INCIPIT LIBER QUINTUS DECIMUS [p. 0609] CAPUT PRIMUM. Imperator Caesaream obsidet; principe et Edessano comite in ejus obsequio constitutis. [p. 0609D] Transcursis igitur circa partes Ciliciae mensibus hibernis, vere jam reducto, et gratam exercitibus referente temperiem, missa voce praeconia, et edicto imperiali publice mandatur primiceriis, centurionibus, quinquagenariis legionum, iterum cohortes instrui, instrumenta bellica reparari, armis accingi [p. 0610D] populum universum. Praemissis ergo legationibus dominus princeps, dominus quoque comes Edessanus, aliique illarum partium primores invitantur, ut cum domino imperatore proficiscantur ad praelia. Quibus undique conglobatis, quasi circa Kal. Aprilis, tubarum stridore, clangore tympanorum, exercitus universus, ut pactis inter se et principem prius initis, satisfaciant, versus Caesaream acies dirigi praecipit, et fines hostium ingressus, [p. 0611A] paucis evolutis diebus, ante praedictam urbem castrametatus est. His auditis, princeps et comes, convocatis ex universa regione suorum copiis, imperatorem sub omni celeritate sequentes, subito cum suis ante supra nominatam civitatem, paribus accensi desideriis adfuerunt. Est autem praedicta civitas, inter montem et fluvium, qui Antiochiam praeterfluit, fere in modum Antiochiae sita, partem sui maximam in plano usque ad flumen habens; partem quoque in declivo montis; praesidium vero in montis fastigio imminens, humanis inexpugnabile viribus est constitutum. Unde a laeva et a dextra demissis usque in fluvium moenibus, civitas ambitur cum suburbio sibi adjacente. Transito itaque fluvio, dispositisque in gyrum agminibus, ex ea [p. 0611B] parte unde civitas suburbio ante se posito habilior ad impugnandum videbatur, urbem vallat obsidione. Hic demum machinis congrua provisione dispositis, turres ac moenia, et infra muros civium domicilia gravium immissione molarium, incessanter concutiunt, et crebris ictibus et vicaria immissorum cautium repetitione, non sine multa inhabitantium strage funditus dejiciunt, in quibus erat defensionis spes maxima, aedificiorum munimina. Urgebat dominus imperator, sicut erat vir magnanimus, studio fervente propositum, et propositis braviis, adolescentium gloriae cupidos, ad certamina et congressus Martios accendebat animos; lorica quoque indutus et accinctus gladio, casside caput tectus aurea medius immistus agminibus, nunc hos, nunc [p. 0611C] illos sermonibus hortatur congruis; nunc exemplo tanquam unus e popularibus provocat, et instat viriliter, ut alios ad instandum reddat animosiores. Sic igitur vir egregia animositate insignis, sine intermissione discurrens, aestus belli a prima diei hora usque ad novissimam sustinens, nihil sibi quietis, ut vel cibum sumeret indulgebat; sed aut hos qui machinis deserviebant, ut frequentius et directius jacularentur, admonebat; aut iis qui in conflictibus desudabant, addebat animos, per vicarias successiones vires reparans, et pro deficientibus recentes surrogans, et integris conatibus validos. Princeps autem et comes, ut dicitur, adolescentes ambo, et illius aetatis laevioribus nimium [p. 0611D] tracti studiis, caeteris in praelio et re militari desudantibus, aleam ludebant, non sine damno rei familiaris, assidue; et circa bellorum studia remissius se habentes, caeteros quoque a fervore instantiae, suo revocabant exemplo. Quod audiens imperator, et facto eorum pernicioso nimis motus, interius eos semel et secundo, familiari et secreta commonitione, revocare studuit, exemplum sui proponens, qui cum regum terrae et principum omnium esset potentissimus; nec labori proprii parcebat corporis, nec immensis sumptibus. Tandem cum per dies aliquot in hujusmodi congressionibus et assiduis conflictibus perseverasset exercitus, indignatus imperator, quod incomparabilibus ejus copiis urbs pusilla tam diu posset resistere, affectus taedio, moram arguens, [p. 0612A] suorum accusans desidiam, ad fortiores animat insultus, et congressus ingeminans, acrius instare praecipit. Dumque urbis effractioni certatim instant, suburbium praedictum, quod in inferiore civitatis parte situm esse diximus, cominus effractum occupant violenter, civibus qui ibi reperti sunt, non parcentes, nisi forte qui ex eis verbo vel habitu, vel quovis signo Christianam professionem se esse sectaturum designaret. Multos enim fideles habebat et habuerat ab initio civitas illa habitatores, qui sub miserae servitutis jugo ab infidelibus dominis premebantur indebite. CAPUT II. Indignatus idem, imperfecto negotio obsidionem solvit Antiochiam reversus. [p. 0612B] Sic ergo civitate ex parte quadam impugnata, timentes cives, violentas hostium in uxores et liberos et urbis penetralia irruptiones, pacem ad tempus postulant modicum, et impetrant postulatam. Erat porro illius civitatis dominus quidam nobilis homo, Arabs natione, Machedolus nomine; hic missis occulte ad imperatorem nuntiis, pro salute urbis et civium indemnitate, profusis cum omni humilitate supplicat precibus, et infinitam spondens pro eodem pecuniam. Indignatus enim imperator, quod princeps et comes ita dissolute et negligenter in expeditione se habuerant, eoque praecipue quod pro eorum negotio et implenda promissione videbatur laborare, maximum contra eos rancorem conceperat; et promissam eorum fidelitatem, tanquam [p. 0612C] sine operibus mortuam, magis splendidam quam solidam, pro nihilo ducens, firmissime apud se, cum paucis familiaribus, praeordinaverat, quod in odium eorum, et infidelitatis poenam, oblata qualibet occasione, quae aliquam saltem honestatis speciem videretur praetendere, soluta obsidione, ad propria rediret. Suscepta igitur pacta pro dissolvenda obsidione pecunia, edicitur publica voce praeconia obsessis pax; et legionibus mandatur ut ad reditum se praeparent. Sicque solutis castris imperator versus Antiochiam, acies praecipit dirigi et universus illuc exercitus properare. Audientes hoc princeps et comes, sero ducti poenitentia, dominum imperatorem ab incoepto revocare nituntur; [p. 0612D] sed perseverat in proposito, quod irrevocabiliter conceperat imperator; spretisque eorum persuasionibus, iter accelerat. Dicebatur comes in eo malitiose nimis versatus; nam occulto, sed postmodum clare patuit, adversus dominum suum, principem videlicet, ducebatur odio, et incrementum ejus habens omne suspectum, seducebat imprudentioris adolescentis animum, ipse versutior; ad id toto contendens studio, ut princeps imperatoris indignationem mereretur, ne per eum ad majora proveheretur compendia. CAPUT III. Imperator a principe civitatis repetit praesidium, quasi moram in regione facturus. Perveniens igitur Antiochiam dominus imperator [p. 0613A] cum filiis suis et familiaribus, et militia non modica ad urbem ingressus, domino principe, dominoque comite stratoris officium exsequentibus, dominoque patriarcha cum universo clero et populo ordinata de more processione, in psalmis et hymnis, canticis et musicorum concentu instrumentorum cum plausu et exsultatione populorum, prius ad cathedralem ecclesiam, deinde ad palatium principis solemniter deductus est. Ubi cum per dies aliquot, balneis, et caeteris quae ad corpus pertinent recreationibus, tanquam dominus in domo, pro libero usus esset arbitrio, profusaque et pene prodiga tam in dominum principem et comitem, quam in eorum magnates, nec non et in cives indifferenter usus esset imperiali munificentia, principem simul et [p. 0613B] comitem, et omnes provinciae primores, ad se fecit evocari; quibus in praesentia sua constitutis, principem alloquitur, dicens: Nosti, dilectissime fili Raimunde, quomodo ob gratiam tui, ut juxta conventiones inter nostrum Deo amabile imperium, et fidelitatem tuam prius per prudentum virorum mediationem initas, tuum augeam principatum, et dilatem super hostes fidei nostrae possessiones tuas, diu jam in ista regione conversatus sum; et ecce opportunitate ingruente, tempus est ut promissa solvam, et omnem circumadjacentem regionem tuae subjiciam ditioni, sicut pactorum tenor manifestius edocet. Sed nosti optime, noverunt et isti, qui tecum in nostra assistunt praesentia, quod non est, quod tibi solvere tenemur, opus temporis modici; sed moram [p. 0613C] tua negotia videntur exigere diuturniorem et impensas ampliores deposcere. Oportet igitur ut civitatis hujus praesidium, sicut ex pacto teneris, nostrae deputes custodiae, ut in eo nostri tutius reponantur thesauri; urbem quoque nostris exercitibus perviam facias, ut liberam omnino intrandi egrediendique habeant sine difficultate licentiam. Nam de Tarso, vel Anavarza, vel aliis Ciliciae urbibus, non ita commode bellica parari possunt instrumenta, ad angustias et obsidionem Halapiae inferendam; aliamque praestat haec civitas iis usibus opportunitatem, longeque meliorem quam alia quaevis posset ministrare. Imple ergo promissum et juxta tenorem exhibitae fidelitatis, prosequere quod tuum est; nam [p. 0613D] nostrae erit eminentiae, id quod tibi tenemur exsolvere, larga interpretatione et superfluente mensura largiri. His dictis, princeps et sui, verbi acerbitate perterriti, diu haerentes quid super his responderent, cum multa anxietate secum volvebant quid ad hoc referrent. Durum enim videbatur et grave nimis, quod civitas tanto nostrae gentis acquisita periculo, tantoque sanguinis felicium principum dispendio Christianae fidei restituta, quae tantarum semper fuerat caput et moderatrix provinciarum, in manus effeminati Graecorum populi descenderet; nam sine ea reliquae regionis portiones nobis stare posse non videbantur. Iterum, id pactis domini principis insertum, nemo erat qui dubitaret; praeterea tot [p. 0614A] de suis intromiserat, quod non facile videbatur ei, vim inferre volenti, resistere posse. Sic igitur res in arcto posita erat, cum ecce comes Edessanus pro omnibus respondens, ita orsus est: Domine, sermo quem peroravit imperialis sublimitas vestra, divina redolet eloquentia, et omni acceptione dignus est; in nostrum enim totum illius tenorem videmus respicere penitus incrementum, sed res nova, novo indiget consilio, nec est in domino principe solum hoc effectui mancipare. Oportet enim ut cum suorum, mei videlicet, et aliorum suorum fidelium consilio, super hoc plenius deliberet, quomodo facilius verbum vestrum et postulatio debitum sortiatur effectum, ne tumultu plebis intercurrente, exsecutioni petitionum vestrarum futurae praestetur impedimentum. [p. 0614B] Placuit itaque domino imperatori comitis responsum; et datis ad modicum induciis ut dictae satisfieret deliberationi, comes domum regreditur, principe in palatio remanente, et sui ipsius, ut dicebatur, non habente potestatem. CAPUT IV. Excitatur in civitate tumultus; timet imperator et petitionem remittit; et sedatur scandalum, eodem ab urbe egresso. Comite igitur domum reverso, missis occulte nuntiis, qui populum universum, patefacta imperatoris postulatione, ad arma sollicitent, fit tumultus cum immoderato strepitu per urbem; et turbis undique convenientibus, clamor attolitur in immensum. Haec audiens comes, accepto equo velociter [p. 0614C] ad palatium festinans, tanquam popularium incursus fugiens, ante pedes imperatoris se dedit exanimem. Subito igitur comitis ingressu, imperator attonitus, quaerit diligenter quaenam sit causa, quod ita inordinate, praeter morem et disciplinam sacri palatii, ante majestatem irruperit imperialem. Respondit: necessitatem legem non habere; seque populi furentis insectatione coactum, ut mortis evitaret discrimen, contra morum regulas advenisse. Item saepius sciscitanti, ut causam diligentius aperiret, respondit: se gratia percipiendae quietis in hospitium declinasse, et ad id operam dare proposuisse, cum ecce subito universus civitatis populus, quasi vir unus ante domus januam cum gladiis et [p. 0614D] armis qualia furor ministrabat assistens, virum sanguinarium, proditorem patriae, plebis homicidam, coepit clamare; qui civitatem imperatori, sumpta inde pecunia vult vendere; comitem Edessanum sibi dari obviam velle; vixque eos jam effracta domo, cum mille periculis effugisse. Interea clamor per civitatem excitatur ingens, tumultus immoderatus, rumor celeberrimus omnium aures circumstrepit, civitatem Graecis venditam, praesidium jam eis traditum; cives, relictis avitis domibus et fundis paternis, migrare oportere. His itaque rumoribus cives accensi, quoscunque de imperatore reperiunt familia, de equis dejiciunt, vi spoliant, verberibus afficiunt, resistere volentes, gladiis obtruncant; et usque in palatium principis, injurias et mortem [p. 0615A] fugientes, strictis gladiis insequuntur. Hoc strepitu civium, et suorum conclamantium vociferatione vehementi motus imperator, principem et magnates accersiri jubet, et mitigata pro tempore indignatione, timens ne contra se durius aliquid oriretur, sermonem, quem eodem die coram hominibus aliquantulum liberius dixerat, tangens ait: Memini me vobiscum hodie super uno verbo habuisse tractatum, unde fortasse scandalum hoc in populo dicitur obortum. Nunc autem noverit tam patrum quam plebis universitas, quod ex quo ita durum et difficile vobis videtur quod dixi, revoco sententiam, retracto quod proposui. Habetote vobis tam urbem totam, quam praesidium: sufficit imperio meo, statum temporum hactenus observatum continuare. Novi quod [p. 0615B] vere fideles mei sitis, nec a fidelitate promissa et praestita ulla dies unquam vos convellere poterit. Egredimini igitur et populum furentem compescite. Quod si mora in civitate mea eis aliquatenus suspecta est, ne super haec moveantur, cras enim, auctore Domino, egrediemur. His dictis, laudant omnes domini imperatoris propositum; et extollunt usque ad sidera mentem providam, consilii altitudinem, consulti pectoris judicium. Et egredientes princeps et comes, et alii procerum primores, voce, manu, nutibus et signis tumultum sedare tentant; tandemque indicto silentio et plebe verbis amicis ad aliquam tranquillitatem redacta, domum eos redire, et armis depositis quiete degere rogant propensius. Quod et [p. 0615C] factum est. Dominus autem imperator, die sequente cum filiis et consanguineis et familiaribus egressus, ante urbem castra locari praecipit. CAPUT V. Mittuntur legati, qui indignationem imperatoris mitigent, et obtinent; imperator ad propria redit. Scientes ergo hi quibus mens erat sanior, dominum imperatorem, licet more prudentis dissimulaverit, rancorem adversus principem et nobilium primores mente concepisse, tanquam eorum instinctu et occulta opera popularium tumultus et plebis scandalum esset excitatum; dirigunt reformandae pacis gratia idoneos ad hoc, et sensus habentes exercitatos, ad imperialem excellentiam [p. 0615D] nuntios, qui dominum principem et magnates regionis apud dominum imperatorem satagant excusatos habere; et super eo qui in populo excrevit tumultu, prorsus asserant innocentes. Qui ergo missi fuerant, in auditorium imperatoris intromissi, pro injuncto negotio verba facientes, allegare student et persuadere principis innocentiam, in hunc modum: Novit Augustalis apex, et imperialis eminentia nobis multo melius, quod in quolibet collegio, nedum in civitatibus et magnis hominum coetibus, non omnes pari splendent prudentia, nec pari sunt praediti disciplina; sed aliter et aliter affectis civibus, dispares mores, disparia sequuntur studia, ita ut, juxta prudentis verbum, verum sit quod dicitur: Tres mihi convivae prope dissentire videntur. [p. 0616A] Et illud. Quot homines, tot sententiae. Sed in hac tanta varietate morum dissimilium, prudentis est qualitatem distinguere meritorum, et congrua meritis praemia deputare. Juxta hanc rationem plebis indiscretae calor inconsultus, in damnum non debet redundare melius affectorum. Usu enim inter homines solet evenire, ut plebs confusa, modum nesciens, rixas et tumultus consueverit incautius suscitare: idque in omnibus bene moratis urbibus, vetustam et usu approbatam longaevo consuetudinem obtinuisse certum est, ut patrum modestia populares comprimantur impetus, et ignara modi refrenetur audacia. Aliter, vulgi multo meliorem quam nobilium esse conditionem; turbae imprudentis confusionem [p. 0616B] quam discretorum experientiam, nisi majoribus colligere liceat peccata plebis inconsultae. Ignorante sane domino principe, nescientibus iis ad quorum nutum majora tractantur negotia, deliquit plebs indiscreta. Poenas ergo toleret quas meruit, domino principe cum majoribus indemnibus conservatis: paratus est denique in argumentum suae innocentiae in finibus stare pactorum; et, si liceat, urbem cum praesidio in manus imperii transferre His et similibus persuasus imperator, motum indignationis nimiae, quem de sola suspicione conceperat, humaniore sententia revocavit; accersitoque domino principe, nec non et comite cum proceribus, ad se familiariter praecipit introire; et detersa omni interjecti rancoris nebula, mutuae [p. 0616C] salutationis benigne suscipit et impendit affatum. Tandem eis innotescens quod causas haberet urgentissimas, quibus impellentibus eum domum redire oporteret; sumpta licentia, promissoque firmissime, quod iterum auctore Domino, pacta completurus, in manu valida esset rediturus, in Ciliciam universos dirigit exercitus. Unde, completis negotiis circa Ciliciam et Syriam, praeparatisque ad iter agminibus, ad propria reversus est. CAPUT VI. Hierosolymorum rex ultra Jordanem praesidium obsidet et occupat violenter. Apud Thecuam nostri miserabiliter prosternuntur. Interea dum haec circa Antiochiam geruntur, subsequente [p. 0616D] aestate, non post multum temporis intervallum, vir inclytus et magnus apud occidentales principes, dominus Theodoricus Flandrensium comes, domini regis gener, orationis et devotae peregrinationis gratia cum honesto nobilium virorum comitatu Hierosolymam venit, cujus adventum rex et populus universus multa cum hilaritate suscipientes, confisi de insigni et robusta, quam secum adduxerat militia, apponunt unanimiter cum domini patriarchae et aliorum regni principum consilio, trans Jordanem in finibus Ammonitarum juxta montem Galaad obsidere praesidium unum, nostris regionibus perniciosum valde. Erat autem pr