[2,0] LIBER SECUNDUS. [2,1] CAPUT PRIMUM. De genealogia Francorum principum. Superiori libello innotuit quanto et quali fundatore hoc monasterium Centulense originem uel initium sanctitatis acceperit, et qualiter ipse primus pastor noster uixerit in mundo, uel qualiter insertus sit coelo, sicque seriatim ad sextum usque nostri loci abbatem noster sermo perductus est. Tandem igitur septimum designemus, cui iure septenarius numerus compensatur ob gratiam Spiritus sancti, cui is quem dicere habemus, habitatio exstitit gratiosa. Angilbertus hic est Deo et hominibus charus, genere splendidus, uirtute praecipuus, regum et procerum alumnus, et nunc multo latius pro angelorum societate beatus. Sed quia nobilitatem nostri loci ex aliquanto perstringere proposuimus, quem nobilitatum iam ex primi fundatoris sanctitate signauimus, dignum est eius uiri nobilitatem a nobis pro posse explicari, cuius opere et industria idem locus noster magnifice meruit ampliari. Anno igitur Incarnationis Dominicae 754, cum Pipinus, cum filiis Karolo et Karlomanno, Francorum orbi imperaret, omnium bonorum laude semper attollendus, Angilbertus, indole suae nobilitatis, iam dictos reges sic in sui amorem conuerterat, ut miro modo uisceraliter illum diligerent, et uerso modo reges quibus ab aliis placeri studetur, huic prae affectu dilectionis placere studerent. Inde autem hunc arbitramur honestari libellum, si et horum quoque regum genealogiam breuiter annotemus. Quartus rex Francorum Clotarius, illius quem sanctus Remigius baptizauit Hludoguici filius, genuit filiam, nomine Blithildem, quam Ansbertus, uir senatoriae dignitatis, meruit uxorem, ex qua genuit Arnoldum, Feriolum ac Modericum, fratres. Arnoldus generauit Arnulfum, primo quidem sub Clothario Dagoberti patre palatii praefectum, postea autem Mettensis urbis episcopum. Arnulfus genuit Flodulfum, Ansegisum et Gualchisum B. Guandregisili genitorem. Ansegisus, post patrem maior et praefectus, genuit Pipinum seniorem et ducem, qui et ipse genuit Karolum itidem seniorem et ducem. Ansegiso igitur filioque eius Pipino humanam obeuntibus uitam, Karolus totius gentis Francorum magistratum, quanquam post multa bella et certamina, de manu Rainfridi tyranni abstulit, suaeque ditioni subegit. Denique rebus bellicis operosissime insistens, tyrannos per totam Franciam, sibi dominatum uindicantes, oppressit, ob eamque rem, plurima iuri ecclesiastico detrahens, praedia fisco sociauit, ac deinde militibus propriis dispertiuit. Praeterea Saracenos Galliam occupare tentantes duobus permagnis proeliis, uno in Aquitania apud Pictauum, altero uero apud Narbonam iuxta Birram flumen, ita deuicit ut in Hispanias redire compulerit. Itaque cum aduersantibus nullatenus cedere sciret nullique parcere, durum a posteris Tudites agnomen adeptus est. Tudites enim mallei dicuntur fabrorum, quorum ictibus cuncta atteritur durities. Pepigit hic foedus cum Leutbrando, rege Langobardorum, eique filium suum Pipinum misit, ut, more fidelium Christianorum, eius capillum primus attonderet, ac pater illi spiritualis existeret. Quod ille gratantissime complens, multis ditatum muneribus genitori natum remisit. Rebus itaque humanis eo post diutinam administrationem exempto, duo filii eius Pipinus et Karlomannus regni summam concordi societate diuisam aliquot annis sub Childrico, nomine tenus rege, gubernauerunt. Nam in illo tempore, decidente regali gloria, per praefectos palatii domus regia ordinabatur: neque aliud regi relinquebatur, quam ut, regio solum nomine contentus, solio resideret, ac speciem dominantis effingeret, legatos undecunque uenientes audiret, eisque abeuntibus responsa quae erat edoctus, uel potius iussus, ex sua uelut potestate redderet; at regni administrationem, et omnia quae uel domi uel foris erant agenda ac disponenda, praefectus aulae procurabat. [2,2] CAPUT II. Ut Karlomannus, concessa fratri portione ducatus, monachus factus sit. Karlomannus itaque post aliquantum temporis spatium excursum, regni partem, quam ad regendum susceperat, fratri Pipino relinquens, amore succensus speculatiuae uitae, Romam sese contulit, atque in monasterio S. Siluestri, quod erat in monte Soractim, aliquandiu conuersatus est sat religiose. Sed cum Francorum populi, qui obtentu B. Petri apostoli Romam petebant, illo diuerterent, eumque frequentius inuiserent, uidens hoc suo proposito officere, recessit inde, atque postea Cassinense coenobium, quod tunc a quodam religiosissimo uiro, nomine Petronace, restaurabatur, inhabitauit. Igitur Pipinus regni Francorum summam consecutus, iussu Stephani Romani pontificis, qui tunc temporis Parisius morabatur, ob nequitiam Langobardorum pulsus Italia, Hildricum, inertissimum regem, depositum ac detonsum, priuate uiuere compulit. Genuerat autem et ipse ex uxore Bertrada duos filios, Karlomannum et Karolum. Praedictus autem papa cum diutius Parisius moraretur, contigit eum grauissime infirmari, sed apparentibus sibi sanctis apostolis Petro et Paulo, sanctoque Dionysio, quod et sanandus, ad propriam sedem esset cum pace reuersurus, audiuit: quique, sospitate recepta, cum in ipsa Dominicae Natiuitatis solemnitate apud Beatum martyrem Dionysium diuina celebraret officia, inter ipsa missarum sacrosancta mysteria unxit Pipinum cum uxore Bertrada et duobus filiis in reges Francorum. Pipinus denique annis duodecim superstes, duobus filiis regni successionem reliquit: e quibus Karolus, moriente germano, monarchiam solus obtinuit. Cui clarissimus uir Angilbertus nobilitatis et sapientiae merito exstitit charissimus, adeo ut prae omnibus ei familiarissimus haberetur. Quae amicitia in tantum conualuit, ut regis filiam, nomine Bertam, in coniugium acciperet, de qua duos filios Harnidum et Nithardum genuit. Cui etiam, ad augmentum Palatini honoris, totius maritimae terrae ducatus commissus est. Erat eo tempore hoc Centulense coenobium, a sancto dudum Richario fundatum, a monachis satis honeste Deo famulantibus hactenus inhabitatum, qui morum quidem diuitiis plenam, sed rebus saeculi non ualde locupletem uitam ducebant, non quod eis praediorum ac redituum seu uillarum a sancto Richario collata deesset copia, sed quod omnes redhibitionum impensas in pauperum magis quam in suas utilitates conferebant. Angilbertus itaque cum, accepto ducatu, Pontiuum inuiseret, a prouincialibus audiuit signa et prodigia uirtutum, quae omnipotens Christus ad sepulcrum sui sanctissimi confessoris Richarii iugiter operabatur. Quae opera in corde eius magnum huic loco amorem conciliauerunt. Unde et exhibitio operis quae est probatio dilectionis, extemplo prosecuta est; nam impetrata ab imperatore Karolo complendi uoti licentia, simulque intimato cordis sui desiderio, quo S. Richarii ecclesiam reficere ambiebat, accepit ab eodem rege cum omni fauorabilitate benignam responsionem, solamen et adiutorium suum illi nunquam defuturum spondente. Aperiuntur illi, iubente rege, thesauri ingentes, et quidquid uel quantum uellet inde tollere rogatur, quo dilectissimi uiri intentio diligentissime compleretur. Ita, post libata dulcis amicitiae oscula, uenerabilis Angilbertus Pontiuum ac Centulam regreditur, et in monasterio sanctissimi Patris Richarii monachi indumentum et uere humilitatem suscepit. Itaque, post non multum temporis, abbas loci defungitur, et tam fratrum precatu quam regis iussu, Angilbertus continentia et humilitate reuera monachus, ad hoc officium prouehitur. Quod postquam factum est, artifices doctissimos ligni et lapidis, uitri et marmoris Angilberto dirigit regia potestas. Exinde quia, tam pro amore sancti Richarii quam pro dilecto suo Angilberto, Centulense monasterium omni honorificentia attollere cupiebat, direxit uehicula fortia et multa in urbem Romam, ut marmor et columnae ad ornatum iam dictae ecclesiae deferrentur; nec hoc contentus, dirigit legatos per regna et ciuitates, iubens subditis, rogans a non subditis, ut sibi mittant reliquias de sanctis quos diuersa loca habebant. Quod si quis nosse uult quae et quales sanctorum reliquiae huc allatae sunt, non noster sermo, sed ipsius domini Angilberti scriptura demonstrabit, quae paulo post inseretur. [2,3] CAPUT III. De reaedificatione Centuli monasterii. Angilbertus igitur, Dei fretus auxilio et domni Karoli assensu et largitate omnimoda, primo deiiciens illud antiquum a sancto Richario locatum templum, magna et insigni prudentia noui fundamenta coniecit. Ob hoc autem uetustum deposuit, quia S. Richarii uenerabile corpus ibidem tumulo tenebatur, et uoti eius erat super sancta eius membra componere elegantem basilicam. Piissimus autem rex Karolus ex suis, ut dictum est, thesauris tantam et tam immensam eidem delegauit pecuniam, ut ad omne opus necessarium mercede abundante ante deficeret quis operaretur et quod operaretur, quam unde operarius remuneraretur. Cum ergo marmoreae columnae in butico erigerentur, una inter erigentium manus lapsa in duo frusta confracta est; extemplo tantus omnes qui aderant dolor excepit, ut ea die nihil operis percomplerent. Mane facto, dum redirent artifices, excogitaturi quonam modo ipsi fracturae mederentur, uiderunt columnam stantem super basim suam nihil laesurae habentem. Angelus quippe Domini, ueniens et suo digito scissuram perpalpans, integerrimam dicto citius restituit. Monstratur uero ipsum angelicae manus uestigium, ita ut intuentihus uideatur manere diuisa, cum ipsum locum teneat fortiorem. Multo igitur apparatu summaque diligentia ac eximio decore inchoatum est construi monasterium, atque in honore Saluatoris sanctique Richarii fulgentissima ecclesia, omnibusque illius temporis Ecclesiis praestantissima, perfecta est. Haec ab oriente habet ingentem turrem post cancellum, et interposito uestibulo, alia turris uersus occidentem habetur priori aequalis; illa autem quae ad orientem uergit, prope locum sita est quo sanctus Richarius sepulturam habuit. Sepultura uero ipsa ita posita est, ut a parte pedum ipsius sancti altare sit in loco editiori, et a parte capitis sancti Petri apostoli ara persistat. Turris ergo orientalis cum cancello et butico sancto Richario dicata est, et turris occidentalis in honore sancti Saluatoris specialiter est dicata; ubi etiam in gyro deintus hos uersiculos scribere fecit memorabilis Angilbertus: Omnipotens Dominus qui celsa uel ima gubernas, Maiestate potens semper ubique Deus. Respice de solio sanctorum gloria summo, Auxiliumque tuis, Rex bone, da famulis. Principibus pacem, subiectis adde salutem; Hostis pelle minas, et fera bella preme. Haec quoque quae statui fulgentia culmina templi Angilbertus ego, sint tibi grata Deo. Augusto et Karolo, cuius uirtute peregi, Concede imperii gaudia magna tui. Quisquis et hic summas precibus pulsauerit aures, Effectum tribuas semper habere, Deus. Videtur usque hodie in pauimento chori tam pulchra et tam distincta marmoris operatio, ut quicunque illud inspicit, incomparabile opus asseueret. Sane coram altare S. Richarii fecit pingere in ipso pauimento quosdam uersiculos, quos nos hic quoque necessario mittere curamus. Hoc pauimentum, humilis abbas, componere feci Angilbertus ego, ductus amore Dei, Ut mihi, post obitum, sanctam donare quietem Dignetur Christus, uita salusque mea. Enimuero quia antiqua illa sancti Richarii ecclesia in honore sanctae Mariae fuerat consecrata, ne uideretur uenerabilis uir Dei matrem exhonorasse, alteram ei construxit, quae citra fluuiolum Scarduonem hactenus consistit. Sancto quoque Benedicto abbati unam exstruxit, quam super ripam iam dicti fluuioli collocauit. Si igitur situs loci discernatur, animaduertitur maior ecclesia, quae sancti Richarii est, aquilonem tenere; secunda inferior, quae in honore nostrae dominae S. Mariae citra fluuium Scarduonem sita est, austrum; tertia, quae minima est, orientem. Claustrum uero monachorum triangulum factum est, uidelicet a S. Richario usque ad S. Mariam, tectus unus; a sancta Maria usque ad S. Benedictum, tectus unus; itemque a S. Benedicto usque ad S. Richarium, tectus unus. Sicque fit ut, dum hinc inde parietes sibi inuicem concurrunt, medium spatium sub diuo triangulum habeatur. Monasterium igitur secundum decretum Regulae sanctissimi Benedicti ita dispositum fuit, ut omnis ars omneque opus necessarium intra loci ambitum exerceretur. Aqua autem torrentis Scarduonis ipsum claustrum praeterfluit, quae et ibi farnarium fratrum in uertiginem mittit. Sed quia nos de situ loci haec breuiter diximus, monasterii dedicationem iam modo disseramus: quae tamen non nostris uerbis, sed domni Angilberti scripto hodieque permanenti demonstranda est, cuius tale est exemplar. [2,4] CAPUT IV. Scriptura domni Angilberti de perfectione et dedicatione Centulensis ecclesiae. « Ego igitur praescriptus Angilbertus considerans, ac diligentissima inuestigatione, et mentis affectu pertractans qualiter una cum consensu fratrum meorum, et omnium fidelium sanctae Ecclesiae caeterorumque bonorum hominum, hunc sanctum locum mihi, licet indigno, ab omnipotente Deo et excellentissimo domno meo Karolo serenissimo Augusto, ad gubernandum commissum, auxiliante Domino, in melius reaedificare uoluissem, ut monachi et caeteri famuli ibidem consistentes, uel etiam successores nostri, qui per diuersa temporum spatia successuri erunt, Deo militare, pro me et pro praedicto domino meo eiusdem Dei clementiam attentius ualeant implorare, quatenus illis facta nostra ad perpetuam consolationem, nobisque, qui pro Dei amore laborauimus, illis orantibus, ad mercedem proficiant sempiternam, secundum quod ratio permisit, et possibilitas nostra administrauit, non tamen quantum uoluimus, sed quantum occurrimus, sicut in sequentibus declaratur laborare curauimus. « Quia igitur omnis plebs fidelium sanctissimam atque inseparabilem Trinitatem confiteri, uenerari et mente colere firmiterque credere debet, secundum huius fidei rationem in omnipotentis Dei nomine tres ecclesias principales cum membris ad se pertinentibus in hoc sancto loco, Domino cooperante et praedicto domino Augusto iuuante, fundare studuimus. Quarum maior et prima est in honore sancti Saluatoris et S. Richarii; alia in honore sanctae Dei genitricis semperque uirginis Mariae et sanctorum apostolorum; tertia uero, in claustro fratrum, in honore S. Benedicti abbatis et reliquorum sanctorum regularium abbatum. Quae etiam mirifico ordine dedicatae sunt a uenerabilibus duodecim SS. episcopis, quorum nomina, ob uenerationem et memoriam illorum, huic opusculo annectenda esse iudicauimus. Hi sunt: Megimhardus, Rodomensis Ecclesiae sedis uenerabilis archiepiscopus, Georgius, Absalon, Gerfridus, Pleon, Hildiguardus, Theudoinus, Ydelmarus, Benedictus et Kellanus, praeclarissimi episcopi, Ioannes uero et Passiuus, sanctae Dei Romanae Ecclesiae legati, praesules nobilissimi. Nam altare S. Saluatoris, in quo positae sunt reliquiae eius et SS. Innocentium, qui pro eo passi sunt, et altare S. Richarii, in quo sunt reliquiae sanctae genitricis Mariae et eiusdem S. Richarii; altare S. Petri, in quo reliquiae eius et S. Pauli, sanctique Clementis; altare S. Ioannis Baptistae, in quo reliquiae eius et Zachariae patris ipsius; altare S. Stephani, in quo reliquiae eius et Simeonis qui Dominum in ulnas suscepit; altare S. Quintini, in quo reliquiae eius et SS. Crispini et Crispiniani; altare S. Crucis, in quo reliquiae ligni ipsius; altare Sancti Dionysii, in quo reliquiae eius, Rustici et Eleutherii; altare S. Mauricii, in quo reliquiae eius, Exsuperii et Candidi; altare Sancti Laurentii, in quo reliquiae eius, Sebastiani et Valeriani; et altare Sancti Martini, in quo reliquiae eius et Remedii, Vedasti, Medardi, Gualarici, Lupi, Seruatii, Germani atque Eligii. In ecclesia uero S. Benedicti, altare ipsius, in quo sunt reliquiae eius, et Antonii et Columbani; altare S. Hieronymi, in quo reliquiae eius, Ephrem et Equitii; et altare S. Gregorii, in quo reliquiae eius, Eusebii et Isidori, ab eisdem iam dictis electissimis uiris, condigne ac diligentissime, cum ingenti gaudio, sub die Kal. Ianuarii, fuerunt Domino consecrata. In ecclesia etenim beatae Mariae uirginis, altare ipsius, in quo reconditae sunt reliquiae eius et sanctarum Felicitatis, Perpetuae, Agathae, Agnetis, Luciae, Caeciliae, Anastasiae, Gertrudis et Petronillae; altare S. Pauli, in quo reliquiae eius, Barnabae et Timothei; altare S. Thomae, in quo reliquiae eius, Ambrosii et Sulpicii; altare S. Philippi, in quo reliquiae eius, Siluestri et Leonis; altare S. Andreae, in quo reliquiae eius, Georgii et Alexandri; altare Sancti Iacobi, in quo reliquiae eius, Xysti et Apollinaris; altare Beati Ioannis euangelistae, in quo reliquiae eius, Lini et Cleti; altare Sancti Bartholomaei, in quo reliquiae eius, Ignatii et Polycarpi; altare S. Simonis, in quo reliquiae eius, Cosmae et Damiani; altare Sancti Matthaei, in quo reliquiae eius, Marci et Lucae; altare S. Thaddaei, in quo reliquiae eius, Nazarii et Vitalis; altare Sancti Iacobi, fratris Domini, in quo reliquiae eius, Geruasii et Protasii; altare Sancti Mathiae, in quo reliquiae eius, Hilarii et Augustini; VI Idus Septembris in eius sacratissima natiuitate a uenerabilibus episcopis, Georgio uidelicet Absalone, Pleone et Gerfrido, honore dignissimo sunt dedicata. Sed et altare beati archangeli Gabrielis, quod est situm in porta meridiana, VIII Kal. Aprilis in Annuntiatione S. Mariae; Michaelis uero, quod est in porta occidentali, III Kal. Oct., ab Hildegualdo uenerabili episcopo; Raphaelis autem, quod est in porta septentrionali, II Non. Septembris, in honore ipsorum archangelorum, omnium uirtutum coelorum, a Iesse religioso episcopo optime sunt consecrata. « Reliqua uero moenia ipsius monasterii, eodem Domino cooperante, quae hactenus conspiciuntur constructa, sicuti cernuntur, omnia a fundamentis studuimus reaedificare, et ut habitatores illius in eo missarum solemnia frequentare, et omnipotenti Domino delectentur deseruire, ipso adiuuante, muro curauimus firmiter ambire. » [2,5] CAPUT V. De reliquiis quas de diuersis prouinciis in hunc sanctum locum congregauit, et de capsis quibus habentur reconditae. Deum enim praescriptas ecclesias prudenti consilio in honore Domini nostri Iesu Christi, suaeque gloriosae Genitricis, et omnium sanctorum eius, sicut supra scriptum est, fundatas perspiceremus, magno desiderio nimioque ardoris amore sumus accensi, ut, secundum possibilitatem nostram, eodem Domino miserante, partem reliquiarum illorum sanctorum ad ornandas easdem sanctas Dei ecclesias adipisci mereremur; quapropter totis uiribus totaque mentis intentione laborare contendimus, qualiter per auxilium omnipotentis Dei et adiutorium gloriosi domini mei magni imperatoris, de diuersis partibus totius Christianitatis, quantas et quales, uel unde allatas, recondere in hoc sancto loco ualuissemus, prout in consequentibus patet, id est in primis de sancta Romana Ecclesia, largiente bonae memoriae Adriano, summo pontifice, et post eum uenerabili Leone, papa Romano, de Constantinopoli uel Hierosolymis, per legatos illuc a Domino meo directos, ad nos usque delatas. Deinde de Italia, Germania {Aquitania}, Burgundia, atque Gallia a sanctissimis Patribus, patriarchis uidelicet, archiepiscopis, necnon et episcopis atque abbatibus, nobis directas, seu etiam de sacro palatio quae per tempora ab anterioribus regibus, et postea a iam dicto domino nostro maximae sunt congregatae, per eius eleemosynam, de omnibus partem habere, atque in hoc sancto loco condigne recondere meruimus. Sed de his, de quibus certi fuimus, et a praedictis sanctissimis uiris breues recepimus, omnium illarum nomina in hoc opusculo inserere non negleximus, quatenus a nobis et a cunctis successoribus nostris, qui per tempora in hunc sanctum locum successuri sunt, et hoc nosse uoluerint, magis nomen Domini nostri Iesu Christi, per quem nobis, licet indignis, haec et caetera bona largita sunt, per omnia et in omnibus semper glorificaretur, qui est benedictus in saecula. De caeteris uero reliquiis, de quibus incerta sunt nobis nomina, ab eisdem sanctis Patribus receptis, minime scripsimus; caeterarum autem, sicut decreuimus nomina, isto ordine notare curauimus. Primum reliquias Domini et Saluatoris nostri, et eius gloriosae genitricis, et sanctorum apostolorum, et caeterorum martyrum, postea confessorum, necnon autem sanctarum uirginum atque continentium subsecuti sumus. RELIQUIAE {- - -} Huc usque de certis sanctorum reliquiis, de quibus a SS. Patribus, qui eas nobis largiti sunt, nomina certa recepimus, separatim, martyres uel confessores descripsimus. Deinceps autem distincte aliorum sanctorum nomina siue martyrum, uel confessorum, quia non inuenimus, minime scripsimus. His ita, sicut paulo superius scriptum est, honorifice decenterque reconditis, in nomine sanctae Trinitatis cum multa diligentia parauimus capsam maiorem auro et gemmis ornatam, in qua posuimus partem supra scriptarum reliquiarum, quam cum ipsis, ob uenerationem illorum sanctorum quorum reliquiae in ea recondi uidentur, subtus cryptam Sancti Saluatoris ponere studuimus; nam caeterorum sanctorum reliquias, quae supra leguntur adscriptae, per alias XIII capsas minores auro argentoque, uel gemmis pretiosis honestissime paratas, quas a saepe dictis uenerabilibus Patribus cum eisdem reliquiis, donante Domino, adipisci meruimus, diuidere, atque super trabem, quam in arcu coram altare Beati Richarii statuimus, ponere curauimus, qualiter in omnibus, sicut dignum est, laus Dei et ueneratio omnium sanctorum eius, in hoc sancto loco semper adoretur, colatur atque ueneretur. [2,6] CAPUT VI. De altariis, et altariorum sanctique {Richarii} ornatu. Cumque praescriptorum sanctorum uenerationi altaria ordinata, atque de eorum reliquiis uenerabiliter, ut supra legitur, a nostra paruitate essent ornata, diligenti cura tractare coepimus qualiter ea ad laudem et gloriam Domini nostri Iesu Christi, ob uenerationem sanctorum omnium, in quorum honore sunt consecrata, de donis Dei et largitate magni domini mei eiusque nobilissimae prolis, uel reliquorum bonorum hominum liberorum mihi ab illis collatis, opere fabrili in auro, argento, et gemmis ornare etiam, et ubi loca conuenientia existerent de super ciboria ponere potuissemus, sicut, prout, eodem domino cooperante, ualuimus, facere studuimus. Id sunt in ecclesia Sancti Saluatoris Sanctique Richarii altaria fabricata XI, ciboria duo, lectoria auro, argento et marmoribus parata duo; in ecclesia Sanctae Dei genitricis Mariae, et sanctorum apostolorum altaria fabricata XIII, ciborium unum, et lectorium optime paratum unum; in ecclesia Sancti Benedicti altaria parata tria; in ecclesiis uero sanctorum angelorum Gabrielis, Michaelis, Raphaelis altaria tria, quae simul fiunt altaria XXX, et ciboria III, et lectoria III. Nam de aliis uasis et supellectilibus, habentur {cruces} in eisdem ecclesiis auro argentoque paratae XVII, coronae aureae II, lampades argenteae VI, cuprinae auro argentoque decoratae XII, poma aurea III, calices aurei cum patenis II, calix unus aureus magnus cum imaginibus simul et patena, alii calices argentei cum suis patenis XII, offertoria argentea X, ad caput S. Richarii tabula auro et argento parata una; ostia maiora auro et argento parata II, alia minora II, alia ostiola similiter parata duo, balteum aureum I, atramentarium optimum argenteum auro paratum I, cultellus auro et margaritis paratus I, codex eburneus auro, argento et margaritis optime paratus I, punga auro parata I, incensoria argentea auro parata IV, hanappi argentei superaurati XIII, concha argentea maior cum imaginibus argenteis una, bocularis argenteus I, urcei argentei cum aquaemanilibus suis II, canna argentea I, eburnea una. Situlae argenteae II {siuones argentei II}, clauis aurea I, scilla argentea I, coronae cum luminibus XIII, columnae ante altare S. Richarii auro et argento paratae VI, trabes minores cum arcubus suis argento paratae III, cloccaria auro parata III, cloccae optimae XV, cum earum circulis XV. Skillae III, imagines aeneae VI, eburnea I, candelabra auro parata II, ostia auro parata VII. Insuper donauimus ibi pallia optima LXXVIII, cappas CC, dalmaticas XXIV, sericas albas Romanas cum amictis suis auro paratas VI, albas lineas CCLX, casulas de pallio XXX, de purpura X, de storace VI, de pisce I, de platta XV, de cendato V; stolas auro paratas V, fanones de pallio auro paratos X, cussinos de pallio V, saga de pallio V. De libris, Euangelium auro scriptum cum tabulis argenteis auro et lapidibus pretiosis mirifice paratum I, aliud Euangelium plenarium I, de aliis libris uolumina CC. Insuper etiam plurima ornamenta in fabricaturis, et diuersis utilitatibus, in plumbo, uitro, marmore, seu caetera instrumenta quae longum fuit enumerare, prolixiusque scribere: quae tamen tunc temporis appretiata sunt a fidelibus Dei et S. Richarii, qui nobiscum in Dei seruitio laborantes exstiterant, haec omnia ualere potuisse libras XV millia, uel eo amplius. Huc usque sanctissimi uiri Angilberti scriptura de constructione et dedicatione, siue ornatu ecclesiae Centulensis digesta est, quae ab ipso uenerabili uiro usque ad haec nostra tempora per CCC annos, et amplius ualde, inueterata, non sine labore ad futurorum eruditionem a nobis huic operi inserta est. Sunt certe et alia multa, quae ad decorem diuini officii cum superioribus inueniuntur ab eo honeste statuta; sed quia, post tanta tempora, apud nos, tam pro loci immutatione quam pro abbatum uoluntate, non seruantur, ob hoc istic referre omnia uitamus, e quibus tamen aliqua adhuc assumemus, ob magnitudinem loci nostri exprimendam. Postquam ergo ornatum Ecclesiae et impensas thesauri dixit ualere potuisse XV millia libras et eo amplius, ita subiecit, dicens: [2,7] CAPUT VII. De institutione eius erga diuina officia. His et aliis, prout, donante Domino, ualuimus, eleganter dispositis, atque ex diuersis praescriptis reliquiis supra dictorum sanctorum ornatis ecclesiis, diligenti mentis affectu tractare coepimus qualiter, Domino donante, ad hoc peruenire ualuissemus, ut, sicut in aedificiis marmoreis, et in caeteris ornamentis oculis honeste clarescunt humanis, ita etiam in Dei laudibus, in doctrinis diuersis et canticis spiritualibus, Christo omnipotenti placere ualeamus. Quapropter CCC monachos in hoc sancto loco regulariter uicturos, auxiliante Deo, constituimus, optantes et ordinantes ut, si non plus, istius numeri congregatio in perpetuum habeatur. Centum etiam pueros scholis erudiendos sub eodem habitu et uictu statuimus, qui fratribus per tres choros diuisis in auxilium psallendi et canendi intersint, ita ut chorus Sancti Saluatoris centenos monachos cum XXXIV pueris habeat. Chorus S. Richarii centenos monachos et XXXIII pueros iugiter habeat. Chorus psallens ante sanctam passionem centenos monachos, XXXIII adiunctis pueris, similiter habeat. Ea autem ratione ipsi chori tres in diuinis laudibus personabunt, ut omnes Horas Canonicas in commune simul omnes decantent, quibus decenter expletis, uniuscuiusque chori pars tertia ecclesiam exeat, et corporeis necessitatibus, uel aliis utilitatibus, ad tempus inseruiat, certo temporis spatio interueniente ad diuinae laudis munia celebranda denuo redeuntes. In uno quoque etiam choro id iugiter obseruetur, ut sacerdotum ac leuitarum reliquorumque sacrorum ordinum aequalis numerus teneatur. Cantorum nihilominus et lectorum aequali mensura diuisio ordinetur, qualiter chorus a choro inuicem non grauetur. Quinimo omnes unanimes sacrificium laudis Domino omnipotenti pro salute gloriosi Domini mei Augusti Karoli, proque regni eius stabilitate continua deuotione iugiter exhibeant. Matutinali etenim, seu Vespertinali officio consummato, mox omnes chori ordinabiliter se ante sanctam passionem congregent, decem tantum psalmistis unicuique choro remanentibus, et sic per portam Sancti Gabrielis, ac per salam domini abbatis ambulando per occidentalem claustri regionem cantando ueniant ad S. Mariam, ubi Oratione pro temporis ratione deposita, remeando ueniant ad S. Benedictum in orientali parte claustri situm; inde per gradus arcuum intrent ad Sanctum Mauricium, sicque intrantes Sancti Richarii basilicam, restituantur suis choris. Illud etiam obseruari praecipua deuotione mandamus, ut nulla dies praetereat absque sacrarum missarum decantatione, uidelicet ut, si non plus, uel XXX a fratribus diuersorum chororum per diuersa altaria missae quotidie agantur, exceptis illis duabus de conuentu, quae mane et meridie solemnissime celebrantur, in quibus quotidie memoria sanctissimi papae Adriani et gloriosi domini me Augusti Karoli, coniugis et prolis eius teneatur; qualiter, iuxta uerbum Apostoli, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt constituti, Saluatori Deo nostro obsecrationum uel orationum gratias iugiter persoluamus. Karolus, Dei gratia rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum, dilectissimo magistro, nobisque cum amore nominando Albino abbati, in Domino Iesu Christo aeternam salutem. Peruenit ad nos, etc. De hoc autem quod chartula nostra prosecuta retulit quod plurima hinc dici possent, sed noluisse te extendere modum chartulae, et maxime quia cum sapiente paucis utendum est uerbis, ita et nos uersa uice pauca rescribimus. Quod autem usurpasti uerba reginae Sabae ad Salomonem de beatitudine seruorum qui nobis assistunt, et audiunt uerba sapientiae nostrae, si hoc uerum fore scitis, uenite, assistite, et audite, ut pariter et Domino in pratis uernantibus, uarietate florum Scripturarum iocundantes delectemur. Explicit epistola Karoli Magni ad Albinum magistrum. Hic idem Albinus, a uenerabili Angilberto accersitus Centulam, uitam S. Richarii antiqua simplicitate negligentius digestam uenusto sermone composuit, praemissa Operis praefatione ad eumdem gloriosum Augustum Karolum, in qua patenter monstratur B. Petris Richarii magna et pluriora fuisse miracula, quam ille exiguus uitae eius textus enarrabat. Antiphonas quoque et Responsoria, uel hymnos de eodem sancto composuit, ut magni Patris festiuitas nihil minus congrui officii habere uideretur. Ubi notandum est quod quodam in hymno ipsum S. Richarium laudando, alloquens dicit: Tu struxisti coenobium in loco prope Argubium, et aliud in Centulo, ambo perenni merito. EPITAPHIUM. S. RICHARII. In fronte sepulcri. Aurea coelestem thesaurum contigit urna, Cultorem Domini, nomine Richarium; Stemmate praecelso, quem Centula protulit ista, Quique loci pastor floruit egregius. In latere dextro. Posthabito mundi, quo grandi fulsit, honore, Amplas diuitias spreuit amore Dei. Hic corpus proprium frangens certamine diro, Vir pius et magnus semper in orbe cluit. In culmine arcae desuper. Hic uitam functis reparauit, lumina caecis, Leprosisque salus, hoc refouente. redit. Plenus apostolicis uirtutibus atque loquelis, Coelestes tenuit semper in ore dapes In latere sinistro. Huic Karolus princeps, condignum mente benigna Perficiens templum, condidit et tumulum Post sexagenos et centum circiter annos, Cum Domini seruis integer exstat adhuc. Ad pedes. Ipsius ut meritis capiat coelestia regna, Regnaque Francorum pace quietus agat. Amen. Alibi. Semper, sancte, tuos, Richari, protege seruos. Abstractos terra capiat coelestis ut aula. XIV Kal. Iunii obiit Albinus, qui Alcoinus, abbas, leuita et monachus, dictator Vitae sancti Richarii. His quoque temporibus florebat Corbeiensis abbas S. Adalardus, qui nobilitatis et sanctae religionis laude per totam Galliam colebatur. Huius amator et auditor praeclarus emicuit Ratbertus, qui tanto charitatis feruore erga nostrates monachos agebatur, ut ea ipsa quae nostris misit uel scripsit, non amoris uerba, sed totus amor, et pura dilectio deprehendantur. Quique cum ipsius sancti Adelardi digereret Vitam: Gaude, inquit, Corbeia, quia, cum caetera loca sancta proprios emiserint patronos, Atrebas Vedastum, et Centula sanctissimum Richarium, tu quoque emittes Adelardum tuum. In quo studiose considerandum quanta reuerentia extulerit magnificum pastorem et patronum nostrum, quem cum adiectione superlatiua nominauit, cum illum insignem episcopum Vedastum nudo nomine designare contentus sit. Fecit hoc ob assidua miraculorum quae apud nos gerebantur magnalia, fecit et ob illam reuera sanctissimam eius uitam, quae non tam sancta quam sanctitatis speculum utique comprobatur. Hic ad nostri monasterii monachum Gollandum scripsit expositionem super Euangelium Matthaei, tanti pendens Centulenses, ut sua eis mitteret scripta, quatenus eorum iudicio deberent cum auctoritate quaquauersum proferri. EPITAPHIUM S. CHAIDOCI CONFESSORIS. Mole sub hac tegitur Chaidocus iure sacerdos: Scotia quem genuit, gallica terra tegit. Hic Domini Christi gaudens praecepta sequutus Contempsit patrias, mente beatus, opes. Hinc sibi concreuit centeni copia fructus, Et metit aetherei praemia larga soli. Huic Angilbertus, fretus pietate magistra, Et tumulo carmen condidit et tumulum. ITEM. Corpore terreno qui cernitur esse sepultus, Gaudia pro meritis coelica laetus habet. Iste fuit Fricorus, Chaidoco consociatus, Quem sibi concessum Gentula gaudet ouans. Hic, uirtute ualens, despexit prospera mundi, Et modo uiuenti gloria magna patet. Quando Deo placuit, coelorum regna petiuit. Nunc Angilberti carmine fulget. Amen. [2,8] CAPUT VIII. De obitu S. Angilberti et sepultura, seu de Nithardo filio eius ac successore. Anno Dominicae Incarnationis 814, indictione VI, excellentissimae memoriae (Augustus) Karolus Magnus, post hostes uictoriosissime cum Dei fauore triumphatos, cum Romanorum imperium, et Francorum et Langobardorum regna quietissime obtineret, V Kalend. Februarii transiuit e mundo, pro obsequiis, et honorificentia Deo et sanctis eius studiose exhibita ac benigne percepturus, ut speramus, felicia et immortalia regna. Venerabilis autem Angilbertus, tametsi senio et austeritate ieiuniorum et uigiliarum corpore lassescente, quoquam progredi non posset uel uellet, eius tamen dispositioni, qua thesauros in beneficium eleemosynae Ecclesiarum praesulibus attribuit, utpote dilecti semper Domini, interfuit, magnisque honoribus et beneficiis ecclesiam Centulensem ab eodem antequam decederet, sublimari obtinuit. Fuerunt autem XXI metropolitanae ciuitates, quibus diuisit dari grandem partem suarum facultatum. Quarum haec sunt nomina: Roma, Rauenna, Mediolanum, Forum-Iulii, Gradus, Colonia, Magunciacus, Iuuauum, id est Salzburc, Treueris, Remis, Senones, Vesontio, Lugdunum, Rothomagus, Arelatum, Vienna, Darantasia, Ebredunum, Burdegala, Turones, Bituricum. Huic uero distributioni nonnisi quatuor abbates interfuisse leguntur, scilicet Fridigius, Adalongus, Angilbertus, Irmino. Ipse denique rex in tantum locum ipsum honorauerat, et extulerat, ut et regalem curiam inibi tenuisse die Natali Domini, seu die Paschae, aliquoties inueniatur in gestis illius temporis. Quod etiam a successoribus suis, iis scilicet qui nostratem Galliam in sui sorte regni habuerunt, multo tempore amabiliter seruatum est. Cum ergo mortuo Karolo Magno Hludoguicus successisset, regnorum a patre acquisitorum apicem suscipiens, anno regni eius primo incipiente, sanctissimus abbas Angilbertus corporis attactus molestia coelestibus gaudiis propinquabat, et coelesti Patre disponente filius proxime recipiendus flagellabatur, ut dignus fieret cui felix nec peritura haereditas concederetur. Supercrescente incommodo, cum uideretur iam humanis eximi, multa usus humilitate, utpote cuius perseuerans fuerat conseruator, praecepit ut ante fores templi tumularetur. Sane suspiria et lacrymae, quae illo morti proximante fusa sunt, non a nobis narrandae suscipiuntur, ne post tanta temporum interstitia nos quoque ad plangendum reuocet dolor renouatus. Post mortem utique Magni Augusti Karoli anno eodem, diebus XX superstes effectus, anno Dominicae Incarnationis 814, indictione VI, mense Februario, die XII Kal. Martii, celebratis circa se ecclesiasticis mysteriis, uere Christi amatoris Angilberti gloriosa anima bonorum operum exercitiis et pietatibus cumulata, corporis terreni uase relicto, supernis ciuibus associatur, et quod uotis ambierat, operibus meruerat, Christi aspectibus praesentaliter mulcetur, uidens eum sicuti est. Veridica hoc et irreprobabili Christi sententia astruitur, qui se diligentes a Patre suo, et a se diligendos asseuerat, et tantae dilectionis profectum sui uisionem propalat: Et manifestabo, inquiens, meipsum ei (Ioan. XIV), id est diligenti et probationem dilectionis, quod est exhibitio operis, exsequenti. Tunc amantissimi Patris uenerabile corpus dulci filiorum obsequio componitur, et cum omni ueneratione sancto abbati debita ante portam maioris ecclesiae honorifice sepelitur. Locus autem ipsius sepulturae ita aditui ecclesiae proximus est, ut a nemine basilica ingredi possit, qui non sanctam corporis eius tumbam calcaret. Ubi, sicut paulo superius dictum est, humilitatis obtentu poni se poposcerat. In gyro autem sepulturae isti uersiculi in lapideis tabulatis, primus ad caput, secundus ad laeuam, tertius ad pedes, quartus ad dexteram expositi sunt: Rex, requiem Angilberto da, Pater, atque pius Rex. Lex, legum uitam aeternam illi da, quia tu lex. Lux, lucem semper concede illi, bona qui es lux. Pax, pacem illi perpetuam dona, es quoniam pax. Multa magna atque insignia sunt, quae de hoc uenerabili uiro dicere habebamus, sed quia omnia comprehendere nequiuimus quae in historiis Francorum de illo eiusque probitate habentur, rogamus ut ad laudem Dei omnipotentis, et ad honorem beati uiri paucula haec nostratibus interim sufficiant. Caeterum, ut omnia quae de illo sunt diceremus, defuit uirtus, adfuit sed cautela, ne plurima disserendo fastidium inferremus auditori. Quieuit uero in loco supra scripto per annos XXVIII, regnante Augusto Hludoguico annis XXVI, Christi autem Domini nostri regno nullam metam capiente per omnia saecula. Amen. Igitur septimo Centulensis coenobii abbate intimato, eiusque studiis et bonitate monstrata, iam modo paulisper linguae nostrae requies praebeatur, ut et moestitia ex eius ablatione concepta, quo paululum quia mortales aliter non possumus, admittitur, eo citius suspiriis satisfacta deseratur. Simul et aequum uidetur ut is qui singulari erga nos usus est amore, singulari quoque in descriptione gestorum collaudetur libello. Hoc tamen in calce libri necessario recondimus, quod post eius sanctum transitum filius eius, Nithardus, quem de regis filia Berta susceperat, Centulensibus iure abbaticio praelatus, paucisque diebus in regimine expletis, interemptus praelio praesentis luminis caruit uisu; sepultusque iuxta proprium genitorem quieuit in pace, regnante Domino nostro Iesu Christo cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.