[2,96] LIBER II. Prefatio sequentis operis. Capitulum XCVI. Inter descriptores hystoriarum rari inueniuntur, qui rebus gestis descriptionis fidem integram soluant. Sane disparilia hominum studia, plerumque corrupto fonte nascentia, in ipsa narracionis superficie statim dinosci possunt, dum uidelicet succrescens in corde hominis ueluti superfluitas quaedam humorum indebitus amor siue odium deflectit narracionis impetum, derelicto ueritatis tramite, in dexteram siue in sinistram. Multi enim aucupantes fauorem hominum palliauerunt se amiciciae ficta quadam superficie et propter ambicionem honoris seu cuiuslibet emolumenti locuti sunt placentia hominibus, asscribentes digna indignis, laudem quibus non debebatur laus, benedictionem quibus non erat benedictio. Quo contra alii odio concitati minus pepercerunt obloquiis, querentes locum calumpniis et quos manu nequibant acrius lingua insectantes. Tales profecto sunt, qui ponunt lucem tenebras et dicunt noctem diem. Sed nec aliquando defuerunt inter scriptores, qui propter dampna rerum et cruciatus corporum impietates principum publicare timuerunt. Venialius autem est ueritatem tacuisse ob pusillanimitatem spiritus et tempestatem quam ob spem inanis lucri finxisse mendacium. In exprimendis igitur actibus hominum ueluti in exsculpendis subtilissimis celaturis sincerum semper oportet esse consideracionis intuitum, qui nec gratia nec odio nec pauore a ueritatis uia deducatur. Quod quia multae peritiae est, immo maximae sollertiae, gubernaculum uidelicet sermonis inter haec scopulorum impedimenta inconcussum dirigere, diuina michi pietas intentius est exoranda, ut, quia nauem descriptionis ausu quodam inprouiso magis quam temerario in altum deduxi, ipsa opitulante et flatus secundos dirigente perducere merear ad litus debitae consummacionis. Alioquin ob difficultatem ingrauescentium causarum et deprauatos mores principum facile perturbabor a timore hominum. Magnae autem consolacionis est firmamentum omnibus ueritati innitentibus, quia ueritas, etsi nonnunquam impiis odium pariat, ipsa tamen in se inconcussa permanens non offenditur, sicut et egris oculis odiosa lux est, quod non lucis, sed egritudinis oculorum culpa dinoscitur. Sed et omnis considerans uultum natiuitatis suae in speculo non speculo, sed sibimet imputabit, si quid in se prauum atque distortum uiderit. Sequens igitur opusculum, sicut et precedentia, {dedico} caritati uestrae, o uenerabiles domini et fratres, presentibus honorem, futuris de rerum noticia fructum conducere cupiens. Sed et michimet spero non defuturum quantumlibet emolumenti de orationibus magnorum uirorum, qui forte libellum hunc lecturi sunt, qui postulacioni meae non negabunt precum suarum suffragia. [2,97] De Conrado episcopo. Capitulum XCVII. Compositis igitur rebus in Bawaria Heinricus Leo, gemino ducatu clarus, reuersus est in Saxoniam et accersito clero Lubicensi dedit eis pontificem domnum Conradum, abbatem de Reddegeshuse, fratrem germanum domni Geroldi episcopi. Quod licet Harthwigo archiepiscopo et omnibus pene Lubicensibus esset contrarium, preualuit tamen uoluntas ducis, cui refragari formidolosum erat. Recepit autem sacrum ordinem per manus Harthwici archiepiscopi in ciuitate Stadensi. Pollebat autem litteratura, facundia, affabilitate, largitate, multis preterea donis, quibus dignam personam superuestiri decorum est. Sed pulchram uiri superficiem deformabat insanabilis quaedam, ut ita dicam, impetigo, mobilitas animi et facilitas uerborum, quae nunquam in eodem persistebat; dissidens ipse secum, nichil ex consilio faciens, incertus in promissis, extraneos diligens, suos fastidiens. Clero, quem in tenella reperit ecclesia, magna seueritate primum abusus est, incipiens a primis, qui erant in Lubicensi ecclesia, usque ad nouissimos, qui habitabant in rure. Bona sacerdotum omnia sua esse dicebat, non quasi fratres, sed ut seruos reputans. Si quem fratrum forte pulsare cepisset, non legitima uocacione, non loci uel temporis congruentia siue capituli sententia usus est, sed ad placitum suum, quos grauare uoluisset, aut suspendit ab officio aut eliminauit ab ecclesia. Commonitus a duce nichil remissius egit, sed alienauit se a duce et confederatus est archiepiscopo, quatinus connexis uiribus facilius euinceret omnem resistentem. Circa dies illos, quo primum promotus est ad summi sacerdocii gradum, cum adhuc consisteret secus archiepiscopum in urbe Horeburg, quae est super ripas Albiae, in mense Februario, hoc est XIIII° Kal. Martii, orta est tempestas maxima uentorum, procellae, fulgorum choruscatio et tonitrui fragor, quae passim multas edes aut incendit aut subruit, insuper tanta maris exundacio oborta est, quanta non est audita a diebus antiquis, quae inuoluit omnem terram maritimam Fresiae, Hathelen et omnem terram palustrem Albiae et Wirrae et omnium fluminum, qui descendunt in occeanum mare, et submersa sunt multa milia hominum et iumentorum, quorum non est numerus. Quanti diuites, quanti potentes uespere sedebant et deliciis affluebant omni timore malorum sublato, sed ueniens repentina calamitas inuoluit eos in mediis fluctibus! [2,98] {XCVIII}. Eadem die, qua maritimae regiones occeani tanta clade peruasae sunt, accidit strages magna in ciuitate Slauorum Mikilenburg. Wertizlauus enim, Nicloti filius iunior, qui tenebatur in uinculis Bruneswich, mandauit, ut dicitur, Pribizlauo fratri suo per nuntios dicens: 'En ego teneor uinculis eternis inclusus, et tu negligenter agis? Euigila et enitere atque uiriliter age et, quod pace non potes, armis extorque. Non recogitas, quod pater noster Niclotus, cum Lunenburg teneretur in custodia, neque prece neque pecunia redimi potuit? Postquam autem uirtutis instinctu corripuimus arma et fecimus incendia et exterminia urbium, nonne dimissus est?' His auditis Pribizlauus collegit latenter exercitum et uenit inprouisus Mikilenburg. Heinricus autem de Scathen, prefectus castri, tunc forte defuit, et populus qui erat in castro fuit sine principe. Accedens igitur Pribizlauus ait ad uiros qui erant in municione: 'Magna, o uiri, tam michi quam genti meae illata est uiolentia, qui expulsi sumus de terra natiuitatis nostrae et priuati sumus hereditate patrum nostrorum. Vos quoque iniuriam hanc cumulastis, qui inuasistis terminos nostros et possedistis urbes et uicos, qui nobis debentur hereditaria successione. Proponimus igitur uobis optionem uitae et mortis. Si uolueritis aperire nobis municionem et reddere terram nobis debitam, deducemus uos pacifice cum uxoribus et filiis et uniuersa suppellectili. Si quis Slauorum quippiam abstulerit eorum quae ad uos pertinent, ego in duplo restituam. Quodsi nolueritis egredi, immo urbem hanc pertinaciter defendere, iuro uobis, quia, si fauerit nobis Deus et uictoria, omnes uos occidam in ore gladii'. Ad haec uerba Flamingi iacula dirigere et uulnera infligere ceperunt. Slauorum igitur exercitus uiris et armis potentior uehementi pugna irrupit munitionem et occiderunt omne masculinum in ea, non reliquerunt de populo aduenarum uel unum. Uxores et paruulos eorum duxerunt in captiuitatem et succenderunt castrum igne. Post haec conuerterunt faciem suam ad castrum Ylowe, ut destruerent illud. Porro Guncelinus, satelles ducis et prefectus terrae Obotritorum, audiens per exploratorum manus exisse Slauos, preierat cum paucis militibus Ylowe, ut fieret urbi presidio. Vastata igitur Mikelenburg Pribizlauus antecessit exercitum cum fortissimis, ut preoccuparet obsidionem, ne quis forte effugeret. Quod audiens Guncelinus dixit ad suos: 'Exeamus uelociter et pugnemus cum eo, priusquam reliquus ueniat exercitus. Lassi enim sunt de pugna et strage, quam commiserunt hodie'. Et responderunt ei fideles sui: 'Non est nobis cautum egredi, statim enim, ut exierimus, Slaui, qui sunt infra urbem hanc et uidentur stare nobiscum, claudent portas urbis post nos, et nos erimus exclusi, urbsque cedet in manus Slauorum'. Et displicuit uerbum hoc in oculis Guncelini et uirorum eius. Conuocans igitur Teutonicos omnes, qui erant in urbe, dixit ad eos in audientia Slauorum, qui fuerant in urbe, et de quibus fuerat tradicionis timor: 'Relatum est michi, quod Slaui, qui nobiscum sunt intra portas urbis, iurauerunt Pribizlauo, ut tradant et nos et urbem. Audite igitur, o uiri compatriotae, qui destinati estis in mortem et exterminium: statim, ut uideritis perfidiam, obicite uos portis et mittite ignem in menia urbis et exurite perfidos hos cum mulieribus et paruulis. Moriantur una nobiscum, nec fiat aliquis ex eis superstes, ut non glorientur de interitu nostro'. His auditis exterriti sunt animi Slauorum, nec ausi sunt aggredi quae animo conceperant. Vespere autem facto uenit uniuersus exercitus Slauorum ante castrum Ylowe, et allocutus est Pribizlauus Slauos, qui erant in ea: 'Notum est omnibus uobis, quantae calamitates et pressurae apprehenderint gentem nostram propter uiolentam ducis potentiam, quam exercuit in nos, et tulit nobis hereditatem patrum nostrorum et collocauit in omnibus terminis eius aduenas, scilicet Flamingos et Hollandros, Saxones et Westfalos atque nationes diuersas. Hanc iniuriam zelatus est pater meus usque ad mortem, frater quoque meus ob hoc ipsum uinculis eternis tenetur inclusus, et nemo remansit, qui cogitet bonum genti nostrae aut uelit suscitare ruinas eius, nisi ego solus. Reuertimini igitur ad cor, o uiri reliquiarum Slauici generis, et resumite audaciam et tradite michi urbem hanc et uiros, qui iniuste occupauerunt eam, ut ulciscar in eos, sicut ultus sum in eos qui inuaserant Mikilenburg. Et cepit eos commonere super promisso. At illi negauerunt timore perterriti. Secesserunt ergo Slaui longius a castro, eo quod ingrueret nox, et castra metanda essent. Aduertentes autem Slaui, quia Guncelinus et qui cum eo sunt uiri fortes sunt et bellicosi, nec posse municionem capi sine maxima strage, primo diluculo recesserunt ab obsidione et reuersi sunt ad loca sua. Guncelinus igitur ueluti torris erutus ab igne, relicta Ylowe et collocata illic Slauorum custodia, transiit Zuerin, et letati sunt habitatores urbis de insperato aduentu eius. Auditum enim fuerat pridie, quod interfectus fuisset ipse et uiri eius pariter. [2,99] De Bernone episcopo. Capitulum XCVIIII. Quinto igitur die, postquam percussa est Mikilenburg, descendit Berno uenerabilis episcopus cum paucis clericis de Zuerin tumulare interfectos, gestans in collo suo sacerdotalia indumenta, in quibus offerre mos est. Et figens altare in medio interfectorum obtulit pro eis hostiam salutarem domino Deo cum luctu et tremore. Quo iam sacrificium peragente surrexerunt Slaui de insidiis, ut percuterent pontificem et qui cum eo erant. Sed celeriter missus a Deo superuenit quidam Reichardus de Saltwidele cum milicia. Hic audito, quia Guncelinus obsessus esset Ylowe, egressus fuit ad auxilium ipsius et iter faciens casu superuenit Mikilenburg, cum pontifex cum suis iam in mortis esset articulo. Cuius aduentu territi Slaui fugierunt, et saluatus episcopus peregit opus pietatis et tumulauit de interfectis ad septuaginta corpora, et post haec reuersus est Zuerin. Post non multum uero tempus Pribizlauus collecta rursum Slauorum manu uenit Malacowe et Cuscin et allocutus est habitatores urbis dicens: 'Scio quidem uos esse uiros fortes et nobiles et obsecundantes imperio magni ducis, domini uestri. Volo igitur persuadere uobis quae sunt utilia. Reddite michi castrum, quod olim fuit patris mei et michi nunc hereditaria successione debetur, et ego exhiberi uobis faciam conductum usque ad ripas Albiae. Si quis eorum quae ad uos pertinent quicquam uiolenter attigerit, ego in duplo restitui faciam. Quod si hanc condicionem optimam inutilem iudicaueritis, oportebit me rursum experiri fortunam meam et congredi uobiscum. Mementote, quid contigerit habitantibus Mikilenburg, qui spreuerunt condiciones pacis et prouocauerunt me in suimet dampnum'. Tunc milites custodes presidii uidentes non esse locum pugnae, eo quod hostes multi, auxiliarii uero essent pauci, impetrauerunt conductum extra terminos Slauiae, et Pribizlauus recepit castrum. [2,100] Suspendium Wertezlai. Cap. C. Audiens igitur Heinricus Leo dux labefactari res in Slauia contristatus est animo et misit interim robur militum Zuerin ad custodiendum eam. Et precepit Adolfo comiti et maioribus de Holzatia, ut transirent Ylowe et essent tutamen castri. Post haec congregauit exercitum grandem et uocauit cognatum suum Adelbertum, marchionem orientalis Slauiae, et omnes fortissimos tocius Saxoniae in auxilium, ut redderet Slauis malum quod fecerant. Sed et Waldemarum regem Danorum adduxit cum nauali exercitu, ut uexaret eos terra marique. Et occurrit Adolfus comes duci cum omni Nordalbingorum populo iuxta Malacowe. Dux uero, ubi transiit Albiam et attigit terminos Slauorum, fecit Wertizlauum principem Slauorum suspendio interfici prope urbem Malacowe, eo quod pessundauerit eum frater eius Pribizlauus et preuaricatus fuerit promissiones pacis, quas pactus fuerat. Et precepit dux Adolfo comiti per nuntium dicens: 'Surge cum Holzatis et Sturmariis et cum omni populo, qui tecum est, et precedite ducem usque in locum qui dicitur Viruchne. Idem facturus est Guncelinus prefectus terrae Obotritritorum et Reinoldus comes Thetmarsiae et Christianus comes de Aldenburg, quae est in Amerland, terra Fresonum; hii omnes precedent tecum cum armatorum numero, qui ad ipsos pertinent'. Tunc abiit Adolfus comes cum ceteris nobilibus, qui secum deputati fuerant iuxta imperium ducis, et uenerunt in locum qui dicitur Viruchne et distat ab urbe Dimin fere duobus miliaribus, et metati sunt illic castra. Porro dux et ceteri principes morati sunt in loco qui dicitur Malacowe, secuturus post aliquot dies cum reliquo exercitu, cum ueredariis ferentibus uictualia, quae exercitui sufficerent copiose. Uniuersus uero Slauorum exercitus consederat in urbe Dimin. Fueruntque principes eorum Kazemarus et Buggezlauus, duces Pomeranorum, et cum hiis Pribizlauus, auctor rebellionis, miseruntque nuntios ad comitem, uolentes per eum admitti ad condiciones pacis, et promiserunt tria milia marcarum. Rursum alios mittentes promiserunt duo milia. Et displicuit uerbum hoc comiti Adolfo, et dixit ad suos: 'Quid uobis uidetur, o uiri sapientes? Qui heri promiserunt tria milia marcarum, nunc offerunt duo milia. Verbum istud non est querens pacem, sed adducens bellum'. Miserunt igitur Slaui noctu speculatores in castra explorare statum exercitus. Aldenburgenses uero Slaui fuerant cum Adolfo comite, sed insidiose; nam quaecumque gerebantur in exercitu remandauerunt hostibus per manus exploratorum. Dixerunt igitur Adolfo comiti Marchradus senior terrae Holzatorum et ceteri, qui intellexerant uerbum absconditum: 'Auditu certissimo comperimus, quod hostes nostri preparent se ad bellum. Porro nostrates segnius agunt nec in uigiliis nec in custodiis debitam exhibent diligentiam. Adhibe igitur cautionem populo, eo quod dux bene presumat de te'. Et dissimulauit comes ceterique nobiles et dixerunt: 'Pax et securitas, emortua est enim uirtus Slauorum' . Defecit igitur in exercitu custodia. Moram autem faciente duce defecerunt exercitui alimenta, et destinati sunt pueri, qui deberent ire ad exercitum ducis propter uictualia afferenda. Quibus primo diluculo iter aggressis, ecce in ascensu cliui apparuerunt cunei Slauorum cum populo innumerabili tam equitum quam peditum. Quibus uisis retorsere pedem pueri et clamore ualido dormientem suscitauere exercitum. Alioquin omnes mortem sompno copulassent. Tunc uiri illustres atque militares Adolfus atque Reinoldus cum paucissimis Holzatensium atque Thetmarsiensium, qui forte sompno exciti maturius occurrerant, exceperunt hostes in descensu cliui, et contrita est prima acies Slauorum ab eis, et percusserunt eos usque ad ulteriora stagni. Quos e uestigio subsecuta secunda Slauorum acies operuit instar montium, et percussi sunt Adolfus comes et Reinoldus comes, et fortissimi quique ceciderunt. Et obtinuerunt Slaui castra Saxonum et diripuerunt predas castrorum. Porro Guncelinus et Christianus et cum eis amplius quam trecenti milites conglobati in unum continebant se in latere pugnae ignorantes, quid agerent. Formidolosum quippe erat congredi cum tanto hoste, omnibus scilicet sociis aut interfectis aut fuga disiectis. Accidit igitur, ut cuneus quidam Slauorum ueniret ad tabernaculum quoddam, ubi multi erant armigeri et equi plures. Quibus expugnandis cum ualentius instarent, armigeri clamauerunt ad dominos suos, quorum globus fuit e uicino: 'Quid statis, o fortissimi milites, et quare non succurritis seruis uestris? Rem utique turpissimam agitis'. Qui concitati clamore seruorum suorum insilierunt in hostes et quasi ceco furore pugnantes liberauerunt pueros suos. Deinde castris fortius inmersi, difficile dictu est, quantos ictus dederint uel quas strages hominum fecerint, donec uictrices illas Slauorum acies disicerent et reciperent castra, quae perdiderant. Denique miscuit Deus Slauis spiritum uertiginis, et ceciderunt de manibus optimorum militum. Et audierunt Saxones, qui erant in latibulis, et egressi sunt et resumpta audacia fortiter infusi sunt hostibus et percusserunt eos attricione magna nimis, et repletus est campus ille aceruis mortuorum. Et uenit dux festinanter, ut fieret suis presidio, et uidit ruinam, quae facta est in populo suo, et quia mortuus est comes Adolfus et fortissimi quique, et resolutus est in lacrimas multas. Sed dolorem eius mitigauit copiosior uictoria et cedes Slauorum maxima, qui ad duo milia et quingentos connumerati sunt. Precepit igitur dux corpus Adolfi comitis concidi frustatim et assum condiri opere pigmentarii, quo posset circumferri et patriis inferri monumentis. Et impletum est uaticinium, quod cecinit pridie quam pateretur, sepissime reiterans uersum: Igne me examinasti, et non est inuenta in me iniquitas. Slaui igitur, qui effugerant manus gladii, uenerunt Dimin et succenso castro illo potentissimo transierunt ad interiora Pomeranae regionis, fugientes a facie ducis. Sequenti autem die uenit dux cum exercitu uniuerso Dimin et repperit castrum exustum, et collocauit illic partem exercitus, ut deponerent uallum et adequarent solo et ut essent presidio uulneratis, quibus opus erat cura. Ipse uero cum reliquo exercitu iuit in occursum Waldemari regis. Et abierunt sociata manu, ut depopularentur latitudinem Pomeranae regionis, et uenerunt ad locum qui dicitur Stolpe. Illic Kazemarus et Buggezlauus iam olim fundauerant abbatiam in memoriam patris sui Wertizlaui, qui ibidem et occisus et sepultus est. Ille primus inter duces Pomeranorum conuersus est ad fidem per manus sanctissimi Ottonis Bauenbergensis episcopi, et ipse fundauit episcopatum Uznam et admisit cultum Christianae religionis in terram Pomeranorum. Illuc igitur peruenit exercitus ducis, et non erat qui resisteret. Slaui enim semper ultra progredientes diffugiebant a facie ducis, nusquam ausi subsistere pre formidine faciei eius. [2,101] Sepultura Adolfi comitis. Cap. CI. In diebus illis uenit nuntius in terram Slauorum, qui diceret duci: 'Ecce legatus regis Greciae cum multo comitatu uenit Bruneswich loqui tibi. Ad hunc audiendum dux egressus est Slauiam, omisso exercitu et prosperis expedicionis successibus. Alioquin propter recentem uictoriam et impetum fauentis fortunae omne robur Slauorum consumpsisset usque in finem et fecisset terrae Pomeranorum, sicut fecit terrae Obotritorum. Omnis igitur terra Obotritorum et finitimae regiones, quae pertinent ad regnum Obotritorum, assiduis bellis, maxime uero hoc nouissimo bello tota in solitudinem redacta est, Domino scilicet fauente et dexteram piissimi ducis semper confortante. Si quae Slauorum extremae remanserant reliquiae, propter annonae penuriam et agrorum desolaciones tanta inedia confecti sunt, ut congregatim ad Pomeranos siue ad Danos fugere cogerentur, quos illi nichil miserantes Polanis, Sorabis atque Boemis uendiderunt. Postquam igitur dux exiens Slauiam dimisit exercitum, unumquemque in sua, corpus Adolfi comitis perlatum est Mindin ibique sancta deuocione reconditum. Cometiam uero tenuit Machtildis uidua eius cum filio tenello. Et inmutata est facies terrae huius, eo quod iusticia et quies ecclesiarum sublato bono patrono penitus infirmata uideretur. Ipso enim superstite clero nichil durum, nichil asperum uidebatur. Tantus erat fide, bonitate, prudentia atque consilio, ut uniuersis uideretur constructus uirtutibus. Hic unus de bellatoribus Domini et certe non infimus in funiculo sortis suae utilis inuentus est, exstirpans ydolatriae supersticiones et faciens opus nouae plantacionis, quod fructificet in salutem. Nouissime peracto boni itineris cursu peruenit ad palmam portansque uexilla in castris Domini stetit pro defensione patriae et fide principum usque ad mortem. Rogatus, ut uitae consuleret fugae compendio, uehementer detestatus est, manibus pugnans et uoce Deum orans mortem libenter excepit ob uirtutis amorem. Huius emulacione instigati illustres uiri et optimi ducis boni satellites, Guncelinus atque Bernhardus, quorum unus Zuerin, alter Racesburg preerat, fecerant et ipsi opus bonum, in funiculo partis suae bellantes prelia Domini, ut suscitaretur cultus domus Dei nostri in gente incredula et ydolatra. [2,102] Restauratio Dimin. Cap. CII. Pribizlauus igitur, rebellionis auctor, paternae hereditatis factus extorris consistebat apud duces Pomeranorum Kazemarum atque Buggezlauum, ceperuntque reedificare Dimin. Inde frequenter exiens Pribizlauus per insidias percutiebat fines Zuerin atque Racesburg et tulit captionem multam tam de hominibus quam de iumentis. Cuius exitum obseruantes Guncelinus atque Bernhardus pugnabant et ipsi de insidiis, et commissa creberrima pugna semper meliores inuenti sunt, quousque perditis fortioribus uiris et equis Pribizlauus nil iam posset moliri. Et dixerunt ad eum Kazemarus et Buggezlauus: 'Si tibi placet habitare nobiscum et uti diuersorio nostro, caue, ne offendas oculos uirorum ducis, alioquin propellemus te de finibus nostris. Iam pridem enim duxisti nos, ubi percussi sumus attricione maxima et perdidimus uiros et urbes meliores, nec hiis contentus iteratam super nos inducere uis principis iram?' Et cohibitus est Pribizlaus ab insania sua. Humiliatae igitur sunt uires Slauorum, nec ausi sunt mutire pre formidine ducis. Et habuit dux pacem cum Waldemaro rege Danorum, et celebrauerunt colloquia ad Egderam siue Lubike pro commodis utriusque terrae. Et dedit rex duci pecuniam magnam, eo quod pacarentur termini eius per ipsum a uastacione Slauorum. Et ceperunt inhabitari omnes insulae maris, quae ad regnum pertinent Danorum, eo quod pirata defecisset, et confractae sint naues predonum. Et inierunt pactum rex et dux, ut, quascumque gentes terra marique subiugassent, tributa socialiter partirentur. Et increuit ducis potestas super omnes qui fuerunt ante eum, et factus est princeps principum terrae, et conculcauit colla rebellium et effregit municiones eorum et perdidit uiros desertores et fecit pacem in terra et edificauit municiones firmissimas et possedit hereditatem multam nimis. Preter hereditatem enim magnorum progenitorum, Lotharii cesaris et coniugis eius Richenzen multorumque ducum Bawariae atque Saxoniae, accesserunt ei nichilominus multorum principum possessiones, ut fuit Heremannus de Winceburg, Sifridus de Hammemburg, Otto de Asle et alii, quorum mentio excidit. Quid dicam de amplissima potestate Hartwici archiepiscopi, qui de antiqua Udonum prosapia descendit? Nobile illud castrum Stadhen cum omni attinentia sua, cum cometia utriusque ripae et cometia Thetmarsiae uiuente adhuc episcopo obtinuit, quaedam quidem hereditario iure, quaedam beneficiali; extenditque manum in Fresiam et admouit eis exercitum, et dederunt ei pro suimet redemptione quod postulati fuissent. [2,103] Inuidia principum de gloria ducis. Cap. CIII. Sed quia gloria parit inuidiam, et quia nil durabile in rebus humanis, tantam uiri gloriam zelati sunt omnes principes Saxoniae. Ille enim inmensis diuiciis locuples, clarus uictoriis et propter geminum Bawariae et Saxoniae principatum sublimis in gloria sua, omnibus Saxoniae tam principibus quam nobilibus inportabilis uisus est. Sed manus principum formido cesaris continuit, ne concepta molimina transferrent in effectum. Postquam autem cesar quartam profectionem parauit in Italiam, et oportunitatem tempus adduxit, statim inueterata conspiracio processit in publicum, et facta est coniuracio ualida omnium contra unum. Fueruntque inter eos primi Wichmannus Magdeburgensis archiepiscopus, Heremannus Hildensemensis episcopus. Post hos fuerunt principes hii: Lodewicus prouincialis comes Thuringiae, Adelbertus marchio de Saltwedele et filii eius, Otto marchio de Camburg et fratres eius, Adelbertus palatinus comes de Someresburg. Hos adiuuerunt nobiles hii: Otto de Asle, Wedekindus de Dasenburg, Christianus de Aldenburg, quae est in Amerland. Super hos omnes prepotens ille Reinoldus Coloniensis archiepiscopus et cancellarius imperii insidiatus est duci, facie quidem absens et in Italia positus, sed totus consilio expugnacioni ducis intentus. Tunc principes qui erant in orientali Saxonia cum Thuringorum principe Lodewico obsederunt municionem ducis quae uocatur Aldeslef et fecerunt contra eam machinas multas. Porro Christianus comes de Amerland collecta Fresonum manu occupauit Bremam et omnes fines eius et fecit motum magnum in occidentali regione. Videns igitur dux, quia consurgunt undique bella, cepit communire ciuitates et castra et ponere custodias militum in locis oportunis. In tempore illo cometiam Holzatiae, Sturmariae atque Wagirae administrabat uidua Adolfi comitis cum filio adhuc tenello. Propter consurgentes autem motus bellorum posuit dux puero tutorem, qui preesset armis, Heinricum comitem, Thuringia natum, auunculum pueri, uirum scilicet impatientem ocii et totum armis deditum. Communicato quoque fidelium suorum consilio Pribizlauum principem Slauorum, quem multis, ut supradictum est, preliis expulerat prouincia, admisit in gratiam et reddidit ei omnem hereditatem patris sui, terram scilicet Obotritorum, preter Zuerin et attinentia eius. Et fecit Pribizlauus duci et amicis eius securitatem fidelitatis, nulla deinceps bellorum tempestate corrumpendam, stare scilicet ad mandatum ipsius et obseruare oculos amicorum eius absque omni offensione. [2,104] Depredatio Bremensium. Cap. CIIII. Tunc congregauit dux exercitum grandem et intrauit orientalem Saxoniam, ut pugnaret cum inimicis suis in medio terrae ipsius. Et uiderunt, quia uenit cum manu forti, et timuerunt occurrere illi. Et fecit plagam magnam in terra hostili et uastauit eam incendiis et depredacionibus et peruagatus est terram usque ad muros Magdeburg. Deinde conuertit exercitum in occidentales partes, ut comprimeret tumultum Christiani comitis, et improuisus uenit Bremam et cepit eam. Et fugit Christianus comes in abditas Fresiae paludes. Et irrupit dux Bremam et depredatus est eam. Et transfugerunt ciues eius in paludes, eo quod peccassent aduersus ducem et iurassent Christiano, et posuit eos dux in proscriptionem, quousque interuentu archiepiscopi mille et eo amplius marcis argenti pacem indempti sunt. Christianus autem comes post paucos dies mortuus est, et sopita sunt mala rebellionis eius molimine suscepta. Grassantibus igitur usquequaque ciuilibus bellis Hartwicus archiepiscopus decreuerat apud se declinare tumultum consurgentis belli et sedit Hammemburg solitarius et quietus, structuris claustralibus et ceteris ecclesiae suae commodis intentus. Tunc Coloniensis archiepiscopus ceterique principum mandauerunt ei per scripta, ut reuocaret ad cor omnes pressuras, quibus attriuisset eum dux: nunc tandem uenisse tempus, quo possit auxilio principum recuperare statum honoris sui, patere sibi urbem Stadhen et ereptam cometiam, si manus principum adiuuerit. Hartwicus igitur archiepiscopus, multis experimentis edoctus fortunatum semper in preliis ducem esse, ambiguam quoque principibus inesse fidem et se huiusmodi sponsionibus sepe delusum, fluctuare cepit animo. Prouocabat {quidem} eum recuperandi honoris cupido, sed deterrebat eum sepe comperta mobilitas principum. Herebat interim superficies amiciciarum, et pax sonabat in uerbis. Verumtamen castra sua Vriburg et Horeburg communire cepit archiepiscopus et congessit illic apparatum armorum et escarum, quae sufficerent in menses et annos. [2,105] Expulsio Conradi episcopi. Cap. CV. Circa hos dies Conradus Lubicensis ecclesiae episcopus morabatur apud archiepiscopum, et pendebat in ipso summa consilii. Et perlatum est ad ducem, quia non sentiret ea quae pacis sunt, sed quae ad destructionem ducis, et quia suggerit archiepiscopo, ut transeat ad principes et rescindat amicicias, quas pepigerat cum duce. Volens igitur dux rem certius nosse uocauit eum ad colloquium Ertheneburg. At ille declinans iram potentis declinauit in Fresiam ueluti fungens legacione archiepiscopi. Quem demum redeuntem dux secundo uocauit. Conductu igitur domni archiepiscopi et domni Bernonis Magnipolitani occurrit duci apud Stadhen auditurus uerbum eius. Et conuenit eum dux super hiis quae ad ipsum perlata fuerant, qualiter scilicet uerbis malis derogauerit honori suo et dederit consilium aduersus eum in malum. Affirmat episcopus se nichil horum recognoscere. Multis ergo uerbis hinc et inde habitis cupiens dux conuulsas amicicias resarcire et episcopum iam olim sibi dilectum tenacius colligere, cepit ab eo familiariter exigere hominii debitum, quod sibi imperiali donacione permissum in superioribus ostensum est, in hiis uidelicet Slauorum prouinciis, quas ipse iure belli in clipeo suo et gladio possederat. Ad huius propositionis uerbum uir magnanimus resiliit, dicens modicam esse stipem ecclesiae suae, nunquam se huius intuitu libertatem suam occupaturum aut cuiuslibet potestati submissurum. E conuerso proponit dux omnino aut loco cedere aut propositis parere. Cumque fixus in sententia maneret episcopus, precepit dux obcludi ei introitum parrochiae suae et omnes reditus episcopales tolli. Post discessum igitur ducis locutus est archiepiscopus ad Conradum episcopum: 'Existimo, quod non sit cautum uobis consistere apud nos propter satellites ducis, in quorum medio sumus. Quin pocius consulite honori nostro et saluti uestrae et transite ad Magdeburgensem archiepiscopum et principes, ut possitis euadere manus inimicorum uestrorum. Ego quoque post paucos dies prosequar uos et peregrinabor cum peregrinante'. Et fecit iuxta consilium archiepiscopi et transiit ad Magdeburgensem archiepiscopum et mansit apud eum ferme duobus annis. Inde abiens in Franciam uisitauit Cisterciense concilium et reconciliatus est Alexandro papae per manus Papiensis episcopi, qui fuit partium Alexandri et eiectus de sede sua morabatur in Clara-ualle. Deditque pontifici in mandatis, ut prebita sibi facultate aut ipse iret ad Alexandrum aut legatum dirigeret. Hiis ita peractis reuersus est Magdeburg et inuenit illic Hartwicum Hammemburgensem archiepiscopum - nam et ipse loco cesserat -, et manserunt apud Magdeburgensem archiepiscopum diebus multis. Verumtamen milites Hartwici archiepiscopi, qui erant in castris Horeburg et Vriborg, faciebant frequentes excursus et faciebant incendia et predas in possessionibus ducis. Quam ob rem dux transmissa milicia occupauit Vriborg et fregit munimenta eius et adequauit eam solo et fecit tolli omnes reditus episcopales, non reliquit ex eis paruas reliquias. Soli qui erant in castro Horeburg continuerunt se usque ad reditum archiepiscopi, eo quod locus esset munitus propter paludosas uoragines. Feruebat autem sedicionum seua tempestas per omnem Saxoniam, contendentibus scilicet uniuersis principibus aduersus ducem, et factae sunt captiones militum et demembraciones et euersiones urbium atque domorum et incendia ciuitatum. Et addita est Goslaria principibus. Et precepit dux custodiri uias, ne quis frumentum induceret Goslariae, et esurierunt ualde.