[19,0] INCIPIT LIBER NONUS DECIMUS. [19,1] CAPUT PRIMUM. Domino igitur Balduino tertio, Latinorum Hierosolymis rege quarto, absque liberis, ut dictum est, defuncto, successit ei in eadem ciuitate sancta, Latinorum rex quintus, dominus Amalricus, frater eius unicus, comes Ioppensis et Ascalonitanus, anno ab Incarnatione Domini 1162; a liberatione uero eiusdem Deo amabilis ciuitatis, sexagesimo secundo; praesidente sanctae Romanae Ecclesiae domino Alexandro, pontificatus eius anno tertio; sanctae uero Resurrectionis Ecclesiae, domino Amalrico, Latinorum patriarcha nono, pontificatus eius anno quarto; sanctae autem Antiochenae Ecclesiae, domino Aimerico, Latinorum in eadem ciuitate patriarcha tertio, anno pontificatus eius uicesimo; sanctae uero Tyrensi Ecclesiae, domino Petro, Latinorum in eadem ciuitate post urbem captam, archiepiscopo tertio, pontificatus eius anno tertio decimo. Post fratris tamen obitum dissonantibus inter se regni principibus, et de regis substitutione aliter et aliter affectis, paulo minus se interposuit ingens, cum periculo ex schismate ortum scandalum. Sed optato adfuit diuina clementia, quae rebus periclitantibus competentia nouit aptare remedia; subito enim, fauente sibi potissimum clero et populo, paucisque de magnatibus, euacuatis aliter affectorum moliminibus, in ecclesia Dominici Sepulcri, a supradicto domino Amalrico patriarcha, praesentibus et cooperantibus archiepiscopis, episcopis et uniuersis ecclesiarum praelatis, regiae unctionis gratiam, et diadematis insigne adeptus, et in regni solium haereditario sibi iure debitum, XII Kal. Martii sublimatus est, die octaua post fratris obitum. Hic statim, ex quo miles factus, arma coepit gestare militaria, factus est comes Ioppensis, cui postea frater eius inclytae recordationis dominus Balduinus, eximiam Philistinorum metropolim Ascalonam, diebus suis expugnatam, et Christiano post longa tempora nomini restitutam, regia liberalitate concessit; sicut superius, dum de regno eiusdem domini Balduini dissereremus, diligentius comprehensum est. Viginti septem annorum erat dominus Amalricus, cum regnare coepisset. Regnauit autem annis undecim, mensibus quinque. [19,2] CAPUT II. Fuit igitur uir experientia praeditus saeculari, prudens admodum, et in agendis circumspectus: linguae aliquantulum impeditioris, non adeo tamen, ut ei multum pro uitio posset imputari; sed ita, ut illam sponte fluentis eloquii non haberet elegantiam. Consiliis longe melior, quam uerborum affluentia, uel ornatu. In iure consuetudinario, quo regebatur regnum, subtilis plurimum, et nulli secundus; imo qui regni principes et mentis acumine et discretionis praeiret sinceritate uniuersos. In periculis et summis necessitatibus, quas frequenter incurrit, dum pro regno ampliando uiriliter et sine intermissione decertat, fortis et prouidus; et animum regia quadam constantia conseruans imperterritum. Modice litteratus erat, et fratre multo minus; sed ingenii uiuacitate, et tenacis memoriae beneficio, interrogatione frequenti, legendi studio, cum aliquid otii regni occupationes indulgebant, iuxta id quod regibus solet contingere, satis commode erat instructus; in quaestionibus argutior, in earum solutionibus plurimum recreabatur. Historiarum, prae caeteris lectionibus, erat auidus auditor, memor perpetuo, promptus et fidelissimus recitator. Totus erat in seriis; in mimicis uel alea nunquam. Accipitrum et herodiorum uolatu et praeda, libentius delectabatur. Patiens erat laboris; sicut erat corpulentior et pinguis nimium, algoris calorisque inclementia non multum angebatur. Decimas, in ea parte uir euangelicus, cum omni integritate, et sine molestia Ecclesiae dari praecipiebat. Missam omni die (nisi aegritudo aut ingruens praepediret necessitas) audiebat deuotus. Maledictorum conuiciorumque quae in eum et publice saepius, et clam ferebantur, etiam a uilibus et contemptibilibus personis, patientissimus exceptor et dissimulator erat egregius, ut nec quae audierat, ea audisse uideretur. In cibo potuque sobrius, in utroque ebrietatem abominabatur. Procuratoribus etiam suis tantam dicebatur habere fidem, ut ex quo eos negotiis praefecerat suis, nec rationem ab eis exigeret, nec de eorum infidelitate suggerentibus aurem praeberet; quod tamen quidam ducebant pro uitio; quidam uirtuti ascribentes, argumentum sincerae fidei asserebant esse. His animi dotibus et bonis potioribus, detrahebant quaedam in eo notabilia, quae prius dictis nubem quamdam inducere uidebantur. Taciturnus enim erat ultra decens, et eximiae urbanitatis expers. Affabilitatis gratiam, quae maxime principibus subiectorum corda conciliat, penitus non habebat. Raro unquam quempiam alloquebatur, nisi compulsus necessitate, aut sermone prius lacessitus; tantoque in eo notabilior occurrebat iste defectus, quanto in fratre fuerat sermonis iucundi et amplectendae affabilitatis gratia cumulatior. Lubrico etiam carnis, ut dicitur, impatienter laborans (quod ei clementer indulgeat Dominus) aliena attentare matrimonia dicebatur. Libertatis quoque Ecclesiarum uehemens impugnator, earum patrimonia crebris et indebitis exactionibus, diebus suis, usque ad supremam exinanitionem attriuit, ita quod aere alieno grauari compelleret loca uenerabilia, supra suarum obuentionum uires. Pecuniae cupidus supra quam regiam deceret honestatem. Interuentu munerum auferebat saepe, differerebat saepius, aliter quam censurae rigor, et iuris modestia pateretur. Auaritiae tamen suae excusationem praetendens, mihi etiam familiarius colloquenti, causas nitebatur assignare, dicens: Principem quemlibet, et maxime regem, semper hanc debere penes se prouidentiam habere, ne egeat, propter duo; tum quia tuta est opulentia subiectorum, ubi non eget imperator; tum quidem ut prae manibus habeat, unde necessitatibus regni sui, si forte inopinatae occurrant, consulat; et in eo casu, regem prouidum, oportere esse abunde munificum, et sumptibus omnino non parcere, ut non sibi, sed regni usibus, quidquid id est, uideatur possidere. Horum alterum in eo fuisse, nec inuidi eius possunt negare. Nam in regni necessitatibus nec expensis parcebat, nec proprii corporis fatigatione reuocabatur. Sed non erat tuta omnino subiectorum opulentia; ad quorum exhaurienda patrimonia, sumpta qualibet leui occasione, frequentius recurrebat. [19,3] CAPUT III. Corporis autem quadam fauorabili statura quasi proportionaliter erat modificatus, ut mediocribus maior, et longissimis minor esset. Facie uenusta, et quae ignotis etiam reuerendi principis merito praetenderet dignitatem. Oculis fulgentibus, mediae quantitatis; naso instar fratris aquilo decenter; capillo flauo, refugoque pusillum. Barba, genas mentumque grata quadam plenitudine uestitus. Risum tamen habebat incompositum, et quo totus in ridendo concutiebatur. Prudentibus et discretis uiris, et remotorum locorum peritiam habentibus, et externarum consuetudinum tenentibus experientiam, libentissime confabulabatur. Memini me semel, ab eo familiariter euocatum, dum in castello Tyrensi, febricula lenta, non multum periculose laboraret, horis quietis et lucido interuallo, sicut in interpolatis febribus solet contingere, secretius cum eo multa contulisse; et ad quasdam eius quaestiones, quantum pro tempore occurrebat, adhibuisse solutiones; multum enim nostra collatione recreabatur. Inter quas unam nobis obtulit quaestionem, unde me multum mouit interius: tum quia inusitatum erat illud quaeri, quia nec quaestione dignum uidebatur, quod fides uniuersalis edocebat, et firmissime tradiderat credendum; tum quia animo grauiter uulnus imprimebat, si princeps orthodoxus et orthodoxorum filius, in re tam certa pateretur scrupulum, et in conscientia dubitaret. Quaesiuit sane: Si praeter doctrinam Saluatoris et sanctorum qui Christum secuti sunt, de qua non dubitabat, posset ratio inueniri, qua posset probari argumentis euidentibus et necessariis, resurrectionem futuram? Ad quod nouitate permotus uerbi, respondi: Sufficere Domini ac Redemptoris nostri doctrinam, qua manifestissime multis locis in Euangelio, carnis resurrectionem futuram edocet; uenturum se iudicem, iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem promittit; daturum se electis regnum, praeparatum a constitutione mundi; impiis autem ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, pollicetur. Sanctorum quoque apostolorum, et Patrum etiam Veteris Testamenti sufficere piam assertionem. Ad quod ille: Haec omnia firmissime teneo; sed rationem quaero, qua alicui haec neganti, et doctrinam Christi non recipienti, futuram resurrectionem et aliam uitam post istam mortem, probari possit. Cui ego: Assumite ergo uobis huius hominis sic affecti personam, et tentemus aliquid circa hoc inuenire. Placet, inquit, Tum ego: Deum iustum confiteris esse? Tum ille: Nihil uerius, confiteor. Tum ego: Iusti autem est, pro bonis bona, pro malis mala retribuere? Tum ille: Verum est. Ego: In praesenti uita autem non fit istud. Nam et boni quidam, in praesenti saeculo, nonnisi molestias patiuntur, et aduersa; mali uero quidam felicitate gaudent continua, sicut rerum quotidianarum exempla nos edocent. Tum ille: Certum est. Ego uero processi: Ergo in alia uita fiet; quia non potest Deus non esse iustus retributor; ergo alia uita erit et huius carnis resurrectio; in qua meruit quis bonum uel malum, in ea debet recipere praemium et remunerari. Tum ille: Placet supra modum; et omnem detersisti de corde meo dubitationem. His et similibus plurimum recreabatur collationibus. Sed ad propositum redeamus. Pinguis erat supra modum, ita ut more femineo mamillas haberet, cingulo tenus prominentes: caeteras autem corporis partes, manu traxerat natura laetior benigniore, ut non solum mediam praetenderent uenustatem, uerum quadam gauderent formae praerogatiua. In sumenda quoque corporis refectione sobrium, uinique abstinentissimum, nec inimici negare possunt. [19,4] CAPUT IV. Denique dum adhuc frater eius in rebus ageret humanis, et regnum feliciter administraret, uxorem duxit Agnetem, Ioscelini iunioris comitis Edessani filiam, ex qua uiuente fratre, prolem suscepit geminam, filium uidelicet Balduinum, quem patruus de sacro fonte suscepit, et filiam natu priorem, nomine Sybillam, comitissae Flandrensis, sororis utriusque, aequiuocam. Hanc tamen uxorem, defuncto iam fratre, dum regnum ad se iure haereditario deuolutum uindicaret, coactus est abiurare. Nam et in initio dum eam duxisset, inuito domino patriarcha Fulchero bonae memoriae, et contradicente, sibi eam matrimonio copulauit; eo quod quarto consanguinitatis gradu se dicebantur contingere, sicut postea in facie Ecclesiae per communes consanguineos solemniter est probatum. Praesentibus enim domino Amalrico, bonae memoriae patriarcha, domino quoque Ioanne, sanctorum Ioannis et Pauli presbytero cardinale, et apostolicae sedis legato, iuxta iuris ecclesiastici solemnitatem, consanguineis utriusque corporaliter iuramenta praestantibus et asseuerantibus sic esse, ut dicebatur, interueniente diuortio, solutum est matrimonium. Hoc addito tamen, ut qui ex ambobus nati erant, legitimi haberentur et in bona paterna successionis plenum ius obtinerent. Quaesiuimus sane nos postea diligenter, tanquam circa talia curiosi, quoto consanguinitatis gradu se contingerent; quia nondum de scholis redieramus, sed trans mare adhuc, circa liberalium artium detinebamur studia, quando Hierosolymis haec facta sunt. Et tandem inuenimus per dominam Stephaniam, abbatissam ecclesiae Mariae maioris quae Hierosolymis ante Sepulcrum Domini sita est, quae domini Ioscelini senioris, comitis Edessani filia fuit, ex sorore domini Rogerii, filii Richardi Antiocheni principis, religiosam et nobilem carne et moribus feminam, iam natu grandaeuam, sed memoriter haec tenentem, quod eorum generatio sic erat. Dominus Balduinus de Burgo, secundus Hierosolymorum rex, uir per omnia magnificus (de cuius uita et moribus, et tam dextris quam sinistris euentibus, latius disseruimus, dum de regno eius tractaremus) et dominus Ioscelinus senior, duarum sororum filii fuerant. De domino Balduino nata fuit Milisendis regina: ex Milisende uero nati sunt dominus Balduinus tertius, et dominus Amalricus reges. Item ex domino Ioscelino seniore Ioscelinus iunior, ex quo praedicta Agnes comitissa, domini Amalrici de facto, non de iure, uxor; et tertius Ioscelinus, nunc regius senescalcus, et domini regis Balduini, qui hodie regnat, auunculus, nati sunt. Porro, domino Amalrico rege absque coniugio adhuc perseuerante, illa statim nobili et magnifico uiro domino Hugoni de Ibelim, senioris Baliani filio, Balduini Ramatensis (qui nunc praedictam urbem, post fratrem sine liberis defunctum, possidet) et Baliani iunioris, qui uiduam domini Amalrici regis hodie habet uxorem, fratri, copula coniuncta est maritali. Eoque defuncto, domino Amalrico adhuc superstite, apud dominum Rainaldum Sidoniensem, domini Gerardi filium, eadem affectione se contulit; cum quo minus licitum, quam cum domino Amalrico prius, dicitur habere contubernium. Nam praedictus pater eius dominus Gerardus, tanquam utriusque consanguineus (sicut et pro certo erat) consanguinitatem inter praedictas personas esse, sicut a maioribus suis audierat, proprio iure iurando firmauit: unde et secutum fuit diuortium, ut praelibatum est. [19,5] CAPUT V. Confirmato igitur domino Amalrico in regni solio, primo eius regni anno, negantibus Aegyptiis annuam tributi pensionem persoluere, quam cum fratre suo pepigerant; congregatis militaribus copiis, et exercitu copioso, Kal. Septembris manu forti descendit in Aegyptum; ubi cum innumera multitudine occurrens ei regni illius procurator, qui lingua eorum soldanus dicitur, Dargan nomine, circa Aegyptum in solitudine cum eo congredi non est ueritus; uerumtamen nostrorum impetus non ualens sustinere, plurimis suorum interfectis, captis nonnullis, in fugam compulsus, in urbem proximam, quae lingua eorum Belbeis dicitur, cum residuo coactus est se recipere. Timentes autem Aegyptii, ne dominus rex eo confecto, ad ulteriora regni cum exercitu suo uellet contendere, nullum aliud arbitrati se habere contra impetus nostrorum remedium, ruptis aggeribus, qui fluuium restagnantem usque ad certa tempora cohibere solent, Nilum, qui iam consueta susceperat incrementa, exuberantem inducunt; ut saltem uel his repagulis nostrorum cohiberent incursus, et se fluminis beneficio restagnantis tuerentur. Dominus uero rex, habito ex hostibus triumpho, rebus feliciter compositis, inde uictor in regnum suum cum gloria reuersus est. Porro Dargan iste, quem totius Aegypti procuratorem diximus, et soldanum, quemdam alium potentem admodum, Sauar nomine, paucis ante diebus ab eadem administratione partim dolo, partim uiribus expulerat; qui cum amicis et familiaribus et copiis quas secum potuit deportare, fuga elapsus, ad Arabes contribules suos, auxilium ab eis postulaturus, se contulit. Exspectans igitur rei exitum, et euentum bellorum operiens, latebat apud suos, ut diximus, tempore opportuno aliquid contra aemulum moliturus. Audiens ergo, quod dominus rex in regnum suum redierat, et quod suus aduersarius, in sua administratione solito insolentior, et quasi gloriosior, eo quod tantum principem in praelio sustinuerat, quodque regno non multum laeso abierat, in eodem principatu potens et fortis perseueraret; ad Noradinum potentissimum principem, Damascenorum regem, properat, implorans ab eo auxilium, quo fretus in Aegyptum rediens, excluso aemulo regnum resumere posset. Cui Noradinus, muneribus et promissis illectus, sperans quod si semel exercitus eius Aegypti fines posset introire, regnum sibi posset comparare uiolenter, facilem praebuit assensum; tradensque ei principem militiae suae, uirum industrium, et in armis strenuum, liberalem supra uires patrimonii sui, gloriae cupidum, et in re militari admodum exercitatum, militibus charum efficiente munificentia et acceptum, Siraconum nomine, cum ingenti militia direxit in Aegyptum. Erat autem homo iam senior, pusillus statura, pinguis multum et corpulentior, ex humili locupletior factus, et suffragantibus meritis, ex seruili conditione princeps constitutus; in altero oculorum habens albuginem; laboris patientissimus, sed et sitim et famem aequanimiter tolerans, supra id quod aetas illa soleat sustinere. Verum intercurrentibus nuntiis, et fama publica soldanus Dargan edoctus, hostem quem prius expulerat, cum infinitis Turcorum millibus aduentare, diffidens rebus propriis, ad emendicata recurrit suffragia. Legatos enim cum uerbis pacificis, ad dominum regem dirigit, orans et petens contra ingruentes hostes auxilium; tributum autem non solum, quale cum domino Balduino rege fuerat constitutum, uerum multo maius, et pro domini regis arbitrio praestandum, pollicens subiectionem perpetuam, foedusque perenne, firmare datis paratus obsidibus. [19,6] CAPUT VI. Per idem tempus dominus Petrus, uenerabilis Tyrensium archiepiscopus piae in Domino recordationis, anno praedicti domini regis secundo, mense Martio, prima die mensis, uiam uniuersae carnis ingressus est. Cui intra paucos dies, eodem mense substitutus est, domino rege plurimum ad id aspirante, eiusdem ecclesiae suffraganeus, dominus uidelicet Fredericus, Acconensis episcopus; uir secundum carnem nobilis, corpore procerus admodum, natione Lotharingus, modice litteratus, sed militaris ultra modum. [19,7] CAPUT VII. Dum haec cum domino rege praedicti legati tractarent, peneque eorum desideriis esset satisfactum, antequam ad propria redirent, praenominati Sauar et Siraconus, in Aegyptum cum suis auxiliis iam descenderant; et cum soldano Dargan hostiliter congressi, primo conflictu inferiores, et grauiter prostrati; antequam secundo eadem lege conuenirent, saepedictus Dargan, a quodam ex suis clam sagitta percussus, suis lugendus interiit. Quo mortuo, Sauar tanquam uictor, uoti compos, Cahere ingressus, quoscunque de amicis, consanguineis, et familiaribus illius reperire potuit, gladio confossis, iterum sua potitus est dignitate. Nam summo eorum principi pro minimo est, uter de contendentibus aut succumbat, aut obtineat, dummodo non desit, qui sua et regni negotia procuret, et se illius mancipet seruituti. Siraconus uero ciuitatem inuadens finitimam, Belbeis nomine, eam sibi quasi propriam coepit constanter uindicare, significans opere, et fortasse sermone id ipsum contestans, quod reliquas eiusdem regni partes suae ditioni, si ita daretur, inuito soldano et calipha, uellet mancipare. Timens ergo Sauar, ne hospitem talem introducendo, suam et domini sui conditionem fecisset deteriorem; neue talem suscepisset, qui tanquam mus in pera, et serpens in gremio, male remuneraret hospites suos; cum omni festinantia legatos et uerbum pacis dirigit ad dominum regem in Syriam, qui iuxta conuentiones inter dominum regem et Dargan soldanum, prius initas, non solum uerbo, sed et opere statim adimplerent, et si opus esset, supererogarent ampliora. Pactis igitur hinc inde firmatis, rex cum uniuerso suorum exercitu, anno regni eius secundo, iter arripiens, descendit denuo in Aegyptum. Ubi occurrens ei Sauar cum Aegyptiis, saepedictum Siraconum in ciuitate Belbeis, quasi in proprium praesidium se receptantem, obsederunt, diutinaque obsidione et alimentorum inopia fatigatum, ad deditionem compulerunt, interpositis conditionibus, quod cum suis omnibus liberum et sine molestia haberet exitum et reditum ad propria: quod ei concessum est: quo obtento, ciuitatem deserens, per solitudinem reuersus est Damascum. [19,8] CAPUT VIII. Noradinus interea circa partes Tripolitanas, in eo loco qui uulgo appellatur La Bochea, moram faciens, dum prosperis elatus, aliquantulum se gerit incautius, damnum incurrit pene irreparabile. Aduenerant illa tempestate quidam nobiles, de partibus Aquitanicis, Gaufridus uidelicet, qui cognominatus est Martel, domini comitis Engolismensis frater, et Hugo de Liniziaco senior, qui cognominatus est Brunus, orationis gratia. Hi completis de more orationibus, ad partes se contulerunt Antiochenas. Cognito ergo quod Noradinus circa partes Tripolitanas, in loco supradicto, cum suo exercitu moram faceret, nimisque secure et sine sollicitudine, otio resolutus quiesceret, conuocatis militaribus auxiliis, super eius exercitum irruentes subito, multis captis, pluribus gladio peremptis, exercitum eius pene usque ad supremam exinanitionem deleuerunt. Ille uero relicto gladio et omissis impedimentis uniuersis, nudus altero pede, iumento insidens, confusus nimium et de uita desperans, uix fuga elapsus, nostrorum manus euasit. Nostri uero spoliis et multiplicibus locupletati diuitiis, uictores, ad propria redierunt. Fuerunt autem huius expeditionis duces, Gilbertus de Laci, uir nobilis et in armis exercitatus, praeceptor fratrum militiae Templi in partibus illis; et duo magni praedicti uiri, et Robertus Mansel, qui Galensibus in eadem expeditione praeerat, et alii pauci. [19,9] CAPUT IX. Noradinus autem casu consternatus sinistro, ira succensus, indutus confusione et reuerentia, infamiam abolere cupiens, ad ulciscendam suam suorumque iniuriam, proximos et amicos sollicitat, uniuersos pene Orientis principes nunc prece nunc pretio supplex inuitat, uires reparat, militaria suffragia colligit undecunque. Collectis igitur immensis copiis et innumeris millibus conglobatis, oppidum quoddam nostrum in finibus obsidet Antiochenis, Harenc nomine; et ordinatis per gyrum, ut mos est, machinis, oppidanos coepit acriter, nullaque data requie incessanter urgere. Quod factum, postquam principibus nostris innotuit, dominus Boamundus tertius, Raymundi filius, Antiochenus princeps; dominus quoque Raimundus iunior, comes Tripolitanus, Raimundi comitis filius; Calamannus etiam praeses Ciliciae, domini imperatoris consanguineus, et imperialium in illa prouincia procurator negotiorum; Toros quoque Armeniorum princeps potentissimus, sociatis sibi quae undecunque potuerunt peditum equitumque suffragiis, ordinatis agminibus et in aciem dispositis, obuiam ire festinant, et obsidionem soluere inuitis hostibus aggrediuntur. Sane Noradinus, et qui cum eo erant Parthorum principes, communicato consilio, tutius opinantes, obsidione sponte soluta discedere, quam cum hostibus pene iam instantibus incaute congredi, compositis sarcinis, recedere moliebantur: nostri uero nihilominus eis instantes, dato successu et prosperis abutentes, dum eis non sufficit, quod oppidanos obsidione tantorum principum expedierant, dum incautius insequuntur, dissolutisque agminibus, et contra militarem disciplinam passim discurrentibus euagantur, recurrentibus subito, animumque et uires resumentibus Turcis, quibusdam locorum palustrium angustiis comprehensi, primo franguntur impetu; quibusque prius fuerant formidini, ludibrio satis miserabiliter exponuntur. Profligati enim et fracti, turpiter hostium gladiis, uictimarum more, caeduntur. Non est qui uigoris meminerit praeteriti, qui paternae memor uirtutis, aut propriae, propulsare studeat iniuriam, aut pro merenda libertate et honore patrio gloriosus decertare; praecipites ergo, et suae dignitatis immemores, armis depositis, uitam indigna supplicatione merentur, quam pro patria uiriliter decertando, excellentius fuerat impendisse, et exempli ad posteros fauorabilis. Porro Toros Armenius uidens hostium praeualere cuneos, nostrorum uero e conuerso acies corruisse, fuga saluti consulens, bellicis se exemit tumultibus. Displicuerat sane ab initio sibi, quod hostes ab obsidione discedentes, fuerant insecuti; et dissuadere adorsus fuerat, sed praeualuit inutilior aliorum sententia. Dominus autem Boamundus princeps Antiochenus, dominus quoque Raimundus comes Tripolitanus, Calamanus etiam Ciliciae procurator, Hugo quoque de Liniziaco, de quo superius fecimus mentionem; Ioscelinus etiam tertius, comitis Edessani secundi Ioscelini filius, et multi alii nobiles, ut uitae cum probro et ignominia consulerent, hostibus se tradentes, uinculis tanquam uilia mancipia, miserabiliter alligantur; et Halapiam traducti, spectaculum facti sunt populis infidelibus et carceribus mancipati. Successibus tandem et prospera nimium fortuna, Noradinus, et qui cum eo erant, erecti castrum quod prius obsederant, confidentius repetunt, et obsidione iterum uallantes, infra paucos dies expugnant et potenter occupant uiolenter expugnatum. Factum est hoc anno ab Incarnatione Domini 1165, regni uero domini Amalrici anno secundo, IV Idus Augusti, dum ipse adhuc in Aegypto detineretur propriis negotiis occupatus. [19,10] CAPUT X. Rebus interea nostris tanta rerum mutatione tamque sinistris euentibus usque ad supremam exinanitionem pene afflictis, cum neque saltem spei residuum superesset, iam animo consternati, per singulos dies deteriora formidarent uniuersi, ecce comes Flandrensis Theodoricus, domini regis sororius, cum uxore religiosa et Deum timente femina, et aliquanta militum manu applicuit; cuius tanta laetitia suscepit aduentum omnis populus, ut quasi post immoderatum solis ardorem, auram gratissimam et praesens remedium uideretur suscepisse; sperabant enim, quod eius freti auxilio, domini regis et Christiani exercitus possent aduentum praestolari. Sed hoc qualequale serenum, orta subito nubes caliginosa, mutilauit miserabiliter, et conuertit in tenebras. Noradinus enim rebus secundis et casu prosperiore factus sublimior, uidens regnum solitis carere solatiis et maioribus regni principibus, quos ipse captiuos tenebat, destitutum; ad hoc et dominum regem et militiae robur abesse uniuersum sumpta ex tempore occasione opportuna, apposuit ut Paneadensem obsideret ciuitatem. Est autem Paneas urbs antiquissima, ad radicem Libani famosissimi promontorii sita, antiquissimis temporibus et Israelitici populi diebus, Dan dicta; terminus a septentrionali plaga possessionis eorum, sicut et Bersabee ab austro. Unde quoties longitudo terrae promissionis describitur, ducitur a Dan usque ad Bersabee. Diebus autem Philippi, senioris Herodis filii, qui erat Tetrarcha Itureae et Traconitidis regionis, sicut in Luca legitur, qui eam ampliauit in honorem Tiberii Caesaris, et in perpetuam sui nominis memoriam, Caesarea Philippi dicta est. Dicitur autem et Paneas; sed nostri Latini corrumpentes nomen, sicut pene omnium aliarum urbium, Belinas uocant. Est autem ab Oriente agro Damasceno contermina, iuxta quem fluentorum suorum Iordanis habet originem. Haec est illa ciuitas de qua in Euangelio legitur: Quod uenit Iesus in partes Caesareae Philippi, et interrogauit discipulos suos. Ubi et Petrus apostolorum princeps, ob egregiae confessionis meritum, regni claues coelestis Domino tradente, suscepit (ibid., 19) . Hanc obsidens et immunitam reperiens, absente domino Henfredo regio constabulario et cum domino rege moram in Aegypto faciente, cuius erat haereditaria possessio, episcopo quoque eiusdem loci absente, populo quoque imminuto, machinis et tormentis bellicis in gyrum collocatis, suffosso muro, turribus assiduo lapidum iactu ex parte maxima debilitatis, intra paucos dies expugnat; eos qui intus erant, ad deditionem compellens, pactis interuenientibus, quod cum rebus suis omnibus egredientes, liberum haberent et pacificum exitum; ciuitatem recepit, anno ab Incarnatione Domini 1167. Regni uero domini regis Amalrici anno secundo, XV Kal. Nouembris. Commiserat autem eamdem ciuitatem, in Aegyptum proficiscens dominus constabularius, cuidam militi fideli suo, qui dicebatur Galterus de Quaisneto, quem in custodia loci quidam dicunt negligentem fuisse. Addunt etiam, et in deditione cum quodam sacerdote Rogerio nomine, qui canonicus erat illius ecclesiae, sumpta pecunia, malitiose uersatum; unde et in reditu domini regis ex Aegypto, timuerunt admodum, uerentes ne imputaretur eis ad mortem. Nos autem horum nihil pro certo compertum habemus, nisi hoc, quod ciuitas illa hostibus tradita est. [19,11] CAPUT XI His interea sic gestis in Syria, dominus rex, Siracono de Aegypti finibus excluso, Sauar uero soldano in administratione sua confirmato, ad propria cum gloria uictoriosus remeauit: ubi, etsi ita prius audierat, compertis quae in regno acciderant tristibus, et calamitatibus ex integro cognitis, uocatus ab Antiochenis ut rebus eorum pene desperatis subueniret, uocantibus eis fraterna miseratione compatiens, assumpto secum comite Flandrense, maturatis itineribus Antiochiam properat, eorum afflictioni optata solatia praestiturus. Adueniens ergo, praesensque factus, negotia domini principis tanta diligentia, tantaque sollicitudine, quanta uix propria tractare consueuerat, fideliter prudenterque administrans, nobiles et plebeios multa mansuetudine prouidoque moderamine regens; dispositisque per urbes singulas prudentibus uiris, qui res ad dominicalia principis pertinentes, bona fide sanoque consilio procurarent; ad propria reuersus, non desinens tamen, sed cum eiusdem fidelibus et amicis satagens, de eiusdem redemptione tractare. Effectum est autem per eius industriam, quod in eadem aestate, multo tamen interueniente pretio, uix per annum integrum apud hostes detentus, libertati simul et honori pristino restitutus est; qui Antiochiam reuersus, non quieuit deses, sed uiuacitate qua potuit, ut obsides quos dederat soluto pro eis pretio, recipere non moraretur, ad imperatorem Constantinopolitanum festinat, qui paucis ante diebus sororem eius iuniorem Mariam uxorem duxerat. Unde ab eo honorifice susceptus, benigne tractatus, munificentissime donis imperialibus cumulatus, intra paucos dies Antiochiam est reuersus. Videtur autem mirum, quod Noradinus tam prudens, tamque prouidus princeps; et qui captiuos nostros tam inuitus a suis dimittebat carceribus, et in hoc maxime gloriabatur, quod multos ex nostris, et praesertim nobilibus, suis haberet uinculis mancipatos, cui Antiochenum principem tam cito permisit libertati restitui. Super quo duae nobis occurrunt solutiones: uel quia domini imperatoris preces timebat, ne forte gratis ab eo dominus imperator uellet eum habere, cui aliquid tale negare uerecundaretur; uel quia cum esset iuuenis, nihilque bonae spei de se promitteret, uerebatur ne si diutius eum teneret, Antiocheni fortiorem subrogando, sibi consulerent, et ei durior obiiceretur aduersarius; tutius enim uidebatur uiro discreto, et circumspecto plurimum, quod hic, de quo non multum bene sperabatur, Antiochenae praeesset prouinciae, quam uice eius aliquis prudentior robustiorque eamdem administraret regionem, cum quo periculosius esset negotia partiri. Haec nobis uidetur uiri uigilantissimi mens fuisse. Eadem tempestate, Siraconus, unde saepius fecimus mentionem, uir in nostram argumentosus perniciem, municipium quoddam nostrum in territorio Sidoniensi situm, speluncam uidelicet inexpugnabilem quae uulgo dicitur Cauea de Tyrum, corruptis, ut dicitur, pretio custodibus, subitis et improuisis occupat machinationibus. Argumentum est, quod per consensum illorum quibus custodienda tradita fuerat, in manus hostium deuenisset, quia statim tradito municipio, qui intus erant, omnes ad hostium fines declinauerunt, excepto eorum domino, qui casu fortuito comprehensus, suspendio apud Sidonem, uitam infelicem finiuit. Eodem anno, dominus Willelmus inclytae recordationis, Siciliae rex, domini Rogeri regis filius, extremum clausit diem, morte praeuentus. Per idem quoque tempus, eiusdem generis praesidium, spelunca iterum inexpugnabilis, ultra Iordanem in finibus Arabiae situm, fratrum militiae Templi diligentiae deputatum, eidem Siracono traditur; ad quam eripiendam dominus rex properans cum multa militia, dum supra Iordanem castrametatus esset, recepit nuntium, quod praesidium in manus iam deuenerat inimicorum; quo audito, dominus rex confusus et ira succensus, de fratribus Templi, qui hostibus castrum tradiderant, patibulo fecit suspendi circa duodecim. Sicque rebus nostris eo anno, qui erat regni domini Amalrici tertius, peccatis nostris exigentibus, plurimum accessit detrimenti; ita ut regnum uniuersum in arcto nimis esset constitutum. [19,12] CAPUT XII. Dum haec circa nos aguntur, rumor frequens personuit, et fama celebri diuulgabatur, quod saepe dictus Siraconus cum magnifico apparatu, conuocatis infinitis militibus, ab orientali et septentrionali tractu, in Aegyptum denuo parabat descensum; nec erat uana opinio. Adierat enim illum maximum Saracenorum principem, qui quasi singularis monarcha, cunctis excellentior, omnibus praeesse intelligitur, calipham, uidelicet de Baldac; ad quem perueniens, exhibita solita reuerentia, coepit exponere diligenter, innumerabiles Aegypti diuitias, bonorum omnium, et singularium commoditatum copias admirabiles; principis illius inaestimabiles thesauros, census, uectigalia, de terrestribus et maritimis urbibus, annuas obuentiones quantitatis infinitae; ad haec populum deliciis deditum, rei militaris expertem, longa quiete dissolutum; adiiciens et inculcans et ad memoriam frequenter reuocans, quomodo tam hic, qui modo regno illi praeerat, quam eius progenitores, contra eum suosque praedecessores sedem sibi erexerant aemulam, singulari eorum excellentiae imprudenter se parificantes; quod etiam legem aliam, contradictoriasque traditiones docere praesumpserant. His et aliis caliphae animae reuerberans, quae intendebat persuasit. Scripsit ergo uniuersis erroris sui principibus, districte praecipiens, ut uires conferant, impendant auxilium, eumque sequantur. Audiens haec dominus Amalricus, uolens illius molimina praeuenire, curiam apud Neapolim conuocat generalem; ubi praesentibus domino patriarcha, archiepiscopis, episcopis et aliis ecclesiarum praelatis, principibus et populo, necessitates regni docet ex ordine, omnium suppliciter implorans auxilium. Decretum est ergo, et communi uoto susceptum, ut omnes generaliter, nemine excepto, ad regni subsidium, uniuersarum rerum mobilium decimas darent; quod et factum est. Rumor interim erat non remissior, quod procul dubio Siraconus, sumptis necessariis ad dies multos alimoniis, utribusque aquam deferens, per solitudinem, qua populus Israel ad terram uenerat promissionis, iter arripuerat. Rex autem collectis, quos habere poterat, militibus, obuiam exiens, usque ad Cadesbarne, quae est in solitudine, cum omni celeritate properat, ut euntem impediret; eoque non inuento, celerius reuertitur. [19,13] CAPUT XIII. Conuocatis ergo ex urbibus singulis per uocem praeconiam, tam equitum quam peditum uiribus uniuersis, et apud Ascalonam unanimiter congregatis, III Kal. Februarii, coeptum aggredientes iter, assumptis sibi ad dies constitutos necessariis alimentis, uastitatem solitudinis, quae interiecta est media inter Gazam, ultimam regni nostri ciuitatem, et Aegyptiacam dioecesim, recensito suorum numero, et nouissimis exspectatis, apud Laris, antiquissimum eiusdem solitudinis oppidum, maturatis transeunt itineribus; tandem apud eam quae hodie dicitur Belbeis ciuitatem, unde frequentem fecimus mentionem, quae olim dicta est Pelusium, cuius frequens memoria est in prophetis, uniuersus applicat exercitus. Cognito ergo domini regis aduentu, Sauar soldanus, de subito nostrorum stupefactus occursu, timens ne aduersus eum strueretur omnis apparatus et de fide nostrorum dubitans, formidine nimia corripitur; nam, licet alias uir prudens et industrius, prouidusque plurimum haberetur, in ea tamen parte tam supinus, tamque crassa laborans ignorantia repertus est, ut uiae causam nostrorum edoctus, uix crederet; peneque sero, lentusque miserit exploratores per solitudinem, qui ei certa de hostium exercitu nuntiarent. Redeuntes autem qui missi fuerant, Turcorum expeditiones, ad eum locum qui dicitur Attasi, peruenisse denuntiant. Tunc uero soldanus fidei nostrae admirans, et laudibus attollens sinceritatem, diligenter considerans, quantam pro amicis sollicitudinem Christianus impendisset exercitus, uniuersas regni et caliphae, regis obsequiis exponit diuitias, uniuersorumque mandatorum eius sedulum ab illa die se praebuit exsecutorem; eiusque dominus rex, ad omnia necessariis utebatur ministeriis. [19,14] CAPUT XIV. Transeuntes igitur Pelusium et Cahere, ubi regni solium et totius Aegypti culmen magnificis decoratum aedificiis monstratur, ad laeuam habentes nobilem et egregiam metropolim, quae uulgo Babylonia dicitur, lingua uero Arabica Macer appellatur, supra ripam fluminis castra locauerant. Huius ciuitatis nomen non potuimus reperire antiquius; nam Babylon, siue Babylonia, ciuitas fuit antiquissima in Oriente. Iuxta enim ueteres et uetustissimas etiam historias, nulla unquam in Aegypto huius nominis audita est ciuitas. Unde uerisimile est, post tempora Pharaonum, qui primi in Aegypto regnauerunt, et Ptolemaeorum qui posteriores; sed etiam post Romanorum tempora, qui regnum Aegypti in prouinciam redegerunt, hanc urbem conditam, sicut de Cahere constat, quod Iohar princeps militiae Mehezedinalla, qui tunc in Africa regnabat postquam domino suo Aegyptiacam omnem dioecesim acquisiuit, fundasse dignoscitur: quod qualiter acciderit, in sequentibus dicemus. Aliqui tamen confidenter asserunt, quod ista sit illa antiqua et nobilis et famosissima Memphis, cuius in ueteribus historiis et in prophetis multa est memoria, quae totius regni illius, et multarum finitimarum prouinciarum caput et moderatrix dicitur fuisse. Usque hodie tamen, ultra Nilum, qui hanc, de qua loquimur, urbem praeterfluit, quasi ad decem milliaria apparet urbs annosa, infinita, uetustae nobilitatis et eximiae magnitudinis argumenta praeferens; quam etiam incolae regionis Memphim ueterem fuisse, pro certo asseuerant. Probabile est ergo, aut necessitate compulsum, aut maioribus commoditatibus tractum, Mempheos populum, citra flumen domicilia transtulisse, nomenque uel tunc, uel postea, mutasse pristinum. Caeterum fixum tenemus, quod Iohar, ut supra diximus, qui exercitibus magni principis Mehezedinalla, ad expugnandam Aegyptum ab Africa missus fuerat, iuxta hanc eamdem ciuitatem, subacta uniuersa regione et populis tributariis constitutis, Cahere construxit, quasi dominio suo praecipuum futurum et familiare domicilium, anno a regno Mehemet trecentesimo quinquagesimo octauo; quem Mehezedinalla tertio postea anno, relicta Caraea, ubi regni sui sedes per aliquot annos fuerat, secutus, iuxta principis sui dispositionem, praedictum locum regni solium constituit, et domestica inhabitatione reddidit gloriosum, anno a regno Mehemet trecentesimo sexagesimo primo, regni uero sui uicesimo; sicut alibi in historia, quam de principibus Orientalibus contexuimus, diligentius est digestum. [19,15] CAPUT XV. Locatis igitur nostris super ripam fluminis, uix a praedicta urbe stadiis duobus, communicato consilio libratisque multa deliberatione partibus, potissimum ducunt Siracono suisque antequam fluuium transeant, occurrere; eumque regni finibus arcere, quam flumine transmisso cum eis conserere, quos postea ipsa remeandi difficultas redderet acerbiores. Solutis igitur castris, ad locum ubi hostes esse dicebantur, festinant. Is autem ab eo, ubi nostri prius castrametati fuerant, quasi milliaribus decem dicebatur distare. Postquam uero ad praedictum conueniunt locum ipse iam tanquam dux uigilantissimus, cum uniuerso pene exercitu flumen transierat, paucis relictis, quos nostri capientes, uinculis alligarunt. Interrogati tamen de transitu eius, de militum numero, de multis necessariis nostros instruxerunt: quiddam sane quod nostris erat incognitum, eorum patuit relatione; uidelicet, quod in solitudine, postquam Syriam Sobal transierant, oborto subito uentorum turbine immanissimo, tantus ex arena puluis in modum nubium et densae caliginis per aera dispersus est, ut oculos, uel ora, ut sibi colloquerentur, qui in exercitu erant, aperire omnino non auderent, de equis descendentes, ad terram prostrati, manibus quanto altius arenae imprimere poterant adhaerentes solo, ne ui turbinis raperentur in sublime, iterum ad terram recasuri. Solent enim in illa solitudine instar maris, arenarum quasi quidam fluctus attolli deponique, in modum procellarum; ita ut non minus quam per aquas nauigantibus, periculosum sit, per illa et importuna loca transire. Amissis ergo camelis et alimentorum parte maxima, uix de uita sperantes, exstinctis pluribus, multis etiam per uastitatem late patentium arenarum dispersis, reddita demum aeris clementia, incertis itineribus, magis deuiantes quam de uia certi, post dies aliquot, ut praedictum est, peruenerunt in Aegyptum. Porro uidens exercitus noster, quod ille cum suis flumen transierat, recursa per quam uenerant uia, iuxta eamdem urbem, quam prius dimiserant, super fluminis ripam castra iterum locauerunt. [19,16] CAPUT XVI. Videns igitur soldanus, quod hostem infra regni praecordia susceperat, quem nullatenus aut sustinere, aut a regni finibus nisi per dominum regem poterat expellere sollicitus erat, quo pacto dominum regem posset in Aegypto detinere; uerebatur enim, ne laboris immensitate fatigatus, redire ad propria disponeret; nec alia ratione, quod dominus rex in terra moram faceret, posse fieri penitus illi uidebatur, nisi maior ei tributorum summa statueretur, et sufficientes sibi et suis principibus designarentur impensae. Placuit ergo sibi, et id ipsum nostris uisum est expedire, uetera innouare pacta, pacisque perpetuae foedera inuiolabili stabilitate inter dominum regem et calipham firmare; annua quoque, tributi ampliata possessione, domino regi certa stipendia de aerario caliphae constituere. Videbatur enim res non facile finem habitura, sed laboris exigere diuturnitatem, et temporis plurimum postulare. Conuentionum autem et facti huius mediatores, praetentatis hinc inde partium desideriis et uoluntate praecognita, decernunt domino regi quadringenta aureorum millia; ducenta millia statim soluentes, reliqua ducenta millia, placitis temporibus sine difficultate soluturos se spondentes, ea conditione, eoque tenore: Quod dominus rex bona fide, sine fraude et malo ingenio, propria manu firmaret, quod regno Aegypti non egrederetur, nisi prius Siracono, omni eius exercitu penitus exstincto, aut de omnibus Aegypti finibus expulso. Placuit autem partibus conditio. Dominus rex his qui a calipha missi fuerant, super placitis conuentionibus dexteram dedit. Missus est autem dominus Hugo Caesariensis, mirae prudentiae iuuenis, et supra id quod solet aetas illa ministrare, circumspectus, et cum eo quidam alii, in cuius manu calipha, iuxta consonantiam placitam pacta firmaret; non enim sufficiens uidebatur, si in eo soldanus se solus obligaret. [19,17] CAPUT XVII. Et quoniam singularem, et saeculis nostris incognitam habet illa principis domus consuetudinem, libet diligenter adnotare, quae fida relatione eorum qui ad illum tantum principem sunt ingressi, de statu et magnificentia, et immensitate diuitiarum, et gloriae multiplicitate, comperimus; non enim erit minimum profecisse, haec intellexisse diligentius. Praedictus ergo Hugo Caesariensis, et cum eo Gaufridus Fulcherii frater militiae Templi, in principio obeundae legationis, ducente soldano, Cahere ingressi, ad palatium, quod lingua eorum Cascere dicitur, ascendentes cum apparitorum numerositate maxima, qui cum gladiis et strepitu praecedebant, per angiportus, et loca luminibus egent a ducti, ad singulos introitus armatorum Aethiopum cohortes crebrae salutationis officium certatim soldano exhibentes, repererunt. Transeuntes autem primam et secundam custodiam ad quaedam diffusa et magis spatiosa loca, soli peruia et diuo exposita, intromissi, deambulatoria inueniunt, columnis subnixa marmoreis, auratis laquearibus et prominentibus celata operibus, pauimento strata uario, ita ut omni suo ambitu, regiam praetenderent dignitatem; quibus tanta inerat materiae et operis elegantia, ut transeuntium etiam inuitos detinerent oculos, et quadam uidendi auiditate, inuitante operum eximia nouitate, intuentium aspectus non sinerent satiari. Erant ibi piscinae marmoreae, aquis redundantes limpidioribus; erant auium multimodarum, quas noster non nouit orbis, uarii garritus, formae incognitae et coloris peregrini, figurarum quantum ad nos prodigiosarum, cuique gustus iuxta speciem suam, et edulium cuique uarietati eorum consentaneum. Inde ad ulteriora, praeuiis eunuchorum principibus, admissi, iterum aedificia tanto prioribus elegantiora inueniunt, quanto quae prius uiderant uulgaribus et usitatis praestantiora uidebantur. Hic quadrupedum stupenda uarietas, qualem pictorum solet manus lasciua depingere; qualem solet poetica licentia mentiri, aut somniantis animus uisionibus imaginari nocturnis: qualem orientis, et austri solent dioeceses ministrare; occidens autem uidere nunquam, audire uero rarius consueuit. Videbatur procul dubio, quod ex iis locis, Solinus noster Polystoris sui deduxerit historiam. [19,18] CAPUT XVIII. Et iam per multos anfractus et uaria diuerticula, quae etiam negotiosos poterant sui contemplatione detinere, uentum est ad ipsam regiam, ubi maiores armatorum cunei, satellitum quoque stipatus numerosior, habitu et frequentia domini gloriam incomparabilem fatebantur; ipsa quoque locorum facies domini opulentiam, et supereminentes diuitias praetendebant. Ingressis porro eis et in interiorem partem palatii admissis, soldanus de more consuetam domino exhibens reuerentiam, semel et secundo humi prostratus, quasi nemini debitum cultum, et quoddam adorationis genus coepit supplex impendere; tertio iterum prostratus ad terram, gladium quem de collo gerebat suspensum, deposuit. Et ecce subito contractis mira uelocitate uelariis, margaritarum uarietate auroque contextis, quae media dependebant, et obumbrant solium, reuelata facie, throno sedens aureo, habitu plus quam regio, paucis circa eum de domesticis et familiaribus eunuchis, apparuit calipha. Tunc accedens cum omni reuerentia soldanus, sedentis pedibus osculum humiliter imprimens, aduentus legatorum causam et tenorem pactorum, regni etiam urgentissimam necessitatem, hostes immanissimos in mediis astare uisceribus; quid etiam ab eo exigatur, quidue ei a domino rege impendatur, sub uerborum compendio aperit. Ad haec ille benigne multum et placida tranquilli uultus hilaritate respondit: se iuxta initas et utrinque admissas conuentiones, dilecto suo domino regi, larga interpretatione cuncta adimplere paratum esse. Petentibus nostris, ut haec propria manu firmaret, sicut dominus rex fecerat; prima facie uisi sunt, qui ei familiarius astabant, auriculares et cubicularii, penes quos consiliorum regiorum erat auctoritas, rem nimis tanquam in saeculis inauditam, abhorrere; tandem uero, post multam deliberationem, et soldani diligentem instantiam, manum porrigit, inuitus nimium, sed uelatam; cui praedictus Hugo de Caesarea, multum admirantibus et stupentibus Aegyptiis, quod tam libere summo principi loqueretur, dixit: Domine, fides angulos non habet; sed in fide media, per quam se solent obligare principes, omnia debent esse nuda; et aperta cum sinceritate et colligari, et solui conuenit uniuersa, quae fidei interpositione, pactis quibuslibet inseruntur. Propterea aut nudam dabis, aut fictum aliquid, et minus puritatis habens, ex parte tua cogemur opinari. Tunc demum inuitus plurimum, et quasi maiestati detrahens, subridens tamen, quod multum aegre tulerunt Aegyptii, dexteram suam in manum domini Hugonis nudam praebuit, eumdem Hugonem, pactorum formam determinantem, eisdem pene syllabis sequens tenorem conuentorum bona fide, sine fraude et malo ingenio se obseruaturum contestans. Erat autem, sicut dominus Hugo nobis retulit, iuuenis prima pubescens lanugine, fuscus, procerus corpore, facie uenusta, liberalis plurimum, innumeras habens uxores; nomen eius Elhadech, filius Elfeis. Quibus dimissis, regiae liberalitatis insigne, munera legatis dirigit, quae tantum principem sua quantitate et specie commendarent; ut a facie tanti principis iucundum haberent egressum et ad suos remitteret laetiores. [19,19] CAPUT XIX. Et quoniam de magnificentia eius, secundum quod audiuimus ab his qui uiderunt et oculata fide inspexerunt, dictum est, de nomine quoque dignitatis, et ortu et processu eius, quantum nobis nosse datum est, tum ex lectione ueterum historiarum, tum ex multorum ueridica relatione, in medium proferamus; non enim erit absque historiae compendio, in hac parte lectorem reddidisse doctiorem. Princeps igitur Aegyptius, apud suos duobus appellatur nominibus; dicitur enim calipha, quod interpretatur successor uel haeres; eo quod summi eorum prophetae uicem et successionem, iure teneat haereditario. Dicitur et Mulene, quod interpretatur Dominus noster. Posterioris nominis ratio inde uidetur traxisse initium, ex quo Ioseph noster, tempore Pharaonis omnem Aegypti regionem, uendentibus Aegyptiis prae angustia famis possessiones suas, emit; subiecitque eas Pharaoni, et cunctos populos eos a nouissimis terminis Aegypti, ad extremos fines eius, dicens agrorum cultoribus: Quintam partem regi dabitis, quatuor reliquas permitto uobis in sementem, et in cibos familiis uestris et liberis. Emit ergo prius possessiones, deinde personas; unde est quod arctiore uinculo tenentur Aegyptii domino suo, et amplius sunt ei obligati, quam aliarum habitatores regionum magistratibus suis. Quippe qui et eos et eorum possessiones pretio interueniente comparauit: unde et seruili nexu, et extrema conditione ei tenentur annexi. Ita ergo per optimi procuratoris sui egregiam sollicitudinem temporibus Pharaonum, deinde Ptolemaeorum, et postea temporibus Romanorum, qui eam more aliorum regnorum redegerunt in prouinciam, consuetudo haec obtinuit, ut serui sint Aegyptii et ea reuerentia consueuerint appellare. Nihilominus autem et ueteris consuetudinis portio est, quod idem princeps otio uacans perpetuo, et deliciis deditus, tumultuum ignarus, et sollicitudinis expers, procuratorem habet, qui uniuersa administrat regni negotia, tanquam alter Ioseph; et potestatem gladii, et omne uice domini ius implet. Hic soldanus dicitur, et in hac administratione erat Sauar, unde nobis uerbum est tam frequens. [19,20] CAPUT XX. Prioris autem nominis haec est ratio: Mehemeth propheta eorum, imo subuersor, qui primus Orientales populos ad huiusmodi traxit superstitionem, successorem habuit statim post se quemdam de cooperatoribus suis, Bebecre nomine. Post quem successit in regno Homar, filius Chata; post hunc Vhemen; post quem Hali, filius Bithaleb. Hi omnes dicti sunt caliphae, sicut et deinceps omnes qui eis successerunt; eo quod eorum magistro praecipuo successerunt, et eius erant haeredes. Iste tamen ab eo quintus, Hali uidelicet, cum esset caeteris qui eum praecesserant, magis in armis strenuus et in re militari supra homines illius temporis exercitatus, et ipsius Mehemet patruelis, indignari coepit plurimum, quod illius diceretur successor; et non magis propheta eximius, et multo maior illo haberetur. Nec satis uisum est ei ita de se, uel se, uel alios opinari, nisi et id ipsum publice praedicaret; adiecit etiam illud blasphemiae plenum dicere et per uulgus disseminare, quod angelus legis lator Gabriel, ad se missus fuerat diuinitus; sed errore deceptus eam Mehemet contulisset: unde fuit grauiter a Domino correptus. Haec, etsi absona quibusdam eorum et ab eorum traditionibus multum dissentire uidebantur, inuenit tamen populum qui sibi crederet; sicque in gente illa, exortum est schisma, quod postea non defecit usque in praesentem diem, aliis dicentibus Mehemet maiorem esse, et omnium eximium prophetarum; et hi lingua eorum dicuntur Sumni; aliis dicentibus, Hali solum esse prophetam Domini, et isti dicuntur Ssia. Occisus est autem praedictus Hali, et obtinuit pars aduersa principatum, et fuit penes sequaces Mehemet monarchia in Oriente; et alios contrariae opinionis uiros opprimebant, tanquam potestatem habentes. Anno igitur 286 a regno saepedicti seductoris, surrexit uir quidam nobilis, nomine Abdalla, filius Mehemet filii Iaphar, filii Mehemet, filii Hali, filii Hussen, filii Hali maioris, de quo praemisimus. Hic egressus de Selemia ciuitate, quae est in Oriente, transiuit in Africam, et occupatis uniuersarum illarum partium regnis, uocauit se Mehedt, quod interpretatur complanans; quasi qui uniuersa ad quietem dirigit, et sine offendiculo uias populo effecit planiores. Aedificauitque ciuitatem de nomine suo maximam, Mehediam, quam regnorum suorum uoluit esse caput et supereminentem metropolim. Hic, classe ordinata, cepit Siciliam, et quasdam Italiae partes depopulatus est. Hic primus omnium post Hali atauum suum, ausus est dicere et se nominare calipham; non quod Mehemeth se diceret successorem, quem exsecrabatur; sed maximi et eximii prophetae Hali, de cuius stirpe descenderat, ut praemisimus. Ausus est etiam nihilo minus in Mehemeth et sequaces eius, maledicta publice iaculari, et alium ritum, aliumque modum orandi tradidisse. Huius abnepos Ebuthemin, cognomento Elmehedinalla, subiugata sibi Aegypto, per Iohar principem militiae suae, constructoque Cahere, quod interpretatur uincens, eo quod domini eorum praecipui et summi principis omnia uincentis, futurum erat domicilium; egressus de Caroea, quae est in dioecesi Africana, in qua praedecessores eius quatuor habitauerant, descendit in Aegyptum et praedictum locum constituit regni solium. Ab illa igitur die usque in praesens, non defuit caliphae Orientali, qui tot annis fuerat monarcha, aemulus in Aegypto regnans, cum eo de paritate contendens, imo etiam se praeferens. Haec si quis plenius scire uoluerit, illam legat historiam, quam de Orientalibus principibus et eorum actibus, a temporibus praedicti seductoris Mehemet, uidelicet per annos quingentos septuaginta septem, usque in praesentem diem, qui est annus ab Incarnatione Domini 1182, cum multa scripsimus diligentia, instante et rogante domino Amalrico inclytae memoriae et exemplaria Arabica ministrante. [19,21] CAPUT XXI. Pactis igitur, ut praediximus, renouatis, et utrinque ad consonantiam redactis, ad opus conceptum unanimiter se accingunt, parati hostem insequi, et de regno expellere uniuerso. Nox interim irruens, causam porrexerat quietis; mane facto rerum inueniunt aliquam mutationem. Nam Siraconus illa nocte ueniens, supra ripam fluminis eiusdem oppositam, e regione nostri exercitus castra posuerat. Comportatis igitur nauibus et trabibus palmaceis, quales illa regio consueuit habere, dominus rex pontem praecipit ordinari; iungebantur naues binae, defixisque anchoris, reddebantur stabiles; desuperque trabibus ordinatis terra supponebatur; demum turribus ligneis, machinis supererectis, armabantur. Sicque per dies aliquot, usque amnis medium, productum est opus; nam reliquum exsequi, et ad ulteriorem ripam procedere, hostium formido uetabat Hic iam per mensem et eo amplius omnis belli euentus, suspensus tenebatur, nostris non ualentibus amnem transire; hostibus non audentibus, ne nostri a tergo irruerent, ulterius euagari. Dum haec circa Cahere aguntur, misit Siraconus partem de suis qui insulam, quae uicina erat, omnibus referta copiis, si possent occuparent, et nostros aliquando illuc descensuros praeuenirent; quod et factum est. Sed postquam domino regi innotuit, hostes in insulam descendisse, misit illuc dominum Milonem de Planci, et Chemel soldani filium, cum parte militiae; qui ad insulam tandem peruenientes Turcos in ea reperiunt, in loci illius habitatores immanissime saeuientes; quibus tandem facti obuiam, conmisso inter eos praelio, uiriliter hinc inde pugnatum est. Sed tandem nostri, iuuante Domino, superiores facti, compulerunt eos in flumen proximum se dare praecipites; ubi qui gladios euaserant, submersi sunt in aquis uehementibus. Perierunt ergo ex eis illa die uariis casibus equites quingenti. Quod postquam Siracono nuntiatum est, coepit de proposito amplius diffidere, animo plurimum consternatus. His ita se habentibus, quidam de nostri regni principibus, Henfredus uidelicet de Torono, regius constabularius, item Philippus de Neapoli, qui cum domino rege ex causis familiaribus, moram domi facientes, egressi non fuerant, cum multa uelocitate exercitum secuti, castris nostris se applicant; quorum aduentum cum multa hilaritate et plausu nostrae susceperunt cohortes. Erant enim uiri fortes et in armis strenui, in re quoque militari a primis annis plurimum exercitati. Inito ergo consilio, deliberant quid facto sit opus; tandemque communi uoto decernunt, classem uniuersam intempestae noctis silentio, clam hostibus in insulam, quae inferius erat, uix octo milliaribus ab eo loco, in quo castra erant, remota, deducere; exercitumque omnem, circa primam noctis uigiliam, illuc transfretare; eo uidelicet intuitu, ut hostibus ignorantibus, flumine transito, de nocte super incautos irruerent, damna quanta possent irrogaturi. Mandatur ergo exsecutioni consilium, et classis, nescientibus aduersariis, ad praedestinatum locum descendit. Exercitus uero cum summo silentio sequens, et nauibus subito transuectus, insulam occupat; et dum alteram fluminis partem, eodem modo, iuxta condictum exsuperare nituntur, exorto repente uentorum turbine, opus implere prohibiti sunt; unde et in ea parte, quae ulteriorem ripam respicit, castrametari coacti sunt. Reliquerunt tamen de nostris, qui pontem coeptum perficiant, et perfectum tueantur; eisque praeficiunt dominum Hugonem de Ibelim, uirum magnificum et potentem qui, ut praediximus, relictam domini regis uxorem duxerat. [19,22] CAPUT XXII. Insula haec, unde nobis sermo est, apud eos Maheleth dicitur, bonis omnibus copiosior, et gleba uberi laetissima, ex diuisione fluentorum Nili fit; ibi enim diuiditur fluuius, partes, quas ab inuicem separat, usque ad mare iterum non recepturus; sed tamen iterum non conueniens, quatuor ostiis mari se immiscet. Prima pars quae nostram Syriam respicit, inter duas antiquissimas urbes maritimas mare ingreditur, inter Tafnim et Pharamiam; sed alterius aedificiis uicinior, locum praeterfluendo alluit; ab altera aliquantulum, quasi milliaribus tribus aut quatuor, distat; secunda apud Damiatam, urbem antiquam et nobilem, fretis adiungitur; tertia apud Sturionem; quarta apud Ressith (qui locus Alexandriae conterminus est, uix ab ea distans milliaribus quatuor aut circa id) marinis fluctibus excipiuntur. Quaerentibus sane nobis et inuestigantibus diligenter, nulla alia amnis huius occurrunt ostia; unde miramur plurimum, antiquos Nilum septemfluum dixisse, quasi septem ostiis mare ingrediatur. Nec aliud nobis pro solutione occurrit, nisi aut serie saeculorum antiquissima locorum faciem alteratam, fluuiumque, sicut aliis etiam amnibus solet crebrius accidere, alueum mutasse; aut pristinae aetatis uiros, rei ueritatem non esse assecutos; aut fortasse exuberante flumine, et solitis incrementis facto redundantiore, uias praeter istas quatuor, tumoris sui tempore, aquarum decursus reperit, per quas postmodum infra alueum receptus, pelagus desinit introire; quas si quae sunt, quia iuges non habent aquas, sed more torrentium, certis tantum temporibus defluunt, inter ostia non computauimus. Occupata igitur insula, minor pars fluminis restabat; iamiamque inclarescente die, hostes sommo soluti, nostros uidentes abiisse, classe abducta, ad arma conuolant, subitum nostrorum timentes incursum. Inde cum celeritate secuti, secus fluuium agmina trahentes, nostros conscpiciunt insulam occupasse, eamque quae transeunda restabat fluminis portionem, classe immissa quasi propriam uindicare. Castra igitur locant ex aduerso, longe tamen a crepidine aluei aliquantulum, unde non habebant prorsus liberum ad aquas accessum; unde etiam equos adaquatum trahentes, inferius descendebant. Sequenti igitur die, propositum fuerat modis omnibus fortunam tentare et aperire ferro uiam; cum ecce nocte illa, nobis ignorantibus, hostes descendunt; mane autem facto, uidentes eos abiisse, flumine celerius transmisso, hostes insequi nostri festinant. Hic sane, accelerandi gratia, quo expeditius equites proficiscerentur, relictis pedestribus auxiliis, dominus rex cum solis equitibus ad iter accingitur. Dimisit tamen dominum Hugonem de Ibelim, et Chemel soldani filium cum multa tum nostrorum tum Aegyptiorum militia, qui Cahere, pontemque quem nostri perfecerant, a subitis hostium incursibus tuerentur. Hic traditae sunt nostris turres et uniuersae nobilis illius urbis munitiones, domusque caliphae nostris hactenus incognita, eis peruia facta est, ita ut et ipse dominus et omnis eius familia, salutis spem omnem in nostris tantum haberent. Tunc reuelata sunt nostris illa Sancta sanctorum a saeculis abscondita; et stupenda prius, et paucis familiaria patuerunt arcana. Misit etiam dominus rex Gerardum de Pugi, et alterum soldani filium, Mahadam nomine, in ulteriorem fluminis ripam, iterum, cum utriusque gentis expeditione; qui si forte hostes amnem transire tentarent, ipsi eorum conatibus reniterentur. Depositis igitur, ut praediximus, ex maxima parte impedimentis, dominus rex hostem insequitur, contra decursus aquarum; ipsa enim regionis forma, certum dabat insequentibus de hostium itinere argumentum. [19,23] CAPUT XXIII. Omnis enim Aegyptiacus tractus, a prioribus auspiciis suis, quibus Aethiopum regioni continuari dicitur, inter duas solitudines iacet arenosas, perpetua sterilitate damnatas; nec aliquando sentit aut praestat fructuarios prouentus, cuiuscunque generis, nisi quantum de beneficio exuberantis Nili, certis temporibus fecundatur. Fluuius autem non nisi quantum locorum adiacentium opportunitas permittit, sua reddit irrigatione frugibus aptam regionem; nam ubi circa se planiorem reperit superficiem, liberius effusus, latius etiam terram cultui praebet habiliorem, et factus diffusior diffusiorem glebae porrigit ubertatem. A Cahere ergo inferius, uersus mare, planiora penitus inueniens loca, excursus habet liberos; unde et fecunditatem liberius latiusque procurat, et regno maximum dans incrementum, fines eius dilatat. Nam ab eo oppido quod dicitur Facus, quod Syriam respicit, usque Alexandriam, quae nouissima illius regni ciuitas, arentem contingit Lybiam, centum et amplius milliaribus culti fecundique commoditas diffunditur. A Cahere uero supra, usque quo perueniatur Chus, Aegyptiae dioecesis ultimam ciuitatem, quae regno Aethiopiae dicitur esse contermina, tantas patitur collium arenosorum obiectu angustias, ut raro septem aut octo milliaribus, frequentius quatuor aut quinque, aut altrinsecus, aut ex una tantum parte diffusus, ad suae exundationis modum, regni fines laterales uel contrahat, uel producat; nam quae loca non irrigat fluuius, solis ardoribus et perpetuae, ut diximus, sterilitati deputantur. Superior igitur regio lingua eorum Seith appellatur. Cuius nominis nullam aliam adhuc potuimus inuenire rationem, nisi quod priscis temporibus in superioribus Aegypti partibus legitur fuisse ciuitas una antiquissima Sais nomine, cuius mentionem Plato noster in Timaeo, sub persona Critiae discipuli sui, Solonem praecipuae auctoritatis uirum introducentis facit; cuius uerba ad maiorem euidentiam ponenda iudicauimus, ne quid deesse auctoritati uideatur. Est, inquit, regio Aegypti, Delta nomine, cuius e uertice Nili scinduntur fluenta, iuxta quam Sais nomine, ciuitas magna fuit, quam regit mos uetus, qui lex Satyra nuncupatur. Ex hac urbe Amasis fuit imperator, etc. Est tamen quaedam alia regio ad eamdem pertinens Aegyptum, a Cahere distans itinere diei unius, per terram inhabitabilem, quae eiusdem fluminis benefici per quosdam meatus uisitata, opimum et fertile nimis habet solum, agrorum et uinearum multa gaudens opulentia. Hanc Aegyptii lingua sua Phium uocant; hanc, ut ueterum tenet traditio, prudentissimus procurator Aegypti, et optimus utilium prouisor Ioseph, cum prius solum inutile, aratri prorsus ignarum, et culturae et curae expers omnino a mundi iacuisset initio, sicut eiusdem solitudinis partes aliae, considerato loci situ: quia circumadiacentibus locis finitimis humilior uidebatur, et quod solutis quibusdam aggeribus, qui medii erant inter habitabilem tractum et eamdem solitudinis partem, facile posset fluminis recipere beneficium; positis aggeribus et media quae interiacebat superficie complanata, Nilum restagnantem, paratis aquae ductibus introduxit, et a saeculis solo incognitam familiarem fecit fecunditatem. Nos autem antiquum eius uocabulum non tenentes, opinamur, priscis temporibus Thebaidam dictam, unde sanctorum Thebaeorum legio (quae sub Diocletiano et Maximiano Augustis apud Agauno martyrio coronata est) fuisse dicitur, cuius primicerius magnus martyr Mauritius legitur fuisse. Et aliud argumentum accedit, quod optimum opium quod usquam inuenitur, quod medici Thebaicum uocant, ibi nascitur. Nam terra Gessen, quae fratribus Ioseph data fuisse legitur, in ea parte Aegypti est, quae Syriam respicit, sicut ex lectione libri Geneseos esse deprehenditur, quod diligens facile lector inueniet: haec autem, oppositam Aegypti partem et ulteriorem fluminis ripam habet uiciniorem quae Lybiam respicit. Est autem regio non modica; imo trecentas sexaginta sex tam urbes quam suburbana, finibus suis dicitur coercere. Hac igitur, ut diximus, lege loci, quia regnum erat ita angustum, nec ad dexteram, nec ad laeuam poterant declinare; et etiam crebris exploratorum internuntiis edoctus dominus rex et soldanus de itinere hostium, per triduum continuum secuti, quarta demum die, Sabbato uidelicet, quae illam Dominicam praecedit, qua in Ecclesia Dei cantatur Laetare, Hierusalem, nuntiatur hostes esse in proximo. [19,24] CAPUT XXIV. Communicato itaque ad debitum compendium consilio (nam ferias liberiores, instans non patiebatur necessitas) prudenti consilio et animositate prouida opus esse dicunt; omniumque desideriis bellum decernitur, gladiis conserendum acclamatur. Verum impar nimis erat accinctorum ad praelium distributio. Siraconus enim habebat Turcorum duodecim millia, ex quibus nouem millia loricis galeisque tegebantur, reliqua tria millia arcubus tantum et sagittis utebantur; praeterea Arabum aut decem aut undecim millia lanceis pro more utentium. Nostri uero equites uix erant CCCLXXIV absque Aegyptiis uilibus et effeminatis, qui potius impedimento et oneri essent quam utilitati. Erant praeterea nobis equites leuis armaturae, quos Turcopulos uocant, sed nescimus ad quem numerum; multorum quoque relatione audiuimus, quod illa die in tanto conflictu ex maiore parte, prorsus fuerunt inutiles. Compertum ergo habentes tam nostri de hostium uicinitate, quam ipsi de nostrorum aduentu, prout res exigere uidebatur, acies ordinant, cuneos disponunt, arma exerunt; qui rei militaris exercitatione pristina erant prudentiores, alios hortantur, rudes instruunt, sermonibus exhortatoriis inflammant animos, promittunt uictoriam, uictoriae fructum, laudem immortalem. Erat autem locus in quo committendum erat, in confinio cultae terrae et solitudinis, locus inaequalis, arenarum collibus uallibusque mediis interpolatus, ita ut neque aduenientes de remoto uidere, nec abeuntes longius liceret intueri. Nomen loco Beben, quod interpretatur portae; eo quod inter colles oppositos transitus arcetur. Nam Lamonia, unde quidam huius diei praelium solent denominare, ab eo loco decem milliaribus erat remota. At uero hostes sollicitudine non pigri, nihilominus instructis aciebus a dextris et a sinistris colles occupauerant, ad quas tum propter cliuum, tum propter arenarum mollitiem nostris durum erat cum impetu accedere; eamque cui Siraconus praeerat, mediam posuerant cohortem, caeteris utrinque collocatis. Et iam uentum erat ad hoc, ut cominus rem agi oporteret; egressique nostri qui in acie regis erant, unanimiter cohortem cui Siraconus praeerat, uiriliter prosternunt; prostratos, gladiis obtruncant; ipsum etiam in fugam uersum insequuntur. Porro Hugo Caesariensis in eam aciem cui praeerat Salahadinus, Siraconi nepos, impetum faciens, a suis destitutus deficit, deficiens capitur; multi etiam cum eo capti, plures interfecti. Ibi cecidit uir nobilis, et in armis strenuus, Eustachius Caolet de regione Ponti. Hoc successu elatae cohortes aliae, conuenientes ad inuicem, et undique uallantes, aciem illam quae impedimentis et sarcinis conseruandis deputata erat, aggrediuntur, statimque dissolutam prosternunt; ibi occubuisse dicitur uir nobilis, Siculus natione, probus et honestus iuuenis Hugo de Creona. Dissipata igitur acie, mortuis pluribus, qui gladios euadere potuerunt, fuga saluti consulunt. Hostes uero impedimenta et sarcinas libere occupant, et secum trahunt occupata. Interim dissolutis hinc inde agminibus, et per dictas ualliculas dispersis, uariis euentibus pugna committitur, testibus his solis qui conserebant; nam aliis non dabatur id uidere; erat autem anceps praelium, et nunc ii, nunc illi fiebant superiores, ignari quid alibi ageretur. Utrique alibi reputant se uictores, alibi uictos. Venerabilis quoque frater noster, dominus Radulphus Bethlehemita episcopus, domini regis cancellarius, cui postmodum nos in eodem officio successimus, grauiter uulneratus, uniuersa impedimenta sua in eodem tumultu amisit. Anceps diu praelium, certum de uictoribus iudicium differebat; donec inclinata iam dies, dispersos ad signa hortabatur redire; tunc demum noctis irruentis metu, iam incipiunt, qui liberi erant, ad suos festinare; regemque studiose quaerendo, ex uariis partibus prodeuntes, iterum se colligunt. Dominus autem rex, in eo loco in quo pugnauerat, uictor, feliciter rem gesserat; alii autem sorte uaria in diuersis partibus Martem experti sunt, hic prospera, ibi aduersa usi fortuna; unde neutram partem certa coronauit uictoria. Rediens uero cum paucis admodum, collem quemdam occupans, aliquantulum sublimem, erecto uexillo, ut ad eum recolligerentur qui dispersi erant, socios operiebatur. Quibus pro parte reuocatis, hostes ante se in collibus geminis, qui impedimentorum dissoluerant aciem, et partim occiderant, partim occupauerant, conspiciunt dissolutos. Nec aliunde nostris patebat ad redeundum uia, nisi inter medium collium praedictorum pertransirent. Habentes igitur redeundi propositum, in aciem ordinati per hostes medios, quos a dextra laeuaque contuebantur, iter agunt, gradu lento; contra quos cum tanta constantia proficiscentes, nil ausi sunt aduersitatis hostes moliri; sed iuncto agmine, uiris fortioribus et armatis optime per gyrum locatis, ad quamdam fluminis portionem peruenerunt, et eam uado pertransierunt incolumes nostri. Ea igitur nocte tota abeuntes nostri, per uiam unde prius uenerant, redeunt. Peruenientibus autem Lamoniam, occurrit eis Gerardus de Pugi, qui cum quinquaginta equitibus et Tarcopolis centum, et Mahadan filio soldani, oppositam fluminis partem tenuerat, ut hostes si forte fluuium transire uellent, impediret. Venit autem optato; nam plurimum eis dominus rex timebat, ne seorsum inuentos, siue ultra siue citra fluuium hostes aggrederentur. Sed et pro pedestribus turbis, quas post se dimiserat, ut praediximus, nihilominus erat sollicitus, timens ne hostibus subito et incaute occurrerent. Unde apud praedictum oppidum per triduum, eos sustinens operiebatur, quibus praeerat nobilis homo et prudens Ioscelinus de Samosato. Quarta uix die receptis paulatim nostris, et peditum manu iterum sibi sociata, continuatis itineribus, Cahere peruenientes, ante Babylonem secus pontem castra metantur. Recensito igitur militum numero, centum ex eis deesse reperiunt, de hostibus uero mille quingentos asserunt cecidisse. [19,25] CAPUT XXV. At uero Siraconus, suis nihilominus qui supererant, in corpus unum reuocatis, per solitudinem, nostris ignorantibus, Alexandriam tendit, cui protinus Alexandrini ciuitatem tradunt. Rex autem ut primum rumorem comperit, uocatis ad se principibus, soldano quoque et filiis eius, et nobilibus Aegyptiorum, quid facto opus sit, studiosius quaerit. Ubi post multas disceptationes, sicut in rebus dubiis solet contingere, quoniam Alexandria ex se alimentorum non habet copiam, nec frugum quidpiam, nisi quantum sibi de superioribus Aegypti partibus nauigio ministratur, placuit classem in flumine ad custodiam locari, ut inde Alexandrinis commerciorum omnino nihil possit inferri. Quo facto, ipse cum uniuerso exercitu ad partes illas descendens, inter locum qui dicitur Toroge et Demenehut, castra componit; qui locus ab Alexandria octo distat milliaribus; inde loca finitima et etiam remota per solitudinem, missis excursoribus, penetrans et discutiens, ne forte aliquis aut opem ferat obsessis, aut inde ueniens aliquos exteriores ad eorum adminiculum sollicitet. Nihilominus et classis, quoslibet transire uolentes, aut transitum prorsus inhibet; aut cognitum non nisi diligenter quaesitum, descendere permittit. Euoluto igitur unius mensis spatio, cum ciuitas illa nihil omnino alimentorum medio tempore aliunde suscepisset, coepit conqueri populus quod defecerat panis in cistartiis, et quod uictum non haberent; quod intelligens Siraconus, timens ne cum aliis ipse cum suis inedia tabefieri compelleretur, relicto nepote Salahadino, quasi cum mille equitibus in ciuitate, ipse nocturnis itineribus per solitudinem, prope tamen nostram expeditionem, euadit in superiores Aegypti partes, unde paulo ante descenderat; quod, postquam regi innotuit, impigre subsequitur, quousque Babylonem peruenit. Hic iam cum in procinctu uniuersus esset exercitus, compositisque sarcinis sequi decreuisset, repente nobilis et potens Aegyptius Benecarselle, regem adiit; Alexandriam summa inopia laborare docet; consanguineos in eadem se urbe asserit habere potentissimos et ciuitatis moderatores, qui facile possint populum fame afflictum, in quam partem uelint trahere, et ciuitatem cum omnibus Turcis qui in ea relicti erant, in manu domini regis dare. Motus itaque rex ad hoc uerbum, quaerit a principibus, quid eis uideatur; tandemque consonantibus omnium desideriis, approbante etiam soldano, Alexandriam redeunt, eamque gemino circumdant exercitu. [19,26] CAPUT XXVI. Alexandria totius Aegyptiae dioecesis, in ea parte quae Lybiam respicit et in occidentem protenditur, omnium ciuitatum est nouissima, in confinio culti soli et arentis solitudinis sita, ita ut extra ciuitatis moenia uersus solis occasum, uasta protinus eremus adiaceat, culturae et curae omnino non sentiens beneficium. Hanc, ut antiquae tradunt historiae, Alexander Macedo, Philippi filius, cuius etiam nomen appellatione sua praetendit, condidisse dicitur. Condita est autem, ut ait Iulius Solinus, duodecima centesima Olympiade, Lucio Papyrio L. filio et Caio Petilio, Gai F. Coss. quam metatus Dinocrates architectus, secundum post conditorem inter memorabilia locum obtinet. Sita est autem non longe ab ostio Nili, quod Heracleoticon quidam, alii Canopicon appellant. Hodie uero locus a quo denominatur ostium illi conterminum ciuitati, deletis antiquis nominibus, Ressith appellatur; distat autem a fluminis alueo quinque aut sex milliaribus; sed tamen quibusdam meatibus, tempore soliti incrementi, fluuii pars urbem influit; quam aquarum influxionem cisternis amplissimis, ad hoc specialiter deputatis, ad usus proprios toto anno diligenter seruant; sed et ad pomeria, quae sunt extra urbem procuranda, occultis traconibus portionem ex ea dirigunt necessariam. Sita est autem, quantum ad celebranda commercia, commodissime. Portus habet duos, lingua quadam interiacente, ualde angusta, disiunctos. In capite autem illius interstitii, turris est mirae altitudinis, quae Pharos appellatur, quam Iulius Caesar ad usus necessarios dicitur erexisse et illuc deduxisse coloniam. De superioribus autem Aegypti partibus per fluenta Nili, omnimodorum alimentorum copiam, et rerum pene omnium suscipit ubertatem. Verum et de regionibus transmarinis, si qua sunt quae Aegyptus non habet, nauigio omnis opulentia ministratur; unde amplius qualibet urbe maritima omnibus commoditatibus dicitur abundare. Ad haec ex utraque India, Saba, Arabia, ex utraque etiam nihilominus Aethiopia, sed et de Perside et aliis circumadiacentibus prouinciis, quidquid aromatum, margaritarum, Orientalium gazarum et peregrinarum mercium, quibus noster indiget orbis, per mare Rubrum, unde gentibus illis ad nos iter est, in superiores partes Aegypti, ad eam urbem quae Aideb dicitur, super ripam eiusdem maris sitam infertur, id totum ad flumen, et inde Alexandriam descendit. Sic ergo Orientalium et Occidentalium illuc fit concursus populorum; estque eadem ciuitas forum publicum utrique orbi. Clara sane, et antiquis titulis et modernis; sed et beati Marci, Principis apostolorum spiritualis filii, diuinitus ad eamdem ecclesiam missi, illustrata praedicatione et uerbo; et sanctorum Patrum Athanasii et Cyrilli praelatione, et tumulis decorata, secundum inter patriarchas locum obtinens; Aegypti, Lybiae, Pentapolis et multarum prouinciarum reuerenda metropolis. Deducitur illuc classis uniuersa, portasque et omnem aditum obsidentes, nemini accedendi licentiam permittunt. [19,27] CAPUT XXVII. Interea qui in Syria remanserant, audientes quia dominus rex Alexandriam obsederat, et quod nauigatione continua infra paucos dies illuc possent peruenire, certatim iter arripiunt, et correptis armis, nauibus uictui imponunt necessaria, et se ipsos inuitantes laeti nimium proficiscuntur. Inter quos et dominus Fredericus Tyrensis archiepiscopus, praedecessor noster, zelo motus aliorum et speciali erga dominum regem tractus affectu, cum honesto satis comitatu, nauigio descendit in Aegyptum; sed aquis Niliacis causam praestantibus, dysenteria coepit periculosissime laborare; unde antequam domino regi traderetur {Alexandria}, coactus est, inualescente aegritudine, domum redire. Hic demum sumptis nauium malis immensae quantitatis, uocati artifices, lignorum caesores, castellum erigunt mirae altitudinis, unde totam erat despicere ciuitatem; machinae quoque, quas uulgo petrarias uocant, unde immissi molares graues et magni, muros caedebant, congruis stationibus locatae, intolerabilem ciuibus, horis pene omnibus inferebant terrorem. Erant circa eamdem ciuitatem, ad instar siluarum et frondosi nemoris, grata amoenitate et plena fertilitate arboribus consita fructiferis, et herbis referta salutaribus pomeria, quae et sui contemplatione transeuntes, merito inuitarent ad ingressum, et ingressos hortarentur ad requiem. In haec ingressus noster ex magna parte exercitus, prius occasione colligendae erigendis machinis materiae, deinde solo nocendi affectu, et damni inferendi consideratione, aromaticas et multis usibus aptas, tanto studio ad terram prosternunt arbores, quanto uix labore ab initio fuerant procuratae. Fitque subito ut solo complanato, prioris status prorsus nulla remanerent uestigia; idque fuit, in quo se maxime laesa ciuitas, et eius damnificatos habitatores, post adepta pacis foedera conquerebantur. Instabant ergo nostri, et artes quibus obsessis possent officere, satagentes inuenire, omnem attentabant nocendi aditum; et argumentis quibus poterant, in eorum laesionem se instruebant. Assultus quoque assidui requiem negabant fatigatis. Erant sane ciues negotiationibus assueti, rerum militarium expertes, quique usum praeliandi non haberent; unde molestius insuetum laborem poterant portare. Turci autem qui illic remanserant, tum quia pauci erant, tum quia ciuibus uarii et inconstantis animi non cum multa fiducia se committebant, rari ad conflictus, et in congressionibus remissiores, non multum alios animabant. Quid plura? Quotidiani conflictus, caedes suorum continuae, uigiliae perennes, nocturni timores, alimentorum super omnia defectus, populum attriuerant, deiecerant animos, ut iam urbem deserere et libertatis immemores, quibuslibet populis mancipare magis eligerent, quam in domesticis larinus cum paruulis et uxoribus famis acerbitate consumi. Serpebat ergo murmur in populis, iamiam ad plures sermo manifestus diffundebatur: urbe pellendos esse hospites pestilentes, qui tantam ciuibus intulerant afflictionem; quaerendum quocunque pacto esse, quomodo ciuitas, depulsis ingruentibus molestiis, obsidione soluta, pristinis commoditatibus, et solitae restitueretur libertati. Sensit hoc Salahadinus, et occultis citatisque nuntiis, statum urbis miserum, populi a se deficientis propositum, alimentorum supremam inopiam, patruo suo ex ordine pandit; utque rebus desperatis praesens remedium satagat inuenire, et pereuntibus consulere, modis omnibus, implorat. Interim populum simul cum Patribus alloquitur; monet pro uxoribus et liberis usque ad mortem decertandum; hortatur ut legis et paternarum traditionum sint aemulatores, pro foribus salutem adesse; Siraconum quoque patruum suum, pro eorum liberatione et pro amouendis hostibus Aegyptum circuire, in proximo cum infinitis copiis adfuturum. At dominus rex cognito quod inter ciues esset dissensio, ciuitatem urgeri monet incessanter; quantoque eos amplius nouit afflictos, tanto acrius instare praecipit. Soldanus quoque succinctus, ad omnia impiger, sedulus, plena sollicitudine circuit principes uniuersos; manu profusa, impensas porrigit ad construendas machinas, et sumptus ad omnem belli usum liberales; artificibus competentia salaria largitur; pauperibus et egenis, praesertim sauciis, ut sui curam haberent, munera donat; bellicosis quoque, et quos in praelio nouit strenuos, aliquid distribuit. [19,28] CAPUT XXVIII. Dum haec apud Alexandriam aguntur, superiores Aegypti Siraconus peragrat regiones; perueniensque usque Chus, tentat expugnare ciuitatem; uidensque quod non proficeret, et prolixiora huiusmodi exposcerent tempora, ipsum autem ad alia nepotis necessitas urgeret negotia, sumpta ab urbibus illis pecunia, maturat reditum et ad inferiora reuocat exercitum quem trahebat. Cumque regrediens Babylonem peruenisset, uidens quod rex Cahere et ponti Hugonem de Ibelim dimisisset tutorem, et longe secus quam arbitratus esset, omnia se haberent, Hugonem Caesariensem, quem captiuum tenebat, familiari compellat alloquio; utque uir eloquens et urbane facundus, sermone composito coepit eum conuenire: Magnus princeps es, nobilis, apud tuos clarissimus, nec est de uestris principibus quispiam, si libera mihi daretur optio, cui magis hoc meum communicare secretum cupiam, et uerbi huius participem constituere. Obtulit sponte fortuna, et euentus donauit bellicus, quod alias multis conatibus esset quaerendum, ut tuae experientiae mihi ad opus praesens fieret copia. Fateor sane, quod gloriae cupidus, sicut mortalibus solet contingere, et regni tractus opulentia, de indigenarum quoque imbecillitate confisus, spem aliquando concepi, ut in manus meas regnum hoc aliquando traderetur. Ideo cum sumptibus et laboribus infinitis, infructuosis tamen, ut uideo, cum equitatu copioso nobilium, qui omnes eadem trahebantur, per tot pericula descendi in Aegyptum, aliter ratus de rerum euentu quam occurrit. Aduersa enim, ut uideo, fortuna ingressus sum; utinam prospera uel redire liceat! Homo nobilis es, ut dixi, regi charus, sermone potens et opere; esto inter nos pacis mediator; prosperum fiat in manu tua uerbum; dic domino regi: Otium terimus, et effluunt tempora sine fructu, domi multa restant; ipsius etiam regno suo plurimum esset necessaria regis praesentia; nunc aliis consumit operam; nam postquam nos repulerit, miseris ciuibus, et uix uita dignis, huius regni relinquit opulentiam. Recipiat suos, quos in uinculis habeo; ipse quoque obsidione soluta et quos in uinculis habet, et quos in ciuitate cohibet Alexandrina, restituat; et ego suscepta prius ab eo securitate, quod in itinere per suos nihil nobis difficultatis occurrat, paratus sum exire. [19,29] CAPUT XXIX. Audito hoc uerbo, dominus Hugo sicut erat uir prouidus et discretus, multo apud se libramine uerba oblata compensans, licet utilem nostris pacis formam et tenorem foederis non dubitaret, tamen ne uideretur plus libertatis propriae rapi desiderio quam utilitati publicae hoc uerborum tractatu prouidere, honestius iudicat per alium primos tentari aditus. Hanc suam intentionem ipse nobis postmodum familiariter exposuit. Missus est uerbi baiulus, qui similiter captiuus tenebatur, quidam regis familiaris, Arnulfus de Turuassel, qui cum domino Hugone, de quo praediximus, in eodem praelio captus fuerat; qui, suscepto uerbo, ad regem properat; legationis causam diligenter aperit; conuocato coetu, in principum consistorio, praesente soldano et filiis eius, conceptum uerbum et compositionis formam proponit. Placet omnibus pacis tenor, et sufficere uidetur ad gloriam, et ad plenam pactorum inter regem et calipham initorum fidem, ut ciuitas per deditionem in domini regis transeat potestatem; et tam hi de hostibus, qui obsidione claudebantur, quam qui Siraconum secuti, per Aegypti fines erant dispersi, solutis quoque captiuis, quos de nostris trahebant in uinculis, suis etiam nihilominus receptis, de uniuersis Aegypti finibus compellantur exire. Sauar soldanus cum uniuersis Aegyptiorum satrapis pactum approbat, foederis consonantiam libens amplectitur; dummodo hostis suspectissimus et regni aemulus excludatur, sibi plenius dicit esse satisfactum. Tandem dominus Hugo, suam exhibens praesentiam, uerbis hinc inde tractatis, nouissimam manum et placitum finem apposuit. [19,30] CAPUT XXX. Indicitur ergo uoce praeconia cohortibus singulis et omnibus generaliter praeliandi finis, et per legem edictalem ne Alexandrinis inferatur molestia interdicitur. Egrediuntur igitur concessa pace, laetantes, qui diuturna fuerant obsidione macerati; angustias quas pertulerant fastidientes, deambulationes taedii releuandi gratia, amant et appetunt liberiores. Inuenta etiam alimentorum copia, et commerciorum libertate permissa, inedia tabefactorum corporum ruinam restaurare satagunt, et refocillare animas iam labentes. Iuuat agmina uidere pacata, quae paulo ante horruerant et oderant; et eorum colloquiis perfrui, quos ante modicum timuerant, periculorum suorum ministros et mortis procuratores. Nostri quoque, non segnius urbem ingrediuntur optatam; et liberis discursibus, uias, portus, moenia lustrantes, diligenter uidendo colligunt, unde ad propria reuersi, suis aliquando texere possint historias, et audientium animos gratis confabulationibus recreare. Huic splendidae ciuitati turris imminet mirae altitudinis, Pharos dicta; ad quam facibus accensis, et igne copioso, more sideris micantem, ignari locorum, nocturnas nauigationes dirigunt. Nam Alexandria caeco mari, et periculoso nimis accessu, et uadis fallacibus aditur; quo antequam ingrediantur nauigantes, ignibus, qui continuo fomite et sumptibus publicis super eum nutriuntur, edocti, imminentia uitant naufragia, et ad cursus se erigunt salutares. Super hanc uictoriae signum, domini regis uexillum erigitur; et quod prius paucis innotuerat, fit omnibus signo contuito manifestum. Quo uiso, qui cautius se habentes ad prima tracti foederis uerba, nostris se committere pertimuerant, iam de pace facti certiores, non timent se nostris adiungere et de fidei nostrae praesumere sinceritate; unum prae omnibus admirantes, quod tantam ciuium multitudinem, tantamque aduenarum numerositatem, qui omnes ad tutelam ciuitatis fideliter operam ministrabant, tam modicus exercitus intra urbis moenia facile coercuerat et ad ignominiosam iuxta libitum compulerant deditionem; uix enim de nostris equites erant quingenti, peditum quatuor aut quinque millia; obsessorum autem, qui arma poterant educere, supra quinquaginta millia. [19,31] CAPUT XXXI. Egressus igitur Salahadinus ad dominum regem, quousque iter ad redeundum arripuit, in castris mansit, dato sibi custode, qui eum tractaret honeste et temerariorum ab eo propulsaret iniurias. At uero soldanus cum tubarum clangore, et tympanis, et choris, et omni genere musicorum instrumentorum, stipatus agminibus, praecurrente innumera apparitorum manu, uociferantibus armatorum turmis, per portas ciuitatis, cum triumpho tanquam uictor ingressus, terrore ciues concutit; hos damnat, illos absoluit; et delicta discutiens potenter, omnibus distribuit praemia meritorum. Tandem in certa pecuniae quantitate ciuibus condemnatis, procuratores tributorum ordinat, uectigalium et ciuilium functionum instituit exactores. Exacta itaque infinita pecunia, fidelibus suis curam iniungens ciuitatis, in castra gloriosus se recepit. At uero nostri ad reditum aspirantes, qui nauigio uenerant, sumptis ad iter necessariis, naues conscendunt, et se flatibus committentes, ad propria cum gaudio reuertuntur. Rex quoque incensis machinis, et compositis sarcinis, uersus Babylonem iter dirigit. Adiunctis ergo sibi quos ibi dimiserat, soldano in sua administratione confirmato, exclusis hostibus, suis qui capti fuerant receptis, XII Kal. Septembris Ascalonam ingressus est, anno regni eius quarto; ab Incarnatione Domini uero 1167.