitibus eius, nimirum illud animo saepe reuoluerent [0969C] quod in beati Iob libro scriptum est: «Nunquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere? Ecce et luna non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius. Quanto magis homo putredo, et filius hominis uermis? (Iob XXV.) » Et in libro Sapientiae: «Corpus enim quod corrumpitur aggrauat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem (Sap. IX) .» Verum nunc uereor ne quis me redarguens dicat: Non est tuum, frater, honorabiles ac sublimes increpare personas, quorum peccata Deus iudicanda suo reseruat iudicio. Sed meminerit quisquis ille est quia beatissimus Petrus apostolus, qui caeteris omnibus apostolis praeeminebat, et cui Deus ac Dominus [0969D] noster Iesus Christus ore proprio locutus fuerat dicens: «Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praeualebunt aduersus eam, et tibi dabo claues regni coelorum, et quodcunque ligaueris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solueris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI) ,» quod hunc Paulus nuper ad fidem conuersus ausus est reprehendere, ac diuino zelo succensus coram omnibus increpare. Sic etenim idem apostolus Paulus scribens ad Galatas dicit: «Cum uenisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam uenirent quidam ab Iacob, cum gentibus edebat. Cum autem [0970A] uenissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. Et simulationi eius consenserunt caeteri Iudaei, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. Sed cum uidissem quod non recte ambularent ad ueritatem Euangelii, dixi Cephae coram omnibus: Si tu, Iudaeus cum sis, gentiliter uiuis, et non Iudaice, quomodo gentes cogis Iudaizare? Nos natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores. Scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christo Iesu credimus, ut iustificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis (Gal. II) .» Ergo si tantus apostolus, carnis infirmitate praepeditus, reprehensibilis inuentus est, quanto magis ille reprehensibilis est cuius cor tumet, [0970B] et quasi magna cogitans, attonitos habet oculos? Verumtamen ille qui caeteris apostolis eminebat, et quem Dominus Iesus Christus magister optimus ore suo docuerat et Spiritus sanctus illuminauerat, Paulum nuper ad fidem conuersum salubria sibi suggerentem humiliter audire non renuit, sed illi penitus acquieuit. Homo uero fastu potentiae saeculi huius praeditus, sicut in libro Iob legitur, «in superbiam erigitur, et tanquam pullum onagri se liberum natum putat (Iob. XI) ,» ideoque reatum suum cognoscere et sanctis hominibus assensum praebere detrectat. Verumtamen Deus sapientes homines saepe per simplices quosque solet instruere. Unde et Balaam propheta, qui mercedem amauit iniquitatis, correctorem habuit suae uesaniae animal [0970C] mutum cui insidere solebat (Num. XXII) . Excelsus quippe Dominus et humilia respicit et excelsa a longe cognoscit. Humilia, inquam, respicit, ut attollat, et excelsa, id est superba, ut deiiciat. Quapropter oportet ut quicunque culmen honoris obtinet, se diligenter attendat, et nulla se ipsum adulatione seducat, sed intelligat cum quanto periculo mortis aeternae et cum quanta penuria perfectae iustitiae peregrinemur a Domino. Nam licet sint speciosi pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona (Rom. X) , tamen de terra sicca puluerem contrahere solent. Et si hoc dispensatores uerbi Dei et ministri sacramentorum eius, quanto magis quaedam prouincia magni Regis? Unde Psalmista Domino [0970D] dicit: «Beatus quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII) .» Sed his modo sepositis, operae pretium est beati Papae Leonis [Nicolai] decretum nostris auditoribus propalare, et quid de ordinando papa sanxerit nescientibus intimare. Qui cum anno Incarnationis Dominicae millesimo quinquagesimo octauo papae Leoni successisset, anno ordinationis suae secundo concilium habuit in basilica Lateranensi mense aprili, indictione duodecima; in qua residens, omnibus sibi circumsidentibus dixit: «Nouit modestia uestra, fratres charissimi et coepiscopi, inferiora quoque membra non latuit, defuncto piae memoriae domno Stephano decessore nostro, haec apostolica sedes, cui Deo auctore deseruio, [0971A] quot aduersa pertulerit, quot denique per Simoniacae haeresis trapezetas malleis et crebris tunsionibus subiacuerit, adeo ut columna Dei uiuentis iamiam pene uideretur nutare, et sagena summi piscatoris, procellis intumescentibus, in naufragii profunda submergi. Unde, si placet fraternitati uestrae, debemus auxiliante Deo futuris casibus prudenter occurrere et ecclesiastico statui, ne rediuiua, quod absit! mala praeualeant, in posterum praeuidere. Quapropter instructi praedecessorum nostrorum aliorumque sanctorum Patrum auctoritate decernimus atque constituimus ut obeunte huius Romanae uniuersalis Ecclesiae pontifice, in primis cardinales episcopi diligentissima simul consideratione tractantes, mox sibi clericos cardinales adhibeant, sicque [0971B] reliquus clerus et populus ad consensum nouae electionis accedant. Et ne uenalitatis morbus qualibet occasione subripiat, religiosi uiri praeduces sint in promouendi pontificis electione, reliqui autem sequaces. Et certe rectus atque legitimus hic electionis ordo perpenditur, si, perspectis diuersorum Patrum regulis seu gestis, etiam illa beati Leonis sententia recolatur: «Nulla, inquit, ratio sinit ut inter episcopos habeantur qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a comprouincialibus episcopis metropolitani iudicio consecrati.» Quia uero sedes apostolica cunctis in orbe terrarum praefertur Ecclesiis, atque ideo super se metropolitanum habere non potest, cardinales episcopi procul [0971C] dubio metropolitani uice fungantur, qui electum antistitem ad apostolici culminis apicem prouehant. Eligant autem de ipsius Ecclesiae gremio, si repertus fuerit idoneus; uel, si de ipsa non inuenitur, ex alia assumatur. Saluo debito honore et reuerentia dilecti filii nostri Henrici, qui in praesentiarum rex habetur, et futurus imperator Deo concedente speratur, sicut iam sibi concessimus et successoribus illius qui ab hac apostolica sede personaliter hoc ius impetrauerint. Quod si prauorum atque iniquorum hominum ita peruersitas inualuerit ut pura, sincera, atque gratuita electio fieri in urbe non possit, cardinales episcopi cum religiosis clericis catholicisque laicis, licet paucis, ius potestatis obtineant eligere apostolicae sedis antistitem ubi congruentius [0971D] iudicauerint. Plane postquam electio fuerit facta, si bellica tempestas uel qualiscunque hominum conatus malignitatis studio restiterit ut is qui electus est in apostolica sede iuxta consuetudinem inthronizari non ualeat, electus tamen sicut papa auctoritatem obtineat regendi sanctam Romanam Ecclesiam et disponendi omnes facultates illius, quod beatum Gregorium ante electionem suam fecisse cognoscimus. Quod si quis contra hoc decretum nostrum synodali sententia promulgatum per seditionem uel praesumptionem aut quolibet ingenium electus aut etiam ordinatus seu inthronizatus fuerit, auctoritate diuina et sanctorum apostolorum Petri et Pauli perpetuo anathemate cum suis auctoribus, factoribus, sequacibus, a liminibus sanctae Dei Ecclesiae [0972A] separatus, subiiciatur sicut Antichristus et inuasor atque destructor totius Christianitatis, nec aliqua super hoc audientia aliquando ei reseruetur, sed ab omni ecclesiastico gradu, in quocunque prius fuerat, sine retractatione deponatur: cui quisquis adhaeserit, uel qualemcunque tanquam pontifici reuerentiam exhibuerit, aut in aliquo eum defendere praesumpserit, pari sententia sit mancipatus. Quisquis autem huius nostri decreti uel sententiae uiolator exstiterit, et Romanam Ecclesiam sua praesumptione confundere et perturbare contra hoc statutum tentauerit, perpetuo anathemate atque excommunicatione damnetur, et cum impiis, quando resurgent in iudicio, reputetur. Omnipotentis scilicet Dei Patris et Filii et Spiritus sancti contra se iram sentiat, [0972B] et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quorum praesumit confundere Ecclesiam, in hac uita et in futura furorem reperiat. Fiat habitatio eius deserta, et in tabernaculis eius non sit qui inhabitet. Fiant filii eius orphani, et uxor eius uidua. Commotus commoueatur ipse et filii eius, et mendicent, et eiiciantur de habitationibus suis. Scrutetur fenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni labores eius. Orbis terrarum pugnet contra illum, et caetera elementa sint ei contraria; et omnium sanctorum quiescentium merita illum confundant, et in hac uita super eum apertam uindictam ostendant. Obseruatores autem huius nostri decreti Dei omnipotentis gratia protegat, et auctoritate beatorum [0972C] Petri et Pauli ab omnibus uinculis absoluat peccatorum.» Ecce iste papa sanctissimus sano ac saluberrimo consilio et discretione praecipua in ordinatione Domini papae debitum honorem et reuerentiam imperatori reseruans, illud apostoli Petri mandatum obseruat quod scripsit idem apostolus in Epistola sua dicens: «Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum, siue regi quasi praecellenti, siue ducibus quasi ab eo missis ad uindictam malefactorum, laudem uero bonorum; quia sic est uoluntas Dei ut bene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam, quasi liberi, non quasi uelamen habentes malitiae libertatem, sed sicut serui Dei (I Petr. II) .» Per terrenum quippe regnum coeleste [0972D] tunc proficit, dum quod sacerdos non praeualet efficere per doctrinae sermonem, regia potestas hoc agit uel imperat per disciplinae terrorem. Decet igitur ut unicuique potestati suae auctoritatis priuilegium sibi semper saluum et incolume perseueret. Denique, sicut Paulus apostolus docet: «Nemo» sacerdotium sibi praeripere debet, «sed qui uocatur a Deo tanquam Aaron. Nam et Christus non semetipsum clarificauit ut Pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: «Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II) .» Et in alio loco: «Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX) ;» qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit eum a morte saluum facere cum clamore ualido et lacrymis offerens, exauditus [0973A] est pro sua reuerentia. Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex his quae passus est obedientiam, et consummatus, factus est in omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae, appellatus a Deo Pontifex iuxta ordinem Melchisedech (Hebr. V) .» Ergo decet ut episcopi quique sequantur formam quae praecessit in capite, ut et ipsi inueniantur digni offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per eumdem Christum Dominum nostrum, cuius umbra noscuntur existere. Denique regia potestas spernenda non est; quia regis officium est totum sibi subiectum populum ab errore corrigere et ad aequitatis atque iustitiae semitam reuocare. Unde in libro Iudicum reperies quia antequam regem haberent filii Israel, Ionathas filius filii Moysi, cum inter leuitas [0973B] deputatus esset, praesumpsit sibi sacerdotium; quia unusquisque, inquit, sibi placita faciebat, eo quod non esset rex in Israel (Iudic. XVII) . Ipsius etiam officium est molas iniqui conterere et de faucibus eius praedam eripere, ut recte pater pauperum et oculus caecorum et pes claudorum nominari possit et esse. Ipse quoque debet esse sanctae defensor Ecclesiae. Unde honorandus est tam ab omnibus sui regni praesulibus quam a caeteris omnibus quibus praeest, etsi non propter se, uel propter honorem et gradum quem a Deo accepit. Nec nos mouere debet quia multi praui et pauci boni reges inueniuntur. Frumentum enim in comparatione palearum ualde exiguum esse uidetur. Sed nouit agricola quid faciat de ingenti aceruo palearum, et nouit Deus qui [0973C] sunt eius. Sustinet tamen prauos, ut suorum electorum fidem atque prudentiam per illorum peruersitatem exercendo confirmet, et quia de numero eorum multi conuertuntur et corriguntur. Sustineamus ergo et nos eos quos esse uidemus iniustos, et amemus eos quos iustos esse uidemus. Non tamen dico toleremus malos carnali timore, sed Dei amore. Nec dico ut amemus eos exspectantes ab eis pro nostro amore carnalem retributionem, aut ut seruiamus eis propter commoda temporalia aut propter gloriam temporalem, nec ut ponamus in eis spem nostram: quoniam maledictus est homo qui spem suam ponit in homine. Nec dico ut exhibeamus eis nosmetipsos ministros ad male faciendum, ut eis placere possimus: quoniam «dissipabit Deus ossa eorum [0973D] qui hominibus placent,» sicut Psalmista testatur (Psal. LII) ; sed ut amemus iustos quia iusti sunt, et toleremus malos charitate illius qui eos nobis aequo iudicio praetulit atque praeposuit. Legem quippe non implet nisi charitas. Et si nos diabolus per eos occultus impugnat, clamemus illud Psalmistae: «Deus meus, eripe me de manu legem praetereuntis et iniqui, quoniam tu es patientia mea a iuuentute mea. (Psal. LXX) .» Et precemur illum ut misericordiae suae dulcedinem instillet in nobis. Etenim, sicut testatur Psalmista: «Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet (Psal. CXLIV) .» Et liber Sapientiae dicit: «Multi potentes oppressi sunt ualide, et gloriosi traditi sunt in manus [0974A] exterorum (Eccli. IV) .» Et Iob: «Apprehendet impium quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas, et tollet illum uentus urens (Iob XXVII) .» Denique si per eos, id est, si per prauos praelatos diabolus nos instigat uerbo aut urget tormento ut malum peragamus, mox illis respondeamus, quia «obedire Deo oportet magis quam hominibus (Act. V) .» Nec quibuslibet tormentis exsuperemur, quia «non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis (Rom. VIII) .» Proinde mouet plerosque quod iusti in hac uita multa patiantur aduersa, mali uero magnis prosperitatibus gaudent. Sed de suis tribulationibus exsultat Paulus apostolus dicens: «Gloriamur in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam [0974B] operatur, patientia uero probationem, et probatio spem. Spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V) .» Quo Spiritu referti uel inebriati quique uiri perfecti omnes aduersitates mundi huius propter eum tolerant qui pro eis mori non dedignatus est. Pro eo, inquam, quod ardenti amore diligitur omnia tolerantur. At impatiens, dum mala quae ei iuste a Deo inferuntur pati renuit, non efficit ut a malis eruatur, sed ut mala grauiora patiatur. Nemo enim leges Omnipotentis euadit; sed omnis creatura, uelit nolio militat Deo et illius subiacet potestati. Sed boni libera uoluntate, sicut boni filii, Deo seruire noscuntur, et faciunt quod bonum est. Mali quoque Deo [0974C] seruiunt, sed necessitate; et fit de illis quod iustum est. Itaque et de bonis et de malis Deus bene facere consueuit. Verumtamen quidquid ab eo fit, iuste fit. Igitur aequius est ut nos eius sequamur quam ille nostram sequatur uoluntatem; ut eo ipso quo nos eius sequimur uoluntatem, ordinati esse incipiamus. Unde congruum est ut si quis uspiam est qui duas has de quibus loquimur potestates ab inuicem per discordiam seiunxit ac separauit, ne negligat agere poenitentiam, et nequaquam lethali et mortiferae plagae per pudorem addat tumorem. Nihil enim est infelicius, nihil scelestius, quam de uulnere quod latere non potest non erubescere et de ligatura eius erubescere. Satagat, inquam, qui hoc scelus [0974D] admisit Deo satisfacere per poenitentiae dolorem et per humilitatis gemitum et per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis. Non enim praecipitur nobis ut tantummodo cessemus a peccatis; sed et de praeteritis, inquit, deprecare Dominum. Omnibus denique peccatoribus poenitentia necessaria est: quam qui contemnit agere, aut Dei flagello plerumque percutitur, aut morte conteritur. Unde peccatorem admonet liber Sapientiae dicens: «Fili, ne tardes conuerti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subito nempe ueniet ira illius, et in tempore uindictae disperdet te (Eccli. V) .» Et de poenitente in libro Iob hoc inuenies scriptum: «Si reuersus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. Dabit [0975A] tibi pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos; et argentum coaceruabitur tibi, et afflues deliciis; et rogabis eum, et exaudiet te. Erit Omnipotens contra hostes tuos, et decernens rem et ueniet tibi (Iob XXII) .» Et paulo post: «Qui inclinauerit oculos, ipse saluabitur (Ibid.) .» Plura parabam [0976A] adhuc dicere. Sed ne legentibus taedium ingeram, non placet amplius producere librum ac protelare sermonem; maxime cum super haec omnia multa in altero libro dixisse me recolo, quae semel audisse sapienti sufficere debent. Explicit liber secundus.