[16,0] INCIPIT LIBER SEXTUS DECIMUS. PRAEFATIO. Quae de praesenti hactenus contexuimus Historia, aliorum tantum quibus prisci temporis plenior adhuc famulabatur memoria, collegimus relatione; unde cum maiore difficultate, quasi aliena mendicantes suffragia, et rei ueritatem, et gestorum seriem, et annorum numerum sumus consecuti: licet fideli, quantum potuimus, haec eadem recitatione, scripto mandauimus. Quae autem sequuntur deinceps, partim nos ipsi fide conspeximus oculata, partim eorum, qui rebus gestis praesentes interfuerunt, fida nobis patuit relatione. Unde gemino freti adminiculo, ea quae restant, auctore Domino, facilius fideliusque posterorum mandabimus lectioni. Nam et recentium temporum solidior solet occurrere memoria; et quae uisus menti obtulit, non ita facile obliuionis sentiunt incommodum, sicut quae solo sunt auditu collecta. Ut enim Flacci nostri utamur uerbo, huic nostro consonante: Segnius irritant animum, demissa per aurem, Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus; et quae Ipse sibi tradit spectator, etc. [16,1] CAPUT PRIMUM. Defuncto domino Fulcone, Hierosolymorum ex Latinis rege tertio, successit ei dominus Balduinus tertius, ex domina Milisende regina filius eius, fratrem habens unum puerulum, Amalricum nomine, annorum septem, ut praemisimus; qui postmodum eidem sine liberis defuncto successit in regno, sicut in sequentibus aperietur. Tredecim annorum erat dominus Balduinus cum regnare coepit: regnauit autem annis uiginti. Fuit autem adolescens optimae indolis, id de se certis promittens indiciis, quod postea in uirilem euadens aetatem pleno rerum persoluit experimento. Nam uir factus, sicut facie, et tota corporis habitudine, prae caeteris differenti formae praeeminebat elegantia: ita et mentis uiuacitate et eloquentiae flore, omnes reliquos regni principes facile anteibat. Erat autem corpore procerus, mediocribus maior; ad corporis proceritatem membrorum habens consonam, et quasi proportionaliter respondentem uniuersaliter dispositionem, ita ut nec in modico, a ratione totius in eo pars aliqua dissentiret. Fuit sane facie decorus elegantissima, colore uiuido, et innatum designante uigorem; a quibus plane in ea parte matrem referens, et ab auo non degener materno; oculis mediae quantitatis, modice proeminentibus, fulgoris temperati; capillo plano, non flauo penitus; barba mentum genasque, grata quadam plenitudine, fauorabiliter uestitus; carnositatis media quadam habitudine modificatus, ita ut nec fratris more pinguior, nec matris exemplo dici posset macilentus. Tanta autem, ut in summa dicatur, formae praeibat eminentia, ut ignaris etiam, eximia quadam in eo refulgente dignitate, certum in se de regia maiestate daret indicium. [16,2] CAPUT II. Huic autem tantae corporis uenustati, mentis quoque bene constitutae aequipollenter respondebat habitus. Nam ingenii summe uelocis erat et sponte fluentis eloquii ei non deerat praerogatiua quaedam singularis, nec morum dignitate commendabilium quolibet principe uidebatur inferior. Affabilis enim et misericors erat admodum; et licet supra uires se pene omnibus exhiberet liberalem, alieni tamen minime cupidus, nec ecclesiarum uexabat patrimonia, nec subiectorum, more prodigi, insidiabatur opulentiis. Quodque in ea aetate rarissime solet contingere, etiam in adolescentia sua erat Deum timens, et ad ecclesiasticas institutiones, et ecclesiarum praelatos omnimodam habens reuerentiam; ingenii etiam uiuacitate praeditus, fidelis etiam memoriae erat assecutus beneficium; erat autem et commode litteratus, et fratre suo domino Amalrico, qui ei successit, multo amplius; cum uero quid otii ex occupationibus publicis decerpere poterat, libenter incumbebat lectioni; historiarum praecipue auditor, antiquorum regum et optimorum principum gesta moresque diligenter inuestigabat; litteratorum maxime, sed et prudentum laicorum confabulationibus plurimum recreabatur. Tanta autem affabilitatis gratia praeeminebat, ut etiam contemptibilibus personis, ex improuiso et nominatim salutationibus dependeret affatum; et ad se ingredi uolentibus, uel occurrentibus passim mutuae collocutionis aut offerret ultro commercium, aut postulantibus non negaret. Unde tantam sibi plebis et patrum conciliauerat gratiam, ut praedecessorum suorum quolibet amplius, utrique classi haberetur acceptus. Erat autem et laboris patiens, et in dubiis bellorum euentibus, more optimi principis maxime prouidus; in summis necessitatibus, quas pro regni incremento pertulit saepius, regiam praeferens constantiam, et fortis uiri nusquam deserens securitatem. Iuris etiam consuetudinarii, quo regnum regebatur orientale, plenam habens experientiam: ita ut in rebus dubiis, etiam seniores regni principes eius consulerent experientiam et consulti pectoris eruditionem mirarentur. Erat praeterea iucundi sermonis, facetique; et personis quibuslibet fauorabili quadam compositione se conformem tribuens, omni aetati et conditioni gratissime se contemperabat. Urbanitatis quoque praecipuae; eo minus quod dicendi nimia utebatur libertate, ita ut quae in amicis erant notabilia et reprehensioni obnoxia, sublata differentia, utrum placeret an laederet, eis in faciem publice iacularetur; quae tamen, quoniam non nocendi animo, sed quadam mentis hilaritate, uel potius leuitate dicebat, non multum inde etiam eorum quos sermone liberiore lacessebat, gratiam demerebatur; eoque amplius ueniale uidebatur, quod in se uersa uice contorta, aequanimiter dicta supportabat mordacia. Ad haec et alearum, et damnificos talorum ludos, plusquam regiam deceret maiestatem sequebatur; et carnis curam perficiens in desideriis, iniuriam alienis dicebatur inferre matrimoniis. Sed hoc in adolescentia; nam uir factus, secundum Apostolum, euacuauit quae erant paruuli. Insignibus enim uirtutibus secutis, uitia prioris compensauit aetatis; uxore enim suscepta, cum ea uixisse continentissime dictus est. Et quae in adolescentia minus Deo placita, et notae subiacentia, lubrico aetatis impellente, contraxerat, postmodum prudentiore consilio detersit, et studio in melius reformauit saniore. In sumenda praeterea corporis refectione sobrius erat admodum, et supra id quod aetas illa exigebat abstemius, ebrietatem, tam in cibo quam in potu, pessimi criminis fomitem esse asserens, abominabatur. [16,3] CAPUT III. Defuncto igitur patre, IV Idus Nouembris, proxime subsecuto Dominici natalis die, anno Incarnationis Dominicae 1142, praesidente sanctae Romanae Ecclesiae domino Eugenio papa tertio, Antiochenae domino Aimerico, Hierosolymitanae domino Willelmo, Tyrensi uero Ecclesiae praesidente domino Fulchero, conuenientibus de more principibus, simul et uniuersis Ecclesiarum praelatis, in ecclesia Dominici Sepulcri, per manus domini Willelmi, bonae memoriae Hierosolymorum patriarchae, solemniter inunctus, consecratus et cum matre coronatus est. Erat autem mater, mulier prudentissima, plenam pene in omnibus saecularibus negotiis habens experientiam, sexus feminei plane uincens conditionem, ita ut manum mitteret ad fortia; et optimorum principum magnificentiam niteretur aemulari, et eorum studia passu non inferiore sectari. Regnum enim, filio adhuc intra puberes annos constituto, tanta rexit industria, tanto procurauit moderamine, ut progenitores suos in ea parte aequare merito diceretur; cuius quandiu regi uoluit consilio filius, optata tranquillitate gauisus est populus, et prospero cursu regni procedebant negotia. Verum attendentes quibus mens erat leuior, quod eorum studiis, quibus dominum regem inuoluere nitebantur, dominae reginae multum obuiabat prudentia, dominum regem more aliorum eiusdem aetatis, cereum in uitia flecti, monitoribus asperum, suis inducunt persuasionibus, ut a matris tutela se subtrahens, regnum ipse moderaretur auitum. Indignum esse dicentes regem, quem omnibus aliis praeesse conuenit, quasi priuati filium, semper ad matris ubera dependere. Quae res sicut ex inconsulta leuitate, uel ex quorumdam malitia habuit initium, ita regnum uniuersum paulo minus habuit conterere: sicut inferius, cum de his tractabitur, diligentius docebitur. [16,4] CAPUT IV. Eodem anno, illo medio temporis interuallo, quod inter patris obitum, et eiusdem domini Balduini in regnum promotionem fuit, Sanguinus uir sceleratus, Turcorum inter Orientales potentissimus, eius ciuitatis quae olim Niniue dicta est, nunc autem mutato nomine Musula dicitur, et est metropolis eius regionis, quae olim dicta est Assur, dominus et moderator, maximam et egregiam Medorum metropolim, Edessam nomine, quae alia magis usitata appellatione Rages dicitur, in multitudine magna obsedit multum praesumens tum de gentis suae numerositate et uiribus; tum de simultatibus quae inter principem Antiochenum Raimundum, et eiusdem comitem ciuitatis Ioscelinum, exortae fuerant nimis periculosae. Erat autem eadem ciuitas trans Euphratem sita, ab eodem flumine distans itinere diei unius. Praedictus autem comes ciuitatis illius, contra praedecessorum suorum morem, illius dimissa urbis habitatione, circa Euphratem, in loco qui dicitur Turbessei, iugem et assiduam constituerat conuersationem, tum propter loci ubertatem, tum propter otium; erat enim longe ab hostium tumultu; deliciis uacans, nec debitam gerens pro tam nobili urbe sollicitudinem. Praedicta uero urbs Chaldaeos, et ex Armeniis imbelles uiros et armorum usum penitus nescientes, solam negotiandi artem familiarem habentes, habebat domesticos; raroque Latinorum frequentabatur accessu, paucissimos ex eis habens ciues. Erat autem solis mercenariis tradita eius cura, neque iis etiam pro tempore, uel pro modo exhibita militiae, praestabantur stipendia; sed plerumque in annum uel amplius, pactam petentes pecuniam protrahebantur. At uero uterque Balduinus et Ioscelinus senior, postquam eumdem comitatum adepti sunt, illic iugem et manentem constituerant habitationem, ex locis finitimis illuc tam uictus quam armorum, et aliorum quae pro tempore erant necessaria, copiam, ad omnem sufficientiam diligenter inferentes; unde non solum in se tuta poterat consistere, sed et aliis uicinis urbibus merito erat formidabilis. Erant autem, ut praemisimus, inter principem Antiochenum et comitem inimicitiae, non iam occultae, sed quae iam usque ad odium processerant manifestum: unde uterque, pro alterius molestiis aut sinistris euentibus, modicam aut nullam gerebat sollicitudinem; imo etiam detrimentis gaudebat et sinistris casibus laetabatur. Ex his omnibus praedictus princeps magnus Sanguinus occasionem colligens secumque ab uniuerso Orientali tractu infinitas equitum copias deducens, conuocatis etiam finitimarum urbium populis, urbem praedictam obsidione claudit; et obsessis omnem praestruit aditum, ita ut nec obsessis ciuibus egredi, nec ad eos introire uolentibus ulla daretur facultas. Sed et uictus et alimentorum quorumlibet plurimum angebantur inopia qui obsessi erant. Erat autem ciuitas muro circumdata solido, et turrium excelsarum uallata {praesidio} ciuitatis parte {superiore} alterum inferius, ad quae ciuibus etiam expugnata urbe, secundum poterat esse refugium; sed et haec omnia, sicut usui solent esse contra hostes, si sint qui pro libertate uelint contendere, et se uiriliter hostibus opponere; sic sine utilitate iacent, ubi non reperitur in obsessis qui uicem uelit gerere defensoris. Parum est enim in ciuitatibus turres, muros esse et antemuralia, nisi sint qui haec omnia tueantur. Vacuam ergo urbem reperiens, et ex eo obtinendi maiorem habens fiduciam, locatis in gyrum legionibus et legionum primiceriis congrua statione dispositis, urbem uallat; deinde tormentis et machinis iaculatoriis moenia debilitat; et crebris sagittarum immissionibus ciues incessanter affligens, obsessis requiem negat. Nuntiatur interea, et fama discurrente uulgatur, quod praedicta Dei cultrix ciuitas, has obsidionis ab hostibus fidei et nominis Christiani patiebatur angustias: unde ad hunc sermonem, fidelium longe lateque haec audientium, liquefacta sunt corda, et zelus armari coepit, ad ultionem iniquorum. Comes uero hoc audiens, et facti acerbitate percussus, copias impiger conuocat militares; et sero memor urbis eximiae, quasi iam defunctae parat exsequias, qui aegrotantis et remedia postulantis, curam habere noluit; circuit fideles, amicos sollicitat, Antiochenum principem dominum suum suppliciter monet, et attentius per nuntios hortatur, ut eius compatiatur laboribus, et urbem praedictam a iugo futurae liberet seruitutis. Peruenerunt etiam huius tam sinistri casus nuntii ad regem Hierosolymorum, obsidionis circa praedictam urbem et angustiarum, quas ciues eius patiebantur, certitudinem attestantes. Domina autem regina, quae regni moderabatur imperium, communicato cum proceribus consilio Manassem regium constabularium, consanguineum suum, Philippum Neapolitanum, Elinandum Tiberiadensem, una cum militari multitudine, illuc sub omni celeritate dirigit, ut optatum domino comiti et afflictis ciuibus ministrent solatium. Princeps uero Antiochenus, de comitis gaudens aduersitatibus, non multum attendens quantum communibus debeat utilitatibus, et quod personale odium in publicam non debet redundare laesionem, occasiones colligit, dum petitum differt subsidium ministrare. [16,5] CAPUT V. At Sanguinus interea obsessos continuis urgens assultibus, omnia nocendi percurrit argumenta; nil intentatum relinquit eorum quae ciuibus possint augere molestiam, et sibi ad obtinendum locum possint tribuere facultatem. Immissis igitur fossoribus per scrobes et subterraneos meatus, secus murum ducit cuniculum, suffossumque opus stipitibus sustentat appositis; quibus igne consumptis, decidit ex magna parte murus, et hiatum hostibus peruium plus quam centum dedit cubitorum. Hostes igitur aditum pro uotis habentes, confluentibus undique in urbem ingrediuntur legionibus, et quos de ciuibus habent obuiam gladiis perimunt, conditioni, aetati aut sexui non parcentes; ita ut de iis dictum uideretur: Viduam et aduenam interfecerunt, et pupillos occiderunt, iuuenem simul ac uirginem lactentem, cum homine sene. Capta igitur urbe et hostium gladiis tradita, qui prudentiores erant ex ciuibus, uel magis expediti, in praesidia, quae in urbe esse diximus, cum liberis et uxoribus, ut uitae saltem, licet tempore consulerent modico, se contulerunt; ubi tantus in introitu concurrentium populorum factus est tumultus, ut prae turba comprimente, multi miserabiliter suffocati interirent; inter quos et reuerendissimus uir, Hugo, eiusdem ciuitatis archiepiscopus, cum quibusdam clericis suis eodem dicitur modo occubuisse. Huius tamen miserabilis euentus culpam nonnullam in praedictum refundunt antistitem, qui praedicto interfuerunt negotio. Nam cum pecuniam collegisse diceretur infinitam, quam erogans militibus, urbi posset esse auxilio, maluit opibus auarus incumbere, quam populo consulere pereunti; unde factum est, ut auaritiae fructus colligens, mortem cum popularibus sortiretur indifferentem, ab auditu etiam malo, nisi misericorditer dominus subueniat, non multum securus. Talibus enim terribiles loquuntur Scripturae, dicentes: Pecunia tua tecum sit in perditionem. Sic igitur dum princeps Antiochenus, odio uictus indiscreto, differt fratribus debitum auxilium ministrare; dumque comes aliena praestolatur suffragia, urbs antiquissima, et nomini Christiano a temporibus apostolorum deuota, uerbo et praedicatione apostoli Thaddaei, ab infidelium superstitionibus eruta, indebitae iugum passa est seruitutis. Dicitur in eadem urbe et corpus beati Thomae apostoli, una cum praedicti apostoli et beati Abgari regis corporibus esse sepultum. Hic est Abgarus toparcha illustris, cuius epistolam ad Dominum Iesum Christum missam, Eusebius Caesariensis, in historia sua quam Ecclesiasticam nominat, asserit; quem et Domini dignum rescripto docet, utriusque ponens epistolam, et in fine ita subiungens: Haec in archiuis publicis Edessanae urbis, in qua tunc supradictus Abgarus regnauit, ita descripta reperimus in iis chartis, quae gesta Abgari regis seruata antiquitus continebant. Sed haec hactenus, nunc ad historiam redeamus. [16,6] CAPUT VI. Huius domini Balduini, anno primo quo regnare coepit, Turci, quibusdam fauentibus et uocantibus locorum incolis, castrum quoddam nostrum, cui nomen Vallis Moysi, in Syria Sobal, quae est trans Iordanem, occupauerant. Est autem praedictum oppidum, iuxta aquas contradictionis, ubi Moyses populo Israelitico uociferante et deficiente prae siti, ex silice fluenta produxit, et bibit populus uniuersus et iumenta eius. Cognito itaque quod praedictum municipium hostes, nostris qui in eo erant occisis, detinerent, congregatis undique militaribus copiis, dominus rex, licet tener adhuc nimium, illuc proficiscitur; et transiens cum suis expeditionibus, Vallem illustrem, ubi nunc mare Mortuum, quod et lacus Asphaltes dicitur, interiacet, secundae Arabiae, quae est Petracensis, in finibus Moab, montana conscendit. Inde Syriam Sobal, quae est tertia Arabia, quae hodie uulgo dicitur terra Montis regalis, percurrentes, ad locum perueniunt destinatum. Indigenae autem regionis, comperto nostrorum aduentu cum uxoribus et liberis in praesidium se contulerant, praesumentes de loci munitione, eo quod inexpugnabilis uideretur. Ubi nostri, loci uidentes difficultatem et insuperabile munimen, postquam aliquot diebus saxa contorquendo, crebris sagittarum immissionibus et aliis nocendi argumentis, inutiliter operam consumpserant, ad alia se dirigunt consilia. Erat autem tota illa regio oliuis consita pinguibus, ita ut instar nemorum condensorum, uniuersam terrae superficiem obumbrarent; unde regionis habitatores, sicut et eorum progenitores, sibi uictum omnimodum propagabant; quibus deficientibus, omnino uiuendi spes eos destitueret. Has igitur exstirpare et dare incendiis decretum est, ut saltem hoc damno deterriti, et succisis oliuetis desperarent, et Turcis qui in municipium se contulerant traditis uel exclusis, nostris castrum restituerent: quod conceptum fructuoso non caruit euentu. Nam, protinus ubi succidi amicas uiderunt arbores, mutato consilio, ad alia se conuertunt studia; et conditionibus interpositis, quod Turcis quos introduxerant, liber et sine periculo pateret exitus; quodque eis et eorum uxoribus et liberis non imputaretur ad mortem, quod deliquerant, castrum domino regi restituerunt. Recepto itaque municipio, et custodibus in eo locatis, alimentorum quoque immissa copia, simulque et armorum, dominus rex cum suis, consummato negotio, quod ei in primi regni sui auspiciis occurrerat, uictor, et sospes cum uniuerso exercitu, ad propria reuersus est. [16,7] CAPUT VII. Sanguinus interea, unde supra fecimus mentionem, subiugata urbe Edessana, tanto in immensum elatus successu, apposuit et ciuitatem munitam, supra Euphratis fluenta sitam, Calogenbar nomine, obsidere; in cuius obsidione dum perseueraret, tractante et disponente praedictae urbis domino, cum quibusdam cubiculariis et familiaribus eius eunuchis, nocte una uino aestuans, et prae nimia crapula supinus iacens in tabernaculis suis ab eisdem domesticis suis, gladiis confoditur. De quo quidam nostrorum, nuntiato eius interitu, sic ait: Quam bonus euentus! fit sanguine sanguinolentus, Vir homicida, reus, nomine Sanguineus. Qui autem eum interfecerant, a domino urbis obsessae, ex condicto intra moenia recepti, ultrices consanguineorum exstincti manus effugerunt. Fugit autem et uniuersus eius exercitus, domini solatio et prouisione destitutus; cui defuncto successerunt eius filii, alter apud Mussulam, introrsum in Oriente; alter apud Halapiam, natu posterior, nomine Noradinus, uir prouidus et discretus, et iuxta traditiones illius populi superstitiosas, timens Deum; felix quoque, et paternae ampliator haereditatis. [16,8] CAPUT VIII. Nobilis quidam ex Damascenis, Bostrensis ciuitatis procurator, cum rege paciscitur; et exercitus regni uersus Bostrum properat; Ainardus Damascenorum procurator factum nititur impedire. Non multo post tempore, anno secundo regni domini Balduini, nobilis quidam Turcorum satrapa, ex causis quibusdam, Meieredim regis Damascenorum indignationem sustinens, et procuratoris eius Mehenedin, qui alio nomine Ainardus dicebatur, gratia destitutus, cuius multo maior quam ipsius regis in uniuersis Damascenorum finibus erat auctoritas, ad dominum regem et matrem eius, cum honesto comitatu uenit Hierosolymam, asserens quod si dominus rex honestam et pro boni uiri arbitratu sufficientem ei uellet assignare compensationem, ipse Bostrensem urbem, cui praeerat, una cum oppido Selcath, Christianis resignaret. Est autem Bostrum primae Arabiae metropolis, quae hodie uulgari appellatione Bussereth dicitur. Erat porro idem nobilis homo, ut dicebatur, Armenus genere, corpore procerus, facie uenusta uirilem tota corporis habitudine animositatem praetendens, eratque nomen ei Tantais. Conuocatis igitur huius rei gratia uniuersis regni principibus et deliberationis partibus congruo libramine pensatis, audita tanti uiri aduentus causa, placuit omnibus de communi consilio, ut de honesta et competente recompensatione, supradicto satisfiat uiro; et conuocatis exercitibus, ad Bostrenses partes dirigantur expeditiones; maximum enim et Deo acceptum regni iudicant incrementum, si Christianae fidei et nostrae iurisdictioni, per huius operam, iure perpetuo possit accrescere ciuitas praenominata. Pactis igitur hinc inde ad congruam consonantiam redactis, uniuersus regni populus uoce praeconia congregatur, et implorato de supernis auxilio, uiuificae crucis ligno secum assumpto salutari, tam dominus rex, quam principes omnes, Tiberiadem usque perueniunt: ubi circa pontem, unde ex mari Iordanis fluenta se diuidunt, castrametantur. Porro praedictus Ainardus, cum domino rege, sicut et cum patre eius foedus prius inierat, et pacem temporalem: unde oportebat eum praemoneri solemniter, ut ad resistendum praeparandumque se, et conuocandum exercitum legitimas pro more regionis haberet ferias; ne si repente et ante solemnem commonitionem, infra suos fines, hostiliter dominus rex ingrederetur, contra legem pactorum uideretur uersatus. Missis igitur nuntiis, ad eumdem procuratorem, dum ille tanquam uir sagacissimus ex industria differt responsa dare, iam pene mensis praeterierat: quo medio tempore non cessauit, tam prece quam pretio, omnes finitimos suae gentis proceres, longe lateque in sui subsidium conuocare; quibus undique ad infinitatem nimiam congregatis, domino regi et principibus mandat, dicens: Contra legem initi foederis, in terram domini mei paratis intrare, et seruum eius contumacem, et contra debitae fidelitatis iura uersantem, indebito protegere laboratis patrocinio; rogamus humiliato in preces animo, quatenus ab iniusto dominus rex desistat proposito; pactorum prius initorum tenorem conseruet illibatum. Nos parati sumus, domino regi uniuersas cum omni integritate impensas, quas pro hac expeditione fecit, refundere. Ad haec dominus rex de communi consilio responsum dedit, dicens: Nos pactorum et foederis concepti, nullatenus intendimus uiolare tenorem; sed, quia praedictus nobilis homo ad nos uenit, ut nobiscum familiariter loqueretur, non possumus homini in regno nostro spem habenti, cum nostra honestate ita penitus deesse. Sufficiet autem nobis, ut in urbem quam nostro deseruit intuitu, eum introducere sine difficultate liceat; postquam autem in suum se receperit municipium, tractet eum dominus suus patriis legibus, et secundum merita sua eidem praemia largiatur; nos enim siue in eundo, siue in redeundo, regi Damasceno amico nostro, omnino auctore Domino, sicut tenemur, declinabimus iniuriam irrogare. Erat autem hic idem Ainardus, uir prudentissimus et populi nostri amator; qui, cum haberet tres filias, unam illarum dederat praedicto Damascenorum regi, alteram Noradino Sanguini filio; tertiam cuidam egregio militi, Manguarth nomine. Habebat ergo regni curam, tum quia regis erat socer, tum quia uir circumspectus erat plurimum. Rex autem deses, ebriosus et epulo, solis uacabat deliciis et libidine totus effluebat dissolutus. Is, ut diximus, gentis nostrae gratiam, quibuscunque poterat obsequiis mereri, satagebat; et quibus solent amici comparari, merita in eo non erant otiosa. Quod utrum ex animo et ex dilectionis sinceritate procederet, an inuitum impelleret necessitas, inter prudentes quaerebatur. Poterat sane utrumque esse in causa; nam generum suum Noradinum, sicut et patrem eius prius, suspectum habebat non modicum, ne regem, iterum generum suum, uirum prorsus inutilem, et crassa supinum ignorantia, regno, et se ab administratione detruderet. Inde erat maxime, quod nostrorum sibi necessariam reputans gratiam, omni uia qua poterat ad eam obtinendam aspirabat. Videbatur uir discretus praesagientem habere spiritum; nam quod uerebatur accidit. Statim enim eo mortuo, praedictus Noradinus, consentientibus sibi Damascenis, illo qui regnabat uiolenter excluso, regnum occupauit. Elaborabat ergo fideliter, ut dominus rex, refusis sibi expensis, quae pro uocanda fecerat expeditione, ad propria rediret indemnis; et procul dubio minus hostiliter in eo facto, contra dominum regem et Christianum exercitum se habuisset, si conuocatas exteras nationes, pro suo potuisset arbitrio cohibere. Multa enim fidei sinceritatis et constantiae illius in plerisque negotiis, certo rerum experimento cognouimus argumenta. [16,9] CAPUT IX. Verum, dum haec nuntiarent legati, inter quos erat praecipuus quidam domini regis familiaris, Bernardus Vacher; populus coepit acclamare eumdem Bernardum proditorem esse: non esse populo Christiano fidelem, quicunque dissuasionibus huic negotio uelit dare impedimentum. Magnis etiam uocibus coepit plebs indiscreta clamare procedendum esse, urbem tam nobilem non facile esse deserendam; grates habendas nobili uiro, et eius per omnia propositum amplectendum fideliter et deuote, qui tantum Christianitati obtulisset saeculis memorabile beneficium, et pro eo usque ad mortem decertandum. In hoc itaque tanto tumultu, praeualuit uulgi sententia, spreto consilio sanius affectorum. Compositis igitur sarcinis et solutis castris, uersus praedictum oppidum iter dirigunt: transitaque cauea Roob, in planitiem peruenerunt, quae dicitur Medan, ubi singulis annis Arabum et aliorum Orientalium populorum solent nundinae conuenire solemnes, ubi tanta hostium nostris coepit occurrere multitudo, ut qui prius coepto insistendum et in negotio procedendum acclamauerant, redire si fieri posset, praeoptarent et iudicarent utilius. Visis tamen hostium cuneis, et stupentes multitudinem, nostri accingunt se tanquam statim praeliaturi. Rex uero, de consilio eorum qui rei militaris habebant experientiam, castra protinus iubet locari; quibus compositis, curam corporis, prout in arcto positi poterant, agentes, noctem illam duxerunt insomnem. At uero hostes, multiplicati supra numerum, legiones nostras undique uallantes, quasi manubias et uilia mancipia, nostros procul dubio habituros in crastino compeditos non dubitabant. Nostri uero continuis excubiis se obseruantes prudenter, et uirorum fortium circa se tota sollicitudine impleuerunt officia. Mane facto, communicato consilio, nostri procedendum esse decernunt; nam redire, cum ignominia plenum, tum pene uidebatur impossibile. Verum hostes circumpositi utrumque impedire uidentur. Tandem nostri, animosius insistentes, per medias hostium acies uiam ferro aperiunt et ad destinatum unanimiter locum contendunt; sed loricis, cassidibus, simul clypeis onusti, lento incedebant gradu; hostium etiam circumposita multitudine praepediebantur. At uero equites, licet expedientius possent incedere, peditum tamen oportebat in incessu conformes fieri manipulis ne dissolueretur agmen et irruendi super cuneos hostibus daretur occasio. Compatiebantur itaque sibi inuicem cohortes, et quasi uir unus affectus erat populus uniuersus. Tanta enim equitibus erat pedestrium turmarum cura, ut ipsi de equis descendentes, communicato cum eis labore, fessis pro uehiculo se exhibentes, itineris molestiam redderent leuiorem. Hostes tamen interea crebris sagittarum immissionibus exercitum fatigantes, multiplicatis molestiis, nostrorum cohortes dissoluere nitebantur. Nostri autem e diuerso, quanto ad hoc magis eos uident instare et importunius, tanto sibi inuicem cohaerere magis et coepto insistere feruentius itineri non formidant. Accedebat, ad maiorem molestiarum cumulum, sitis aspera, ex laboris difficultate et aestatis caumate geminata. Erat quoque eis iter per loca arida et inaquosa; tota enim illa regio fontes nescit; uerum hieme solent aquas colligere lacunis tam naturalibus quam manufactis, pluuiales. Acciderat autem illis diebus, unde et hae ipsae factae erant inutiles; nam tanta fuerat paulo ante locustarum in ea prouincia praeter morem intemperies, quod omnes huiusmodi piscinas tabo infecerant, et aquae usum reddiderant abominabilem putredine, quam morientes intulerant. Haec autem, qua nostris iter erat, regio dicitur Traconitis; cuius in Euangelio Lucas facit mentionem, dicens: Philippo autem Itureae et Traconitidis regionis tetrarcha. Videtur autem nobis a Traconibus dicta. Tracones enim dicuntur occulti et subterranei meatus, quibus illa regio abundat; nam pene uniuersus illius regionis populus in speluncis et cauernis habitat, et in traconibus habet domicilia. [16,10] CAPUT X Transcursa igitur cum summo periculo regionis illius parte, circa horam diei nouissimam ad locum perueniunt, qui antiquo Adratum dicitur uocabulo, nunc autem uulgari appellatione dicitur ciuitas Bernardi de Stampis. Est autem una de urbibus suffraganeis, quae ad Bostrensem metropolim habet respectum; ubi adiunctis illius loci incolis, ad hostium numerum, maior nostris accessit molestia; ubi etiam de cisternis, quarum ora uidebant patentia, et sine difficultate haurire aquas se posse nostri arbitrarentur, demissas situlas non sine damno amittebant; nam qui intus latebant in cauernis subterraneis funes praecidentes quibus hauriendi alligata erant instrumenta, funes remittebant decurtatos; et spe potus elusos, ad maius compellebant sitis dispendium, dum in hauriendis aquis frustra diutius laborabant. Sic igitur quatuor diebus continuis, nunquam indulta requie, nostri afflicti sunt incessanter, uix noctibus habentes otium ut necessitatibus corporis quocunque modo satisfacerent. Augebatur praeterea per singulos dies hostium numerus; nostrorum uero decrescebant agmina: aliis interemptis; aliis sauciis lethaliter; alii uero de uita desperantes, et nimia percussi formidine sarcinarum et impedimentorum augebant turbam, infra equos et iumenta delitescentes, et simulantes impotentiam, ne ad sustinenda hostilis impetus onera, egredi compellerentur. Tanta enim sagittarum et missilium pene continua supra nostrum exercitum erat densitas, ut grandinis aut imbrium instar descenderent, et uniuersa tam homines quam iumenta telis consita uiderentur. Mirari poterant intuentes, aut hostes in iaculando tantum posse, aut nostros tantum patientiae inuincibilis continuare laborem. Instabant et nostri, telis et sagittarum immissione nihilominus; sed hostium exercitus, discursus habens liberiores, rarius sagittis laedebantur nostris. Quarta demum die continuatis cum tanto periculo itineribus, ad locum destinatum appropiantes, urbem eminus contuentur; ubi cum multa difficultate, hostibus uiolenter exclusis, aquas intra rupes modice scaturientes occupant, et circa eas castra metantur; ubi refectioni uacantes aliquantulum, corporibus quantum permittebatur indulgent. Ea nocte ibi qualemqualem nostri habentes requiem, diem exspectabant cum summo desiderio sequentem; cum ecce intempestae noctis silentio, ex urbe praedicta quidam latenter egressus, per medias hostium acies ad nostrum se contulit exercitum, infaustae legationis baiulus. Qui statim ueniens, ad regem se postulat introduci, uerba dicens se habere secretiora quae perferat. Admissus ergo, conuocatisque principibus, simul quoque et illo nobili uiro, qui eiusdem ciuitatis magistratum administrauerat, et nos in praesentia duxerat pericula, nuntiat, urbem uxore eiusdem nobilis uiri prodente, hostibus traditam; et eorum introductos satellites, arces et praesidium, exclusis aliis, obtinere uniuersum. Hoc infelici rumore, nostri mente plurimum consternati, quid facto opus sit deliberant; tandemque uisum est expedientius reditum ad propria, cum quocunque periculo, maturare. Fuerunt tamen nonnulli de maioribus regni principibus, qui domino regi secretius et in aurem consulerent, quatenus assumpto sibi uiuificae crucis ligno equum domini Ioannis Gomani, qui omnes alios eiusdem exercitus equos celeritate et laboris patientia longe superare dicebatur, conscenderet, et solus suae consuleret saluti. Hoc autem dicebant, omnino de reditu desperantes et omnium stragem timentes in proximo futuram. Quod uerbum rex, licet infra annos puberes constitutus (significans qualis in maiore aetate futurus esset) regia spreuit magnificentia, dicens: Propriam se omnino contemnere salutem, si tam Deo deuotus populus casu tam flebili deperiret. Videntes ergo regem eorum monitis, licet ex affectu pro prodeuntibus, non acquiescere, ad alia se conuertunt studia; et de reditu tractare incipiunt, uidentes non sine uniuersorum strage ad ulteriora se posse procedere. Tunc primum coepit spe tanta deiectis, et euacuatos uidentibus omnes subs conatus, labor duplo exsurgere molestior. Nam, etsi prius dura nimis, et pene intolerabilia, et quibuslibet quae postmodum accidere possent non inferiora passi erant, spes tamen et fiducia obtinendi ciuitatem, laborantium animos confouens, ad tolerantiam gratis quibusdam stimulis accendebant. Videntes ergo se prorsus spe delusos, fixum firmumque quod proposuerant decernentes, ad iter se accingunt, uoce praeconia reditu cunctis significato. [16,11] CAPUT XI. Reddita igitur terris die, ecce Noradinus in auxilium soceri uocatus, infinita secum trahens Turcorum agmina, ab urbe praedicta ueniens, ad hostium se adiungit cohortes. Nostri uero ad redeundum, secundum propositum, iter arripiunt. Quod uidentes aduersarii, clamoribus perstrepentes obuiam se dare contendunt, ut impediant regressum. At nostri ipsa difficultate, quae undique premebat, facti animosiores, obuias acies gladiis et ferro dissoluentes, uiam sibi cum summo periculo et strage suorum uiolenter aperiunt. Erat autem nostris indictum publice, ut defunctorum corpora camelis et aliis animalibus ad sarcinas deputatis imponerent, ne nostrorum considerata strage, redderentur fortiores inimici; debiles quoque et saucios, iumentis imponi mandatur, ne omnino nostrorum aliquis aut mortuus aut debilis crederetur. His et datum erat in mandatis ut, gladios educentes, saltem speciem ualidorum exprimerent. Mirabantur itaque hostium prudentiores, quod de tanta immissione sagittarum, de crebris conflictibus, de tanta sitis, pulueris, aestus immoderata molestia, nullus unquam mortuus aut deficiens inueniretur; populum iudicant ferreum, qui tot tamque continua possint tam perseueranter sustinere dispendia. Videntes porro hostes quod sic non proficerent, ad alia se conuertunt molimina. Erat sane regio tota uepribus et frutectis humilibus, carduis aridis et synapis silua, ueteribus stipulis et frugibus iam maturis, obsita: his omnibus ignem subiiciunt, uento nostris obuio fomitem et uires ministrante. Hic incendii uicinioris afflatu fumique occurrentis nube densissima, nostris ingeminatur molestia, cum ecce ad uenerabilem uirum dominum Robertum Nazaraenum archiepiscopum, qui crucem Dominicam baiulabat, omnis populus cum clamore et eiulatu conuersus, postulabat cum lacrymis, dicens: Ora pro nobis, pater; et per hoc uiuificae crucis lignum, quod manibus gestas, in quo nostrae salutis auctorem credimus pependisse, erue nos ab his malis, nam diutius sustinere non possumus. Erat autem populus, in modum fabrorum officinas exercentium, uento agitante fuliginem, tam facie quam toto corporis habitu, nigredine factus decolor; et tam aestatis quam incendiorum caumate duplicato, ad supremum afflictus siti, supra uires laborabat. Ad has itaque gementis populi uoces, uir Deo amabilis, contritus corde et animo ualde compatiens, salutare lignum erigit contra incendia, quae illi totis uiribus procurabant; et inuocato de supernis auxilio, statim adfuit uirtus diuina, et in momento conuersis in oppositum flatibus, incendia simul cum tetra fumi caligine in hostes, qui nostrum praecedebant exercitum, se dirigunt; et quae in nostram parauerant laesionem, in suam uident retorta perniciem. Stupent hostes nouitate miraculi, et singularem reputant Christianorum fidem, quae tam praesens possit a Domino Deo suo pro uotis impetrare beneficium. Suis ergo occupati necessitatibus, nostris aliquam indulgent requiem, et ad tempus respirare concedunt. [16,12] CAPUT XII. Dum uero his tam intolerabilibus noster exercitus premeretur malis, diffidentes de uulgi patientia maiores, et qui sensus habebant magis exercitatos, regem adeunt, persuadent ut legatio ad Ainardum dirigatur, pacem postulans sub conditione qualibet, dum solummodo ad propria possit redire exercitus. Eligitur quidam qui suspectus habebatur, quod alia uice in legatione simili contra Christi populum malitiose uersatus fuisset; tamen propter linguae commercium, quod habere dicebatur familiare plurimum, iterum id ei muneris iniungitur. Dumque ei persuaderetur ut fideliter iniunctum exsequatur officium, dixisse perhibetur: Iniuste et praeter meritum suspectus habeor; uado tamen; quod si obiecti reus sum criminis, nunquam mihi redire concedatur, quin hostium gladiis confossus inteream. Datam ergo in se mortis sententiam miser homo, diuino iudicio expertus est statim; nam, antequam ad hostes perueniret et legationis functus esset munere, armis hostium confossus interiit. Conuenerant ad eamdem expeditionem quatuor inclyti Arabum principes fratres, illustris et eximii Arabum satrapae filii, qui dictus est Merel, cum innumera suorum manu; hi, dum nostros ex latere proteruis nimis assultibus uexarent instantius; nostri autem proposita lege ad eos erumpere non auderent, ne si contra rei militaris disciplinam ordines soluerent, duriorem in se tanquam locorum desertores experirentur sententiam: unus de familia Turci illius, qui nobiscum erat, non ferens illorum fastum et a nostris iniuriam propulsare cupiens, uitae prodigus, et legis immemor propositae, equum uiriliter admittens, in unum ex illis quatuor hastam, quam manu gerebat, dirigens, gladio transuerberatum in medio suorum agmine, ad terram deiecit exanimem; seque statim, sanum et incolumem in nostrum recepit exercitum. Factus est ergo circa corpus defuncti, populi concursus innumerabilis; et cognito quod iam infelicem exhalauerat animam, in uocem erumpunt flebilem et doloris immensitatem fletus ubertate testantur. Nostri uero laetantes, diligenter quaerunt quisnam esset qui tanto se obiecerit periculo, cuius tam insigne factum gloriam meruerit perennem; cognitoque quod uir alienigena, et cui legem propositam licebat ignorare, eo maxime quod linguae commercium non habens, edictum publicum non intellexerat, licet contra rei militaris disciplinam egisse non dubitaretur, tamen iuris ignaro clementer indulgent, uiri factum amplectentes, non tam ratione quam euentu commendabile. Soluitur ergo ex ea parte hostium cuneus; et liberiora habens noster exercitus spatia, angustias quas patiebatur, locis redimit patentioribus, et iam continuato per aliquot dies itinere, uentum erat iterum ad Caueam Roob; quem locum, quoniam angustus erat, et periculosus poterat esse transeuntibus, principes consulto iusserunt declinari. Praedictus uero Damascenorum procurator Ainardus, uidens quod rex cum suis exercitibus uersus praedictam uallem properabat, missis nuntiis offert quod, si ei bonum uideretur, trans Caueam ei faceret honeste prandium praeparari; nouerat enim iam per dies aliquot exercitum alimentorum inopia laborasse. Quod uerbum utrum ex dilectionis sinceritate processerit, an ex dolo, uolens nostras expeditiones in periculosarum uallium angustias immergere, pro certo non habemus compertum. Regulariter tamen creditur esse traditum, quod hostium munera merito etiam habeantur suspecta. Generali ergo decreto, decernunt uia superiore, quoniam planior et minus periculosa erat, incedere. Cumque ducem non haberent qui agmina praeiret, et locorum per quae transituri erant haberet peritiam, ecce subito cohortes praecedens miles quidam ignotus, albi sessor equi, rubei coloris uexillum baiulans, lorica indutus, curtis usque ad cubitos manicis antecedebat exercitum. Hic tanquam angelus Domini exercituum, uiarum sequens compendia et ad aquas ducens prius incognitas, congruis et commodis stationibus castrametari docebat. Sic igitur cum quinque diebus, usque ad praedictam Caueam uix peruenissent expeditiones, tribus postea sub iam dicto duce et itineris praeambulo, iter agentes, Gadaram usque perueniunt. [16,13] CAPUT XIII. Sita est Gadara in ea regione quae Decapolis dicitur, de qua in Euangelio Marci legitur: Exiens Iesus de finibus Tyri, uenit per Sidonem ad mare Galilaeae, inter medios fines Decapoleos. In hac, sicut et nomen indicat, sunt ciuitates decem: Hippus, Pella, Gadara, de qua hic nobis est sermo, cum aliis septem. Ad quam, quoniam in confinio hostium et nostrae regionis sita est, cum peruenissent primae nostrorum legiones, tunc denuo quasi rediuiuo malo et recrudescente insania, furere coeperunt hostes circa postrema agmina; sed uidentes quod non proficerent, et quod nostri in sua iam se contulerant, fumo, caloris intemperie taedioque fatigati, solutis agminibus gregatim ad propria redire coeperunt. Nostri quoque nihilominus, transcursa nocte illa maiore solito tranquillitate, exhaustis prae labore debitam corporibus exhibentes indulgentiam, die sequente ad urbem Tiberiadensem perueniunt. Asserunt autem unanimiter, quibus illius facti adhuc plenior famulatur memoria, quod hunc, unde diximus, ducem itineris nemo nouerit; nam, cum uentum erat ut castrametaretur exercitus, subito disparebat, nec uspiam in castris uidebatur; mane uero iterum exercitum anteibat. Non habet praesentium hominum memoria, quod Latinorum tempore, in toto Oriente, absque manifesta hostium uictoria, tam periculosa fuerit expeditio. Domino igitur rege in regnum reuerso, cruce quoque Dominica Hierosolymis restituta, gauisus est populus qui remanserat, reuerso ad se populo, dicens: Mortuus fuerat, et reuixit; perierat, et inuentus est. Postmodum uero idem nobilis homo, ab Ainardo uocatus uerbis pacificis in dolo, quasi sub specie reconciliationis, male nimis tractatus est; nam, oculis erutis, in summa egestate et miseria, uitam miserabiliter infelicem finire coactus est. [16,14] CAPUT XIV. Dum haec circa nos geruntur, in partibus Edessanis factum miserabile, scriptis innodari dignum, accidit: quod ut plenius intelligatur, altius aliquantulum repetenda est historia. Mortuo Sanguino, maximo nominis Christiani persecutore, Noradinus filius eius, dum de successione in patris principatum, apud Mussulam sustinet quaestionem et circa id in partibus illis detinetur occupatus, uidentes Edessani ciues quod pauci de familia eius in ciuitate essent residui, qui ad tuenda praesidia erant deputati, reliqua autem populi pars uniuersa fide polleret Christiana, occulte dirigunt nuntios ad praedictum comitem Ioscelinum, significantes urbem Turcis uacuam, exceptis paucis qui praesidia seruabant, solis ciuibus relictam. Erant autem, et a diebus apostolorum fuerant, illius ciues urbis in Christi fide radicati et fundati, ita ut, sicut alias dictum est, aut rarissimus, aut nullus alterius professionis homo inter eos habitaret. Orant etiam et cum omni monent instantia, ut, militaribus copiis sine mora congregatis, ad urbem acceleret; eamque tradentibus ciuibus, sine periculo et sine difficultate recipiat. Ille uero cum omni celeritate, assumens sibi dominum Balduinum de Mares nobilem et potentem uirum, et uniuersam regionis illius tam equitum quam peditum militiam, transito repente fluuio ad praedictam urbem, cum omni comitatu suo de nocte repentinus accessit; ubi a ciuibus intempestae noctis silentio, dormientibus iis qui ad uigilias erant deputati, funibus et scalis sunt intromissi, qui caeteris de foris exspectantibus portas aperirent. Quibus apertis, immissis omnibus indifferenter, statim per urbem discurrentes, quotquot habuerunt de hostibus obuiam, in ore gladii peremerunt. Fugit tamen eorum pars quaedam, et mortis declinans periculum, in praesidia se recepit. Obtinuit ergo comes, et Christianus qui cum eo erat exercitus, urbem eo modo per dies aliquot: praesidia tamen, quoniam uictualibus, armis et militia instructa erant, et munita diligentius, comprehendere non ualuit; maxime cum neque machinas, neque unde fieri possent materiam aut secum detulisset, aut in tota urbe reperisset. [16,15] CAPUT XV. Diriguntur igitur, qui de successu qui acciderat, nostros longe lateque positos certificent nuntii et ad subsidium inuitent finitimos, quatenus eorum suffragio, urbem quam sic Domino fauente receperant, perpetuo obtinere et cultui conseruare Christiano possint. Quibus auditis, laetatus est ubique populus Christianus; et secundum multitudinem doloris, quam de illius urbis captiuitate conceperat, uidentur in ea mensura recepisse consolationem. Sed, extrema gaudii luctus occupat; et subito uersa est in moerorem cithara, et dolor natus rediuiuus peior priore. Noradinus enim audiens quod comes praedictam urbem tradentibus ciuibus receperat, corrogatis undique ex omni Orientali tractu militaribus copiis et populis uicinarum urbium, uoce praeconia in unum congregatis, adest subito, et urbem in circuitu dispositis legionibus uallat obsidione. Erat itaque nostris, sicut scriptum est: Foris gladius, et intus pauor. Nam hostiles exterius acies exitum negant, parant praelia, mortem intentant; interius, qui in praesidiis intra urbem erant, terrorem incutiunt, et assiduis molestant uexationibus. Nostri porro inter tot angustias ignari quid faciant, uoluunt apud se et frequenter mutant consilia; sed ad quamlibet deliberationis partem se conuertentes nihil tutum reperiunt, nullum sine mortis discrimine rei exitum inuenientes. Tandem pro loci et temporis conditione, uisum est uniuersis expedire, quod quocunque periculo, quocunque mortis discrimine, urbe sit egrediendum. Nam satius esse non dubitant, cum hostibus tentare congredi, et gladiis iter aperire, ut saluti consulatur, quam obsidionem sustinere: qua urgente, aut omnes indifferenter gladio pereant; aut inopia alimentorum compulsi, hostium uinculis mancipentur, et duram et omni mortis genere deteriorem subire cogantur seruitutem. Placuit omnibus haec sententia; et, licet periculosa sit nimis, habito tamen respectu ad alia quae accidere poterant deteriora, compendiosior iudicatur. Audientes haec ciues, quorum opera et studio comes cum suis introductus erat, quod omnis resistendi spes et uia salutis defecerat, timentes ne si in urbe post comitis exitum remanerent, morte grauissima punirentur, eo quod huius facinoris uiderentur esse auctores, assumptis uxoribus et liberis, cum Christiano exercitu egredi et dubiam cum fratribus fortunam experiri eligunt, potius quam morte certissima occumbere; aut iugum sub infidelibus hostibus durissimae pati seruitutis, omni genere mortis amplius formidabile. [16,16] CAPUT XVI. Patefactis igitur portis, quasi id singulare remedium et unica uia sit salutis, omnes certatim egredi contendunt; et, licet per medios hostium cuneos terro iter aperiendum esse non dubitent, leue tamen iudicant quidquid accidere potest urbem egressis. Interea de hostibus nonnulli, reserantibus eis aditum qui erant in praesidiis, in urbem recepti, a tergo instant acrius, et exitum maturare compellunt; qui uero exterius erant, audito quod sui ex parte intra ciuitatem introducti essent, et iam cum nostris pugnam committerent, suis uolentes adiungi, portam quam nostri aperuerant, ut exirent, uiolenter occupant; et conuocata ex uniuersis ordinibus ingenti multitudine, egressum inhibent, sed et in urbem introire contendunt. Commissa est igitur ibi inter partes pugna, quantum loci patiebantur angustiae, periculosa nimis utrique parti. Tandem ui compellentibus eis qui ab intus instabant cominus, et in hac parte nostris uires et animum ministrantibus, inuitis et plurimum renitentibus exterioribus, uiam ferro, multa utriusque partis strage aperiunt, campis se patentibus infundentes. Intueri erat ibi quod et uisu miserabile, et recitatione gemitu plenum, inerme uulgus, imbellem ciuium populum, senes, ualetudinarios, matronas cum uirginibus tenellis, grandaeuas matres cum paruulis et sugentibus ubera, in ipsis portarum angustiis, partim equorum pedibus conculcari; partim turba comprimentium interclusis respirandi meatibus, miserabiliter suffocari; partim gladiis hostium non parcentibus interire. Porro interfecti sunt ibi de ciuibus sexus promiscui pene omnes, qui nostrum exercitum egredientem sequi decreuerant, paucis euadentibus qui aut proprii uigore corporis, aut equorum beneficio, abeuntem exercitum poterant comitari. Videns ergo Noradinus nostros ad redeundum succinctos, cohortes conuocat ad insectandum abeuntes, acies instruit, componit agmina; et procedentes continuis urgens a tergo congressionibus, insequitur. Erat autem nostris iter uersus Euphratem, qui a praedicta urbe milliaribus distabat quasi quatuordecim: quo toto itinere non defuit domino comiti et exercitui eius pugna iugis, periculum indeficiens; singulis enim pene passibus conflictus erant, tum multorum, tum singulares, quibus ex utraque parte plures occumbebant. Mortuus est ibi uir nobilis, unde supra fecimus mentionem, et militaribus insignis operibus, dominus Balduinus de Mares; ceciderunt quoque et alii plures uiri commendabiles et digni memoria, quorum animae sancta requie perfruantur, quorum nomina non tenemus; quae tamen certum est in coelis esse conscripta, quia pro causa fidei et Christiani populi libertate, glorioso fine quieuerunt. Comes tandem impar uiribus, suis ex parte plurima deficientibus, assiduos hostium non ferens impetus, fuga uitae consulens, transito Euphrate, in Samosatum se recepit. Alii uero ad diuersa se conferentes, prout unicuique uisum erat expedientius, sarcinas et impedimenta deserentes, uitae consuluerunt et saluti. Exiit ergo sermo iste per omnes fines late adiacentium regionum; et quos prius de recepta urbe Edessanorum rumor fecerat laetiores, nunc de reamissa, et strage nobilium et populi confusione Christiani, casus contristauit asperior. [16,17] CAPUT XVII. Per idem tempus dominus Willelmus bonae memoriae, Hierosolymorum patriarcha, uir simplex ac timens Deum, uiam uniuersae carnis ingressus est. Obiit autem V Kal. Octobris, pontificatus eius anno quintodecimo; cui postmodum subsequente Ianuario, VIII Kal. Februarii, substitutus est dominus Fulcherus Tyrensis archiepiscopus, in praedecessorum nostrorum numero tertius. Eodem tempore, circa Epiphaniorum diem, fulmen diuinitus immissum, ecclesiam Dominici Sepulcri et mentis Sion, ictu perculit periculoso; omne, ut credimus, portendens infaustum et uniuersam deterrens ciuitatem. Visus est et cometa per dies multos; et alia quaedam praeter morem apparuerunt signa, futurorum designatiua. Illis etiam diebus, cum Tyrensis uacaret Ecclesia, contigit tam dominum regem quam matrem eius, penes quam regni cura, et uniuersum residebat moderamen; dominum quoque patriarcham, qui ab eadem ecclesia fuerat assumptus; episcopos quoque eiusdem ecclesiae suffraganeos, apud praedictam urbem, ut ecclesiae prouiderent, conuenisse; ubi, dum de more, de eligendo pontifice tractaretur, sicut solet in huiusmodi accidere, diuisa sunt eligentium in duo desideria. Pars enim dari sibi deposcebat dominum Radulphum, regis cancellarium, uirum utique litteratum, sed nimis saecularem, Anglicum natione, forma decorum, regi et reginae, cunctisque curialibus ualde acceptum; et hi dominum regem et eius matrem habebant propitios et fautores. Alii uero, quorum princeps erat Ioannes Pisanus, eiusdem ecclesiae archidiaconus, qui postea fuit cardinalis Romanae Ecclesiae, sanctorum Syluestri et Martini, et Bernardus Sidoniensis, et Ioannes Berytensis episcopi: hi dominum patriarcham sequentes, praedictum Radulphum promouere nolebant; sed, interposita appellationis uoce, contra alios de regia uiolentia praesumentes, patronum habentes dominum patriarcham, modis omnibus prohibebant. Factum est autem quod per uiolentiam obtinens praedictus cancellarius, ecclesiam et eius bona inuasit, posseditque per biennium: quousque per Romanum pontificem, praesentibus partibus lis decisa, dictante domino Eugenio, factum praedicti cancellarii in irritum est deductum. Postmodum autem idem Radulphus, fauente sibi domino Adriano papa, qui eius compatriota erat, ad ecclesiam assumptus Bethlehemiticam, episcopus eius ordinatus est loci. In praedicta autem metropoli, de communi omnium consensu, concurrente uniuersorum conniuentia, substitutus est uir mirae simplicitatis et mansuetudinis, timens Deum et recedens a malo, cuius memoria in benedictione est apud Dominum et homines, dominus Petrus, ecclesiae Dominici Sepulcri prior, de citeriore natus Hispania, ciuitate Barchinona, nobilis secundum carnem, sed spiritu nobilior; cuius uita et conuersatio longiores et diligentiores postulant tractatus. Sed nos historia reuocat ut omissis specialibus, de publicis edisseramus. [16,18] CAPUT XVIII. Capta igitur urbe, ut praemisimus, Edessana, rumor lethalis memoriae plenius personuit, et crebro fama diuulgabatur per Occidentem uniuersum, quod impia gens Turcorum, non solum urbem praedictam, sed omnem omnino Orientis tractum, licentia liberiore percurrens, nostrorum urbes, uillas, municipia depopularentur, sed populum amplius solito Christianum praeliis et crebris nimium inuasionibus affligerent. Erant qui uerba huiusmodi longe lateque in populis et nationibus disseminarent; et desides et longa pace dissolutas, ad tantarum ultionem iniuriarum sollicitarent prouincias: dominus quoque Eugenius papa tertius, uir Deo plenus, paternam gerens pro filiorum Orientalium, quae dicebatur, afflictione sollicitudinem, et eis affectu pleniore compatiens, uiros religiosos et exhortatorii sermonis habentes gratiam, potentes in opere et sermone, ad diuersas Occidentis partes dirigit, qui populis, et tribubus et linguis, Orientalium fratrum denuntient pressuras intolerabiles; et ad tantas ultum iri fraterni sanguinis iniurias, eos debeant animare. Inter quos uir immortalis memoriae et honestae conuersationis speculum, dominus Bernardus, Clareuallensis abbas, piae in Domino et per omnia amplectendae recordationis, ad praedicti Deo placiti muneris exsecutionem, praecipuus eligitur; qui iniunctae sibi dispensationis sedulus exsecutor, eiusdem operis secum Deo amabiles trahens comministros, impiger, indefessus, licet corporis esset inualidi, tum propter senium imminens, tum propter ieiunia pene continua et subtilem nimis dietam, regna circuit, regiones obambulat, euangelizans ubique regnum Dei: afflictionem populi, qui est in Oriente, simul et molestias, quibus incessanter opprimuntur, aperit diligenter; urbes fidelium, prius fidei Christianae deuotas, iuga pati persecutorum nominis Christiani, et seruitutem durissimam, proponit euidentius. Fratres quoque pro quibus Christus mori uoluit, uinculis mancipatos et compedibus, fame attritos, horrendis carcerum clausos ergastulis, squalore sordidos, indutos amaritudine, sedere in mendicitate et ferro, plenius edocet. Ad hoc ad eorum liberationem inuitat; ad propulsandas fratrum iniurias oppressorum accendit; non defuturum de supernis auxilium, uolentibus hunc tam pium laborem assumere, spondet; praemia etiam pro iis sempiterna, cum electis pollicetur. Haec ei per gentes, principatus et regna pia longanimitate disserenti, adfuit tam patrum quam plebis fauor gratuitus: et exhortationibus eius spontaneum praebentes assensum, iter uersus Hierosolymam compromittunt; et uiuificae crucis signum humeris aptantes, ad iter accinguntur. Nec solum iu plebeis et popularibus turmis hic persuadentium sermo ita se praebuit efficacem, uerum usque ad supremos orbis moderatores, et eos qui praecipua regnorum uidebantur dispensare fastigia, sermo iste cum effectu non inferiore peruenit. Illustres enim et potentissimi regum terrae, dominus uidelicet Conradus Romanorum imperator, et dominus Ludouicus rex Francorum, cum multis utriusque regni principibus, consono uoto et paribus desideriis amplexi sunt uerbum; et salutare uiuificae crucis signum in arrham futurae profectionis cum omni deuotione ceruicibus imprimunt et indumentis. [16,19] CAPUT XIX. Composito igitur congruo moderamine regnorum statu suorum, assumptis etiam iis qui eiusdem desiderii feruore concepto, uotis salutaribus tenebantur obligati, paratis ad iter necessariis, prout regiam decebat dignitatem, Deo placitae peregrinationis, mense Maio, iter arripiunt unanimiter; sed auibus infaustis et omine sinistro. Nam, tanquam inuita diuinitate et eis irata, iter assumpserunt. In tota illa profectione nihil Deo placitum, peccatis nostris exigentibus, operati sunt; sed nostrum, quibus opem se laturos arbitrabantur, statum, in deteriorem mutauerunt conditionem. Segregatim igitur proposuerunt incedere et separatos ab inuicem exercitus ducere ea uidelicet ratione, ne, populis inter se dissentientibus, contentiones inter eos orirentur, et ut commodius uitae necessaria suis procurarent legionibus; sed etiam ut equis et iumentis, ad onera deputatis, pabula non deessent. Transcursa igitur Bawaria et flumine magno Danubio apud Ratisbonam transmisso, a laeua eumdem fluuium habentes, in Austriam descenderunt, inde Hungarorum fines ingressi, ubi a domino rege illius prouinciae honorifice tractati sunt. Decurso igitur regno et utraque emensa Pannonia, Bulgarorum prouincias, Moesiam uidelicet et Daciam mediterraneam, Ripensem a laeua dimittentes, praetereunt. Inde Thracias attingentes et urbes famosissimas Philippolim et Adrianopolim transeuntes, ad urbem regiam peruenerunt. Inde cum domino Manuele Constantinopolitano imperatore habito familiarius colloquio, transcursis feriis quae ad recreationem exercituum, et quietem post tot labores uidebantur necessariae, transito Hellesponto, qui eamdem urbem alluit, et Europae terminus, Asiae praebet initium, in Bithyniam, quae prima de Asianis occurrit prouinciis, castrametantur legiones uniuersae in pago Chalcedonensi, unde relictam urbem e uicino erat conspicere. Haec est Chalcedon, urbs antiqua, ubi quarta sexcentorum triginta sex Patrum conuenit sancta synodus, domini Martiani Augusti, et domini Leonis Romani pontificis, contra Eutycheten monachum et abbatem, qui unam tantum in Domino Iesu Christo asserebat naturam. Soldanus interea Iconiensis, audito tantorum principum aduentu et suspectum habens eorum introitum a multo retro tempore, ex ultimis Orientis finibus militaria conuocat auxilia; et sollicitum se gerit quomodo ab imminentibus hostium tantorum periculis se possit eximere. Urbes igitur munit, ruinas erigit, finitimorum implorat suffragia populorum; et cum anxietate continua, eorum quos pro furibus audierat, praestolatur aduentum, de die in diem exspectans suorum interitum, patriae desolationem. Dicebatur enim, a saeculis inaudita aduenire multitudo et uniuersam terrae superficiem eorum dicebatur equitatus operire; maxima eis ad potum non sufficere flumina et regiones uberes cibos eis non posse ministrare ad sufficientiam. Et licet maior uero fama praecurrens hoc nuntiaret, rei tamen ueritas magnis principibus a fide alienis Christiana, multum poterat et merito terrorem incutere. Nam, ut constanter asserunt qui in eadem expeditione praesentes fuerunt, in solo domini imperatoris comitatu, ad septuaginta millia fuerunt loricatorum, exceptis peditibus, paruulis et mulieribus, et equitibus leuis armaturae. In exercitu uero domini regis Francorum, uirorum fortium loricis utentium numerus ad septuaginta millia, excepta classe secunda, aestimabatur; quibus si clemens et propitia comesque fuisset Domini gratia et eos in beneplacito suo uisitare dignatus esset Dominus, non solum Soldanum, uerum uniuersas Orientis prouincias, nomini potuissent Christiano subiecisse; sed eorum ex occulto, iusto tamen iudicio, spreuit famulatum Dominus, nec habuit acceptum munus, quod indignis fortasse offerebant manibus. [16,20] CAPUT XX. Interea dominus imperator Conradus, transiectis uniuersis trans Bosphorum legionibus, cum paucis et familiaribus admodum principibus, sumpta a domino imperatore licentia, nauigio eumdem Bosphorum superans, exercitus iter iubet arripere, constitutis super singulas legiones singulis principibus: inde relinquens a laeua Galatiam et Paphlagoniam, et utrumque Pontum, a dextris uero Phrygiam, Lydiam et Asiam minorem, per mediam iter agens Bithyniam, iuxta eiusdem regionis metropolim Nicomediam, Nicaeam, ubi trecentorum decem et octo sanctorum Patrum, temporibus domini Constantini, aduersus infelicis Arii impia dogmata, conuenit synodus, a dextris deserens, totam illam transcurrit regionem. Inde Licaoniam, cuius metropolis est Iconium, uiam compendiosiorem secuti, instructis agminibus, uniuersus attigit exercitus. Ubi praedictus soldanus, congregatis militaribus copiis et maxima Turcorum multitudine ex finitimis collecta regionibus, sustinens exspectabat, ut loco et tempore opportuno occurrere posset transeuntibus; et ne procederent, procurare posset impedimentum. Omnes enim usque in ultimos Orientis fines illarum prouinciarum reges, duces et cuiuscunque generis principes tam prece quam pretio, in nostram sollicitauerat laesionem; asserens et frequentibus contestans nuntiis quod, si tantae tamque armatae multitudini liber transitus indulgeretur, futurum esse ut suae ditioni uniuersum uiolenter subiiciant Orientem. Ex utraque igitur Armenia, Cappadocia, Isauria, Cilicia, Media, Parthia, ad eius uocationem conuolat gentium infinitus numerus, et colligitur numerositas inaudita; quorum omnium fretus auxilio, spem concipit, ut paribus possit resistere copiis, immensae quam audierat aduenire multitudini. Tradiderat autem Constantinopolitanus discedenti ab eo, et id ipsum petenti, domino imperatori, uiae duces, locorum peritos, prouinciarum finitimarum omnem habentes prudentiam; sed fidei modicae. Hi ad hoc dati credebantur, ut bona fide praeirent exercitus, ne periculose incautis occurrerent locorum angustiae, aut inuia secutis uictus deesset legionibus. Hi, postquam in terram hostium introduxerunt cohortes, primiceriis exercitus praeceperunt, ut ad certos dies, quibus per loca deserta gratia compendii eos transire oportebat, necessariam sumerent ciborum alimoniam, spondentes firmissime quod, praetaxato paucorum dierum effluxo numero, ad Iconium urbem nominatissimam peruenturus esset exercitus, et in regionem optimam, et commoditatibus redundantem conscensurus. Illi autem dicto parentes, currus, iumenta et quaelibet uehicula uictualibus onerantes, eis habentes fidem in simplicitate spiritus sui secuti sunt praecedentes. Verum Graeci innata usi malitia, et consueto in nostros ducti odio, siue de mandato domini sui, siue hostium corrupti pecunia, studiose et ex industria per deuia coeperunt trahere legiones; et in ea introducere loca, quibus populum simplicem maior fieret hostibus opprimendi et expugnandi copia, et longe amplior ministraretur opportunitas. [16,21] CAPUT XXI. Imperator uero uidens dierum praetaxatum iam effluxisse numerum, et expeditiones nondum ad optatum et promissum peruenisse locum, uiarum duces Graecos accersiri iubet, et coram principibus suis interrogare coepit diligentius: Quidnam sit quod amplioribus iam diebus quam ipsi ab initio deputassent, uiam coeptam tenuisset exercitus, nec ad locum peruenisset constituti? Illi autem ad solita recurrentes figmenta, futurum esse dicunt et constanter affirmant, opitulante Domino, infra triduum uniuersas Iconium peruentum iri legiones. Quibus uerbis imperator, sicut uir simplex erat, persuasus, adiecit ut etiam hoc triduum patienter sustineret, fidem habens eorum promissionibus. Nocte ergo insequente, castris more locatis solito, caeteris prae labore quieti membra concedentibus, praedicti pestilentes uiri, intempestae noctis silentio, clam ab exercitu diffugiunt, relicto sine duce populo, qui eorum fidei fuerat commendatus. Relata demum luce, cum iam tempus immineret ut proficisceretur exercitus, non sunt inuenti qui de consuetudine praeibant agmina; tandemque ad imperatorem et principes exercitus, fugitiuorum fraus relata est, et ab omnibus comperta malitia. Illi autem ut prolongarent iniquitatem sibi et peccatum peccato adderent, uiri Belial, ad Francorum regis, qui in proximo dicebatur esse, properant exercitum, mentientes dominum imperatorem, qui praecesserat eorum fretum ducatu, omnia egisse prospere: Iconium uiolenter expugnatam, funditus deiecisse, et de hostibus triumphasse solemniter. Haec autem, ut credimus, ea uidebantur intentione asserere, uel ut dominum regem in idem praecipitarent periculum, et eadem incedere uia persuaderent; aut fortasse, ut periclitantibus fratribus non subuenirent, dum illis omnia succedere crederent ad uotum; aut fortasse illud confinxerunt, ne si exercitum deperisse dicerent, ipsi tanquam proditores, quorum maleficio corruisset populus, raperentur ad poenas. Quacunque tamen intentione illud dixerint, certum est illorum perfidia seductum exercitum, in ea unde corruit descendisse mortis discrimina. Videns ergo imperator ducibus itineris destitutum exercitum, conuocato uniuersorum principum coetu, quid facto opus sit deliberat. Aliis itaque redeundum, aliis uero procedendum esse dicentibus, fit uotorum tanta dissonantia, ut uere dici posset: Effusa est contentio super principes, et errare fecit eos Dominus in inuio, et non in uia (Psal. CVI, 40) . Dumque sic locorum ignari, et pro alimentorum defectum solliciti fluctuarent (defecerat enim penitus tam equis et iumentis pabulum, quam hominibus quodlibet ciborum genus) nuntiatur, nec erat a uero longius, in uicino hostium consistere acies, et Turcorum innumeram adesse multitudinem. Erat autem in solitudine sterili, longe a culto solo constitutus exercitus: sicut studiose, ut praemisimus, a praedictis seductoribus fuerat introductus. Nam declinantes a dextra Lycaoniam, per quam iter eis esse debuerat, cum tempore recisiore illuc facile potuissent peruenisse et omnibus abundasse copiis, loca culta sequentes; laeuam tenuerunt, et in Cappadociae solitudines, longe ab Iconio, uniuersum deuiare compulerunt exercitum. Dicebatur publice, nec a uerisimili multum abhorrebat, quod de conscientia et mandato imperatoris Graecorum, nostrorum prouectibus inuidentis, constructa fuerunt haec tam periculosa molimina; suspectum enim semper et habuisse et habere Graeci dicuntur nostrum, maxime Teutonicorum, tanquam imperium aemulantium, incrementum omne. Moleste siquidem ferunt quod eorum rex Romanorum se dicit imperatorem; in hoc enim suo nimium detrahi uidetur imperatori, quem ipsi monarcham, id est singulariter principari omnibus dicunt, tanquam Romanorum unicum et solum imperatorem. [16,22] CAPUT XXII. Sic igitur, cum fame et locorum ignorantia, laboris quoque diuturnitate, difficultate uiarum, equorum defectum, sarcinarum pondere, domini imperatoris laboraret exercitus, Turcorum satrapae, et diuersi generis magistratus, conuocatis prius ad id ipsum militaribus auxiliis, repente supra eorum castra hostiliter irruunt, et irruptione subita, nihil tale uerentes, conturbant legiones. Freti autem equis uelocibus, quibus non defuerant necessaria, et armorum leuitate, arcuum uidelicet et pharetrarum, castra magnis uociferationibus circumstrepunt, et agilitate solita, in nostros lentos et armis onustos grauibus, impetus exercent periculosos. At uero nostri loricis, ocreis et clypeis onerati, habentes equos fame et itineris longitudine fatigatos et ad sustinendos discursus insufficientes, licet uiribus et armorum usu praeminerent, longius tamen a castris, nec hostes insequi, nec cum eis committere uolebant. Hostes e conuerso cateruatim irruentes, eminus sagittarum, instar grandinis, immissa multitudine infinita, equos eorumque sessores uulnerantes, et causas mortis de remoto inferentes, equorum uelocitate, nostrorum persequi uolentium gladiis, fugientes, eripiebantur. Sic ergo in gyrum nostrorum uallatus exercitus, telorum et sagittarum immissionibus anxie nimis, et usque ad mortem premebatur; nec dabatur referendi uicem, et cum hostibus cominus conserendi copia: quippe quibus comprehendendi aduersarios nulla erat facultas. Quoties enim in hostes nostrorum acies impetus facere nitebantur, illi dissolutis agminibus, nostrorum eludentes conatus, ad diuersa ferebantur: iterum nostris in castra se recipientibus, illi agmina reuocantes sua, nostrum cingebant exercitum; et instantes acrius, quasi obsessis requiem negabant. Factum est autem occulto Dei iudicio, iusto tamen, quod omnis illa tantorum principum uirtus, quae prius armis, uiribus, animis et numero uidebatur incomparabilis, subito contrita, languido lacessita Marte, corruit, ita ut uix remanerent illorum uestigia gloriae, et tantarum uix superesset residuum copiarum. Nam de septuaginta millibus loricatorum equitum, et de tanta pedestrium turbarum manu, quorum infinitus erat numerus, uix, ut asserunt qui praesentes fuerunt, decima pars euasit, aliis fame, aliis gladio interemptis, nonnullis etiam uinculis hostium mancipatis. Euasit tamen dominus imperator cum paucis ex principibus suis; et cum residuo suorum, licet cum difficultate nimia, post dies aliquot in partes Nicaeae se contulit. Hostes uero uictoria potiti, onusti spoliis, et gaza multiplici facti locupletiores, equis, armis usque ad nauseam ditati, in sua se contulerunt, tanquam locorum periti, praesidia, exspectantes auide Francorum regis aduentum, qui ad easdem prope partes aduenisse dicebatur. Sperabant enim quod ex quo domini imperatoris maiores fuderant copias, et de comitatu domini regis Franciae multo facilius possent obtinere: quod et factum est. Huic tamen tanto negotio Soldanus Iconiensis non interfuit; sed quidam nobilis militiae suae primicerius Turcorum magnus satrapa, Paramum dictus, hanc plagam, Domino permittente, contra spem exercuit. Accidit autem anno ab Incarnatione Domini 1146, mense Nouembri. [16,23] CAPUT XXIII. Interea rex Francorum, pene eisdem subsecutus uestigiis cum suo exercitu, peruenerat Constantinopolim; ubi modico tempore secretioribus cum imperatore usus colloquiis, et ab eo honorificentissime, et multa munerum prosecutione dimissus, principibus quoque suis plurimum honoratis, inter urbem regiam et mare Ponticum, quod ab ea triginta distat milliaribus, ubi Hellespontus angustissimus, uix ad unum milliare habet latitudinis, cum uniuersis legionibus transito mari, in Bithyniam descenderat: gyratoque sinu maris, qui ab adiacente urbe eiusdem Bithyniae metropoli, Nicomediensis dicitur, qui etiam Bosphori, siue Hellesponti pars est, in pago Niceo, non multum a Nicea remotus, castra locauerat, deliberans qua uia incedendum esset; et de domino imperatore, qui eum praecesserat, noua diligentius inuestigans; et ecce nuntiatur dominum imperatorem, amisso exercitu, uagum et profugum, cum paucis principibus euasisse. Primum itaque sermo dubius, et sine certo auctore ortus est; sed processu temporis factus est certior; nam, modico interiecto interuallo, dominum Fredericus Sueuorum dux, adolescens admirandae indolis, domini imperatoris ex fratre primogenito nepos, qui eidem domino Conrado, patruo suo succedens, Romanum hodie strenue et feliciter administrat imperium, a castris domini imperatoris egressus, ad exercitum domini regis Francorum properans, haec eadem quae prius incerto auctore susceperant, plenius et certius edocuit. Venerat autem, ut dominum regem cum praedicto domino imperatore ad colloquium inuitaret ut, communi consilio, licet sero, de itinere tractaretur. Factum est autem ut, audito periculo fratrum et interitu, et domini imperatoris sinistro casu qui acciderat, uniuersus Francorum merito turbaretur exercitus, et mente compateretur; tandem uerbo domini ducis rex motus, habita cum suis deliberatione, ut cum eo loqueretur, cum paucis ex principibus suis progressus, duce praeuio, usque ad imperatoris castra, quae in uicino idem locauerat, peruenit. Dato itaque et accepto debitae salutationis affatu, simul et osculo pacis interueniente, familiaribus usi colloquiis, ordinant proposito insistere, et simul iunctis agminibus proficisci. Multi tamen de utroque exercitu, sed maxime de castris Teutonicorum, amissis uiaticis et expensis ad iter necessariis, laboris quoque immensitate deterriti, uotorum immemores, Constantinopolim sunt reuersi. Communicato igitur cum utriusque exercitus primoribus consilio, uiam quam prius incesserat imperator, ad laeuam relinquentes, uersus Asiam minorem, relicta a dextris utraque Phrygia, post tergum uero Bithynia, dirigunt acies; et nunc mediterraneo, nunc maritimo gradientes itinere, Philadelphiam a laeua declinantes, Smyrnam, et inde Ephesum eiusdem Asiae metropolim, Ioannis Euangelistae conuersatione, praedicatione, simul et sepulcro claram, peruenerunt. Hic demum imperator, seu quia cum paucioribus erat, qui multo plures prius secum habuerat, uerecundiam sustinens, aut Francorum fastus non ferens, seu aliis latentibus causis, remissis quae supererant per terram legionibus, ipse ab Epheso usus nauigio, Constantinopolim reuersus est. Ubi a domino imperatore, multo quam primo aduentu, susceptus honestius, moram apud eum usque ad ueris initium sequentis, cum suis habuit principibus. Erat enim inter eos affinitatis uinculum; nam eorum uxores, sorores erant, filiae Berengarii senioris, comitis de Sulcepach, magni et egregii principis, et in regno Teutonicorum potentissimi: unde ampliori erga eum abundabat gratia, et liberalitatem in eum et suos tenebatur, maxime interueniente imperatrice, effundere cumulatiorem. [16,24] CAPUT XXIV. Interea rex Francorum de itinere cum suis principibus ualde sollicitus, dum apud Ephesum gratia recreandi exercitus, moram faceret, Guido comes de Pontiuo, uir militaribus praeclarus et insignis actionibus, morbo grauatus in fata concessit, ibique in uestibulo ecclesiae honorifice sepultus est. Rex autem inde profectus cum suo exercitu, iter in Orientem pro uiribus maturabat; profectus enim inde, post paucos dies, ad uada Meandri, oloribus amica, peruenit. Hic est ille fluuius, de quo Naso noster in libro dicit Heroicum: Sic ubi fata uocant, udis abiectus in herbis, Ad uada Meandri concinit albus olor. Supra cuius ripas in pascuis grate uirentibus castrametatus est. Hic primum Francis hostes, iuxta eorum desiderium, datum est intueri; nam accedere uolentibus ad aquas, ex opposita fluminis ripa, hostes in magna multitudine ripas contingere, et aquae usum nostris interdicebant. Tandem uero inuentis uadis, flumine, hostibus inuitis, transmisso, irruentes nostrorum acies, pluribus ex eis neci traditis, multisque uinculis mancipatis, eos in fugam uertunt; et obtinentes eorum castra simul et opima spolia et supellectilem uniuersam, ulteriorem fluminis ripam uiriliter sibi uindicarunt. Habita itaque huiusmodi uictoria, et de hostium manubiis et praeda facti laetiores, nocte illa cum tranquillitate transcursa, rursum dato mane, ad iter se accingunt; inde Laodiciam, eiusdem regionis urbem peruenientes, sumptis uiaticis ad dies aliquot, more solito, proficiscuntur unanimes. [16,25] CAPUT XXV. Erat autem exercitui mons obuius, arduus admodum, et ascendendum difficilis; illum ea die, iuxta legem profectionis, transire oportebat. Porro in expeditione consuetudo erat, singulis diebus quosdam de illustribus, qui agmina praeirent, quosdam qui subsequerentur ad custodiam imbellis populi, et maxime turmarum pedestrium deputare; et cum principibus de modo uiae, de profectionis quantitate, de loco castrorum in die sequenti, ordinare. Praeibat autem illa die cum uexillo regio sorte uocatus, in ordine uicis suae, nobilis quidam de Aquitania uir, nomine Gaufridus de Rancun. Hic cum praedictum montem ascendisset, cum agminibus quae praecedebant, in montis fastigio positus, licet praeordinatum fuisset quod in montis uertice castrametarentur qui praeibant, contra legem dispositam, proposuit adhuc aliquantulum procedere; nam uidebatur ei quod modicum nimis illa die profectus esset exercitus, et multa diei pars adhuc superesset; coepit, ducibus praeeuntibus, et locum commodiorem in uicino promittentibus, adhuc ultra proficisci. Qui autem sequebantur, arbitrati quod in montis praedicti uertice essent castrametaturi, modicumque rati superesse itineris ad diem deputati, lente nimis et remissius sequi coeperunt praecedentes; ita quod monte a quibusdam transcurso, quibusdam uero circa montem adhuc moram facientibus, diuisus est exercitus. Quod uidentes qui a longe exercitum ex latere contuebantur hostium cunei, parati semper, si occasionem inuenirent, irruere, et ad hoc specialiter sequentes sine intermissione exercitum: sumpta occasione, cum ex locorum angustiis, tum quia maior et fortior expeditionis portio praecedens, separata erat; nec facile subsequentium aut conditionem nosse, aut eis laborantibus subuenire posse arbitrabantur; cliuum montis occupant, ut maius inter praecedentes et subsequentes chaos firmaretur: instructisque aciebus, super nostros irruunt, et antequam arma possint corripere, nostras uiolenter dissoluunt acies; nec iam sagittis uel arcu, sed gladiis instantes cominus, Martem et mortem ingerunt, et diffugere paratos urgent atrocius. Nostris autem oberant locorum angustiae; equi quoque ob diuturnitatem et difficultatem itineris facti debiliores, sarcinarum etiam multiplex numerositas, nonnullum praestabant impedimentum; resistunt tamen unanimiter, et paribus animis, pro uita, pro libertate, pro consortibus itineris decertant uiriliter; gladiis ac lanceis rem peragunt, sese mutuis sermonibus exhortantes et exemplis. Hostes e conuerso spe fruendi uictoria, suos animant, ad memoriam reuocantes quod paucis ante diebus maiores multo copias minore fudissent periculo, et de pluribus et longe fortioribus facile triumphassent. Pugnant igitur Marte diu ancipiti et dubio euentu; uerum in fine, peccatis nostris exigentibus, infidelium praeualuit manus; et noster usque modicum numerum, plurimis interemptis, captiuatis innumeris, redactus est exercitus. Occubuerunt illa die uiri nobiles et illustres, rebus militaribus singulariter insignes, pia digni recordatione, comes de Guarenna, uir inter maiores eximius, Galcherus de Montiay, Eurardus de Bretol, Iterus de Magnac, et alii multi quorum nomina non tenemus, quae tamen scripta esse in coelis credendum est, quorum memoria in benedictione erit in saeculum saeculi. Occidit illa die, nostris infausta et casu nimis aduerso, ingens Francorum gloria; et uirtus gentibus hactenus formidabilis, contrita corruit, immundis et Deum nescientibus, quibus prius terrori fuerat, facta ludibrio. Quid est, benedicte Domine Iesu, quod populus iste, tibi tam deuotus, pedum tuorum uolens adorare uestigia, loca uenerabilia, quae tua corporali consecrasti praesentia, deosculari cupiens, per manus eorum qui te oderunt, ruinam passus est? Vere iudicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7) , et non est qui possit ad ea. Tu enim solus es, Domine, qui cuncta potes; et non est qui possit resistere uoluntati tuae. [16,26] CAPUT XXVI. Rex interea, casu magis quam industria, tanto tamque confuso exemptus periculo, saepe dicti, qui uicinus erat, montis cliuum ascendens, cum paucis eius fugae consortibus, sine duce, noctis intempestae silentio, ad suorum castra, aliquantulum locata remotius, se contulit. Hi autem qui praecesserant, uexillum regium secuti, ut praemisimus, et montis angustias sine difficultate transierant, et castra, nemine prohibente, loco satis commodo, locauerant, ignari prorsus et expertes omnium quae iis qui sequebantur acciderant. Praesagiebat tamen animus eorum qui praecesserant, ex quo uiderunt acies interruptas et tantam subsequentium moram, quod aliquid sinistri obtigerat, nec erant eis pro uoto uniuersa. Ex quo autem per eos qui euaserant et cum rege in castra se contulerant, de infausto, qui acciderat, facti sunt certiores euentu, statim luctus occupat uniuersa, moeror et anxietas corda sibi uindicat singulorum. Dumque sibi quisque, quem amiserat, proximum querulis uocibus et lacrymosis quaerit suspiriis, et dolore multiplicato quaesitum non inuenit, eiulatu resonant agmina et gemitu cohortes macerantur; non erat in castris locus quem dolor familiaris, et domestica iactura non premeret: hic patrem, ille dominum; illa filium, haec maritum cuncta lustrando perquirit; dumque non inueniunt quod quaerunt, noctem percurrunt pondere curarum peruigilem, quidquid absentibus potest accidere deterius suspicantes. Reuersi sunt tamen nocte illa de utraque classe nonnulli, qui frutectis et rupibus et cauernis terrae, mortis declinantes discrimen, noctis protecti beneficio, casu magis quam prudentia se adiungebant, ad castra peruenientes. Factum est autem hoc anno ab Incarnatione Domini 1146, mense Ianuario. Coepit autem ab ea die panis et omnis penitus alimonia in castris deficere; sed nec alterius generis deinceps per multos dies, habuerunt commercium; sed etiam, quod deterius erat, sine duce, sine praeambulo, passim nunc hac, nunc illac errabundi, locorum nullam omnino habentes peritiam, uagabantur. Tandem uero Pamphiliam ingressi, per abrupta montium, per deuexa uallium, cum difficultate nimia, sine tamen hostium conflictu, usque Attaliam, eiusdem regionis metropolim, peruenerunt. Est autem Attalia ciuitas in littore maris sita, imperatoris Constantinopolitani {subiecta} imperio, agrum habens opimum, et tamen ciuibus suis inutilem; nam angustiantibus eos undique hostibus, nec permittentibus agrorum cultui uacare, iacet ager infructuosus, dum non est qui exercendo fecunditatem possit procurare; alias tamen multas habens commoditates, gratum se solet praebere hospitibus, nam aquas emanans perspicuas et salutares, pomeriis est obsita fructiferis, situ placens amoenissimo; traiectarum tamen frugum et per mare deuectarum solet habere copias, et transeuntibus sufficientem ciborum commoditatem ministrare. Quia uero hostibus nimis est contermina, eorum non ualens indesinenter sustinere molestias, facta est eis tributaria, per hoc necessariorum cum hostibus habens commercium. Hanc nostri, idiomatis Graeci non habentes peritiam, corrupto uocabulo Sataliam appellant; unde et totus ille maris sinus, a promontorio Lissidona, usque in insulam Cyprum, Attalicus dicitur, qui uulgari appellatione Gulphus Sataliae nuncupatur. Ad hanc perueniens rex Francorum cum suis, ob multitudinem concurrentium tantam passus est alimentorum penuriam, quod pene residuum exercitus, et maxime pauperes ibi consumerentur inedia. Ipse uero cum suis principibus, relictis pedestribus turmis maturato nauigio, Isauriam Ciliciamque a laeua deserens, a dextris autem Cypro relicta, prosperis actus flatibus fauces Orontis fluminis, quod Antiochiam praeterlabitur, qui locus hodie dicitur Sancti Simeonis portus, iuxta antiquam urbem Seleuciam, et ab Antiochia decem distat milliaribus, ingreditur. [16,27] CAPUT XXVII. Audiens igitur princeps Antiochenus Raymundus, regem Francorum in partibus suis applicuisse, cuius aduentum multis diebus ante exspectauerat, cum desiderio sustinens, conuocatis nobilibus totius regionis, et populi primoribus, cum electo comitatu ei occurrens, in urbem Antiochenam, omnem ei exhibens reuerentiam, occurrente ei uniuerso clero et populo, magnificentissime introduxit. Conceperat autem multo ante, audito eius aduentu, quod per eius auxilium Antiochenum principatum ampliare posset: unde et eidem in Franciam, antequam etiam iter arriperet, honesta praemiserat donaria, et exenia multi pretii, ut eius sibi conciliaret gratiam, largitus fuerat. Praesumebat nihilominus et de reginae apud dominum regem interuentu, quae eiusdem peregrinationis regi adhaeserat comes indiuisa; quae eiusdem domini principis neptis erat, domini uidelicet Willelmi Pictauiensium comitis, fratris eius primogenita filia. Aduenienti igitur, ut diximus, omnem exhibuit humanitatem; sed et circa nobiles et principes, qui eius secuti sunt comitatum, eius simile non defuit studium, nec eximiae liberalitatis opera; sed omnes honore praeueniens, prout cuiusque exigebant merita, plena tractabat munificentia. Erat ei sane spes maxima, quod urbes finitimas, Halapiam uidelicet, et Caesaream, aliasque nonnullas eius fretus auxilio, et copiis adiutus, sibi posset subiugare. Nec ea spe delusus esset, si regem cum suis ad hoc potuisset induxisse proceribus; nam tantus de aduentu regis hostibus nostris timor incubuerat, ut iam non solum de uiribus suis diffiderent, sed de uita etiam uiderentur desperare. Conueniens igitur solemniter, et in praesentia tam principum domini regis quam suorum princeps dominum regem, iuxta id quod mente conceperat, et seoretius nonnunquam conuenerat, et petitiones suas effectui sine difficultate mancipabiles, honestatique simul et utilitati conuenire ostendens; ubi uidet se non proficere, cum rex Hierosolymam uotis ardentibus irreuocabiliter ire proposuisset, spe frustratus, mutato studio, regis uias abominari, et ei praestruere patenter insidias et in eius laesionem armari coepit. Uxorem eius enim in id ipsum consentientem, quae una erat de fatuis mulieribus, aut uiolenter aut occultis machinationibus, ab eo rapere proposuit. Erat, ut praemisimus, sicut et prius et postmodum manifestis edocuit indiciis, mulier imprudens, et contra dignitatem regiam legem negligens maritalem, tori coniugalis fidem oblita; quod postquam regi compertum est, principis praeueniens molimina, uitae quoque et saluti consulens, de consilio magnatum suorum iter accelerans, urbe Antiochena cum suis clam egressus est. Mutatus est igitur color optimus, et dissimilia acta sunt postrema prioribus; et qui cum tanta gloria susceptus fuerat adueniens, egrediens sorte mutata recessit inglorius. Sunt qui regi haec ad nimiam imputant malitiam: et ei dicunt digne pro meritis accidisse, quod tanti uiri, et de se et de suis ita bene meriti preces non admiserit; praesertim cum constanter asseuerent quod facile unam uel plures ex praenominatis urbibus, si ad id dare operam uoluisset, obtinere potuisset. [16,28] CAPUT XXVIII. Interea dominus imperator, transcursa hieme, apud urbem regiam, ubi a domino Constantinopolitano, humanitatis legibus diligenter, prout tantum decebat principem, tractatus, et donis in decessu largissimis cumulatus, classe quam eidem imperialis magnificentia deputauerat, uectus, cum quibusdam ex principibus suis in Orientem perueniens, portum attigit Acconensem. Inde Hierosolymam proficiscens, a domino rege Balduino et domino Fulchero bonae memoriae patriarcha, occurrente ei extra ciuitatem uniuerso clero et populo cum hymnis et canticis, in sanctam introductus est ciuitatem. Applicuit etiam eisdem diebus portu quoque Acconensi, uir magnificus et illustris, comes Tolosanus, Anfossus nomine, domini Raymundi senioris comitis filius (qui tantus princeps, tanti fuit meriti in prima expeditione); uir suis egregius titulis; sed patris pia clarior memoria, dum inde Hierosolymam, ut Domino pro peracta feliciter peregrinatione gratias ageret, proficisceretur, apud Caesaream urbem maritimam, paucis postquam appulit diebus, porrecto, ut dicitur, ueneno, sed auctore tanti sceleris incerto, uitam finiuit. Huius uiri inclytae recordationis, uniuersus populus cum summo desiderio praestolabatur aduentum; sperans quod faustum et felix omen patris, adueniens, regno esset illaturus. [16,29] CAPUT XXIX. Nuntiatur interea Hierosolymis, regem Francorum ab Antiochia digressum, ad partes accedere Tripolitanas, unde de communi omnium principum consilio dirigitur ei obuiam dominus Fulcherus, bonae memoriae Hierosolymorum patriarcha, ut exhortationibus congruis et monitis salutaribus eum in regnum euocaret; ne forte uel a domino principe, restituta in integrum gratia reuocatus, uel a domino comite Tripolitano, eius consanguineo, detentus Hierosolymorum differret desideria. Orientalis enim Latinorum tota regio quatuor principatibus erat distincta. Primus enim ab austro, erat regnum Hierosolymorum, initium habens a riuo qui est inter Biblium et Berythum, urbes maritimas prouinciae Phoenicis, et finem in solitudine quae est ultra Darum, quae respicit Aegyptum. Secundus erat uersus septentrionem, comitatus Tripolitanus, a riuo supradicto habens initium, finem uero in riuo qui est inter Maracleam et Valeniam, urbes similiter maritimas. Tertius erat principatus Antiochenus, qui ab eodem riuo habens initium, usque in Tarsum Ciliciae, uersus occidentem protendebatur. Quartus erat comitatus Edessanus, qui ab ea silua quae dicitur Marrim, in orientem ultra Euphratem protendebatur. Hi omnes magni uiri et potentes ab initio spem conceperant quod in aduentu praedictorum regum, per eorum operam et auxilium possent fines suos dilatare et porrigere terminos in immensum. Omnes enim hostes immanissimos et urbes hostium inuisas, plurimum habebant conterminas, quas sibi adiungere cupiebant. Erant ergo de cura domestica et familiari incremento ualde solliciti. Unde reges nuntiis et muneribus ad se quisque inuitabant, alios praeuenire cupientes. Inter hos dominus rex et qui in regno erant, spem sibi uidebantur fouere maiorem, tum ob reuerentiam locorum uenerabilium, quorum amor et deuotio omnes trahebat amplius; tum quia dominum imperatorem apud se habebant, ad quem credibile erat dominum regem Francorum accessurum, cum complendae orationis et peregrinationis gratia, tum ut de communi consilio in opere aliquo ad incrementum Christianitatis procederetur. Missus est ergo dominus patriarcha, ut praediximus, a regni principibus, metuentibus plurimum, ne a domino principe, cuius affinis erat, et ei arctiore charitatis uinculo iungi uidebatur, et maxime interuentu reginae, circa partes Halapiae detineretur, sicut et probabile uidebatur. Cognito uero quod minus amice ab inuicem discesserant, spes eis accessit amplior, quod sine dilatione inde digrediens, Hierosolymam esset peruenturus. Contra tamen fortunae insidias, et quia prudenter timetur quidquid accidere potest, uirum uenerabilem praedictum patriarcham, cuius auctoritate moueretur, praemiserunt; nec spe concepta frustrati sunt; nam eius uerbum secutus, Hierosolymam incunctanter aduenit. Quo perueniens, occurrente ei uniuerso clero et populo, cum hymnis et canticis una cum principibus suis, honorifice, et cum debita gloria, in urbem receptus est et ad loca uenerabilia deductus. Tandem completis de more orationibus, indicitur apud urbem Acconensem curia generalis, ut de fructu tantae peregrinationis, et de tantorum fine laborum, et de regni desiderato tractaretur incremento. Tandem die statuta ad destinatum conuenientes locum sicut et praeordinauerant, quid facto esset expedientius, cum regni nostri magnatibus, quibus plenior rerum et locorum erat cognitio, diligentius deliberare coeperunt.