[1,81] Consecratio Frederici imperatoris. Capitulum LXXXI. His auditis rex missa legacione per summos et honorabiles uiros accersiuit domnum Adrianum papam in castra propter participacionem consilii. Siquidem Romani papam in multis offenderant. Veniente igitur eo in castra rex festinus occurrit et desidenti de equo tenuit strepam duxitque per manum eum in tentorium. Facto autem silentio locutus est domnus Bauembergensis episcopus uerbum ex ore regis et principum dicens: 'Honorabilem sanctitatis tuae presentiam, apostolice pontifex, sicut iam dudum sicienter desiderauimus, ita nunc letanter suscipimus, gratias agentes omnium bonorum largitori Deo, qui nos deduxit et adduxit in hunc locum et sacratissima uisitatione tua dignos fecit. Notum igitur esse tibi cupimus, reuerende pater, quia omnis haec ecclesia de finibus orbis propter honorem regni collecta adduxerunt principem suum ad tuam beatitudinem, prouehendum ad culmen imperialis honoris, uirum nobilitate generis conspicuum, animi prudentia instructum, uictoriis felicem, preterea etiam in his quae ad Deum pertinent prepollentem, obseruatorem sanae fidei, amatorem pacis et ueritatis, cultorem sanctae ecclesiae, super omnia uero sanctae Romanae ecclesiae, quam amplexatur ut matrem, nichil negligens eorum, quae ad honorem Dei et apostolorum principis exhibenda maiorum iubet tradicio. Dat huic rei credulitatem humilitas nunc exhibita; enimuero uenientem te suscepit intrepidus et applicitus sanctissimis uestigiis tuis fecit ea quae iusta sunt. Restat igitur, domne pater, ut et tu circa ipsum peragas ea quae tua sunt, ut ea quae de plenitudine culminis imperialis ei desunt per Dei gratiam tuo opere suppleantur'. Ad haec domnus papa respondit: 'Verba sunt, frater, quod loqueris. Dicis principem tuum condignam beato Petro exhibuisse reuerentiam. Sed beatus Petrus magis uidetur inhonoratus; denique, cum dexteram deberet tenere strepam, tenuit sinistram'. Haec cum per interpretem regi nuntiata fuissent, humiliter ait: 'Dicite ei, quia defectus hic non fuit deuocionis, sed scientiae. Non enim tenendis strepis magnopere studium dedi; enim uero ipse, ut memini, primus est, cui tale obsequium dependi. Cui domnus papa: 'Si, quod facillimum fuit, propter ignorantiam neglexit, qualiter putatis expediet maxima?' Tunc rex aliquantisper motus ait: 'Vellem melius instrui, unde mos iste inoleuerit, ex beniuolentia an ex debito? Si ex beniuolentia, nil causari habet domnus papa, si uacillauerit obsequium, quod de arbitrio, non de iure subsistit. Quod si dicitis, quia ex debito primae institucionis haec reuerentia debetur principi apostolorum, quid interest inter dexteram strepam et sinistram, dummodo seruetur humilitas, et curuetur princeps ad pedes summi pontificis?' Diu igitur acriterque disputatum est; postremo discesserunt ab inuicem sine osculo pacis. Timentes igitur hii qui columpnae regni esse uidebantur, ne forte rebus inactis frustra laborassent, multa persuasione euicerunt cor regis, ut domnum papam reuocaret in castra. Quem redeuntem suscepit rex integrato officio. Omnibus autem exhilaratis et conuentioni adgaudentibus dixit domnus papa: 'Adhuc superest quod facere debeat princeps uester. Requirat beato Petro Apuliam, quam Willehelmus Siculus per uim possidet. Quo facto ueniat ad nos coronandus'. Responderunt principes dicentes: 'Diu est, ex quo fuimus in castris, et desunt nobis stipendia, et tu dicis tibi Apuliam requiri et sic demum ad consecracionem ueniri? Dura sunt haec et supra uires nostras. Quin pocius impleatur opus consecracionis, ut pateat nobis reditus patriae, respiremusque paululum de labore; postmodum {magis} expediti redibimus expleturi quod nunc faciendum restat'. Moderante igitur Deo, sub quo curuantur qui portant orbem, cessit apostolicus et assensus est postulacioni principum. Factaque concordia assederunt in consilio acturi de introitu Urbis et cauendis insidiis Romanorum. Eo tempore accessit dux noster ad domnum papam rogans eum pro consecracione Aldenburgensis electi. Qui cum modestia recusauit dicens libenter se facere postulata, si posset fieri sine iniuria metropolitani. Nam domnus Hammemburgensis papam litteris preuenerat, rogans eum abstinere huic consecracioni, quae sibi uerecunda foret. Cum igitur appropinquarent Urbi, misit rex clam noctu nongentos loricatos ad domum beati Petri una cum legatis domni papae, qui perferentes mandata ad custodes intromiserunt milites per posticum infra domum et arces. Mane igitur facto uenit rex cum omni exercitu, precedensque domnus papa cum cardinalium numero suscepit eum ad gradus, et intrantes domum beati Petri aggressi sunt opus consecracionis. Porro miles armatus stabat circa templum et edem obseruans regem, quousque consummarentur misteria. Postquam autem perfectum est in eo opus augustae dignitatis, egressus est muros Urbis, et miles lassitudine grauis cibo refectus est. Inter prandendum Lateranenses facta eruptione transgressi sunt Tyberim et primum quidem castra ducis, quae muris erant contigua, turbauerunt, uociferansque exercitus de castris proruit ad obsistendum. Et factum est bellum potens in illa die. Illic dux noster fortiter dimicauit in capite, Romani uicti passi sunt ruinam magnam. Post factam uictoriam magnificatum est nomen ducis super omnes qui erant in exercitu. Volens igitur domnus papa honorare eum, transmisit ei munera precepitque nuntio dicens: 'Dic ei, quia crastina, si Dominus uoluerit, electum eius consecrabo'. Et letatus est dux de promissione. Mane igitur facto fecit domnus papa publicam sollempnitatem et consecrauit nobis episcopum cum magna gloria. [1,82] De suspendio Veronensium. Capitulum LXXXII. Reductis igitur Romanis in gratiam papae, cesaris expedicio retorsit iter ad reditum, et deserentes Italiam uenerunt in Longobardiam. Qua nichilominus postposita uenerunt Veronam, ubi contigit cesarem cum exercitu graue incurrisse discrimen. Siquidem Veronensium lex est imperatori Longobardiam egredienti pontem nauibus sternere in flumine qui dicitur Edesa, cuius impetus instar torrentis uiolentus nemini uadosus est. Cum igitur transisset exercitus, statim pons ille a fluminis impetu raptus est, properansque exercitus uenit ad angustiam uiae, cui Clusa nomen est, ubi inter scopulos celo contiguos iter adeo in artum trahitur, ut duobus pariter incedentibus commeatum uix prebeat. At Veronenses supercilium montis occuparant missisque iaculis neminem transire sinebant. Requirebant autem ab imperatore, quid pro salute suimet atque suorum dare uellet. Cesar igitur tam flumine quam montibus undique cinctus, incredibile dictu est, qualiter animo consternatus fuerit, ingressusque tabernaculum, discalciatus pedes, adorauit coram uiuifico ligno crucis Domini. Nec mora, diuinitus inspiratus inuenit consilium. Fecit igitur uocari eos qui de Verona secum erant et ait ad illos: 'Ostendite michi callem absconditum, qui ducit in supercilium montis, alioquin iubebo effodi oculos uestros'. At illi timentes detexerunt ei abditos ascensus montis, statimque conscendentes fortissimi militum superuenerunt hostibus a tergo et disiectos pugna comprehenderunt nobiles eorum et perduxerunt eos in conspectum cesaris. Qui fecit eos suspendio affici. Sicque remotis offendiculis exercitus perrexit itinere suo. [1,83] Concordia episcoporum Hartwici et Geroldi. Capitulum LXXXIII. Post haec episcopus noster accepta a duce licentia secessit in Sueuiam, ubi uenerabiliter ab amicis susceptus et per dies aliquot retentus diuertit in Saxoniam; deinde transmissa Albia uenit in Wagiram, ingressurus laborem, cui mancipatus fuerat. Denique ingressus episcopatum non inuenit stipendia, quibus uel ad unum mensem sustentari posset. Siquidem Falderensis domus post mortem beatae memoriae Vicelini episcopi commodo simul et quieti consulens ad Hammemburgensem ecclesiam sese transtulerat. At Ludolfus prepositus et fratres Hogerestorp satis sibi esse iudicabant, ut episcopum ingredientem et egredientem hospicio colligerent. Sola domus Bozoe stipendiis episcopalibus deseruiebat, uacua admodum et inculta. Visitans igitur episcopus et alloquens filios ecclesiae suae regressus est ad Albiam locuturus archiepiscopo penes Staden. Quem cum archiepiscopus ob fastum elacionis diucius protraheret, essetque difficilis admissio, dixit episcopus noster ad abbatem de Reddegeshuse et ceteros qui secum uenerant: 'Quid hic residemus, fratres? Eamus uidere faciem hominis'. Et nil trepidans ingressus est ad principem accepitque osculum sine uerbo salutacionis. Ad quem noster episcopus: 'Michi', ait, 'non loquimini? Quid peccaui, ut non merear salutari? Demus, si placet, arbitros, qui iudicent inter nos. Veni, ut scitis, Marcipolim, postulaui benedictionem, et rennuistis. Necessitate igitur compulsus abii Romam, impetraturus ab apostolica sede quae michi negata sunt a uobis. Iustior ergo michi est irascendi ratio, qui michi onerosam itineris huius necessitatem imposuistis'. Ad quem archiepiscopus: 'Quae', inquit, 'tam ineuitabilis causa uos propulit Romam ad subeundum uiae laborem et expensas sumptuum? An quia in regione longinqua positus postulacionem uestram ad faciem ecclesiae nostrae distuli? ' 'Distulistis', ait noster episcopus, 'ueluti infirmaturus causam nostram; hoc enim, ut uerum fateamur, uerbis apertius prosecutus estis. Sed gloria Deo, qui perfecit nos in ministerio suo, laboriosa quidem, sed grata assecucione'. Tunc archiepiscopus: 'Apostolica', inquit, 'sedes potestate sua, cui certe obniti non possumus, usa est in consecracione uestri, quae ad nos iure spectabat. Sed huic iniuriae rursus prouidit remedium, designando nobis per litteras nichil in hoc facto auctoritati nostrae de uestra subiectione subtractum. Respondit episcopus noster: 'Scio quidem nec diffiteor hoc ita esse, ut dicitis, et ob hoc ipsum ueni, ut exhibeam me in his quae digna sunt uobis, ut sopiantur discordiae, et instaurentur ea quae pacis sunt. Iustum quoque arbitror, ut nobis quae subiecta sunt sentientibus prouideatis sustentationis amminiculum. Militantibus enim debentur subsidia'. Et his dictis statuerunt ad inuicem amicicias, promittentes alterutrum in necessitatibus opem uicariam. Inde digrediens episcopus noster Geroldus abiit Bremam occursurus duci. Ille enim offensus Fresonibus qui dicuntur Rustri uenit Bremam in Kalendis Nouembris et fecit comprehendi quotquot ad forum uenerant et substantias eorum diripi. Interrogatus autem a duce presul noster, qualiter susceptus fuerit ab archiepiscopo, locutus est bona de eo et studuit lenire animum eius circa archiepiscopum. Inueteratae enim inimiciciae, quae dudum fuerant inter eos, eo tempore inuenerunt locum grassandi, eo quod archiepiscopus omisisset Italicam expedicionem transgressor iuramenti essetque reus maiestatis. Unde etiam legatus imperatoris ueniens Bremam occupauit omnes curtes episcopales et quaecumque reperisset addidit fisci iuribus. Idem factum est Othelrico Haluerstadensi episcopo. Redeuntem igitur ducem Bruneswich prosecutus est noster episcopus et egit cum eo festum natalis Domini. Quo expleto rediit episcopus in Wagiram assumpto germano suo abbate de Redegeshuse et abiit Aldenburg acturus diem sollempnem epyphaniae in loco cathedrali. Erat autem urbs deserta penitus, non habens menia uel habitatorem nisi sanctuarium paruulum, quod sanctae memoriae Vicelinus ibidem erexerat. Illic in asperrimo frigore inter cumulos niuis officium peregimus. Auditores nulli de Slauis preter Pribizlaum et paucos admodum. Expletis misteriis sacris rogauit Pribizlauus, ut diuerteremus in domum suam, quae erat in opido remotiori. Et suscepit nos cum multa alacritate fecitque nobis conuiuium lautum. Mensam nobis appositam uiginti fercula cumularunt. Illic experimento didici, quod ante fama uulgante cognoui, quia nulla gens honestior Slauis in hospitalitatis gratia. In colligendis enim hospitibus omnes quasi ex sententia alacres sunt, ut nec hospicium quenquam postulare necesse sit. Quidquid enim in agricultura, piscacionibus seu uenacione conquirunt, totum in largitatis opus conferunt, eo fortiorem quemquam quo profusiorem iactitantes. Cuius ostentacionis affectacio multos eorum ad furta uel latrocinia propellit. Quae utique uiciorum {genera} apud eos quidem uenialia sunt, excusantur enim hospitalitatis palliacione. Slauorum enim legibus accedens, quod nocte furatus fueris, crastina hospitibus disperties. Si quis uero, quod rarissimum est, peregrinum hospicio remouisse deprehensus fuerit, huius domum uel facultates incendio consumere licitum est, atque in id omnium uota pariter conspirant, illum inglorium, illum uilem et ab omnibus exsibilandum dicentes, qui hospiti panem negare non timuisset. [1,84] Conuersio Pribizlai. Capitulum LXXXIIII. Manentes autem apud regulum nocte illa cum die ac nocte subsequenti transiuimus in ulteriorem Slauiam, hospitaturi apud potentem quendam, cui nomen Thessemar; is enim nos accersierat. Accidit autem, ut in transitu ueniremus in nemus, quod unicum est in terra illa, tota enim in planiciem sternitur. Illic inter uetustissimas arbores uidimus sacras quercus, quae dicatae fuerant deo terrae illius Prouen, quas ambiebat atrium et sepes accuratior lignis constructa, continens duas portas. Preter penates enim et ydola, quibus singula oppida redundabant, locus ille sanctimonium fuit uniuersae terrae, cui flamen et feriaciones et sacrificiorum uarii ritus deputati fuerant. Illic omni secunda feria populus terrae cum regulo et flamine conuenire solebant propter iudicia. Ingressus atrii omnibus inhibitus nisi sacerdoti tantum et sacrificare uolentibus, uel quos mortis urgebat periculum, his enim minime negabatur asilum. Tantam enim sacris suis Slaui exhibent reuerentiam, ut ambitum fani nec in hostibus sanguine pollui sinant. Iuraciones difficillime admittunt, nam iurare apud Slauos quasi periurare est ob uindicem deorum iram. Est autem Slauis multiplex ydolatriae modus, non enim omnes in eandem supersticionis consuetudinem consentiunt. Hii enim simulachrorum ymaginarias formas pretendunt de templis, ueluti Plunense ydolum, cui nomen Podaga, alii siluas uel lucos inhabitant, ut est Proue deus Aldenburg, quibus nullae sunt effigies expressae. Multos etiam duobus uel tribus uel eo amplius capitibus exsculpunt. Inter multiformia uero deorum numina, quibus arua, siluas, tristicias atque uoluptates attribuunt, non diffitentur unum deum in celis ceteris imperitantem, illum prepotentem celestia tantum curare, hos uero distributis officiis obsequentes de sanguine eius processisse et unumquemque eo prestantiorem, quo proximiorem illi deo deorum. Venientibus autem nobis ad nemus illud et profanacionis locum adhortatus est nos episcopus, ut ualenter accederemus ad destruendum lucum . Ipse quoque desiliens equo contriuit de conto insignes portarum frontes, et ingressi atrium omnia septa atrii congessimus circum sacras illas arbores et de strue lignorum iniecto igne fecimus pyram, non tamen sine metu, ne forte tumultu incolarum {lapidibus} obrueremur. Sed diuinitus protecti sumus. Post haec diuertimus ad hospicium, ubi Thessemar suscepit nos cum grandi apparatu. Nec tamen dulcia uel iocunda nobis fuerant Slauorum pocula, eo quod uideremus compedes et diuersa tormentorum genera, quae inferebantur Christicolis de Dania aduectis. Aspeximus illic sacerdotes Domini captiuitatis diutina detentione maceratos, quibus episcopus nec ui nec prece subuenire poterat. Proxima die dominica conuenit uniuersus populus terrae ad forum Lubicense, et ueniens domnus episcopus habuit uerbum exhortacionis ad plebem, ut relictis ydolis colerent unum Deum, qui est in celis, et percepta baptismatis gratia renuntiarent operibus malignis, predis scilicet et interfectionibus Christianorum. Cumque perorasset ad plebem, innuentibus ceteris ait Pribizlauus: 'Verba tua, o uenerabilis pontifex, uerba Dei sunt et saluti nostrae congrua. Sed qualiter ingrediemur hanc uiam tantis malis irretiti? Ut enim intelligere possis afflictionem nostram, accipe pacienter uerba mea; populus enim, quem aspicis, populus tuus est, et iustum est nos tibi pandere necessitatem nostram; porro tui iuris erit compati nobis. Principes enim uestri tanta seueritate grassantur in nos, ut propter uectigalia et seruitutem durissimam melior sit nobis mors quam uita. Ecce hoc anno nos habitatores breuissimi anguli huius has mille marcas duci persoluimus, porro comiti tot centenaria, et necdum euicimus, sed cotidie emungimur et premimur usque ad exinanicionem. Quomodo ergo uacabimus huic religioni nouae, ut edificemus ecclesias et percipiamus baptisma, quibus cotidiana indicitur fuga? Si tamen locus esset, quo diffugere possemus. Transeuntibus enim Trauenam ecce similis calamitas illic est, uenientibus ad Penem fluuium nichilominus adest. Quid igitur restat, quam ut obmissis terris feramur in mare et habitemus cum gurgitibus? Aut quae culpa nostra, si pulsi patria turbauerimus mare et acceperimus uiaticum a Danis siue institoribus, qui mare remigant? Nonne principum erit haec noxa, qui nos propellunt?' Ad haec dominus episcopus ait: 'Quod principes nostri hactenus abusi sunt gente uestra, non est mirandum; non enim multum se delinquere arbitrantur in ydolatris et in his qui sunt sine Deo. Quin pocius recurrite ad ritum Christianitatis et subicite uos creatori uestro, sub quo curuantur qui portant orbem. Nonne Saxones et ceterae gentes, quae Christianum nomen habent, degunt cum tranquillitate, contenti legitimis suis? Vos uero soli, sicut ab omnium discrepatis cultura, sic omnium patetis direptioni. Et ait Pribizlauus: Si domino duci et tibi placet, ut nobis cum comite eadem sit culturae ratio, dentur nobis iura Saxonum in prediis et reditibus, et libenter erimus Christiani, edificabimus ecclesias et dabimus decimas nostras. Post haec abiit episcopus noster Geroldus ad ducem propter colloquium prouinciale, quod laudatum fuerat Ertheneburg, et euocati uenerunt illuc reguli Slauorum ad tempus placiti. Tunc adhortante episcopo dux habuit uerbum ad Slauos de Christianitate. Ad quem Niclotus regulus Obotritorum ait: 'Sit Deus, qui in celis est, deus tuus, esto tu deus noster, et sufficit nobis. Excole tu illum, porro nos te excolemus'. Et corripuit eum dux de uerbo blasphemiae. De promocione uero episcopatus et ecclesiae nichil amplius eo tempore actum est, eo quod dux noster nuper Italia rediens totus questui deditus esset. Camera enim erat inanis et uacua. Redeuntem igitur ducem Bruneswich prosecutus est episcopus et mansit apud eum diebus multis. Dixitque ad ducem: 'Ecce iam toto anno in curia uestra sum et sic uobis oneri. In Wagiram quoque ueniens non habeo quod manducem. Cur igitur imposuistis michi onus nominis huius uel officii? Melius michi multo fuit antea quam nunc. His prouocatus dux accersiuit comitem Adolfum et habuit cum eo rationem de trecentis mansis, qui oblati fuerant in dotem episcopii. Tunc designauit comes episcopo in possessionem Uthine et Gamale cum appendiciis eorum. Insuper predio quod dicitur Bozoe adiecit duas uillas, Gothesuelde et Wobize. In Aldenburg quoque dedit ei predium commodum satis et adiacens foro. Et ait comes: 'Eat dominus episcopus in Wagiram et adhibitis uiris industriis estimari faciat predia haec; quod defuerit de trecentis mansis, ego supplebo; quod superfuerit, meum erit'. Veniens igitur episcopus uidit possessionem et habita inquisicione cum colonis deprehendit predia haec uix centum mansos continere. Quam ob rem comes fecit mensurari terram funiculo breui et nostratibus incognito, preterea paludes et nemora funiculo mensus est et fecit maximum agrorum numerum. Perlata igitur causa ad ducem adiudicauit dux episcopo dari mensuram iuxta morem terrae huius nec mensurandas paludes aut siluas robustiores. Multum igitur laboris adhibitum est in requirendis prediis his; non per ducem aut episcopum requiri potuerunt usque in hodiernum diem. Haec autem, quae predixi, conquisiuit Geroldus episcopus, cotidie insistens principibus oportune inportune, ut suscitaretur scintilla episcopalis nominis in Wagira. Et edificauit ciuitatem et forum Uthine fecitque sibi domum illic. Quia autem congregacio clericorum non habebatur in Aldenburgensi episcopatu, preter eam quae erat Cuzelinae, quae alio nomine dicitur Hogerestorp, annuente duce fecit eos transmigrare Segeberg ad locum primae fundacionis, quatenus in sollempnitatibus, quando pontificem oportet esse in populo, haberet in clero supplementum. Quod licet Ludolfo preposito et fratribus uideretur incommodum propter tumultus fori, cesserunt tamen consilio maiorum, cui refragari locus non erat. Et fecit illic domum episcopus. Inde progrediens adiit archiepiscopum, cui etiam multa obsequia dependit, sperans sibi reddi Falderense monasterium, quod antecessor eius et fundasse et possedisse dinoscitur. Sed archiepiscopus in partem ecclesiae suae pronior callidis sponsionibus deduxit uirum, promittens et inducians ac tempus redimens. Mandauit autem reuerentissimo uiro Epponi preposito, ne penitus retraheret manum a subsidio nouellae ecclesiae huius, sed subueniret episcopo tam in personis quam in ceteris adiumentis. Quam ob rem episcopus noster accersiuit de Faldera Brunonem sacerdotem - is enim defuncto Vicelino Slauia decesserat - et transmisit eum Aldenburg, ut curaret salutem populi illius. Ad quod nimirum opus ille diuino suscitabatur instinctu; uiderat namque nocturna uisione crismale in manibus suis, de cuius operculo succreuerat nouella plena uiroris, quae confortata ualidam creuit in arborem. Quod nimirum pro sententia eius ita euenit. Statim enim, ut uenit Aldenburg, aggressus est opus Dei cum magno feruore et uocauit gentem Slauorum ad regenerationis gratiam, succidens lucos et destruens ritus sacrilegos. Et quia castrum et ciuitas, quae olim ecclesia et sedes cathedralis fuerat, deserta erat, obtinuit apud comitem, ut fieret illic Saxonum colonia et esset solacium sacerdoti de populo, cuius nosset linguam et consuetudinem. Et factum est hoc nouellae ecclesiae non mediocre adiumentum. Siquidem edificata est ecclesia honestissima in Aldenburg, libris et signis et ceteris utensilibus copiose adornata. Et restauratus est cultus domus Dei in medio nacionis prauae ac peruersae anno quasi nonagesimo post excidium prioris ecclesiae, quod contigit occiso Godeschalco pio principe. Et dedicata est ecclesia a pontifice Geroldo in honore sancti Iohannis baptistae, astante et omnem deuocionem adhibente nobili comite Adolfo et domna Machtildi, eius piissima coniuge. Et precepit comes populo Slauorum, ut transferrent mortuos suos tumulandos in atrio ecclesiae et ut conuenirent in sollempnitatibus ad ecclesiam audire uerbum Dei. Quibus et sacerdos Dei Bruno iuxta creditam sibi legacionem sufficienter amministrauit uerbum Dei, habens sermones conscriptos Slauicis uerbis, quos populo pronuntiaret oportune. Et inhibiti sunt Slaui de cetero iurare in arboribus, fontibus et lapidibus, sed offerebant criminibus pulsatos sacerdoti ferro uel uomeribus examinandos. In illis diebus Slaui quendam Danum suffixerunt cruci. Quod cum Bruno sacerdos renuntiasset comiti, ille uocauit eos in causam et dampno multauit. Tulitque genus illud supplicii de terra. Videns igitur Geroldus episcopus, quia in Aldenburg positum esset fundamentum bonum, suggessit comiti, ut in pago qui dicitur Susle suscitaretur ecclesia. Et miserunt illuc de Falderensi domo Deilawin sacerdotem, cuius spiritus sitiebat labores et pericula in predicacione ewangelii, missusque uenit in speluncam latronum ad Slauos qui habitant iuxta flumen Crempine. Erat autem illic pyratarum familiare latibulum, et habitauit inter eos sacerdos, seruiens Domino in fame et siti et nuditate. His ita peractis oportunum uidebatur, ut edificaretur ecclesia in Lutelenburg et Rathecowe, et abierunt illuc episcopus et comes et signauerunt atria edificandis ecclesiis. Creuit igitur opus Dei in Wagirensi terra, et adiuuerunt se comes et episcopus ope uicaria. Circa id tempus reedificauit comes castrum Plunen et fecit illic ciuitatem et forum. Et recesserunt Slaui, qui habitabant in opidis circumiacentibus, et uenerunt Saxones et habitauerunt illic; defeceruntque Slaui paulatim in terra. Sed et in terra Polaborum multiplicatae sunt ecclesiae instantia domni Euermodi episcopi et Heinrici comitis de Racisburg. Verumptamen predas Slauorum necdum inhibere poterant, siquidem adhuc mare transfretabant et uastabant terram Danorum, necdum recesserant a peccatis patrum suorum. [1,85] De morte Kanuti. Capitulum LXXXV. Dani enim semper bellis laborantes domesticis ad forinseca bella nullam habuere uirtutem. Nam Suein Danorum rex et uictoriarum prosperis successibus et cesaris auctoritate firmatus in regnum gente sua crudeliter abusus est, propter quod ulciscente Deo nouissima eius infelici exitu conclusa sunt. Videns autem Kanutus emulus eius murmur populi aduersus Suein misit et uocauit Waldemarum, qui fuit patruelis et adiutor Suein, et sociauit eum sibi, data ei sorore sua in coniugio. Certior igitur factus de auxilio eius innouauit aduersus Suein consilia mala. Cum igitur esset Suein rex in Selant, uenerunt improuisi cum exercitu Kanutus et Waldemarus, ut debellarent eum. Ille igitur propter crudelitatem suam desertus ab omnibus, quia non habuit uires confligendi, cum uxore et familia fugit ad mare et transfretauit in Aldenburg. Quo recognito comes Adolfus uehementer extimuit euentum, uirum scilicet potentissimum, cuius frenum in maxillis populorum omnium borealium nationum, repente deiectum. Cupienti igitur transire per terram suam multam exhibuit comes humanitatem, diuertitque in Saxoniam ad socerum suum Conradum marchionem de Within et mansit illic annis fere duobus. In tempore illo dux noster Heinricus adiit curiam Ratisbonae ad recipiendum ducatum Bawariae. Siquidem Frethericus cesar eundem ducatum patruo suo abstulit et reddidit duci nostro, eo quod fidelem eum in Italica expeditione et ceteris negociis regni persenserit. Et creatum est ei nomen nouum: Heinricus Leo dux Bawariae et Saxoniae. Peractis igitur rebus ad uotum ducem curia redeuntem adierunt principes Saxoniae interpellantes, ut fieret Suein auxilio et reduceret eum in regnum suum. Promisitque duci Suein pecuniam immensam. Collecta igitur maxima milicia dux noster hiemali tempore reduxit Suein in Daniam, et statim apertae sunt ei ciuitates Sleswich et Ripa. Non tamen ultra prosperari poterant in negotio. Nam Suein gloriatus sepissime fuerat apud ducem, quia uenientem se cum exercitu Dani ultro essent excepturi. Quod iuxta sententiam eius minime cessit. Nullus enim in tota Danorum terra fuit, qui reciperet eum aut occurreret illi. Sentiens igitur ille refragari sibi fortunam et omnes refugere a se, dixit ad ducem: 'Cassus est labor noster, melius est, ut redeamus. Quid enim prodest, si uastauerimus terram et spoliauerimus innocentes? Volentibus nobis cum hostibus confligere locus non est, eo quod profugiant a nobis et transeant ad interiora maris'. Acceptis igitur obsidibus duarum ciuitatum exierunt Dania. Tunc Suein alia uia et consilio utens statuit transire ad Slauos et utens diuersorio comitis Lubike transiit ad Niclotum principem Obotritorum. Precepitque dux Slauis in Aldenburg et in terra Obotritorum, ut adiuuarent Suein. Acceptisque nauibus paucis uenit pacificus in Lalande et inuenit eos gratulantes de introitu ipsius, eo quod ab inicio fuerint ei fideles. Inde transiit in Feoniam et addidit eam sibi. Dehinc procedens in reliquas insulas minores donis atque promissis addidit sibi quam plurimos, cauens insidias et contutans se in locis firmissimis. His igitur recognitis Kanutus atque Waldemarus uenerunt cum exercitu, ut expugnarent Suein et eicerent eum de terra. At ille consederat in Lalande paratus ad resistendum, simul etiam adiutus firmitate locorum. Mediante domno Helya pontifice de Ripa et principibus utriusque partis discordiae ad pacem inclinatae sunt, et diuisum est regnum in tres partes. Et data est Waldemaro Iuthlande, Kanuto Selant, Suein Scone", quae uiris et armis prestantior esse probatur. Ceteras insulas minores partiti sunt cuilibet pro sua oportunitate. Et ne pactiones irritarentur, iuramentorum adhibita sunt sacramenta. Post haec Kanutus et Waldemarus fecerunt conuiuium maximum in Selande in ciuitate quae dicitur Roschilde et inuitauerunt cognatum suum Suein, ut exhiberent ei honorem et recreacionem et consolarentur eum super omnibus malis, quae irrogauerunt ei in die hostis et belli. At ille pro ingenita sibi crudelitate, ubi conuiuio assedit et uidit reges conuiuas inpauidos et omni suspicione uacuos, cepit rimari aptum insidiis locum. Tercia igitur die conuiuii, cum iam tenebrae noctis adessent, annuente Suein allati sunt gladii, et insilientes regibus incautis Kanutum repente perfodiunt. At ubi percussor librauit ictum in caput Waldemari, ille fortius exiliens lumen excussit et saluante Deo in tenebris elapsus est, uno tantum uulnere saucius. Fugiens igitur in Iuthlande uniuersam commouit Daniam. Tunc Suein contraxit exercitum de Selande et insulis maris et transfretauit in Iuthlande, ut expugnaret Waldemarum. At ille producto exercitu occurrit ei in manu ualida, et conmissum est prelium non longe a Wiberge, et occisus est Suein in die illa et omnes uiri eius pariter. Et obtinuit Waldemarus regnum Danorum et factus est moderator pacis et filius pacis. Et cessauerunt intestina prelia, quibus multis annis laborauerat Dania. Et composuit amicitias cum comite Adolfo et honorauit eum secundum quod reges fecerunt qui ante eum fuerunt. [1,86] De edificatione Lewenstat. Capitulum LXXXVI. In diebus illis Lubicensis ciuitas consumpta est incendio, et miserunt institores et ceteri habitatores urbis ad ducem dicentes: 'Diu est, ex quo inhibitum est forum Lubike auctoritate iussionis uestrae. Nos autem hactenus detenti sumus in ciuitate hac spe recuperandi fori in beneplacito gratiae uestrae, sed nec edificia nostra multo sumptu elaborata nos abire sinebant. Nunc uero consumptis domibus superuacuum est reedificare in loco, ubi non sinitur esse forum. Da igitur nobis locum construendi ciuitatem in loco, qui tibi placuerit'. Rogauit igitur dux comitem Adolfum, ut permitteret sibi portum et insulam Lubike. Quod ille facere noluit. Tunc edificauit dux ciuitatem nouam super flumen Wochenice non longe a Lubeke in terra Racesburg cepitque edificare et communire. Et appellauit ciuitatem de suo nomine Lewenstad, quod dicitur Leonis ciuitas. Sed cum locus ille minus esset ydoneus et portu et munimento nec posset adiri nisi nauibus paruis, dux iterato sermone conuenire cepit comitem Adolfum super insula Lubicensi et portu, multa spondens, si uoluntati suae paruisset. Tandem uictus comes fecit quod necessitas imperarat et resignauit ei castrum et insulam. Statim iubente duce reuersi sunt mercatores cum gaudio desertis incommoditatibus nouae ciuitatis et ceperunt reedificare ecclesias et menia ciuitatis. Et transmisit dux nuntios ad ciuitates et regna aquilonis, Daniam, Suediam, Norwegiam, Ruciam, offerens eis pacem, ut haberent liberum commeatum adeundi ciuitatem suam Lubike. Et statuit illic monetam et theloneum et iura ciuitatis honestissima. Ab eo tempore prosperatum est opus ciuitatis, et multiplicatus est numerus accolarum eius. [1,87] Obsidio Mediolanensium. Capitulum LXXXVII. His ferme diebus accersiuit fortissimus cesar Frethericus omnes principes Saxoniae in obsidionem Mediolanensis ciuitatis. Opus igitur fuit ducem nostrum negociis publicae rei sollempniter adesse. Quapropter cepit sopire discordias, quae erant infra ducatum, sapienter precauens, ne tumultus aliqui consurgerent in principum ceterorumque nobilium absentia. Transmissis autem nuntiis uocauit regem Danorum Waldemarum ad colloquium et iunxit cum eo amicicias. Et rogauit rex ducem, ut faceret sibi pacem de Slauis, qui sine intermissione uastabant regnum eius, et pactus est ei amplius quam mille marcas argenti. Quam ob rem precepit dux Slauos in presentiam suam uenire, Niclotum scilicet et ceteros, et astrinxit eos precepto et iuramento, ut seruarent pacem tam Danis quam Saxonibus usque ad reditum suum. Et ut pactiones ratae essent, iussit omnes piraticas naues Slauorum perduci Lubike et nuntio suo presentari. At illi propter solitae temeritatis ausum et uicinitatem Italicae expedicionis paucas admodum naues et easdem uetustissimas obtulerunt, ceteris, quae bello aptae erant, callide retentis. Igitur comes per manum seniorum terrae Wagirensis, Marchradum scilicet et Hornonem, conuenit Niclotum et exegit ab eo cum beniuolentia, ut fidem terrae suae exhiberet illibatam. Quod ille fide digna compleuit. In hunc modum rebus compositis profectus est dux in Longobardiam cum mille, ut aiunt, loricis, habens in comitatu suo Adolfum comitem et multos nobiles Bawariae atque Saxoniae. Et peruenerunt ad exercitum regis, qui obsederat presidium quod dicitur Crimme, pertinens ad Mediolanenses, munitum ualde. Et morati sunt toto pene anno in expugnacione presidii feceruntque machinas multas et ignium iaculaciones. Nouissime expugnato presidio cesar conuertit exercitum ad Mediolanum, dux uero accepta licentia reuersus est in Saxoniam. At comes Adolfus rogatus iuit in Angliam cum cognato suo domno Reinoldo Coloniensi electo, qui functus est legacione publica ad regem Anglorum. Et contristati sunt tam clerus quam populus terrae nostrae propter diutinam absentiam boni patroni. Slaui enim de Aldenburg et Mikilinburg compotes sui propter absentiam principum uiolauerunt pacem in terra Danorum, fuitque terra nostra in tremore a facie regis Danorum. At noster episcopus Geroldus tum per se, tum per nuntios iram regis mitigare studuit, induciis tempus redimens usque ad aduentum ducis et principum. Redeunte igitur duce et comite prefixum est colloquium prouinciale omnibus marcomannis, tam Teutonicis quam Slauis, in loco qui dicitur Berenuorde. Rex quoque Danorum Waldemarus uenit usque Ertheneburg et conquestus est duci omnia mala, quae intulerant sibi Slaui, preuaricatores mandati publici. Et timuerunt Slaui uenire in presentiam ducis, eo quod culpae suae essent conscii. Et dedit eos dux in proscriptionem et fecit omnes suos paratos esse ad expedicionem tempore messis. Tunc Niclotus animum ducis uidens contra se fixum in malum proposuit primum irrumpere Lubeke et misit filios suos eo cum insidiis. Eo autem tempore habitauit Lubeke sacerdos quidam uenerabilis nomine Athelo. Huius domus uicina erat ponti, qui transmittit flumen Wochenice uersus austrum. Is forte parari fecerat fossam longissimam ad conducendum riuum, qui erat longiuscule. Insidiae igitur Slauorum festinantes, ut preriperent pontem, impediti sunt fossa passique sunt errorem in querendo transitu. Quod uidentes hii qui erant de domo sacerdotis clamauerunt uoce ualidiori, et conterritus sacerdos occurrit ualenter ex aduerso. Exercitus uero iam erat in pontis medio et portam pene apprebenderat, sed celerrime missus a Deo sacerdos pontem de cathena leuauit, et in hunc modum exclusa sunt latenter subinducta pericula. Quo audito dux posuit illic custodiam militum. [1,88] Interfectio Nicloti. Capitulum LXXXVIII. Post haec intrauit dux Heinricus terram Slauorum in manu ualida et uastauit eam igne et gladio. Et uidens Niclotus uirtutem ducis succendit omnia castra sua, uidelicet Ylowe, Mikilinburg, Zwerin et Dobin, precauens obsidionis periculum. Unum solum castrum sibi retinuit, Wurle, situm iuxta flumen Warnou prope terram Kicine. Inde exibant per singulos dies et explorabant exercitum ducis et percutiebant de insidiis incautos. Una igitur dierum, dum exercitus moraretur prope Mikilinburg, egressi sunt ad nocendum filii Nicloti Pribizlauus et Wertizlauus et percusserunt quosdam de castris, qui exierant ad frumentandum. Quos insecuti fortiores de exercitu comprehenderunt multos eorum, fecitque dux eos suspendio affici. Filii autem Nicloti amissis equis et uiris melioribus uenerunt ad patrem. Quibus ille dixit: 'Ego quidem estimabam me uiros enutrisse, sed isti mulieribus fugaciores sunt. Egrediar igitur ipsemet et experiar, si forte maiora promouere possim'. Et exiit cum electorum numero et collocauit insidias in latibulis prope exercitum. Tunc exierunt pueri de castris ad conquirendum pabulum et uenerunt prope insidias. Porro milites uenerant intermixti seruis numero quasi sexaginta, omnes induti loricis sub ueste intrinsecus. Quod non aduertens Niclotus equo uelocissimo perlatus est inter eos, conatus quendam perfigere. Sed lancea pertingens ad loricam casso ictu resiliit. Volens igitur ad suos reuerti circumuentus subito atque trucidatus est, nemine suorum sibi presidium ferente. Caput eius recognitum in castra perlatum est non sine admiracione multorum, quod tantus uir tradente Deo de omnibus suis solus ceciderit. Tunc filii eius, audita morte patris, succenderunt Wurle et occultauerunt se in nemoribus, familias uero suas transtulerunt ad naues. Dux igitur demolitus omnem terram cepit edificare Zuerin et communire castrum. Et imposuit illic nobilem quendam Guncelinum, uirum, bellicosum, cum milicia. Post haec redierunt filii Nicloti in gratiam ducis, et dedit eis dux Wurle et omnem terram. Porro terram Obotritorum diuisit militibus suis possidendam. Et collocauit in castro Cuscin Ludolfum quendam, aduocatum de Bruniswich. Apud Milicou fecit esse Ludolfum de Paina, Zuerin et Ilinburg Guncelino commendauit. Porro Mikilinburg dedit Heinrico cuidam nobili de Scathen, qui etiam de Flandria adduxit multitudinem populorum et collocauit eos Mikilinburg et in omnibus terminis eius. Et posuit dux episcopum in terra Obotritorum domnum Bernonem, qui defuncto Emmehardo Magnopolitanae presedit ecclesiae. Porro Magnopolis ipsa est Mikilinburg. Et subscripsit in dotem Magnopolitanae ecclesiae trecentos mansos, sicut antea fecerat Racesburgensi et Aldenburgensi. Et facta postulacione obtinuit apud cesarem auctoritatem episcopatus suscitare, dare et confirmare in omni terra Slauorum, quam uel ipse uel progenitores sui subiugauerint in clipeo suo et iure belli. Quam ob rem uocauit domnum Geroldum Aldenburgensem, domnum Euermodum Racisburgensem, domnum Bernonem Magnopolitanum, ut reciperent ab eo dignitates suas et applicarentur ei per hominii exhibicionem, sicut mos est fieri imperatori. Qui licet hanc imposicionem difficillimam iudicarent, cesserunt tamen propter eum qui se humiliauit propter nos, et ne nouella ecclesia caperet detrimentum. Et dedit eis dux priuilegia de possessionibus et de reditibus et de iusticiis. Et precepit dux Slauis, qui remanserant in terra Wagirorum, Polaborum, Obotritorum, Kicinorum, ut soluerent reditus episcopales, qui soluuntur apud Polanos atque Pomeranos, hoc est de aratro tres modios siliginis et duodecim nummos monetae publicae. Modius autem Slauorum uocatur lingua eorum 'curitce'. Porro Slauicum aratrum perficitur duobus bubus et totidem equis. Et auctae sunt decimaciones in terra Slauorum, eo quod confluerent de terris suis homines Teutonici ad incolendam terram spaciosam, fertilem frumento, commodam pascuarum ubertate, abundantem pisce et carne et omnibus bonis. [1,89] De Alberto Urso. Capitulum LXXXVIIII. In tempore illo orientalem Slauiam tenebat Adelbertus marchio, cui cognomen Ursus, qui etiam propicio sibi Deo amplissime prosperatus est in funiculo sortis suae. Omnem enim terram Brizanorum, Stoderanorum multarumque gentium habitantium iuxta Habelam et Albiam misit sub iugum et infrenauit rebelles eorum. Ad ultimum deficientibus sensim Slauis misit Traiectum et ad loca Reno contigua, insuper ad eos qui habitant iuxta occeanum et patiebantur uim maris, uidelicet Hollandros, Selandros, Flandros, et adduxit ex eis populum multum nimis et habitare eos fecit in urbibus et oppidis Slauorum. Et confortatus est uehementer ad introitum aduenarum episcopatus Brandenburgensis necnon Hauelbergensis, eo quod multiplicarentur ecclesiae, et decimarum succresceret ingens possessio. Sed et australe litus Albiae ipso tempore ceperunt incolere Hollandrenses aduenae; ab urbe Saltuedele omnem terram palustrem atque campestrem, terram quae dicitur Balsemerlande et Marscinerlande, ciuitates et oppida multa ualde usque ad saltum Boemicum possederunt Hollandri. Siquidem has terras Saxones olim inhabitasse feruntur, tempore scilicet Ottonum, ut uideri potest in antiquis aggeribus, qui congesti fuerant super ripas Albiae in terra palustri Balsamorum, sed preualentibus postmodum Slauis Saxones occisi, et terra a Slauis usque ad nostra tempora possessa. Nunc uero, quia Deus duci nostro et ceteris principibus salutem et uictoriam large contribuit, Slaui usquequaque protriti atque propulsi sunt, et uenerunt adducti de finibus occeani populi fortes et innumerabiles et obtinuerunt terminos Slauorum et edificauerunt ciuitates et ecclesias et increuerunt diuiciis super omnem estimacionem. [1,90] Translacio Aldenburgensis episcopatus. Capitulum XC. Circa id temporis rogauit domnus Geroldus episcopus ducem, ut sedes cathedralis, quae antiquitus erat Aldenburg, transferretur Lubeke, eo quod ciuitas haec esset populosior et locus munitior et omni prorsus aptitudine commodior. Quod cum placuisset duci, condixerunt diem, quo uenirent Lubeke ordinaturi de statu ecclesiae et episcopatus. Et designauit dux locum, in quo fundari deberet oratorium in titulum matricularis ecclesiae, et areas claustrales, et statuerunt illic prebendas duodecim clericorum canonice uiuentium. Porro terciadecima prepositi est. Et dedit episcopus in stipendia fratrum decimas quasdam et tantum de reditibus, quos soluit Slauia, quantum prebendis sufficeret perficiendis. Et resignauit comes Adolfus uillas oportunas prope Lubeke, quas statim dux obtulit in usus fratrum, et de theloneo cuilibet fratrum duas marcas Lubicensis monetae, insuper alia, quae priuilegiis conscripta sunt et in Lubicensi continentur ecclesia. Et posuerunt illic prepositum domnum Ethelonem, cuius in pagina superiori memoria est cum laude. [1,91] Scisma inter Alexandrum et Victorem. Capitulum XCI. In circulo dierum illorum defuncto Adriano papa ortum est scisma in ecclesia Dei inter Alexandrum, qui et Rolandus, et uictorem, qui et Octauianus. Cum igitur cesar expugnaret Mediolanum, uenit ad eum Victor in castra, quae erant apud Papiam, et recepit eum. Adunatoque concilio receperunt eum Reinoldus Coloniensis et Conradus Maguntinus electi et omnes quos imperialis aut timor aut fauor agebat. Porro Alexandrum recepit Iherosolimitana ecclesia et Anthiocena, preterea omnis Francia, Anglia, Hispania, Dania et omnia regna, quae sunt ubique terrarum. Insuper Cisterciensis ordo eidem uniuersus accesserat, in quo sunt archiepiscopi et episcopi quam plures et abbates amplius quam septingenti et monachorum inestimabilis numerus. Hii singulis annis celebrant concilium apud Cistercium et decernunt ea quae utilia sunt. Horum inuincibilis sententia uel maximas uires addidit Alexandro. Quam ob rem iratus cesar proposuit edictum, ut omnes monachi Cisterciensis ordinis, qui consistebant in regno suo, aut Victori subscriberent aut regno pellerentur. Itaque difficile relatu est, quot patres, quanti monachorum greges relictis sedibus suis transfugere in Franciam. Pontifices etiam quam plures sanctitate insignes in Longobardia et in uniuerso regno principis uiolentia sedibus suis pulsi et alii superpositi sunt in locum illorum. Postquam igitur transierunt obsidionis quinque uel eo amplius anni, cesar obtinuit Mediolanum et eiecit habitatores eius ex illa et destruxit omnes turres eius excelsas et muros ciuitatis adequauit solo et posuit eam in solitudinem. Tunc eleuatum est cor eius nimis, et timuerunt omnia regna terrarum ad famam nominis eius. Et misit ad regem Franciae Lodewicum, ut occurreret sibi ad colloquium apud Laonam, quae est in terra Burgundionum iuxta Araram fluuium, ad redintegrandam unitatem ecclesiae. Et annuit rex Franciae. Preterea misit nuntios ad regem Daniae et ad regem Ungariae et ad regem Boemiae, ut uenirent ad constitutum diem, insuper omnibus archiepiscopis, episcopis et summis potestatibus regni sui et religiosis quibusque sollempniter adesse mandauit. Grandis igitur expectacio uniuersorum ad tam celebrem curiam, quo uterque papa et tanti reges terrarum conuenturi ferebantur. Tunc abierunt simul Waldemarus cum episcopis Daniae, Hartuwichus archiepiscopus, Geroldus episcopus et comes Adolfus cum multis Saxoniae nobilibus ad prefixum colloquii locum. Dux uero positus in Bawaria alia uia uenerat. Lodewicus igitur rex Franciae, cuius precipue expectabatur aduentus, ubi intellexit cesarem appropiare cum exercitu et armis multis, dubitauit occurrere illi. Sed propter fidem sacramentorum uenit ad locum placiti constituto die, hoc est in decollacione Iohannis baptistae, et exhibuit se in pontis medio ab hora tercia usque in horam nonam. Porro cesar necdum uenerat. Quod rex Franciae accipiens pro omine lauit manus suas in flumine ob testimonium, quasi qui fidem pollicitam reddiderit, et digrediens inde abiit ipso uespere Diuionam. Veniens igitur noctu cesar intellexit regem Franciae discessisse et misit honorabiles personas denuo accersire eum. Sed ille nulla ratione uacare potuit, gratulans se et fidem soluisse et suspectam cesaris manum euasisse. Ferebatur enim a multis, quod cesar eum circumuenire uoluerit et propter hoc contra pactionum tenorem armatus aduenerit. Sed ars arte delusa est. Francigenae enim ingenio altiores quod armis et uiribus inpossibile uidebatur consilio euicerunt. Tunc cesar uehementer irritatus secessit a curia, intentans Francigenis bellum. Alexander papa confortatus ab eo tempore magis inualuit. Heinricus dux declinauit in Bawariam et compositis illic rebus reuersus est in Saxoniam. [1,92] De decima Holzatensium. Capitulum XCII. Fuit igitur in diebus illis pax per uniuersam Slauiam, et municiones, quas dux iure belli possederat in terra Obotritorum, ceperunt inhabitari a populis aduenarum, qui intrauerant terram ad possidendum eam; fuitque prefectus terrae illius Guncelinus, uir fortis et amicus ducis. Porro Heinricus comes de Racesburg, quae est in terra Polaborum, adduxit multitudinem populorum de Westfalia, ut incolerent terram Polaborum, et diuisit eis terram in funiculo distribucionis. Et edificauerunt ecclesias et subministrauerunt decimas fructuum suorum ad cultum domus Dei. Et plantatum est opus Dei temporibus Heinrici in terra Polaborum, sed temporibus Bernhardi filii eius habundantius consummatum. At uiri Holzati, qui Wagirensium terram propulsis Slauis inhabitabant, deuoti quidem in ecclesiarum constructione et hospitalitatis gratia, sed decimis iuxta diuinum preceptum legaliter persoluendis rebelles existebant. Soluebant autem mensuras paruulas sex de aratro, quod sibi dicebant permissum pro leuamine, cum adhuc essent in terra natiuitatis suae, propter uiciniam barbarorum et tempus belli. Terra autem, unde exierant Holzati, pertinet ad Hammemburgensem parrochiam et est Wagirensi terrae proxima. Videns igitur Geroldus episcopus, quia Polabi et Obotriti, qui erant in medio camini estuantis, soluerent decimarum suarum legitima, proposuit a suis requirere similia. Communicato igitur consilio Adolfi comitis indomitos Holzatorum animos exhortatoriis per litteras uerbis temptare studuit. Ad ecclesiam igitur Burnhouede, quae alio nomine Zuentineueld dicitur, ubi habitabat Marchradus senior terrae et secundus post comitem et cetera uirtus Holzatorum, misit litteras in hunc modum: Geroldus Dei gratia Lubicensis ecclesiae episcopus uniuersis ciuibus ad ecclesiam Burnhouede pertinentibus salutem et debitam dilectionem. Quoniam per Dei uoluntatem ecclesiastica michi dispensacio credita est, et diuina legacione ad uos fungor, necesse est, ut a bonis ad meliora uos perducere studeam et ab his quae sunt saluti animarum uestrarum contraria uos abstrahere totis nisibus elaborem. Deo siquidem gratias ago, quod multarum in uobis parent uirtutum insignia, quod uidelicet hospitalitati et aliis misericordiae operibus propter Deum insistitis, quod in uerbo Dei promtissimi et in construendis ecclesiis solliciti estis, in legitimis quoque, ut Deo placitum est, castam ducitis uitam; quae omnia tamen obseruata nil proderunt, si cetera mandata negligitis, quia, sicut scriptum est: 'Qui in uno offendit, omnium reus est'. Dei enim preceptum est: 'Decimas ex omnibus dabis michi, ut bene sit tibi, et longo uiuas tempore' ; cui obedierunt patriarchae, Abraham scilicet, Ysaac et Iacob, et omnes qui secundum fidem facti sunt filii Abrahae, per quod laudem et premia eterna consecuti sunt. Apostoli quoque et apostolici uiri hoc ipsum ex ore Dei mandauerunt et sub anathematis uinculo posteris seruandum tradiderunt. Cum ergo Dei omnipotentis procul dubio hoc constet esse preceptum et sanctorum patrum sit auctoritate firmatum, nobis id incumbit officii, ut, quod uestrae saluti deest, nostro in uobis opere per Dei gratiam suppleatur. Monemus igitur et obsecramus omnes uos in Domino, ut michi, cui paterna in uos cura commissa est, animo uolenti quasi filii obedientiae acquiescatis et decimas, prout Deus instituit et apostolica banno firmauit auctoritas, ad ampliandum Dei cultum et ad gerendum pauperum curam ecclesiae detis, ne, si Deo quae ipsi debentur subtraxeritis, et substantiam simul et animam in interitum mittatis eternum. Valete. His auditis tumultuosa gens infremuit, dixeruntque se huic seruili condicioni nunquam colla submissuros, per quam omne pene Christicolarum genus pontificum pressurae subiaceat. Preterea hoc adiecerunt, non multum aberrantes a ueritate, quod omnes pene decimae in luxus secularium cesserint. Quam ob rem episcopus uerbum hoc retulit ad ducem. At ille precepit sub obtentu gratiae suae omnibus Holzatensibus de terra Wagirensi, ut soluerent episcopo decimas cum omni integritate, sicut faciunt in terra Polaborum et Obotritorum, quae recentius incultae sunt et ampliori pulsantur formidine belli. Ad hoc preceptum Holzati obstinatis animis dixerunt nunquam se daturos decimas, quas patres sui non dedissent, malle se pocius succensis edibus propriis egredi terram quam tantae seruitutis iugum subire. Preterea pontificem cum comite et omni aduenarum genere, quod decimarum soluit legitima, interficere cogitabant et terra inflammata transfugere in terram Danorum. Sed prauarum molimina rerum ducis nostri regisque Danorum prepedierunt innouata federa. Laudatum autem fuit, ne quis transfugam alterius reciperet. Quapropter Holzatenses necessitate constricti presente duce cum pontifice tale pactum inierunt, ut facerent augmentacionem decimarum et soluerent de manso sex modios siliginis et octo auenae, illius, inquam, modii, qui uulgo dicitur 'hemmete'. Et ne succedentium forte pontificum innouatas paterentur angarias, rogauerunt hoc ducis atque pontificis sigillo firmari. Cumque notarii iuxta morem curiae marcam requirerent auri, gens indocta resiliit, et negocium mansit imperfectum. Eidem quoque negocio commodis ecclesiae magnifice profuturo magnum attulit impedimentum et uelox episcopi transitus et bellorum inminens dira tempestas. [1,93] Captiuitas Wertezlai. Capitulum XCIII. Filii enim Nicloti Pribizlauus atque Wertizlauus non contenti terra Kycinorum et Circipanorum aspirabant ad requirendam terram Obotritorum, quam dux eis abstulerat iure belli. Quorum insidiis recognitis Guncelinus de Zuerin, prefectus terrae Obotritorum, intimauit duci. At ille posuit eos rursus in indignacionem et iram et uenit cum exercitu graui in terram Slauorum hiemali tempore. Porro illi consederant in urbe Wurle et munierunt castrum contra obsidionis impetus. Et premisit dux Guncelinum et fortissimum quemque, ut preoccuparent obsidionem, ne forte elaberentur Slaui, ipse uero quantocius prosecutus est cum reliquo exercitu. Et obsessa est municio, in qua fuit Wertizlauus filius Nicloti et multi nobilium, insuper uulgus promiscuum multum ualde. At Pribizlauus senior natu cum numero equitum transierat in abdita nemorum percussurus de insidiis incautos. Et gauisus est dux gaudio, eo quod Slaui obfirmatis animis expectauerint eum in municione, et prebita sit ei facultas obtinendi eos. Et dixit ad iuniores de exercitu, quos preliandi stulta cupido incitabat hostem prouocare, suscitare bathalias: 'Quare, quod superuacuum est, acceditis ad portas urbis et struitis pericula uobis metipsis? Frustratorii sunt huiuscemodi congressus atque ruinosi. Quin pocius consistite in tabernaculis uestris, unde non possitis iaculari sagittis hostium, et habete custodiam obsidionis, ne quis elabatur. Nostri uero studii erit per Dei gratiam, ut sine tumultu et sine strage urbe potiamini' . Et statim precepit ex abundanti nemore ligna conduci et aptari bellica instrumenta, qualia uiderat facta Crimme siue Mediolani. Fecitque machinas efficacissimas, unam tabulatis compactam ad perfringendos muros, alteram uero, quae excelsior erat et in turris modum erecta, superexaltauit castro ad dirigendas sagittas et ad abigendos eos, qui stabant in propugnaculis. A die enim, qua erecta est haec fabrica, nemo Slauorum ausus est proferre caput aut apparere de propugnaculis. Ipso tempore Wertizlauus grauiter uulneratus est de sagitta. Quadam uero die perlatum est ad ducem, quod Pribizlauus cum turma equitum apparuerit non longe a castris. Ad quem requirendum transmisit Adolfum comitem cum electa iuuenum manu, qui tota die paludes et nemora oberrantes neminem inuenerunt, delusi a ductore, qui maiorem hosti quam nostratibus fauorem accommodauerat. Preceperat autem dux pabulatoribus, ne quoquam exirent eo die, ne forte hostem inciderent. At Holzatorum quidam, ut sunt ceruicosi, non curauerunt de mandato et egressi sunt fugerunt in castra. Quapropter dux ira acrius instimulatus feruentius urget ad frumentandum, et superueniens Pribizlauus et irruens super incautos prostrauit ex eis ad centum uiros, reliqui obsidionem; iamque munimenta claustri ceperunt trepidare minaci ruina et suffossionibus dilabi. Tunc Wertizlauus, omni spe meliori deposita, accepto conductu uenit in castra ad comitem Adolfum, ut acciperet ab eo consilium. Cui respondit comes: 'Sera quidem medicinae consultacio est, quando eger desperatus est. Pericula nunc inminentia debuerant ante fuisse preuisa. Quis, queso, tibi consilium dedit, ut obsidionis periculum incurreres? Magnae fuit amentiae ponere in neruo pedem, ubi non sit diuerticulum uel ulla euasionis molicio. Nil igitur restat nisi dedicio. Si quod potest esse salutis compendium, sola dedicione apprehendendum uideo'. Et ait Wertizlauus: 'Fac pro nobis uerbum apud ducem, ut sine periculo uitae et membrorum dampno admittamur deditioni' . Tunc perrexit comes ad ducem et alloquens eos, in quibus pendebant consilia, manifestauit eis negocium. At illi degustata uoluntate principis dederunt manus, ut, quicumque Slauorum dedisset se in potestatem ducis, membris et uita potiretur, ea tamen condicione, ut et Pribizlauus ab armis discederet. Tunc conductu clarissimi comitis exierunt de municione Wertizlauus et omnes nobiles Slauorum et uenerunt ad pedes ducis, uniuscuiusque ensis super uerticem suum. Et suscepit eos dux et reclusit in custodia. Precepit igitur dux, ut, quicumque Danorum captiui haberentur in castro, potirentur libertate. Et exiit de illis multitudo maxima, imprecantes duci fortissimo bona pro suimet ereptione. Porro castrum et uulgus ignobile fecit seruari et preposuit eis Lubemarum quendam ueteranum, fratrem Nicloti, ut preesset terrae et sentiret ea quae subiecta sunt. Wertizlauum uero Slauorum regulum duxit secum Bruneswich et astrinxit eum manicis ferreis, ceteros uero dispertiuit per custodias, quousque soluerent nouissimum quadrantem. His ita gestis humiliatae sunt uires Slauorum, et recognouerunt, quia leo fortissimus bestiarum ad nullius pauet occursum. Pribizlauus igitur, qui erat senior natu et acris ingenii, cupiens fratri captiuo subuenire cepit per nuntiorum manus attemptare principis animum et rogare ea quae pacis sunt. Cumque dux requireret obsides, ut firma esset sponsionum fides, ait Pribizlauus: 'Quid opus est domino meo, ut a seruo suo requirat obsides? Nonne fratrem meum et omnes nobiliores Slauiae retinet in custodia? Teneat eos loco obsidum, abutatur eis ut libuerit, si temerauerimus sponsionum fidem'. Dum haec per internuntios agerentur, et daretur Pribizlauo spes meliorum, aliquantulum temporis fluxerat sine bello, fuitque pax in Slauia a Martio mense usque in Kalendas Februarii sequentis anni, et omnia castra ducis erant illesa, uidelicet Malachou, Cuscin, Zuerin, Ilowe, Mikilinburg. [1,94] Dedicatio Noui-monasterii. Cap. XCIIII. Eodem anno domnus Geroldus Lubicensis ecclesiae episcopus post celebres paschae ferias cepit infirmari et decubuit in lecto egritudinis usque in Kalendas Iulii. Orauitque Deum, ut differretur ei uita, quousque dedicaretur oratorium Lubicense, et clerus recenter adunatus conualesceret in statu suo. Nec mora, diuinitus adiutus dilatus est ad modicum. Adiit igitur ducem, qui tunc forte uenerat Stadhen in occursum archiepiscopi, et contulit cum eo de commodis Lubicensis ecclesiae. Cuius uerbis ille condelectatus monuit, ut quantocius rediret Lubike paraturus ea quae dedicacioni oportuna erant. Et rogauit dux archiepiscopum, ut occurreret secum ad consummacionem officii. Cuius peticioni acquiescens aggressus est iter in Wagirensem terram et in transitu dedicauit Falderensem ecclesiam, quam sanctae memoriae Vicelinus Aldenburgensis episcopus et fundasse et possedisse dinoscitur. Et fecit archiepiscopus preposito et fratribus illic de gentibus bona multa, precepitque, ut locus ille de cetero uocaretur Nouum-monasterium. Antea enim Faldera siue Wippenthorp uocabatur. Fuitque loci illius prepositus Heremannus, qui olim etiam Lubike sub barbarica tempestate multos pertulerat labores, sociatus in predicacione ewangelii domno Ludolfo Segebergensi preposito et Brunoni Aldenburgensi presbitero. Hic igitur Heremannus successerat in procuracionem Noui monasterii uenerabili uiro Epponi, cuius sanctitas insignis ab omnibus semper cum pietate recolenda iam pridem felicem acceperat consummacionem Kal. Maii. Perfecta igitur, ut antea dixi, dedicacione Noui-monasterii transiit domnus archiepiscopus Segeberg et illic usus est diuersorio comitis Adolfi. Postquam autem uenit Lubike, suscepit eum dux et episcopus cum magna gloria, et aggressi sunt opus dedicacionis. Et obtulerunt singuli uoluntaria cordis sui, Heinricus dux, Geroldus episcopus et Adolfus comes, dederuntque predia et reditus et decimaciones in subsidia cleri. Commonitus autem archiepiscopus, ut Nouum-monasterium daret Lubicensi episcopo, non acquieuit. His rite peractis reuersus est archiepiscopus in locum suum. Dux uero ordinatis rebus in Saxonia profectus est in Bawariam, ut sedaret tumultuantes et faceret iudicium iniuriam pacientibus. [1,95] Transitus Geroldi episcopi. Cap. XCV. Interim sentiens Geroldus uenerabilis episcopus dilatos ad tempus dolores rursus incalescere statuit uisitare omnes ecclesias suae diocesis, a nullo querens stipem, ne cui esset onerosus. Paternam quoque gerens sollicitudinem filiis suis abundanter erogauit monita salutis, errantes corrigens et discordes compacans, prebens etiam confirmacionis gratiam, sicubi necesse fuisset. Forum etiam Plunense, quod singulis diebus dominicis frequentabatur a Slauis et a Saxonibus, in uerbo Domini prohibuit, eo quod populus Christianus deserto cultu ecclesiae et missarum sollempniis mercacionibus tantum operam daret. Hanc igitur permaximam ydolatriam preter multorum opinionem animi constantia destruxit, precipiens sub anathematis districtione, ne quis de cetero suscitaret ruinas eius. Et conuenerunt populi de cetero ad ecclesias audire uerbum Dei et interesse sacris misteriis. Perlustrata igitur omni parrochia sua domnus episcopus nouissime uenit Lutelenburg consolari manentes illic, expletisque diuinis misteriis, quasi peracto negocio, uiribus corporis cepit repente destitui perlatusque Bozoue multis diebus lecto decubuit. Nunquam tamen missarum sollempniis usque ad diem obitus sui defuit. Fateor non meminisse me uidisse uirum magis exercitatum in diuino officio, frequentiorem in psalmodia et uigilia matutina, benigniorem clero, quem nec uerbo passus est a quoquam molestari. Hic quandam laicalem personam clericum calumpniantem fecit acerrime plagari, dans ceteris exemplum, ut discerent non blasphemare. Audita igitur boni pastoris egritudine uenerunt ad eum uenerabiles uiri Odo Lubicensis ecclesiae decanus et Ludolfus prepositus Segebergensis cum fratribus utriusque congregationis. Qui cum lecto egrotantis appositi optarent ei dilacionem uitae, ipse respondit: 'Quid precamini michi, fratres, quod inutile est? Quantumcumque superuiuam, mors semper restat. Iam nunc utique fiat quod quandoque futurum est. Melius est euicisse quod effugere nemini licitum est'. O libertatem spiritus pauore mortis imperterritam! Inter loquendum autem dedit nobis lectionem de psalmo : Letatus sum in his quae dicta sunt michi: in domum Domini ibimus. Interrogatus a nobis, quas pateretur molestias, nullos se torsionum dolores sentire professus est, sed tantum defectu uirium pregrauari. Verum cum fratres consummacionis finem inminere uiderent, impenderunt ei sacrae unctionis officium, sicque sacramentis salutaribus communitus illucescente die cum tenebris noctis corruptibilem carnis sarcinam deposuit. Corpus eius Lubeke perlatum a clero et ciuibus honestae traditum est sepulturae in medio basilicae, quam ipse fundauit. Et uacauit sedes Lubicensis usque in Kal. Februarii, eo quod dux abesset et exspectaretur eius sententia.