[17,0] INCIPIT LIBER SEPTIMUS DECIMUS. [17,1] CAPUT PRIMUM. Interfuit ergo primus dominus Conradus inclytae recordationis, Teutonicorum rex et Romanorum imperator: et de principibus eius ecclesiasticis, dominus Otto Frisingensis episcopus, uir litteratus frater eius; dominus Stephanus Metensis episcopus; dominus Henricus, domini Theodorici Flandrensium comitis frater, Tullensis episcopus; dominus Theotinus natione Teutonicus, episcopus Portuensis, apostolicae sedis legatus, qui de mandato domini Eugenii papae, eiusdem domini imperatoris castra fuerat secutus. De laicis uero dominus Henricus dux Austriae, eiusdem imperatoris frater; dominus dux Guelpho, uir illustris et potens; dominus Fredericus, inclytus Sueuorum et Vindelicorum dux, eiusdem domini imperatoris ex fratre primogenito nepos, eximiae indolis adolescens, qui ei postmodum succedens, Romanum hodie strenue et uiriliter administrat imperium; dominus Hermannus, prouinciae Veronensis marchio; dominus Bertholdus de Andes, qui postea fuit Bauariae dux; dominus Wilelmus, marchio de Monteferrato, eiusdem domini imperatoris sororius; Guido comes de Blandrada, qui praedicti marchionis sororem habebat uxorem, ambo de Lombardia erant, magni et egregii principes. Interfuerunt et alii nonnulli, nobiles et spectabiles uiri, quorum nomina uel titulos non tenemus. Interfuit dominus Ludouicus Francorum rex piissimus, inclytae in Domino memoriae, et cum eo dominus Godefridus, Lingonensis episcopus; dominus Arnulphus, Lexouiensis episcopus; dominus Guido de Florentia, Ecclesiae Romanae presbyter cardinalis, tituli Sancti Chrysogoni, apostolicae sedis legatus; dominus Robertus, comes Perchensis, eiusdem domini regis frater; dominus Henricus, domini Theobaldi senioris comitis filius, comes Trecensis, eiusdem domini regis gener, egregiae indolis adolescens; dominus Theodoricus; Flandrensium magnificus comes, domini regis Hierosolymorum sororius; dominus Iuo de Neella Suessionensis, uir fidelis et prudens. Interfuerunt et alii multi, nobiles, et potentes, et digni memoria uiri, quorum nomina, prolixitatem declinantes, studiose praeterimus. De nostris autem regionibus, adfuit dominus Balduinus, Hierosolymorum rex, inclytae indolis adolescens; et cum eo mater eius, prudens et circumspecta mulier, cor habens uirile, et quolibet consulto principe nihil inferius sapiens; et cum eis, dominus Fulcherus, patriarcha; dominus Balduinus, Caesariensis archiepiscopus; dominus Robertus, Nazarenus archiepiscopus; dominus Rorgo, Acconensis episcopus; dominus Bernhardus, Sidoniensis episcopus; dominus Willelmus, Berytensis episcopus; dominus Adam, Paneadensis episcopus; dominus Geraldus, Bethlehemita episcopus; Robertus magister militiae Templi; Raimundus, magister domus Hospitalis. De laicis uero, Manasses regis constabularius, Philippus Neapolitanus, Helinandus Tiberiadensis, Gerardus Sidoniensis, Galterius Caesariensis, Paganus dominus regionis quae est trans Iordanem, Balianus senior, Hunfredus de Torono, Guido Berytensis; et alii multi, de quibus per singula longum nimis esset enumerare. Hi omnes, ut diximus, in urbem conuenerant Acconensem, tractaturi quod optimum et loco et tempori magis conueniens uideretur; quod primum, auctore Domino, ad incrementum regni et Christiani gloriam nominis attentarent. [17,2] CAPUT II. Tractatis igitur continuo libramine deliberationis partibus, post subiecta, sicut in talibus fieri solet, diuersarum partium diuersa consilia, de communi consilio uisum est tempori expedientius Damascum urbem nostris damnosam obsidere: unde firmato circa id consilio, uoce praeconia praecipitur publicari, quatenus die statuta omnes unanimiter parati sint copias suas ad partes illas dirigere. Mense igitur Maio, uicesima quinta die mensis, anno ab Incarnatione Domini 1147, congregatis ex uniuerso regno militaribus tam equitum quam peditum copiis, tam ex indigenis quam ex peregrinis, praeuio uiuificae crucis salutari ligno, praedicti Deo amabiles reges, una cum suis expeditionibus, ad urbem Tiberiadem, ex condicto perueniunt. Inde uiarum compendia secuti, secus mare Galilaeae usque Paneadem, quae est Caesarea Philippi, uniuersos deduxerunt exercitus. Ubi deliberatione habita cum iis qui situs urbis Damascenae et adiacentis regionis habebant peritiam, communicato cum maioribus principibus consilio, utilius iudicant praedictam urbem eatenus obsidione uallare, ut prius occupentur pomeria, quae ex maxima parte urbem ambiunt eamdem et plurimam uidentur conferre munitionem, arbitrantes quod occupatis pomeriis urbem deinceps obtinere satis esset in expedito. Sic igitur iuxta initum consilium iter agressi, transcurso famosissimo monte Libano, qui medius inter Caesaream Philippi et eamdem Damascum interiacet, apud uicum cui nomen Daria est, in agrum descenderunt Damascenum, ab urbe quatuor aut quinque distantes milliaribus: unde et totam ciuitatem cum adiacente regione, de plano dabatur intueri. [17,3] CAPUT III. Est autem Damascus ciuitas maxima minoris Syriae, quae alio nomine Phoenicis Libanica nuncupatur metropolis, sicut ibi legitur: Caput Syriae Damascus ; a quodam Abrahae seruo denominata, qui eam creditur fundasse. Interpretatur autem sanguinea uel sanguinolenta. Est autem in campestribus sita, in agro sterili et arido, nisi quantum aquarum antiquis meatibus deductarum irrigatur beneficio. Fluuius enim a promuntorio descendens uicino, in superioribus illius regionis partibus, canalibus exceptus, ut inde liberius per plana possit deduci, per diuersas subiectae regionis partes ad agrorum sterilitatem fecundandam dirigitur; quod uero residuum est, quia copiosas habet aquas, ex utraque ripa pomeria nutrit, arboribus consita fructiferis, iuxtaque ciuitatis murum Orientem uersus labitur. Peruenientes igitur praedicti reges ad locum praenominatum, uidelicet Dariam, urbem habentes iam uicinam, instruunt acies, et ordinem incedendi assignant legionibus, ne promiscue incedentes, contentiones suscitent ad inuicem et operi futuro ministrent impedimentum. Primus itaque cum suis Hierosolymorum rex, eo maxime quod locorum peritiam eius cohortes dicebantur habere, de communi principum statuto ire praecipitur, et caeteris subsequentibus iter aperire. Secundum et medium locum rex Francorum cum suis expeditionibus tenere iubetur, ut praecedentibus, si necessitas emerserit, opem ferat. Tertium et nouissimum imperator, eodem decreto, conseruare mandatur, ut hostibus, si forte a parte irruant posteriore, resistere sit paratus, et praecedentes copias a parte relicta reddat securiores. His ergo tribus exercitibus ordine congruo dispositis, ad urbem castra promouent, accedere contendentes. Est autem ciuitas ab occidentali parte, unde nostris erat accessus, et a septentrionali pomeriis obsita longe lateque, instar condensorum nemorum et opacarum siluarum, ita ut ultra quinque aut amplius milliaria uersus Libanum protendantur. Et haec eadem, ne dominia fortasse sint in incerto, et ne uolentibus passim introire liceat, clausa sunt muro, licet luteo; nam lapidibus regio illa non abundat. Clausa sunt itaque, et secundum hoc quod cuique designatae sunt possessiones, muro huiusmodi uallata, relictis semitis et uiis publicis, licet angustis, quibus hortulanis et curam pomeriorum habentibus ad urbem cum iumentis fructus deferentibus perueniatur. Sunt autem haec pomeria urbi pro summo munimine; nam prae densitate et arborum frequentia, et uiarum angustiis, uidebatur durum et pene impossibile, ut ab ea parte esset transitus urbem adire uolentibus. Per haec tamen loca decretum erat nostris principibus ab initio exercitus introducere, et ad urbem patefieri accessum; ex causa gemina, tum ut occupatis munitioribus locis, et in quibus populo Damasceno maior erat fiducia, quod superesset, leue uideretur et compleretur facilius; tum ut expeditionibus, fructuum et aquae non deesset commoditas. Immittit ergo primus Hierosolymorum rex, per illas pomeriorum angustiores semitas, suas acies; sed uix et cum multa difficultate procedere poterat exercitus, tum uiarum impeditus angustiis; tum eorum qui in uirgultis latebant, insidiis lacessitus; tum etiam manifesto hostium qui aditus obsederant, et uiarum praeoccupauerant anfractus, conflictu. Egressus enim erat unanimiter ciuitatis populus, et in praedicta descenderat pomeria, ut tam occultis quam manifestis congressionibus exercitum transire prohiberet. Erant praeterea, intra ipsa pomeriorum septa, domus eminentes et excelsae, quas uiris pugnaturis communierant, quorum possessiones erant uicinae: unde sagittis et aliorum immissione telorum, hortorum septa tuebantur, neminem accedere permittentes; sed et publicam uolentibus transire uiam reddebant eminus sagittis ualde periculosam. Nec erant tamen ex una tantum parte nostris praedictorum formidabiles insidiae; sed ex omni latere par erat incautis periculum, et suspectum aeque improuisae mortis discrimen. Erant nihilominus et secus muros interius latentes uiri cum lanceis, qui per specularia modica, in muris ad hoc studiosius ordinata, unde uidere transeuntes poterant, minime uero ipsi uideri, praetereuntes confodiebant ex latere: quo casu plurimi dicuntur illa die miserabiliter occubuisse. Sed et aliae innumerabiles non defuerunt inter illas angustias periculorum transire uolentibus species. [17,4] CAPUT IV. Hoc igitur intelligentes nostri, instant acerbius et effractis hortorum uiolenter claustris, pomeria certatim occupant; et quos intra septa uel in huiusmodi domibus reperiunt, gladiis transuerberant, aut in uincula captos coniiciunt. Quod audientes qui ad simile opus exierant, aliorum exemplo timentes interire, relictis hortis, cateruatim in urbem se recipiunt; sicque illis in fugam uersis, aut peremptis gladio, liber nostris ad anteriora patuit aditus. Equestres porro tam ciuium, quam eorum qui eis in subsidium uenerant, copiae, intelligentes quod ad obsidendum urbem per illas partes noster uenturus esset exercitus, ad amnem qui urbem praeterlabitur, accesserant, ut arcubus et balistis expeditiones ex itinere fatigatas, et prae sitis angustia laborantes, arcerent a flumine et aquarum maxime necessariam negarent sitientibus commoditatem. Nostri uero ad releuandam sitim, quam ex laboris difficultate et ex pulueris nube densa, equorum hominumque pedibus agitati, collegerant, ad fluuium quem uicinum audierant properantes, ubi secus ripam uiderunt tantam hostium multitudinem, substiterunt ad modicum; tandemque collectis uiribus, necessitate uires et audaciam ministrante, semel et secundo, sed frustra aquas sibi uindicare nituntur. Dumque circa id Hierosolymorum rex cum suis plurimum desudat et frustra laborat, nuntiatur domino imperatori qui posterioribus praeerat agminibus, sciscitanti: Quaenam esset causa quare non procederet exercitus? quod hostes, fluuium obtinentes, nostros non permittebant accedere. Quo cognito, ira succensus, per medias regis Francorum acies usque ad conflictum eorum qui pro flumine contendebant, cum suis principibus celer peruenit. Ubi tam ipse quam sui de equis descendentes, et facti pedites (sicut mos est Teutonicis, in summis necessitatibus bellica tractare negotia) obiectis clypeis, gladiis cominus cum hostibus experiuntur; quorum impetus, qui prius fortiter restiterant, sustinere non ualentes, in fugam uersi, flumina deserunt, in urbem cum summa uelocitate se conferentes. In quo congressu, domini imperatoris factum saeculis memorabile dicitur accidisse; nam uni de resistentibus, uiriliter et strenue dimicanti, quamuis loricato, uno ictu caput, collum, cum sinistro humero et brachio cohaerente, simulque partem subiecti lateris dicitur amputasse. Quod factum ciues, tum qui hoc uiderant, tum eos qui ex aliorum relatione id ipsum cognouerant, in tantam deiecit formidinem, ut et de resistendo et de uita penitus desperarent. [17,5] Obtento igitur flumine et ripa liberius concessa, longe lateque secus urbem castrametantur; et tam pomeriis uiolenter expugnatis quam fluminis libere pro arbitrio usi sunt commoditate. Attoniti ergo ciues, et exercitus nostri et numerum stupentes et uirtutem, de uiribus suis coeperunt diffidere, quasi resistere non ualentes; timentesque subitas nostrorum irruptiones, nihil tutum reputant, dum ad mentem reducunt, quales eos hesternis congressionibus sint experti. Habita igitur deliberatione, usi ea quae miseris et afflictis rebus solet adesse, solertia, et ad ultima recurrentes argumenta, omnes uicos ciuitatis, ex ea parte, in qua nostri castra locauerant, magnis et proceris contexunt trabibus; in eo solo spem habentes, ut dum nostri circa effringenda repagula huiusmodi laborarent, ipsi per partem oppositam, cum uxoribus et liberis egrederentur fugientes. Videbatur satis in expedito, si propitia nobis esset Diuinitas, quod urbem in uicino obtenturus esset populus Christianus; sed aliter uisum est ei qui terribilis est in consiliis super filios hominum. Nam dum, ut diximus, ciuitas in arcto constituta esset, nec eius ciues resistendi aut salutis spem haberent ullam, sed compositis sarcinis migrare e loco disponerent, peccatis nostris exigentibus, coeperunt de nostrorum praesumere cupiditate; et pecuniarum interuentu, eorum expugnare animos sunt aggressi, quorum corpora posse uinci diffidebant; tota enim sollicitudine in argumenta uaria se attollentes, quibusdam de principibus promissa et collata infinitae quantitatis pecunia, ut eorum studio et opera obsidio solueretur, ut Iudae proditoris officio fungerentur persuaserunt. Hi ergo datis et pollicitis corrupti, et uitiorum omnium fomitem, cupiditatem secuti, in id sceleris descenderunt, ut regibus et peregrinis principibus, de eorum fide et industria confidentibus, impiis suggestionibus persuaderent ut, relictis pomeriis, in oppositam ciuitatis partem transferrent expeditiones; et ut dolum quocunque colore tegerent, allegant in opposita ciuitatis parte, quae austrum respicit et quae ad orientem, nec pomeria esse, quae urbi sint pro robore; nec ad murum expugnandum, uallo uel flumine impediri accessum. Murum quoque asserunt humilem, et ex crudis compactum lateribus, primos uix posse impetus sustinere. Ibi nec machinis, nec multo opus esse conamine dicunt, sed statim primis congressionibus manibus murum deiici, et in ciuitatem irrumpere non esse difficile. Horum autem ad hoc solum properabat intentio, ut exercitus ab ea parte, qua locatus erat, quaque ciuitas maxime premebatur, et diu tolerare neque poterat, amouerent, scientes quod in opposita parte perseuerare, et obsidionem continuare non possent. Crediderunt ergo tam ipsi reges, quam totius primores exercitus, et loca quae prius cum multo sudore, et multa suorum strage occupauerant, deserentes, uniuersas transferunt legiones; et in opposita ciuitatis parte praeuiis seductoribus castrametati sunt. Ubi uidentes se ab aquarum commoditate longe positos, fructuum quoque ubertate carere, et iam deficere penitus alimenta, dolum intercessisse; et malitiose a locis uberibus se translatos, licet sero, conqueruntur. [17,6] CAPUT VI. Deficiebat ergo uictus in castris; nam spe subito obtinendi ciuitatem, sicut eis persuadebatur antequam iter arriperent, ad paucos dies sufficientia detulerant alimenta; et maxime peregrini, quibus non multum poterat imputari, tanquam locorum ignaris. Persuasum namque illis fuerat quod primis congressionibus statim, et sine difficultate urbem essent obtenturi; interimque fructuum alimonia, qui gratis occurrerent, etsi alius omnino deesset uictus, magnum posse ali exercitum asserebant. Quid ergo faciant dubii, et in secreto et in publico deliberant. Redire enim ad loca unde exierant, durum uidebatur et impossibile; nam, nostris egredientibus, statim hostes, ut uiderunt effectui mancipatum quod cupierant, multo fortius quam ante eadem loca ingressi, communierant uias quibus nostri prius introierant; obiectis trabibus et molibus magnis praestruxerant, sagittariorum immittentes manum infinitam, qui ab ingressibus arcerent ingredi cupientes. Rursum ex ea parte in qua castra locauerant, urbem impugnare, moram uidebatur exigere; sed ferias longiores uictus inopia non indulgebat. Colloquentes itaque peregrini principes ad inuicem, uidentesque manifestam illorum, quorum fidei animas suas et negotia commiserant, malitiam, scientes quod non proficerent, redeundum esse decernunt, fraudes eorum qui eos seduxerant detestantes. Sic igitur reges et principes, quantos a saeculis non legimus conuenisse, confusione induti et reuerentia, peccatis nostris exigentibus, infecto negotio, redire compulsi, eadem uia qua uenerant, in regnum sunt reuersi. Qui deinceps, non solum quandiu in Oriente moram egerunt, nostrorum principum uias omnes suspectas habebant; et eorum merito, tanquam malitiosa nimis declinabant consilia, circa regni negotia tepidos se exhibentes; uerum, postquam ad eorum regiones eis datum est reuerti, susceptarum perpetuo memores iniuriarum, eorumdem principum abominati sunt malitiam. Nec se solos, uerum etiam et alios, qui non interfuerant, circa amorem regni efficiebant remissiores: ita ut iam de caetero, neque tot, neque feruentes adeo, huius peregrinationis uiam arriperent, et aduenientes etiam nolentes eorum illaqueari fraudibus, domum citius redire etiam hodie contendant. [17,7] CAPUT VII. Memini me frequenter interrogasse et saepius prudentes uiros, et quibus illius temporis solidior adhuc suberat memoria, et ea maxime intentione ut compertum historiae mandarem praesenti, quaenam tanti mali causa fuerit et qui tanti sceleris fuerint auctores; et quomodo tam detestabilis conceptus effectui potuit mancipari. In assignatione autem causae dissonas inueni relationes; nam quorumdam erat opinio quod comitis Flandrensium factum quoddam occasionem praestiterat huic malo; is namque, ut praemisimus, in eo fuit exercitu. Qui, postquam nostrae legiones ad urbem praedictam accesserunt, et iam uiolenter obtentis pomeriis et flumine, obsessa est ciuitas, ad singulos regum dicitur singillatim et seorsum accessisse, et profusis precibus postulasse, ut capta ciuitas ei daretur; et hoc etiam dicitur impetrasse, quod audientes regni nostri quidam proceres, consentientibus etiam aliorum nonnullis, indignati sunt quod tantus princeps, et cui sua poterant sufficere, et qui gratis Domino militare uidebatur, regni tantam portionem sibi dari postulabat; sperabant enim sibi accrescere, quidquid per istorum principum operam et laborem regno incrementi accederet. Unde indignati, in hoc tam piaculare descenderunt flagitium, ut mallent eam hostibus conseruare quam ut comiti praedicto cederet in sortem. Indignum enim eis admodum uidebatur ut qui tota uita sua regno militantes, infinitos labores pertulerant aliis qui recentes aduenerant, tantorum fructus laborum colligentibus, ipsis neglectis et absque remunerationis spe, quam diu et ex meritis uidebantur collegisse. Alii dicunt principem Antiochenum indignatum quod rex Franciae ita ab eo diuertisset, et beneficiorum suorum immemor, in nullo eum iuuisset, quibusdam mandasse in exercitu principibus, et obtinuisse, quatenus eius gratia efficeret, ne conatus eius finem sortiretur optatum, et ut ita procurarent, ut infecto negotio redire cogeretur inglorius. Alii dicunt omnino nihil aliud intercessisse, nisi quod ab hostibus infinita sint redempti pecunia, qui hoc tam ingens procurauerunt malum; et pro summo solent recitare miraculo, quod postmodum tota illa male sumpta pecunia, inuenta est reproba et penitus inutilis. Qui autem fuerint tam detestabilis ministri sceleris, uaria multorum nihilominus fuit opinio, sed mihi pro certo compertum non est. Quicunque tamen sunt, sciant quod pro meritis digna quandoque praemia reportabunt, nisi misericors Dominus condigne satisfacientibus clementer indulgeat. Ita ergo, ut praemisimus, nostri sunt sine gloria reuersi. Laetata est ergo Damascus in profectione ipsorum, quia incubuit timor eorum super eos; nostris autem e diuerso, uersa est in luctum cithara; et facti sumus canticum hostium nostrorum tota die. Reuersi itaque in regnum praedicti reges, iterum conuocato procerum coetu, aggredi conantur (sed incassum) factum aliquod, in quo memoriam suam posteris possint reddere commendabilem. Erant nonnulli qui suggererent circa Ascalonam, quam adhuc detinebat populus infidelis, quae quasi in regni medio sita erat, et ad quam sine difficultate poterant uniuersa deferri necessaria, ponendam obsidionem; facileque esse dicebant, et in promptu, ut cultui restitueretur Christiano; sed post multa huiusmodi uerba, sicut et praedictus conceptus passus est aborsum; et dum adhuc ordiretur, succisus. Iratus enim Dominus omnes eorum conatus uidebatur euacuare. [17,8] CAPUT VIII. Videns igitur dominus Conradus imperator quod ei gratiam suam subtraxerat Dominus, et in regni negotiis ei procedere negabatur, parato nauigio, sumptaque licentia, in regnum proprium est reuersus. Quo perueniens, infra paucos annos apud Bauenberg mortuus est, ubi et magnifice in ecclesia maiori sepultus est: uir pius et misericors, corpore conspicuus, generositate insignis, rei militaris ad perfectum habens experientiam, uita et moribus per omnia commendabilis, cuius memoria in benedictione est. Cui dominus Fredericus Sueuorum dux illustris, qui eiusdem peregrinationis comes adhaeserat indiuisus, ex fratre primogenito nepos (cuius supra fecimus mentionem) inclytae indolis adolescens, in imperio successit, qui hodie Romanum strenue et feliciter administrat imperium. Dominus uero rex Francorum, peracto apud nos unius anni curriculo, circa transitum uernalem, Pascha Hierosolymis celebrato, cum uxore et principibus suis ad propria reuersus est. Quo perueniens, iniuriarum memor, quas in uia et in toto peregrinationis tractu, uxor ei irrogauerat, in praesentia pontificum regni sui solemniter celebrato diuortio, ab uxore, titulo consanguinitatis obiecto, diuertit. Quam protinus sine temporis interuallo, Henricus Normanniae dux et Andegauensium comes, antequam in Aquitaniam suam, quae ei paterna erat haereditas, se reciperet, duxit uxorem. Qui statim ea ducta, domino Stephano Anglorum regi, sine liberis sexus melioris defuncto successit in regno. Dominus uero rex Francorum, Hispaniarum imperatoris filiam, Mariam nomine, uirginem Deo placitam, moribus et sancta conuersatione commendabilem, secundis uotis felicior, sibi matrimonio copulauit. [17,9] CAPUT IX. Ab ea die coepit Orientalium Latinorum manifeste deterior fieri conditio; nam nostrorum principum et regum maximorum, qui Christiani populi uidebantur bases esse solidiores, uiderunt hostes nostri, et subsannauerunt labores sine fructu, sine effectu conatus, uires attritas, confractam gloriam; et quorum sola nomina hostibus nostris prius erant formidini, nunc praesentiam sine damno despexerant; unde in tantam elati sunt praesumptionem et audaciam, ut iam de caetero nec eorum uires haberent suspectas, nec nostris instare solito acerbius uererentur. Inde fuit, quod statim post utriusque regis discessum, Noradinus, Sanguini filius, cuius superius fecimus mentionem, conuocata infinita Turcorum ex omni Oriente manu, circa partes Antiochenas coepit solito proteruius desaeuire; uidensque Latinorum terram principum auxilio destitutam, apposuit etiam castrum, cui nomen Nepa, obsidere. Quod postquam domino Raimundo principi Antiocheno plenius innotuit, sicut homo animosus et impetuosus, nec alterius consilio in huiusmodi regebatur, non exspectato suorum equitum, quos euocari praeceperat comitatu, cum paucis imprudens ad partes illas accelerat; et adhuc in obsidione perseuerantem, circa praedictum municipium inuenit Noradinum. Qui audiens principem aduenire, timens ne maiores secum traheret copias, exspectare et cum eo congredi ueritus, ab obsidione discessit, in loco tuto se conferens, et exspectans, et frequentibus nuntiis doctior fieri cupiens, qualia secum princeps traxerat auxilia, et utrum maiora accederent adminicula. Princeps uero praesenti successu elatus et de se, more solito, plus aequo praesumens, coepit se habere incautius; et dum haberet finitima praesidia in quibus se indemnem cum suis poterat conseruasse, et suos reduxisse incolumes, maluit se campis credere patentibus; indignum iudicans ut illius timore uideretur cessisse uel ad tempus; et hostium maluit patere insidiis. Ea igitur nocte, uidens Noradinus nullas principi uires accreuisse maiores, sperans cum suis eas quas secum adduxerat, facile superaturum, principis comitatum uallat, per gyrum agminibus dispositis; et in modum urbis obsidet. Mane autem facto, uidens princeps hostium multitudinem, et de uiribus suis, licet sero diffidens, dubitare coepit; tamen acies instruit, militiam ordinat, tanquam cominus cum hostibus congressurus. Inito itaque praelio, qui cum eo erant, uiribus impares, hostium non ferentes multitudinem, principe cum paucis relicto, in fugam uersi sunt. Princeps uero tanquam magnanimus, et in armis singulariter strenuus, uiriliter decertans, in media hostium strage quam exercuerat, caedendo fatigatus et exhaustus spiritu, gladiis confossus interiit; cuius caput cum brachio dextro a corpore separantes, reliquum corpus mutilum, inter alios uita priuatos, reliquerunt. Cecidit ibi inter alios uir magnus et potens, suae perpetuo lugendus regioni, dominus Rainaldus de Mares, cui comes Edessanus filiam suam uxorem dederat. Ceciderunt et alii nobiles nonnulli, quorum nomina non tenemus. Fuit autem dominus Raimundus uir magnanimus, rei militaris experientissimus, hostibus supra modum formidabilis, parum tamen felix, cuius multa quae in principatu strenue et magnifice gessit opera, speciales exigunt tractatus; sed nos ad prosequenda communia festinantes, in singulis huiusmodi negotiorum articulis immorari, et his stylum committere non ualemus. Occisus est autem anno ab Incarnatione Domini 1148, principatus eius anno tertiodecimo, mense Iunio, uicesima septima die mensis, die festo Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, inter urbem Apamiam et oppidum Rugiam, in eo loco qui dicitur Fons-muratus. Cuius corpus quibusdam notis et cicatricibus cognitum, inter caeterorum defunctorum corpora repertum, Antiochiam delatum est, et in uestibulo ecclesiae apostolorum Principis, inter eius praedecessores, solemnibus exsequiis sepultum. [17,10] CAPUT X. Noradinus uero in augmentum gloriae et in signum uictoriae, et quod maximus gentilitatis persecutor crederetur occidisse, caput cum manu dextera, quae ad hos usus de corpore praedicti uiri separari fecerat, ad maximum Sarracenorum principem et monarcham, calipham uidelicet Baldacensem, et alios Turcorum satrapas, per Orientem constitutos direxit. Destituta itaque tanti rectoris solatio Antiochena regio, in lamenta se dedit, fletus non cohibens et crebris suspiriis dolorem indicans, querulis quoque et lacrymosis uocibus fortis uiri egregia gesta rememorans. Nec solum finitimos mors illius audita contristauit populos; sed et longe lateque rumor hic dispersus, tam maiorum quam minorum in amaritudinem deduxit animas, et acerbo interius moerore confecit. Interea idem fidei et nominis, more patris, maximus persecutor Christiani Noradinus, uidens principem regionis, et maximam robustorum eius partem cecidisse in praelio, totamque prouinciam suo subiacere arbitrio, immissis statim expeditionibus suis, totam coepit hostiliter circuire regionem: ita ut iuxta Antiochiam pertransiens, et cuncta praestans incendio, ad monasterium Sancti Simeonis, quod inter Antiochiam et mare in montibus sublimibus situm est, ascenderet, propria in ea usus potestate, et cuncta libero tractans imperio; et inde ad mare, quod nunquam prius uiderat, descenderet, et in eo, in signum quod uictor usque ad mare peruenerat, coram suis lauaretur. Inde rediens castrum Harenc, ab Antiochia uix milliaribus distans decem, praeteriens occupat, et occupatum armis et militibus et alimentis muniens, instruit diligenter; ita ut multorum dierum posset obsidionem sustinere. Timuit ergo populus uniuersus, et humiliata est in conspectu eius terra, eo quod tradiderat Dominus in manus eius, robur militiae et principem regionis; et non erat auxiliator, nec qui contra imminentia pericula protectionis afferre posset remedium. Relicta enim erat in reipublicae et principatus administratione sola principis uxor Constantia, cum filiis duobus et filiabus totidem, adhuc impuberibus; nec erat qui principis fungeretur officio, et plebis erigeret deiectionem. Ea tamen tempestate, dominus Aimericus eiusdem ciuitatis patriarcha, uir solers et locupletissimus, strenue satis afflictae se regioni praebuit patronum; et ad conducendas militum copias, stipendia, contra morem suum non parce ministrauit, temporis satisfaciens necessitati. Porro Hierosolymorum rex audiens illarum partium pericula, et morte domini principis cognita, mente plurimum consternatus, conuocata subito militia, ut oppressis opem ferat fratribus, celer ad partes conuolat Antiochenas, et de se diffidentibus et animo deiectis propria praesentia praebuit consolationem. Collectis itaque militaribus tam suorum, quos secum traxerat, quam de tota regione auxiliis, ad resistendum inuitat; et ut resumptis cordibus respirare discant, castrum Harenc, quod superius de nouo captum diximus, obsidet. Sed post dies aliquot non proficiens, quia instructum erat diligentius, infecto negotio, Antiochiam est reuersus. Soldanus etiam Iconiensis, audita principis morte, in multitudine graui in Syriam descendit, et captis multis urbibus et castellis pluribus, Turbessel obsidet, licet comes cum uxore et liberis intus esset. Rex uero Henfredum constabularium, cum sexaginta militibus ad tuendum Hasart, interea dirigit, ne a Turcis occupetur. Tandemque comes datis Soldano captiuis omnibus quos de sua regione uinctos habebat, et duodecim equitum armis, pace facta, abeunte Soldano, ab obsidione liberatus, eodem die Hasart uenit; et inde Antiochiam, domino regi gratias pro humanitate quam in eum exercuerat, acturus properauit: inde etiam uiso rege, sumptaque ab eo licentia, cum modico quem deduxerat comitatu, ad propria reuersus est. Rex autem apud Antiochiam destitutae regionis curam agens, ad hoc moram faciens, compositis pro loco et tempore negotiis, tranquillitate aliquatenus restituta, reuocantibus eum curis domesticis, in regnum suum est reuersus. [17,11] CAPUT XI. Interea comes Edessanus, Ioscelinus iunior, uir supinus, a patria degener honestate, sordibus effluens, libidine dissolutus, spretis melioribus perniciosa sequens, putans sibi optime successisse quod princeps Antiochenus, quem odio insatiabili persequebatur, occubuerat; non multum attendens, quam uere dicatur: Tua res agitur, paries cum proximus ardet; dum Antiochiam, ut dicitur, a domino patriarcha euocatus, de nocte proficisceretur, separatus a comitatu, cum adolescente, qui eius equum trahebat, gratia, ut dicitur, aluum purgandi, et ut secretioribus naturae satisfaceret debitis, ignorantibus tam iis qui praeibant quam qui sequebantur, irruentibus in eum praedonibus, qui in insidiis latebant, captus est; ac uinculis mancipatus, Halapiam perductus est. Ubi immundarum uiarum suarum fructus colligens, squalore carceris et catenarum pondere fatigatus, anxietate spiritus et corporis iugi molestia consumptus, fine miserabili uitam finiuit. Reddita terris die, qui in eius erant comitatu, eorum quae circa ipsum acciderant penitus ignari, dominum suum quem non reperiunt, anxie quaerentes, ubi uident se inquirendo non proficere, reuersi nuntiant quid eis acciderat; et iterum repleta est stupore et exstasi uniuersa terra. Et quamuis uicinorum sinistris non nouerant condolere casibus, nunc familiaribus oppressi periculis eodem discunt experimento, quomodo doloribus sit compatiendum alienis. Tandem post dies aliquot quorum dam relatione, quibus id pro certo compertum erat, cognouerunt, quod apud Halapiam detinebatur in compedibus. Uxor uero eius, mulier pudica, sobria, et timens Deum, quales Deus amat, cum filio impubere et duabus filiabus remanserat; quae quantum potuit, consilio procerum, qui superstites erant, populum regere nitebatur: et regionis praesidia aduersus hostes, armis uiris et alimentis communire, uires transcendens femineas, satagebat. Sic igitur peccatis nostris exigentibus, utraque regio, melioribus destituta consiliis, uix in se subsistens, femineo regebatur imperio. [17,12] CAPUT XII. Dum uero haec ita circa partes aguntur Antiochenas, non multo post temporis interuallo uisitante regnum diuina clementia, erigentes se de puluere et de abiectione nimia, in qua propter sinistros casus, qui frequentes acciderant, iacere uidebantur; redeuntes ad cor tam dominus rex quam caeteri Hierosolymitanae regionis principes, ut Ascalonitas hostes immanissimos arctius cohibeant, et magis eorum periculosos refrenent impetus, Gazam urbem antiquissimam, ab Ascalona decem distantem in parte australi milliaribus, dirutam et habitatoribus carentem, reformare proponunt, ut sicut a septentrione et ab oriente fundatis in gyrum municipiis eam quasi obsederant, ita eidem ab austro simul non deesset stimulus; et ex ea quoque parte continuis impugnaretur congressionibus et frequentibus lacesseretur insidiis. Die igitur statuta, conuenit uniuersus populus, quasi uir unus, ad praedictum locum; et opus unanimiter aggressi, urbem certatim reaedificare contendunt. Fuerat autem eadem Gaza, ciuitas antiquissima, una de quinque urbibus Philistiim, aedificiis praeclara, cuius antiquae nobilitatis in ecclesiis et amplis domibus, licet dirutis, in marmore et magnis lapidibus, in multitudine cisternarum, puteorum quoque aquarum uiuentium, multa et grandia exstabant argumenta. Fuerat autem sita in colle aliquantulum edito, magnum satis et diffusum infra muros continens ambitum. Videntes autem nostri quod non satis expediret, nec fortasse praesentis temporis uires sufficerent ut tota reformaretur, partem praedicti collis occupant; et iactis ad congruam altitudinem fundamentis, opus muro insigne et turribus aedificant, et in breui, opitulante Domino, consummant feliciter. Consummatum etiam et partibus suis absolutum, de communi consilio fratribus militiae Templi custodiendum, et perpetuo cum uniuersa adiacente regione possidendum committunt. Qui tanquam uiri fortes, et in armis strenui, et commissum usque in praesentem diem fideliter prudenterque seruauerunt; et urbem praedictam frequentibus, cum occultis tum manifestis impugnationibus uiriliter afflixerunt: ita ut qui prius excurrentes et per uniuersam regionem hostiliter desaeuientes, nostris erant formidini, nunc pro summa felicitate reputent, si clausis intra moenia uiuere liceat, et quiete perfrui, pace precibus uel pretio ad tempus impetrata. Nec solum urbe praedicta, ad cuius laesionem constructum erat illud praesidium, recalcitrante, utile fuit; sed etiam ea deuicta, quasi regni limes ab austro contra Aegyptios, pro multo fuit regioni tutamine. Circa ueris autem initium, domino rege dominoque patriarcha, completo ex parte municipio interiore, relictis ibi militiae Templi fratribus, quorum diligentiae deputatum erat, Hierosolymam reuersis, accidit subsidium Aegyptiorum, quod ter uel quater in anno ad reparandas uires Ascalonitarum solemniter solebat accedere, in multitudine graui ante praedictum oppidum adesse; et oppidanis interius hostium metu congregatis, assultus hostiles multa instantia dedisse. Sed uidentes, qui militiae praeerant, quod non proficerent, cum dies aliquot in obsidione operam consumpsissent, Ascalonam profecti sunt. Ab ea itaque die, tanquam attritis uiribus et nocendi contracta licentia, coeperunt prorsus a uexatione adiacentis quiescere regionis. Sed et Aegyptiorum exercitus, qui ita frequens, ut praediximus, ciuitati iam afflictae solatium ministrabat, iam non nisi marino accedere consueuit itinere, praedicti municipii interpositas timens insidias et militiam habens suspectam. [17,13] CAPUT XIII. Inter haec, dum satis prospero cursu regni orientalis negotia procederent, et quasi quadam tranquillitate gauderet; eo minus, quod comitatus nobis deperierat et in hostium nostrorum cesserat potestatem Edessanus, regio quoque Antiochena frequentibus hostium insidiis fatigabatur; uidens inimicus homo, qui solet superseminare zizania, et nostrae inuidens prosperitati, intestinis nos tentans concutere seditionibus, quietem nostram perturbare aggressus est, cuius periculi haec fuit causa et origo. Domina Milisendis regina, inclytae recordationis et piae in Domino memoriae, defuncto marito, ut praediximus, relicta cum duobus liberis adhuc infra annos constitutis, regni tanquam iure haereditario sibi debiti curam et administrationem sortita est, filiorum legitimam agens tutelam. Hanc consilio principum regionis, strenue et fideliter, uires et animum transcendens femineum, usque ad illum diem administrauerat: filio primogenito, domino Balduino, cuius in praesenti gesta conscribimus, etiam postquam in regni sublimatus est solium, eius multum fauente et merito subiacente imperiis. Inter caeteros autem quorum opera consilioque utebatur, familiarem admodum habebat quemdam nobilem uirum, eius consobrinum, Manassen uidelicet; cui, statim post eius introitum in regnum, curam militiae tradiderat omnem et {quem} ordinauerat constabularium. Hic autem de dominae reginae gratia praesumens, nimium arrogans, ut dicitur, et regni maioribus insolenter se praeferens, nullique debitam exhibens reuerentiam, inuidiam in se nobilium regionis concitauerat maximam; et nisi dominae reginae eos cohiberet auctoritas, parati erant conceptum odium usque in opus pertrahere. Duxerat autem et domini Baliani senioris uiduam, nobilem matronam Hugonis, Balduini et Baliani Ramatensium fratrum matrem: unde sibi cumulauerat diuitias et multiplicauerat possessiones. Eorum autem qui praedictum Manassen odio prosequebantur, primus erat et affectu et opere rex ipse: asserens quod ei matris suae subtraheret gratiam et munificentiam impediret. Habebat autem super eodem facto plurimos incentores, odiorum fomitem ministrantes, quibus praedicti uiri inuisa erat potentia et molesta nimis dominatio. Hi dominum regem impellebant, ut etiam matrem a regni amoueret potestate, dicentes, eum iam ad adultam peruenisse aetatem, indignum esse ut femineo regeretur arbitrio, et regni proprii curam aliquam sibi committeret moderandam. Horum igitur et similium rex fretus consilio, proposuerat, in die festo Paschae Hierosolymis solemniter coronari; cuius gloriae, cum a domino patriarcha et a uiris prudentibus qui pacem regni diligebant, instanter rogaretur, ut matrem participem faceret, distulit praedictorum consilio, ne matrem haberet consortem, illa die qua proposuerat; et sequenti die subito, matre non uocata, in publicum processit laureatus. [17,14] CAPUT XIV. Transcursa igitur illa solemnitate, conuocato procerum coetu, praesente etiam Iuone Suessionensi comite et Galtero castellano Sancti Aldemari, matrem conuenit, et ut regnum secum diuidat instanter exigit, et auitae sibi postulat haereditatis portionem assignari. Tandem post multos hinc inde habitos deliberationis tractatus, diuisa haereditate, domino regi optione data, assumpsit sibi in partem Tyrensem et Acconensem, cum pertinentiis suis, urbes maritimas: relictis dominae reginae Hierosolyma et Neapoli, cum suis iterum pertinentiis. Sicque diuisi sunt ab inuicem, sperante populo quod pro bono pacis tolerandum esset quod sic ordinatum fuerat: quod uterque contentus esse deberet sua, quae eum contigerat, portione. Per eosdem itaque dies dominus rex nobilem quemdam et magnificum uirum dominum Henfredum de Torono, cui magnae et amplae possessiones erant in Phoenice, in montibus qui Tyrensi adiacent metropoli, ordinauit constabularium suum, et ei militiae suae curam commisit. Sed neque sic etiam quieuit dominam reginam persequentium stimulus; sed et causis leuibus uires resumens ignis, qui latuerat in fauilla, incendium maius et priore multo periculosius, coepit ministrare. Nam rex eisdem impellentibus quorum consilio prius acquieuerat, matrem iterum coepit molestare, et eam quam ex utriusque beneplacito regni obtinuerat portionem, exclusa omnino matre, sibi uindicare proposuit. Quod intelligens regina, commendata Neapoli quibusdam fidelibus suis, qui eius curam haberent, Hierosolymam se recepit. Rex uero interea congregata quanta potuit militia, praedictum Manassen in castello quodam eius, cui nomen Mirabel, obsidet; eumque ad deditionem compellens, regnum et omnem cismarinam regionem abiurare coegit: inde occupata Neapoli, matrem persequens Hierosolymam proficiscitur. Recesserant autem a domina regina, iuramentorum et fidelitatis immemores, quidam ex iis qui infra sortem eius habebant possessiones, et ei fide media erant obligati. Pauci uero ei adhaerentes, fidei seruauerant integritatem: Amalricus uidelicet comes Ioppensis, filius eius, ualde adolescens; Philippus quoque Neapolitanus, et Rohardus senior, et pauci alii quorum nomina non tenemus. Audiens itaque regina, filium cum exercitu aduenire, in arcem cum familiaribus suis et fidelibus se recepit, de praesidii munitione confidens. Dominus uero patriarcha Fulcherus, bonae memoriae, uidens tempora periculosa, et dies tentationis imminere, uolens partes suas interponere, et de iis quae ad pacem sunt rogare, assumptis sibi de clero, uiris religiosis et Deum timentibus, domino regi obuiam exiit, monens ut a prauo desistat proposito, et in finibus pactorum consistens, matrem quiete perfrui patiatur: apud quem postquam uidet se non proficere, consilium eius detestans, in urbem regressus est. Rex autem urgens propositum, ante urbem castra locat. Tandem uero ciuibus indignationem declinantibus regiam et portas aperientibus, intromissus est cum suis expeditionibus: ubi statim arcem, in quam mater se contulerat, aptatis ad eam expugnandam machinis, obsidione uallat; et more instans hostili, balistis, arcubus et iaculatoriis machinis continuas inferens molestias, obsessis requiem negat. Illi uero, omnino instanti omnino reluctantes, uim ui repellere nituntur, et quibus modis exteriores obsessos impugnare satagunt, eisdem iniurias propulsare et in hostes aequa lance damna refundere, obsessi non uerentur. Tandem cum per dies aliquot, periculose nimis hinc inde decertatum esset, cum in arcem expugnando rex non multum proficeret, nec tamen a proposito uellet desistere, intercurrentibus quibusdam pacis et gratiae reformatoribus, urbe Neapolitana cum suis finibus contenta domina regina, regni caput domino regi resignat Hierosolymam, interpositis ex parte domini regis, et praestitis corporaliter iuramentis, quod super ea possessione per eum perpetuo non deberet molestari; sicque eis in mutuam redeuntibus gratiam, quasi stella matutina in medio refulgens nebulae, regno et Ecclesiae restituta est tranquillitas. [17,15] CAPUT XV. At uero nuntiatum est regi Hierosolymorum, et fama certiore compertum quod comes Edessanus sorte tam miserabili captus erat, et regio tota absque defensoris cura, hostium late patebat insidiis; quod omnis illa prouincia, sicut et Antiochenorum partes, femineo relictae moderamini, suam exposcebant sollicitudinem; assumptis sibi Henfredo constabulario et Guidone Berytensi (nam de iis qui in portione dominae reginae erant, licet singillatim euocasset, neminem habere potuit) ad partes peruenit Tripolitanas; ubi et comitem cum suis militibus assumens, Antiochiam celer peruenit. Dicebatur enim publice, et uere sic erat, quod potentissimus Turcorum princeps soldanus Iconiensis, cum innumero equitatu ad partes illas descenderat, et fere omnem suis finibus conterminam occupauerat regionem. Non ualentes enim locorum habitatores resistere et exercituum illius sustinere potentiam, urbes et municipia uniuersa illi tradiderant, impetrantes ab eo saluum et liberum exitum cum uxoribus et liberis, et sine periculo conductum usque Turbessel; is enim locus caeteris munitior, plures habens habitatores, ubi et dominus comes iugem et manentem habebat habitationem, adhuc in tranquillo uidebatur esse. Dumque sic exceptis paucis praesidiis, uniuersam occupasset regionem, maioribus eum reuocantibus curis, domum redire compulsus est; nihilominus tamen, prouincialium aut labor est imminutus, aut remissior facta sollicitudo. Nam Noradinus molestissimus gentis nostrae persecutor et Turcorum princeps potentissimus, pene continuis incursionibus uniuersam eatenus molestabat regionem, ut extra praesidia nemo penitus auderet comparere. Sic igitur inter duas molas, miser ille populus incessanter conterebatur; et a duobus maximis principibus supra uires angebatur, quorum alterius tantum uix posset potentiam tolerare. [17,16] CAPUT XVI. Interea dominus Imperator Constantinopolitanus audiens illarum partium desolationem, unum de principibus suis, cum immensis sumptibus, et militia suorum non modica, ad praedictas partes direxerat, offerens comitissae liberisque eius annuos certae quantitatis reditus, qui eis ad honestum sufficere possent uictum in perpetuum, in recompensationem traditae sibi regionis, si praesidia quae adhuc penes se retinebat, eius imperio uellet concedere. Spondebat enim confidenter, in immensitate diuitiarum suarum spem habens, quod et illa a Turcorum incursionibus conseruaret illibata, et alia quae amiserant, facile suo restitueret imperio, si ei prouincia resignaretur. Adueniente igitur rege Antiochiam, causa cognita aduentus imperialium nuntiorum, ipsis etiam iniunctam sibi legationem aperientibus, facta est inter principes regionis illius dissensio; aliis dicentibus rem nondum in eum necessitatis articulum descendisse, ut id fieri oporteat; aliis econtra asserentibus necessarium id esse fieri, priusquam terra penitus in hostium manus tradatur. Inter has igitur deliberationis ambiguitates, cognoscens dominus rex, quod praedicta regio, in eo statu, in quo erat, diu perseuerare non posset; ipsum enim ampliorem ibi moram facere, regni propria cura non patiebatur; nec eius tot tantaeque erant uires, ut duas quindecim dierum itinere a se distantes prouincias administrare posset commode, uidensque Antiochenam quae media erat prouinciam, principis solatio iam per plures annos destitutam, in eam descendit sententiam, ut praemissis conditionibus, Graecis oppida quae supererant traderentur. Et licet non multum praesumeret, quod Graecorum uiribus in eo statu conseruari posset prouincia, maluit tamen, ut eis possidentibus iste casus accideret, quam ei periclitantis populi et terrae deficientis imputaretur ruina. Pactis igitur hinc inde iuxta praedictas conditiones, adhibito consensu dominae comitissae et liberorum eius, ad placitam consonantiam redactis, praefigitur dies, quo dominus rex, cum omni militia sua in partes illas descendat, imperatoris homines in possessionem inducat, et eis uniuersa resignet oppida. Die igitur statuta rex ex condicto assumens sibi comitem Tripolitanum, et tam suos quam Antiochenarum partium magnates, in terram comitis Edessani, Graecos secum deducens, usque Turbessel peruenit; ubi assumpta sibi domina comitissa cum liberis suis et aliis omnibus, tam Latinis quam Armenis, sexus promiscui, exire uolentibus, Graecis regionem assignat. Erant autem oppida quae a nostris adhuc possidebantur Turbessel, Hamtab, Rauendel, Ranculat, Bile, Samosatum, et fortasse alia quaedam. Quibus omnibus Graecorum potestati resignatis, ipse cum uniuerso egredi uolentium populo, cum iumentis et sarcinis eorum, quae erant multae nimis (nam unusquisque cum omni domo et familia, et supellectile uniuersa exire proposuerat) ad iter accingitur; et cum omni huiusmodi imbellis populi multitudine, et impedimentorum quantitate numerosa egredi maturat, educere uolens eos sine periculo. [17,17] CAPUT XVII. Audiens itaque Noradinus quod rex ad educendum populum ingressus fuerat et quod de conseruanda regione omnino desperantes, Graecis uiris effeminatis et mollibus, oppida resignauerant, de nostra formidine factus animosior, congregata ex uniuersis adiacentibus regionibus militia, ad easdem partes festinus descendit, uolens regi et populo de uiribus suis diffidenti et sarcinis multiplicibus impedito occurrere: ad lucrum sibi putans cedere, si tales sibi obuiam habere posset. Factumque est, quod uix ad urbem Tulupam, quae a Turbessel uix quinque aut sex distabat milliaribus, illam impotentem multitudinem adduxerat, cum ecce Noradinus uniuersam regionem suis repleuerat legionibus. Erat autem castrum illis uicinum, Hamtab nomine, per quod iter eis erat futurum: illuc nostri properare uolentes, uidentes imminere periculum, acies instruunt, ordinant agmina, tanquam mox cum hostibus commissuri. Illi uero instructis cateruis, nostrorum aduentum, tanquam de uictoria securi, auide nimis exspectabant. Accidit tamen, contra spem eorum, quod noster exercitus ad praedictum oppidum, praeuia Domini misericordia, peruenit indemnis; ubi nocte tota fessis tam iumentis quam hominibus, ad requiem concessa, conuocato procerum coetu, et de futuro in crastinum itinere deliberantes, fuerunt nonnulli de magnatibus, qui praedictum praesidium exposcerent sibi dari, arbitrantes opitulante Domino contra Turcorum incursiones uiribus propriis locum posse conseruare; quorum unus de regno erat Henfredus de Torono, uir magnificus regius constabularius; alter erat uir nobilis et potens, de principatu Antiocheno, Robertus uidelicet de Surda ualle. Sed uidens dominus rex neutrius uires aut potentiam ad praedictum opus sufficere, spreto utriusque uerbo tanquam inutili, pactis insistit perseuerans; et tradito Graecis municipio, populum praecipit ad iter accingi. Videre erat ibi uiros nobiles, et inclytas cum ingenuis uirginibus et paruis pueris matronas, natale solum, auita domicilia, cognatam regionem, singultibus et lacrymosis deserere suspiriis, et transmigrationem ad populum alterum cum fletibus et lamentis inire. Non erat pectus ita ferreum, cuius interiora non mouerent fletus et lacrymae, et querulae uoces populi transmigrantis. Luce igitur terris reddita, compositis sarcinis, rursum iter arripiunt: et ecce ex utroque latere hostium acies iunctis agminibus, incedebant, in comitatum nostrorum parati ex omni parte irruere. Nostri ergo hostium uidentes agmina et grauem multitudinem, de quingentis equitibus, quos habebant, instaurant acies et incedendi ordinem assignant instauratis. Dominum itaque regem praeire iubent, ut agmina praecedat et turbis pedestribus gradiendi modum assignet; comite Tripolitanum et Henfredum regium constabularium posteriores iubent tueri partes, et ut cum maioribus et fortioribus militum copiis hostium sustineant impetus, et eorum a plebe arceant uiolentiam; Antiochenos uero magnates a dextris et a sinistris collocant, ut positae in medio multitudini, undique per gyrum non deesset robur fortium, et armata militia. Sic igitur, et eodem ordine tota die nostris gradientibus usque ad solis occasum intolerabiles nostris non defuerunt molestiae, frequentes impetus, pugna iugis, congressiones continuae. Tanta autem erat immissarum in exercitu numerositas sagittarum, ut omnes sarcinae, ericii more, sagittis uiderentur consitae; praeterea puluis, calor quoque, qualem solet Augustus ministrare, sitis quoque aspera, plebem supra uires fatigabat; tandem sole iam ad occasum declinante, Turci secum non habentes uictualium quidpiam, amissis de exercitu suo nonnullis nobilibus, dato ad reditum signo, nostros insequi desinunt, eorum stupentes incomparabilem instantiam et perseuerantiam. Dumque Henfredus constabularius, arcu abeuntes persequitur, aliquantulum a comitatu remotior, accessit ad eum miles quidam de hostium numero, qui repositis armis et iunctis alternatim ad latus manibus, signum exhibet reuerentiae. Is porro cuiusdam potentissimi Turcorum principis, qui eidem constabulario fraterno foedere iunctus erat et in eo tenacissimus, domesticus erat et familiaris, ab eodem missus, ut eum uerbis eius salutaret, et de statu hostilis exercitus eum redderet doctiorem. Refert autem Noradinum cum suis in proposito habere ea nocte ad propria maturare reditum; defecerat enim in castris eius omnis penitus alimonia, unde eos diutius non poterant insectari. Sic igitur illo redeunte ad propria, constabularius in castra se recipit; et uerbo quod audierat, domino regi communicato, instante iam nocte, in loco qui dicitur Ioha, castrametatus est populus uniuersus. In sequentibus diebus, populo sine molestia per siluam quae dicitur Marris, et usque ad loca nostrae ditioni subdita traducto, dominus rex in Antiochiam se recepit. Videns igitur Noradinus terram comitis, Latinorum auxilio destitutam, de Graecorum mollitie, quibus commissa erat, praesumens, frequentibus irruptionibus, et quas Graeci non satis supportare nouerant, eam coepit aggrauare. Tandemque immissis exercitibus copiosis, obsidione uallans oppida, Graecis uiolenter exclusis, infra annum uniuersam occupauit regionem. Sic igitur prouincia opulentissima, riuis, siluis et pascuis laetissima, ubere gleba diues, et omnibus redundans commoditatibus, in qua quingenti equites sufficientia habebant beneficia, peccatis nostris exigentibus, in hostium manus deuenit, et a nostra iurisdictione usque in praesentem diem facta est aliena. Decesserunt itaque Ecclesiae Antiochenae in partibus illis tres archiepiscopi, Edessanus, Hieropolitanus et Coricensis; quorum Ecclesias etiam nunc infidelitas detinet, et gentilis superstitio, licet inuitas. [17,18] CAPUT XVIII. Interea dominus rex Hierosolymorum Balduinus, pro urbe Antiochena, et eius adiacente dioecesi plurimum sollicitus, ne principis destituta solatio, sicut et terra comitis, de qua praediximus, in manus hostium, sorte descendat miserabili, et populo Christiano simul cum iactura intolerabili, amplius accedat confusio; uidensque sibi liberum non esse, reuocante eum regni cura, moram ibi habere longiorem, dominam principissam saepius commonet ut unum de nobilibus sibi, cui nubat, eligat uiris, cuius consilio et opera principatus regatur. Erant autem eo tempore inclyti et nobiles uiri in eadem regione, domini regis castra sequentes, dominus uidelicet Iuo de Neella, comes Suessionensis, uir magnificus, prudens et discretus, cuius in regno Francorum plurima erat auctoritas; Galtherus quoque de Falcunberga, castellanus Sancti Aldemari, qui postea fuit Tiberiadensis dominus, ipse quoque uir prudens, urbanitatis eximiae, prouidus in consiliis et in armis strenuus; dominus quoque Radulphus de Merlo, uir summe nobilis, et armorum usum habens, et prudentia multa conspicuus; quorum quilibet ad procurandam regionem, merito uidebatur sufficiens. Illa autem uincula timens coniugalia, solutamque ac liberam uitam praeponens, non multum attendebat quid populo expediret, circa id plurimum sollicita, ut carnis curam perficeret in desideriis. Rex autem eius intelligens propositum, apud Tripolim principibus utriusque tam regni quam principatus, curiam indicit generalem. Ad quam tam dominum Antiochenum patriarcham cum suffraganeis suis, quam dominam principissam cum suis proceribus inuitat; interfuit autem et mater eius, domina regina Milisendis, et regni principes eam secuti. Ubi cum de publicis negotiis diligens habitus esset tractatus, uentum est ad negotium principissae; sed neque tunc uel rex, uel comes, eius sanguinei; uel regina, uel comitissa Tripolitana, ambae eius materterae, in hoc eam potuerunt inducere, ut sibi et regioni in hac parte uellet prouidere. Dicebatur autem et patriarchae niti consilio, qui tanquam uir argutus et uersipellis, ut liberius interim tota terra dominaretur, cuius rei cupidus erat nimis, in hoc eam dicebatur errore fouere. Cum ergo nihil in eo proficerent, soluta curia, ad propria quisque reuersus est [17,19] CAPUT XIX. Erat autem illis diebus, inter dominum comitem et eius uxorem, dominae Milisendis reginae sororem, ex zelo maritali orta simultas; cuius sedandae gratia, et ut principissam neptem suam uideret, domina Milisendis aduenerat. In qua resarcienda gratia, cum ipsa iterum non multum profecisset, sororem, rediens, deducere secum decreuerat, et in hoc procinctu ambae erant urbem Tripolitanam iam egressae. Comes autem proficiscenti principissae comitem se ad tempus dederat, a qua sumpta licentia, post modicum reuersus est interuallum; qui, dum portam ciuitatis ingrederetur, nihilque omnino casus timeret sinistri, in introitu portae, inter murum et antemurale, Assissinorum gladiis confossus, miserabiliter interiit. Cecidit autem et cum eo inclytus et nobilis uir, cuius superius fecimus mentionem, dominus Radulphus de Merlo, cum quodam milite suo, quorum uterque domino comiti in ea profectione casu se dederat consortem. Rex autem in ciuitate securus aleam ludebat, recreationi dans operam, horum omnium ignarus. Commota est ergo uniuersa ciuitas, nece comitis audita; et ad arma populus conuolans, quemcunque alienum a lingua nostra, uel habitu reperit, putans sicarios qui hoc malum commiserant inuenire, gladio percutit, et mortem omnibus irrogat indifferenter. Interea rex repentinis excitus clamoribus, morte comitis intellecta, tristis admodum, et mente plurimum consternatus, lacrymas et suspiria non ualens cohibere, matrem et materteram mox praecipit reuocari. Quibus reuersis, post multa lamenta et fletus uberes, corpore cum debita exsequiarum magnificentia sepulturae tradito, praecipiente domino rege, cuncti proceres illarum partium, dominae comitissae et liberis eius fidelitatem exhibuerunt. Erat autem domino comiti, filius ei aequiuocus, nomine Raimundus, uix annorum duodecim; et filia nomine Milisendis, fratre natu posterior. His ergo sic compositis, rex cum matre et principibus suis in regnum reuersus est. [17,20] CAPUT XX. Non multo uero post interiecto temporis interuallo, quidam nobiles Turcorum satrapae, uiri potentes, et apud suos egregii nominis, quibus cognomen est Hiaroquin; quorum sancta ciuitas, antequam a Christianis liberaretur, dicitur fuisse haereditas; hortante matre et eorum improperante ignauiam, quod tandiu ab haereditate auita se paterentur esse extorres, collecta infinita Turcorum multitudine Hierosolymam uenire et eam quasi iure haereditario sibi debitam uindicare proponunt. Assumptis ergo sibi ingentibus militarium uirorum copiis, matrem longaeuam continuis exhortationibus id monentem secuti, iter arripiunt propositum, si Dominus ita permiserit, prosecuturi. Peruenientes igitur Damascum, ibi ad reparandos exercitus et uires recreandas moram facientes aliquam, uolentibus Damascenis eorum insipiens reuocare consilium, non acquieuerunt; sed resumptis uiaticis et compositis iterum sarcinis, quasi de proposito non diffidentes, uersus Hierosolymam proficiscuntur. Tandem transito Iordane cum uniuersis cohortibus suis montana conscendentes, in quibus sita est praedicta ciuitas, in montem Oliueti, qui mons conterminus praedictae supereminet urbi, se contulerunt; ita ut inde loca omnia uenerabilia, et maxime Templum Domini, quod in summa et praecipua habent reuerentia, et uniuersam urbem eis daretur liberis prospectibus intueri. Quod uidentes qui in urbe erant residui; nam maxima totius regionis militiae pars apud Neapolim conuenerat, timens, quia urbs sine moenibus erat, ne illuc aduenientium hostium se conferret multitudo, inuocato de coelis auxilio, arma corripiunt, et certatim egressi, in hostes properare et cum eis committere uotis ardentibus accelerant. Est autem uia, quae ab Hierosolymis descendit in Iericho, et inde ad Iordanem, inaequalis plurimum, locis saxosis et praecipitiis periculosa frequentibus; ita ut, nihil etiam timentibus et liberum habentibus transitum, molestum semper soleat ascendentibus uel descendentibus praestare accessum. In hanc ergo ingressi, dum nostrorum acies acrius instantes inordinate fugiunt, praecipitiis et locis angustis nullam ad fugiendum habilitatem concedentibus, multi sine gladio pereunt praecipitati. Qui uero loca planiora secuti, fugae tentabant insistere, nostrorum gladios incurrentes, saucii lethaliter in mortem nihilominus dabantur praecipites. Equi uero eorum itineris longitudine et laboris difficultate fatigati, uiarum non ferentes asperitatem, sessoribus suis, omnino deficientes, negabant obsequium: unde facti pedites, armis onusti et usum laboris non habentes, nostrorum subsequentium gladiis tanquam pecudes deputantur. Fit ergo tanta tam equorum quam hominum strages, his praedictis casibus, quod prae multitudine peremptorum, ad insequendum qui praeibant impediretur transitus. At uero nostri tanto auidius insectantes, spretis spoliis, et manubias declinantes, caedi acrius instant, pro summo lucro reputantes, hostium sanguine cruentari. Qui uero apud Neapolim conuenerant, scientes praedictos hostes ad nos ingressos, unanimiter egredientes, ad Iordanis fluenta hostibus occurrentes certatim conuolant, ut uada occupent et impediant transire uolentes: ubi eos qui insectantes effugerant, incautos reperiunt et confodiunt ex latere irruentes. Facta est ergo illa die manus Domini super eos, ita ut, sicut scriptum est: Residuum locustae comederet bruchus. Nam qui equorum uelocitate, aut aliqua industria insectantes uidebantur declinasse, occurrentium ex latere gladiis caedebantur. Si qui uero agmina praeeuntes, Iordanem ingressi fuerant, uadorum ignari, undis rapiebantur tumentibus, flumine suffocati. Sic igitur qui in multis millibus ascenderant, in spiritu uehementi, in equitatu suo spem habentes, ad modicum redacti numerum, confusione induti et reuerentia, ad propria sunt reuersi. Dicuntur illa die ex eis caesa esse ad quinque millia. Factum est autem hoc anno ab Incarnatione Domini 1152, IX Kalend. Decembris, regni uero domini Balduini regis quarti, anno nono. Nostri ergo hostium onusti spoliis, et uberes de tropaeo manubias agentes, solemnes Domino laudis hostias immolaturi, Hierosolymam reuersi sunt. [17,21] CAPUT XXI. Collata igitur nostris diuinitus praedicta uictoria, erecti in spem bonam, Domino corda eorum dirigente, apponunt unanimiter, communicato tam maiorum quam minorum consilio, hostes eorum qui in uicino constituti erant, quique nostris saepius grauia inferebant pericula, Ascalonitas uidelicet, aliquo modo laedere. Idque uisum est pro tempore expedientius, ut pomeria ciuitati adiacentia, unde ciuibus multa erat commoditas, in manu forti exstirpare niterentur, et in parte saltem hostes proteruos damnificare. Iuxta quod propositum, collectae unanimiter in manu ualida ante urbem praedictam uniuersae regni copiae, arbitrati sufficiens esse, si effectui possent mancipare propositum. Sed praesentibus nostris ante urbem, adfuit mirabiliter diuina clementia, quae eos ad maiora coepit ex insperato accendere. Nam, postquam ante urbem nostrae constiterunt acies, tantus ciues pauor inuasit, quod infra urbem omnes se receperunt certatim; nec inuentus est uel unus, qui extra moenia nostris se daret obuiam. Unde sumpta occasione ex eo quod ita deterriti uidebantur, dirigente eos diuina gratia, adiiciunt urbem obsidione uallare. Missisque nuntiis per uniuersos regni fines, praecipiunt euocari eos qui domi remanserant, ut omnes unanimiter die praefixa adesse non differant, propositum quale Deus eis inspirauerit, aperientes. Qui ergo uocati fuerant, gratulabundi et sine mora conuenientes, ad eos qui se praecesserant, adiuncti sunt, castra cum aliis circa urbem locantes. Et ut firmum esset quod aggrediebantur, et de perseuerantia in proposito nulli dubitare liceret, iuramentis exhibitis corporaliter se inuicem obligant, quod ante urbem captam ab obsidione non desistant. Conuocatis igitur uniuersi regni uiribus et populo unanimiter conueniente, dominus rex dominusque patriarcha, cum aliis tam saecularibus quam ecclesiasticis regni principibus, signum Dominicae crucis uiuificum et uenerabile secum habentes, ante urbem praedictam felicibus auspiciis, VIII Kalendas Februarii, castrametati sunt. Interfuerunt autem de Ecclesiarum praelatis, dominus Hierosolymorum patriarcha Fulcherus, dominus Petrus Tyrensis archiepiscopus, dominus Balduinus Caesariensis archiepiscopus, dominus Robertus Nazaraenus archiepiscopus, dominus Fredericus Acconensis episcopus, dominus Geraldus Bethlehemita episcopus: abbates etiam nonnulli: Bernhardus etiam de Tremelai magister militiae Templi et Raimundus magister domus Hospitalis. De principibus autem laicis: Hugo de Ibelim, Philippus Neapolitanus, Henfredus de Torono, Simon Tiberiadensis, Gerardus Sidoniensis, Guido Berithensis, Mauritius de monte Regali, Rainaldus de Castellione, Gauderus de Sancto Aldemaro, qui duo apud dominum regem stipendia merebant. Ordinatis itaque compositisque per gyrum tentoriis et principibus certis congruisque mansionibus dispositis, coepto fideliter insistunt operi, tanto labori debitam deuote et prudenter impendentes sollicitudinem. [17,22] CAPUT XXII. Est autem Ascalona una de quinque Philisthiim urbibus, in littore maris sita, formam habens se micirculi, cuius chorda siue diameter, secus littus maris iacet; circumferentia uero, siue arcus, super terram ad orientem respiciens. Iacet autem tota ciuitas quasi in fouea, tota decliuis ad mare, aggeribus undique cincta manufactis, supra quos moenia, sunt, cum turribus frequentibus, opere solido, duritiem lapidis uincente coemento nexorum; muris debita spissitudine latis et congrua proportione sublimibus; uerum etiam et antemuralibus, eadem soliditate fabrefactis, cincta est per gyrum, et communita diligentius. Fontes autem neque infra murorum ambitum, neque sibi uicinos habent aliquos, sed puteis tum extra, tum inferius, aquas sapidas et ad potum habiles ministrantibus abundat: cisternas quoque aquarum pluuialium receptiuas, ad maiorem cautelam, ciues interius construxerant nonnullas. Erant autem et in murorum ambitu portae quatuor, turribus excelsis et solidis diligentissime communitae; quarum prima quae ad orientem respicit, dicitur Porta maior, cognomento Hierosolymitana, eo quod urbem sanctam respiciat, habens circa se duas turres altissimas, quae quasi robur et praesidium subiectae uidentur praeesse ciuitati; haec ante se tres aut quatuor in antemuralibus portas habet minores, quibus ad eam per quosdam anfractus peruenitur. Secunda est quae ad occidentem respicit, et dicitur Porta maris, eo quod per eam ad mare ciuibus pateat egressus. Tertia ad austrum, Gazam urbem, de qua superius fecimus mentionem, respicit, unde et ab ea cognomen ducit. Quarta ad septentrionem respiciens, ab urbe finitima, in eodem sita littore, Ioppensis dicitur. Haec autem ciuitas, situ maris nullam praebente aptitudinem, portum, uel aliquam tutam nauibus non habet uel habuit stationem; sed littus tantum arenosum, et circa id mare, uentis intumescentibus, fretosum ualde, et accedentibus, nisi multa fuerit in mari tranquillitas, nimis suspectum. Solum autem exterius urbi adiacens arena est obsitum, agriculturae nesciens, uinetis tamen et fructiferis arboribus accommodum; exceptis ualliculis in parte septentrionali paucis, quae iniecto fecundatae laetamine et aquis irrigatae putealibus, herbarum et fructuum aliquam ciuibus praestant commoditatem. Erat autem in ea ciuitate populus multus, quorum ei qui minimus erat, et ut uulgo dicebatur, etiam recens nato, de thesauris Aegyptii caliphae dabantur stipendia. Multam enim et maximam, tam praedictus dominus, quam eius principes, pro eadem urbe gerebant sollicitudinem; arbitrantes quod, si illa deficeret, in nostrorum ueniens ditionem, nihil restaret aliud quam ut libero et sine difficultate accessu nostri principes in Aegyptum descenderent, regnum uiolenter occupaturi. Utebantur ergo ea pro muro, et profusa liberalitate quater in anno, tam per mare quam per terras ciuibus ministrabant subsidia; ut ea superstite, et nostris circa eam studium consumentibus et operam, ipsi optata interim tranquillitate fruerentur. Multis ergo propterea urbi necessaria ministrabant expensis, arma, uictum et recentem militiam, certis temporibus dirigentes, ut nostris circa eos occupatis, minor eos de nostrorum suspectis uiribus premeret sollicitudo. [17,23] CAPUT XXIII. Hanc igitur urbem, per annos quinquaginta et amplius, postquam Dominus terrae promissionis partes reliquas populo Christiano tradiderat, adhuc resistentem et nostris conatibus aemulam, tandem obsidere conati sunt, rem aggressi arduam et pene impossibilem. Nam, praeter id quod muris et antemuralibus, turribus et aggere, armis et uictualibus erat supra omnem opinionem instructa, populum habebat usum et experientiam armorum habentem, in tanta quantitate ut, a prima obsidionis die usque ad nouissimum, numerus obsidentium a multitudine obsessorum in duplo uinceretur. Dominus igitur rex, dominus quoque patriarcha; dominus etiam Petrus, praedecessor noster, Tyrensis archiepiscopus, alii quoque regni magnates, tam principes quam Ecclesiarum praelati, unaque cum eis ciues urbium singularum, segregatim tabernacula figentes, urbem per terras obsederant; dominum uero Girardum Sidoniensem, unum de magnis regni proceribus, quindecim nauium rostratarum et ad cursum expeditarum classi praefecerant, ut per mare uolentibus accedere, aditum impediret; uolentibus egredi nihilominus inhiberet egressum. Porro nostri pene diebus omnibus, nunc equites, nunc pedites, in urbem frequentes dabant assultus; illi uero occurrentes animosius, resistebant uiriliter, pro uxoribus et liberis, et quod praecipuum est, pro libertate contendentes. Quibus congressionibus nunc hi, nunc illi, sicut in huiusmodi solet accidere, fiebant superiores; nostri tamen frequentius meliorem calculum reportabant. Dicebatur autem et in castris tanta esse, cum rerum uenalium omnimoda commoditate, securitas, ut ita se haberet populus in tentoriis et tabernaculis quibuslibet, sicut domi in muratis urbibus se consueuerat habere. Urbani autem, cura praecipua locum de nocte custodientes, deputatis alternatim uigilibus, et ipsi maiores uicissim nihilominus custodientes uigilias, moenia perlustrantes, noctes ex parte plurima trahebant insomnes. Erant autem et in circuitu murorum et turrium in propugnaculis locatae uitreae lampades opercula habentes uitrea, ignem qui oleo fouebatur infuso conseruantes, ex quibus moenia circuire uolentibus, lumen tanquam de die ministrabatur. Nostris quoque qui in castris erant, pro tempore turmatim deputabantur uigiliae, et iugis non deerat custodia, timentibus ne urbani nocturnas irruptiones in castra facerent; aut Aegyptii in eorum subsidium properantes, subitis et improuisis incursionibus laederent exercitum; quamuis et circa Gazam in locis pluribus non deerant exploratores, qui hostium aduentum citissime possent praenuntiare. [17,24] CAPUT XXIV. Sic igitur duobus mensibus eodem tenore continuata obsidione, accidit ut more solito circa Pascha adesset transitus, et peregrinorum adueniret frequentia. Communicato ergo consilio diriguntur de exercitu, qui auctoritate regia tam nautis quam peregrinis redire uolentibus, interdicant reditum, et omnes ad obsidionem et laborem Deo tam acceptum promissis inuitent stipendiis, et naues tam maiores quam minores illuc deducant. Factumque est ut subito et intra paucos dies, secundo actae flatu naues omnes, quotquot illo transitu aduenerant, ante urbem adessent; peregrinorum quoque tam equitum quam peditum ingentes copiae nostris expeditionibus se adiungerent, et diebus singulis exercitus augeretur. Erat ergo in castris laetitia et spes fruendi uictoria; apud hostes autem moeror inualescebat et anxietas; et de uiribus diffidentes rarius egrediebantur ad conflictus, licet saepius lacessiti. Frequentibus etiam nuntiis calipham Aegyptium sollicitant quatenus mature procuret subsidium: alioquin in proximo se defecturos significant. Ille uero impiger per principes suos, operi huiusmodi praepositos, classem instruit, militiam comparat, armis, uictualibus et machinis naues excelsas onerat, praefectos ordinat, expensas tribuit, moras arguit et imperat celeritatem. At nostri interea emptis multo pretio nauibus sumptisque ex eis malis, uocatis artificibus, castrum ligneum ingentis erigunt celsitudinis; intusque et deforis cratibus et coriis contra incendia et fortuitos casus diligenter communiunt, ut iis quibus ex eo urbem impugnare mandabatur, tutum posset conferre praesidium. Ex reliqua autem lignorum naualium materia, machinas instruunt iaculatorias, quas congruis ad infringenda moenia locant stationibus. Scrophas quoque ex eadem contexunt materia, quibus impune ad complanandos aggeres accedebatur. His ergo rite compositis, considerata quoque ea muri parte, cui castellum nostrum posset applicari facilius, complanato ex multa parte per praedicta instrumenta prius aggere, magnis clamoribus castrum muro applicant, unde totam eminus erat urbem conspicere, et cum iis qui in uicinis erant turribus, cominus experiri. Laborabant porro ciues et instabant proteruius, cum ex muris tum ex aggere, arcubus et balistis; sed incassum operam consumentes, eos qui intus latebant, quorum studio promouebatur machina, laedere non poterant. Fiebat ergo ciuium concursus ad eam muri partem, quae castello erat opposita; et qui inter eos erant animosiores, ibi praecipiebantur uires experiri, continuum habentes et iuge certamen cum iis, qui de castello eos impugnabant. Sed et in aliis eiusdem muri partibus, per loca uaria non deerat conflictus et pugna pertinax, ita ut uix absque strage dies praeteriret ulla, exceptis sauciis, quorum utrinque turba erat plurima. Audiuimus et quorumdam in illa obsidione, tam nostrorum quam hostium uirtutem egregiam, facta memorabilia. Sed nos generalia prosequentes, huiusmodi specialibus non multam damus operam. [17,25] CAPUT XXV. Cum igitur per quinque menses continuos nostri principes in obsidione perseuerassent, hostiumque uires attritae uiderentur aliquatenus, nostros autem spes solito amplior obtinendi ciuitatem foueret, ecce subito Aegyptiorum classis flatibus acta prosperis, comparuit. Quam uidentes Ascalonitae, uoces cum manibus tendunt ad sidera et magnis intonant clamoribus, recedendum nostris esse, aut in proximo pereundum. Girardus uero Sidoniensis, qui nostrae classi praeerat, uidens hostium exercitum ad urbem accedere, cum paucis quas habebat galeis, tentans occurrere et impedire accessum, multitudinem ueritus, terga uertit, fuga uitae consulens et saluti. At uero classis hostium ad urbem accessit intrepida, ciuibus optatam deferens consolationem. Erant porro in eadem classe, galeae, ut dicitur, septuaginta et aliae naues uiris, armis et uictualibus usque ad summum oneratae, mirae et ingentis magnitudinis, quas omnes in subsidium urbi praedictae princeps miserat Aegyptius. Hi denuo tanquam reparatis uiribus et de subsidio praesumentes, nostris rediuiua coeperunt hostes inferre certamina, solito proteruius et frequentius conflictus appetentes; ciues tamen cautius, quibus nostrorum nota erant negotia; rudes uero, et qui recenter uenerant, gloriae cupidi, ut uires ostentarent et audaciam, dum incaute negotiantur, occumbunt frequentius, quousque et ipsi nostrorum experti constantiam, didicerunt parcius irruere et modestius irruentium impetus sustinere [17,26] CAPUT XXVI. Dumque haec circa Ascalonam in castris geruntur, domina Constantia, domini Raimundi Antiocheni principis uidua, licet multos inclytos et nobiles uiros, eius matrimonium appetentes, more femineo repulisset, Rainaldum de Castellione, quemdam stipendiarium militem, sibi occulte in maritum elegit; noluit autem uerbum publicari, quoadusque domini regis (cuius erat consobrina, et sub cuius protectione principatus uidebatur consistere) interueniret auctoritas et consensus. Festinauit igitur praedictus Rainaldus ad exercitum et uerbum domino regi communicans, sumpta eius conniuentia, Antiochiam rediens, praedictam duxit in uxorem principissam, non sine multorum admiratione, quod tam praeclara, potens et illustris femina et tam excellentis uxor uiri, militi quasi gregario, nubere dignaretur. Interea Noradinus, uir prudens et circumspectus, audiens quia mortuus erat Ainardus socer eius, Damascenorum princeps militiae et regis procurator negotiorum, qui suis conatibus plurimum semper restiterat; uidensque dominum regem Hierosolymorum, omnemque regni eiusdem militiam, circa Ascalonam iamdudum occupatos; arbitransque quod non facile obsidionem desererent, ut Damascenis contra se auxilium postulantibus ministrarent, sumpta ex tempore occasione, ad partes cum ingenti militia accessit Damascenas, quasi regnum uiolenter occupaturus. Ubi fauentibus et ultro manus dantibus Damascenis, regem eorum hominem dissolutum et inutilem, regno priuat; et uagum et profugum super terram, fugere compulit in orientem. In quo facto, nostra nihilominus deterior facta est conditio; nam pro uiro impotente, et qui pro sua debilitate nostris erat obnoxius, eatenus, ut tanquam subiectus, annua tributa persolueret, durior nobis oppositus est aduersarius. Nam sicut regnum in se ipsum diuisum, iuxta uerbum Saluatoris, desolatur, sic unita plurima sibi robur ex mutuo solent assumere, et in hostes consurgere fortiora. Capta itaque Damasco, et subacta regione uniuersa, uolens Ascalonitis opem, qualem poterat de remoto conferre, urbem Paneadensem, in nouissimis regni finibus sitam, de nostrorum praesumens occupationibus, obsidet, ut in obsessorum auxilium reuocati, obsidionem circa Ascalonam desererent et infecto negotio, redire compellerentur. Sed praeuia Domini misericordia, a spe tanta decidens, neutrum obtinuit; nam ipse circa obsessam ciuitatem non profecit; et nostri opitulante Domino ad deditionem compulerunt. Per idem quoque tempus mortuo domino Bernardo, bonae memoriae Sidoniensi episcopo, substitutus est ei Amalricus, piae in Domino recordationis, abbas canonicorum Regularium, ordinis Praemonstratensis, in eo loco qui dicitur Sancti Habacuc, siue Sancti Ioseph, qui cognominatus est ab Arimathia; uir simplex ac timens Deum, et egregiae conuersationis; qui in Ecclesia Liddensi, per manum domini Petri felicis memoriae, Tyrensis archiepiscopi, munus consecrationis dicitur recepisse; quoniam ab urbe obsessa, nulli longius abscedere dabatur licentia. [17,27] CAPUT XXVII. Qui in obsidione sunt, urbem instanter impugnant. Ciues machinam exteriorem nituntur exurere. Murus ciuitatis ex parte corruit, nostri, uolentes ingredi, ex parte pereunt: noster desperat exercitus. Interea qui in expeditione erant, coepto cum multa diligentia instantes operi, non cessant assidue urbem obsessam impugnare, et circa eam portam, quae Maior dicitur, congressiones innouare ciuibus ualde periculosas; tormentis nihilominus iaculatoriis turres ac moenia debilitare; et infra urbem, non sine strage multa, funditus dissoluere, immissis magnis molaribus, domicilia. Qui uero in castello, ad eius custodiam deputati erant, tantas ciuibus, non solum iis qui in turribus et in muris resistebant, uerum iis etiam, qui per urbem necessitatibus tracti, discurrere cogebantur, arcubus et sagittis inferebant molestias, ut earum respectu, quidquid alibi ciuibus inferebatur, leue iudicaretur, et, quamuis durum esset, tolerabile. Unde, communicato inter se consilio, eorum maxime expetentes opem, quibus maior in eiusmodi uidebatur experientia, proponunt ut quocunque periculo, quocunque ciuium discrimine, interiectis inter murum et castellum lignis aridis, aptam ignibus materiem et fomitem praestare ualentibus, procurato occulte incendio, concremetur: alioquin nec spes salutis, nec resistendi fiducia, sic oppressis et usque ad summum afflictis, uidebatur. Surgentes igitur eorum exhortationibus quidam uiri fortes, uiribus et animo praestantiores, ciuium suae praeferentes salutem, obiectant se periculis, ligna ad eam partem muri, quae castello erat uicinior, comportantes, et in locum qui medius uidebatur inter murum et machinam proiicientes exterius. Composita porro lignorum strue maxima, et quae uidebatur ad incendium castelli sufficere, picem desuper infundunt, oleum quoque et liquamen et caetera huiusmodi incendiorum irritamenta, quae solent ignibus praestare fomitem. Igne igitur immisso, adfuit nobis manifeste diuina clementia; nam statim inualescente incendio, suscitatus est uentus ab oriente uehemens, qui totas incendii uires, in murum ciuitatis flatu uehementi contorsit. Ventus igitur, uehementia sua, flammas in murum incendiumque impellens, tota nocte illa peruigil et flatus continuans, murum usque in fauillam decoxit: ita ut mane facto, circa diei crepusculum, ab una turri, usque ad conterminam, totus corruerit funditus, ita quod ruinae sonitus uniuersum commouit exercitum; decidens autem tanto pondere castello illisus est, ut cui non nocuerant incendia, muri casus de principalibus membris quaedam confringeret, et eos qui in eius soliis et proiectis excubias procurabant, paulo minus ad terram deiiceret. Excitus igitur ad hunc ruinae sonitum uniuersus exercitus, arma corripiunt; ad partes illas conuolant quasi patefacto diuinitus aditu, protinus intraturi. At magister militiae Templi, Bernardus de Tremelai, cum fratribus suis, alios ante multo praeuenientes, aditum occupauerant, neminem nisi de suis intrare permittentes; eos autem hac intentione dicebantur arcere, quatenus primi ingredientes, spolia maiora et manubias obtinerent uberiores; nam in uiolenter effractis urbibus, id hactenus apud nos pro lege obtinuit consuetudo, ut quod quisque ingrediens sibi rapit, id sibi et haeredibus suis perpetuo iure possideat. Poterant autem omnibus indifferenter ingredientibus, et mancipari ciuitas, et uictoribus spolia sufficere. Sed de uitiata radice et peruersa intentione opus prodiens, rarum est ut bono fine claudatur quia: "Non habet euentus sordida praeda bonos". Dum ergo cupiditate rapti, ad praedae participium renuunt habere consortes, in mortis periculo, merito reperti sunt soli. Ingressos igitur ex eis circiter quadraginta, caeteris subsequi non ualentibus, ciues prius de uita solliciti et extrema omnia sustinere sine contradictione parati, uidentes eos paucos, resumptis uiribus et recepto animo, eos gladiis excipiunt et interceptos obtruncant. Iunctis igitur iterum agminibus, quasi uiribus renatis, et armis quae quasi uicti deposuerant, resumptis, ad eam partem unanimiter conuolant, qua murus deciderat. Trabes itaque immensae magnitudinis et ligna ingentia, quorum illis ex nauibus multa erat copia, contexentes, hiatum replent, obturant aditum et locum certatim faciunt impermeabilem. Communitis etiam turribus, quae ex utroque latere uicinae fuerant incendio, quas incendiorum importunitatem ferre non ualentes, dereliquerant, bella renouant, ad congressus iterum accinguntur; nostros ultro prouocant ad praelia, tanquam nihil omnino aduersitatis perpessi. Qui autem in castello erant, scientes se bases habere minus solidas, et quod ab inferiore parte laesa erat in spondis solidioribus machina, minus proterue instabant, non multum de eius soliditate praesumentes. Illi autem interemptorum corpora in nostram confusionem, super murum in propugnaculis funibus suspendentes, nostris insultabant, laetitiam quam mente conceperant, uerbis et nutibus exprimentes. Sed huius gaudii extrema luctus occupat; et quae sequuntur manifeste indicant, quam uere dicatur, ante ruinam exaltabitur cor. Nostri uero e conuerso, mente consternati et animo, moerore confecti, et cordis amaritudine, de uictoria diffidunt, pusillanimes effecti. [17,28] CAPUT XXVIII. Interea dominus rex, casus acerbitate perterritus, principes conuocat, et coram posita uiuifica cruce (nam in eius tabernaculo conuenerant) praesentibus domino patriarcha, domino quoque Tyrensi archiepiscopo et aliis Ecclesiarum praelatis, quid in tanta rerum uarietate sit opus, quaerit sollicitus. Illis uero sub Dei timore constitutis, et cum multa anxietate deliberantibus, facta est uotorum dissonantia, et deliberantium quasi bipertitum desiderium. Alii namque, de obtinenda urbe diffidentes, longo se tempore operam ibi inutiliter consumpsisse asserebant, militiam ex parte cecidisse, principes saucios, aut peremptos, expensas deficere, ciuitatem inexpugnabilem esse, ciues eius bonis omnibus abundare, eorum uires reparari saepius, nostras uero deficere, praetendentes, reditum persuadebant. Alii uero quibus mens erat sanior, perseuerandum esse adhuc in proposito, et de Domini misericordia sperandum, qui non soleat relinquere sperantes in se pia longanimitate, hortabantur: proponentes parum esse, negotia quaelibet bonum habere principium, nisi et simili fine claudantur. Dicunt etiam multum temporis et expensarum plurimum impendisse, sed spe fructus uberioris, quem Dominus, etsi differre, non tamen auferre uidebatur; cecidisse suos aiunt, sed tamen spes erat, ut meliorem inuenirent resurrectionem: fidelibus esse promissum: Tristitia uestra uertetur in gaudium ; et: Quodcunque petieritis, fiet uobis, asserebant. Haec et similia allegantes, reditum dissuadebant; et ut in proposito tanquam uiri fortes perseuerarent, monere nitebantur. Priorem sententiam pene omnes laici principes fouebant; rex quoque taedio casuum aduersorum in eam procliuior uidebatur. In opposita sententia dominus patriarcha, dominus quoque Tyrensis erant cum clero, consortem habentes dominum Raimundum magistrum hospitalis, cum fratribus suis. Sic igitur eis ab inuicem dissentientibus, et uaria pro utraque parte allegantibus, adfuit praesens diuina clementia, quae domini patriarchae sententiam, quae maioribus iuuabatur meritis, et ampliore nitebatur honestate, omnibus fecit complacere. Proponunt igitur unanimiter, recurrendum esse ad Dominum, et implorato de coelis auxilio, in eo quod coeperant perseuerandum, quoad usque uisitet eos Oriens ex alto, et labores eorum clementer respiciat. Redeuntes itaque in id ipsum, unanimiter arma corripiunt, perstrepunt tubis; lituis et uoce praeconia ad pugnam populum excitant uniuersum. Illi uero peremptorum fratrum ulcisci affectantes iniurias, solito ardentius ante urbem conueniunt, et hostes ad praelia auidissime prouocant. Intueri erat nostras acies, tanquam nihil damni pertulissent, aut recentibus uterentur uiribus, exterminato furore, in hostes irruere et impetus inferre solito uehementiores, ita ut mirarentur hostium cunei; et in nostris uirium augmentum insuperabile, et instandi stuperent perseuerantiam; cumque et ipsi pari tentarent resistere conatu, frustra nitentes, non poterant nostrorum tolerare instantiam aut gladios declinare. Certatum est ergo illa die, uiribus longe disparibus; sed tamen tam equitum quam peditum copiae, de hostibus ubique triumphantes, palmam undique reportabant. Facta est itaque strages hostium maxima, et recompensata est mensura supereffluente, quam nostri nudiustertius passi erant, iniuria. Non erat in ciuitate familia, quam luctus domesticus et familiaris non premeret anxietas. Induta est ergo confusione ciuitas, et comparatione praesentis periculi leuia uidentur praeterita. A prima enim obsidionis die usque in praesentem, nunquam paria damna receperant, nec similis illis acciderat iactura. Consumpto enim militiae robore et urbis moderatoribus interemptis, defecerat consilium, uirtus elanguerat et omnis spes euanuerat resistendi. Factumque est quod de publico consilio missi sunt quidam de primoribus populi, pacis interpretes, et inducias a domino rege postulantes ad tempus ut, datis nostrorum receptisque suorum defunctorum corporibus, liceat utrisque, pro more suo, debitas funeribus exhibere exsequias et supremum honorem impendere. Placuit itaque nostris postulata conditio; receptaque suorum corpora, cum exsequiarum solemnibus, commendant sepulturae. [17,29] CAPUT XXIX. Ascalonitis uero, postquam praesentem suorum stragem conspexerunt, et manum magnam, quam exercuerat in eos Dominus, renouatus est dolor, anxiatus spiritus, et prae doloris immanitate, eorum interius liquefactae sunt animae. Et ut nihil eis ad cumulum deesset malorum, accidit eadem die ut quadraginta fortibus ex eis, trabem ingentis magnitudinis, ad locum ubi necessaria uidebatur, deferentibus, lapis ingens de nostra emissus iaculatoria machina, casu super trabem decideret, et quotquot oneri suberant deportando, omnes simul cum ea trabe contereret. His ergo pressi molestiarum ponderibus, et in amaritudine positi, eos qui residui erant ex Patribus, plebs conuocat cum lacrymis et gemitu in unum collecta, ita ut nec matres deessent, paruulos tenentes ad ubera, nec senes ualetudinarii, quibus uix supremus in praecordiis haerebat spiritus. Ubi per disertos et prudentes uiros de communi omnium consilio habitus est ad populum uniuersum huiusmodi sermo: Viri Ascalonitae, qui habitatis intra portas istas, nostis, et nemo uobis melius, quam periculosam et difficilem cum populo isto ferreo, et in proposito nimium pertinaci, iam per annos quinquaginta luctam habuimus: experimentis quoque compertum habetis, quoties in acie patres nostros fuderint; et quoties loco parentum filii contra eos bella reparauerint recidiua, iniurias propulsare, et locum hunc, unde originem traximus, cum uxoribus et liberis, et quod maius est, libertatem conseruare cupientes. Quinquagesimus quartus hodie agitur annus, ex quo populus iste nobis tam molestus, ab extremis Occidentis partibus ad nos ascendens, a Tarso Ciliciae usque in Aegyptum uniuersam regionem manu forti uiolenter occupauit; sola haec ciuitas decessorum nostrorum meritis et uirtute, in medio tantorum usque in praesentem diem indeficiens subsistit aduersariorum; quae tamen hactenus passa est, respectu imminentium, minima aut nulla iudicari possunt. Et nunc quidem resistendi animus nobis in nullo remissior est; sed attritus exercitus, consumptae copiae, laboris pondus intolerabile, hostium peruigil et nimium pertinax multitudo, continuae tam animorum quam corporum molestiae uires negant, et protrahendi negotium inuident facultatem. Unde Patribus uidetur, si et uobis ita uisum fuerit, instanti tempore et praesentibus miseriis expedire, ut missis nuntiis pro uniuerso populo ad potentem istum regem, qui nos obsidet, tentemus exitum liberum cum uxoribus et liberis, seruis et ancillis, et omnimoda supellectile, conditionibus interpositis impetrare; et ei, quod gementes dicimus, urbem resignare, ut tantis malis finem imponamus. [17,30] CAPUT XXX. Visus autem sermo hic in oculis omnium bonus, et cum magnis et consonis clamoribus, sicut in huiusmodi fieri solet, esse approbatus, electi sunt de omni populo uiri prudentes et discreti, reuerendae senectutis argumenta portantes, qui praeordinatas ad dominum regem et principes eius deferant conditiones; quibus extra portam egressis, sumptis prius induciis et accedendi licentia, dominum regem adeunt. Factaque eis uniuersorum principum (sicut expetierant) copia, uerbum proponunt, placitas exponentes ex ordine conditiones. Quibus iussis ad tempus egredi rex, cum principibus habito consilio, quid singulis uideatur diligenter exigit; illi autem prae gaudio erumpentes in lacrymas, oculos cum manibus tollentes ad sidera, uberes Creatori referunt gratias, quod indignis tantam dignatus est conferre sui muneris largitatem. Reuocatis igitur nuntiis, datum est illis de communi responsum: Placere conditiones interpositas, si tamen infra triduum subsequens, uniuersam expedirent ciuitatem. Quod illi approbantes, ut robur pactis magis accedat, iuramenta sibi exigunt praestari; quibus per manum domini regis et electorum principum corporaliter, et cum solemnitate praestitis, quod bona fide, sine dolo malo factorum tenor praedictorum conseruetur; datis prius obsidibus eis, quos nominatim rex expetierat, ad propria laeti sunt reuersi, secum deducentes quosdam de nostris milites, qui uexilla regis super eminentiores ciuitatis turres in signum uictoriae collocarent. Postquam autem exercitus noster cum summo desiderio id exspectans, uexilla regia in turribus sublimioribus conspexit, factus est exsultantis populi clamor ingens cum lacrymis, usque ad sidera uoce consona laudantium et dicentium: Benedictus Deus patrum nostrorum, qui non deserit sperantes in se; et benedictum nomen maiestatis eius, quod est sanctum, quia uidimus mirabilia hodie. Factum est autem ut, cum per totum triduum continuum ex compacto haberent inducias, nostrorum formidantes praesentiam, infra biduum compositis sarcinis, cum uxoribus et liberis, seruis et ancillis, et supellectile omnimoda accincti ad iter, egressi sunt. Quibus dominus rex duces itineris concedens, usque Laris, ciuitatem antiquam, sitam in solitudine, iuxta pactorum tenorem, dimisit {eos} in pace. Dominus autem rex, dominus quoque patriarcha, cum caeteris regni principibus et Ecclesiarum praelatis, una cum uniuerso clero et populo, praeuio ligno Dominicae crucis, cum hymnis et canticis spiritualibus urbem ingressi, in praecipuo eorum et eximii decoris oratorio, quod postmodum in honorem apostoli Pauli consecratum est, crucem Dominicam intulerunt. Ubi celebratis solemniter diuinis, post gratiarum actiones, in hospitia sibi deputata se recipientes, laetum et saeculis memorabilem egerunt diem. Intra paucos autem dies, dominus patriarcha ordinans Ecclesiam, certum numerum Canonicorum ibi, et eis certa dispendia (quae praebendas uocant) instituit; episcopum quoque quemdam Absalonem, Ecclesiae Dominici Sepulcri canonicum regularem, reclamante multum, et id fieri interdicente Geraldo Bethlehemita episcopo, ordinauit. Postmodum uero per appellationem causa ad Romani pontificis audientiam delata, obtinuit praedictus Bethlehemita episcopus, eo excluso quem dominus patriarcha ibi consecrauerat, Ascalonitanam Ecclesiam, cum possessionibus suis, sibi et Ecclesiae Bethlehemiticae iure perpetuo possidendam. Rex autem, tam in urbe quam in suburbanis, matris consilio, benemeritis, et quibusdam etiam pretii interuentu, possessionibus et agris in funiculo distributis, ciuitatem fratri suo adolescenti, domino Amalrico, Ioppensi comiti, liberaliter concessit. Capta est ergo praedicta ciuitas, anno ab Incarnatione Domini 1154; regni uero domini Balduini regis quarti, anno decimo, mense Augusto, die mensis duodecima. Accidit autem miseris Ascalonitis proficiscentibus et descendentibus in Aegyptum casus miserabilis. Nam discedentibus ab eis regis hominibus, qui dati erant euntibus duces itineris, et ut nemo eos molestaret, ad tutelam, Nocquinus quidam, Turcus genere, armis strenuus, sed peruersus moribus et infidelis, qui apud eos laborum particeps, stipendia merens, diu militauerat, fingens se profectionis eorum et descensionis in Aegyptum consortem, ubi uidet eos ducibus destitutos, spreta fide, humanitate contempta, irruit super eos; et ablatis spoliis discedens, errabundos dimisit in solitudine.