[11,0] INCIPIT LIBER UNDECIMUS. [11,1] CAPUT PRIMUM. Aestate uero transcursa, dominus Boamundus, multo aeris alieni pondere fatigatus, ut ad debiti solutionem se pararet et ut de partibus ultramarinis maiores militum secum traheret copias, principatus sui cura et administratione generali, cum plena iurisdictione dilecto suo consanguineo domino Tancredo commissa, in Apuliam nauigauit; et cum eo dominus Daybertus, Hierolosymorum patriarcha. Qui, postquam in Apuliam peruenit, modico tempore in sua regione moram faciens, assumpto de suis fidelibus honesto comitatu, Alpes transiens, ad dominum Philippum illustrem Francorum regem peruenit. A quo inter caetera duas eius obtinuit filias, unam de legitimo natam matrimonio, Constantiam nomine, quam sibi foedere coniugali copulauit in uxorem; alteram nomine Ceciliam, quam ei Andegauensium comitissa, (quae spreto marito, ad eumdem dominum regem se contulerat) uxore adhuc uiuente, pepererat, quam domino Tancredo nepoti suo, ex Apulia missam, destinauit uxorem. Completis ergo negotiis tam apud eumdem dominum regem quam in aliis ultramontanis partibus, cum ingenti equitum peditumque transfretare uolentium multitudine, in Apuliam iterum reuersus est. At uero dominus Daybertus ad Ecclesiam Romanam accedens, et iniuriarum, quas patiebatur, modum aperiens; simul et Arnulfi nimis efficacem malitiam ordine pandens, nec non domini regis sinistram intentionem, qua Ecclesiam Dei humiliare nitebatur, omnes ad sui mouit compassionem, gratiam obtinens uniuersorum. Nec solum id enorme, quod de domino patriarcha Dayberto supra memorauimus factum esse, contra disciplinam ecclesiasticam, rex commiserat; uerum etiam uxorem legitimam, quam apud Edessam, dum ibi comes esset, duxerat, absque causae cognitione, non conuictam, non confessam, lege matrimoniorum neglecta, dimisit, eamque in monasterio Sanctae Annae, matris Dei Genitricis et semper uirginis Mariae, monacham fieri compulit uiolenter. Est autem idem locus Hierosolymis in parte orientali, iuxta portam quae dicitur Iosaphat, secus lacum qui tempore antiquo Probatica dicebatur piscina; ubi ostenditur cripta, in qua Ioachim et praedictae Annae traditiones habent ueterum domicilia fuisse; ubi et Virgo perpetua nata esse perhibetur. Erant autem ibi tres uel quatuor pauperes mulierculae uitam sanctimonialem professae, quibus gratia uxoris introductae ampliauit possessiones et patrimonium dilatauit. Causa autem cur ab uxore diuerterit, apud diuersos uaria ferebatur: dicentibus aliis, dominum regem ideo dimisisse uxorem ut, ditiorem et nobiliorem ducendo, conditionem suam faceret meliorem; et paupertati, qua plurimum premebatur, sumpta dotis nomine aliunde opulentia, consuleret; aliis uero asserentibus, reginam improuidam minusque prudentem, tori maritalis minus caute obseruasse foedera. Cumque prius, quasi gaudens, religionis habitum uideretur assumpsisse, et primo conuersionis suae tempore, satis honeste uideretur in eodem monasterio conuersata, tandem occasione sumpta ex commentis fraudibus, ad dominum regem accedens, licentiam obtinet ut pro necessitate monasterii sui, ad subleuandam eius inopiam liceret ei consanguineos suos, qui Constantinopoli erant, uisitare: sub quo praetextu de regno exiens, sordibus et immunditiis omnem coepit dare operam; depositoque religionis habitu, diuaricans se ad omnem transeuntem nec propriae parcens aestimationi, nec regiam quam habuit reuerita dignitatem. [11,2] CAPUT II. Anno sequenti, qui erat ab Incarnatione Domini 1105, dominus Raimundus bonae memoriae, comes Tolosanus, uir religiosus et timens Deum, uir per omnia commendabilis, cuius actus admirabiles et uita uirtutibus insignis speciales desiderant tractatus, in oppido suo quod ipse fundauerat ante urbem Tripolitanam, cui nomen Mons Peregrinus, uiam uniuersae carnis, uerus Christi confessor, ingressus est, pridie Kal. Martii; cui successit nepos eius Willelmus Iordanis, in eadem obsidionis sollicitudine; in quo opere usque ad aduentum comitis Bertrami, satis strenue uiriliterque desudauit, quousque super eadem re quaestionem passus, aliquantulum ab opere destitit, ut in sequentibus dicetur. Admirandam sane huius uenerabilis uiri et tam praesentibus quam futuris commendabilem insignis animi credimus constantiam, qui semel pro Christo initam, usque ad supremum exitum uitae, non fastidiuit patienter portare peregrinationem. Et cum in patria tanquam uir illustris et praepotens et amplissimum habens patrimonium, potuisset bonis omnibus abundare pro uotis, elegit potius abiectus esse in obsequiis Domini, egressus de terra et de cognatione sua, quam in tabernaculis apud suos abundare peccatorum. Caeteri enim principes eiusdem peregrinationis professores, urbe sancta restituta libertati, quasi uotorum potiti consummatione, reuersi sunt ad propria; hic autem semel assumptam crucem ueritus est deponere. Cumque a suis familiaribus et domesticis illi cum multo suggereretur studio, ut uoti compos, desideranti se patriae restitueret, maluit se in holocaustum dare Domino quam illecebris se reddere saecularibus; magistrum imitatus, cui cum diceretur: Descende de cruce, maluit consummata passione, alienis deponi manibus, quam ab incoepto nostrae salutis deficere proposito. Eodem etiam anno, Rodoan, quidam uir praepotens, Halapiae dominus, de adiacentibus regionibus tam prece quam pretio, conuocatis auxiliis, in graui multitudine Antiochenorum fines ingressus, regionem totam in incursionibus deterrebat et incendiis molestabat frequentibus. Quod audiens dominus Tancredus, conuocatis uiribus et tam equitum quam peditum militaribus copiis, illuc procedit ei obuiam, ubi eum suas habere copias fama celebriore compererat. Egressus igitur ab Antiochia, uersus Artasiam exercitus dirigit: quo perueniens, hostium ingentem multitudinem, ut ei nuntiatum fuerat, reperit; in quos, inuocato de supernis auxilio et pro meritis impetrato, uiriliter irruens, primo resistere tentantes, sed mox in dissolutionem datos, in fugam adegit. Caesis autem innumeris, captiuati sunt ex eis plurimi, retento uexillo praedicti Rodoan; qui, ut uitae consuleret, fugam primus inierat; quodque nostris multo fuit solatio, in recompensationem eorum quos in similibus negotiis amiserant saepius, equos optimos, quos ab hostibus deiectis eorum sessoribus abstulerant uiolenter, sibi multos uindicauerunt. [11,3] CAPUT III. Eodem anno, accesserunt ad Aegyptium calipham quidam de principibus eius, dicentes: Populus ille peregrinorum, qui hoc nouissimo tempore regnum tuum uiolenter ingressi sunt, et animarum prodigi suarum, hactenus principibus a te missis restiterunt, de multitudine confisi quam prior introduxerat exercitus, hanc sibi comparauerant audaciam. Nunc autem illis ex maxima parte reuersis ad propria, et aduentantium peregrinorum solatio destituti, facti sunt rariores, frequentibus expeditionibus facultatibus eorum omnino consumptis. Unde nobis uidetur opportunum, si tuae id ipsum uisum fuerit maiestati, ut electum unum de magnatibus tuis. ad partes illas dirigas, qui regionem illam ab illo infelici populo occupatam, expediat. Placuit sermo et optimus uisus est in conspectu caliphae; et praecipiens ingentem conuocari exercitum et classem parari maximam, designatis principibus utrique seorsum exercitui, eos in Syriam dirigit; qui peruenientes Ascalonam, magnam regno uniuerso intulerunt formidinem. Quod audiens rex, Ioppen cum uniuersis regni uiribus celer peruenit, lege edictali praecipiens ut omnes illuc de singulis urbibus sine mora conueniant. Adfuerunt igitur sub omni celeritate qui euocati fuerant; inter quos et dominus Ebremarus Hierosolymorum patriarcha, uiuificae crucis lignum salutare secum deferens, nihilominus adfuit. Quibus receptis, recensito nostrorum numero, inuenti sunt habere equites quingentos, peditum duo millia. Hostium uero dicebatur esse numerus ad quindecim millia, exceptis illis qui in classe militabant. Qui ab Ascalona discedentes, classem praeceperunt uersus Ioppen properare; ipsi autem Azotum transeuntes, in duas se turmas diuidunt, ordinantes ut altera illarum uersus Ramulam procedat, dominum regem ad pugnam prouocans; altera Ioppen properet, ut rege contra alteram occupato, illam urbem impugnet, conuocatis iis qui in classe illuc iam aduenerant. Iuxta ergo praedictum consilium, bipertito agmine, pars altera Ramulenses fines ingressa, instructis aciebus, aduentus sui, tubarum crepitu et strepitu tympanorum, euidens dederunt argumentum. Hoc autem de industria fiebat ut, dominum regem cum suis expeditionibus in se prouocantes, pars altera oram maritimam secuta, Ioppen tuta posset peruenire; sed euanuerunt in cogitationibus suis. Nam, cum regem cum suis expeditionibus appropinquantem intuerentur, contabuerunt corda eorum prae timoris angustia; et alteram partem reuocantes, uix adhuc putabant se sufficientem habere multitudinem ut eius possent manus euadere. Factum est ergo quod, conuenientibus contra se mutuo legionibus, rex cum suis in hostes irruens instat animosius; uerbo simul et exemplo suorum exhortans acies, uires ingeminat. Dominus quoque patriarcha, uiuificae crucis lignum praeliaturis ingerens et percurrens agmina, monet et hortatur ut eius meminerint, qui pro nobis peccatoribus in eodem ligno salutem operari uoluit; praecipit etiam, in remissionem peccatorum, ut contra hostes nominis et fidei Christianae decertent uiriliter, ab eodem mercedem exspectantes, qui suis solet centuplum retribuere. Sic ergo nostri facti animosiores, hostibus uehementius instant; et implorato de coelis auxilio, perempta ex eis infinita multitudine, reliquos in fugam conuertunt. Cecidit autem in eodem conflictu praeses Ascalonitanus; sed uniuersi exercitus procurator euasit fugiens. Dicuntur caesa illa die, de hostibus quasi quatuor millia; de nostris uero sexaginta inter mortuos reperti sunt. Obtinuerunt ergo, praeuia Domini clementia, hostium castra et infinitas camelorum phalanges; sed et asinos et equos innumerabiles, cum optimis spoliis et pluribus mancipiis secum trahentes, Ioppen cum laetitia et exsultatione peruenerunt. Captus est etiam illa die quidam nobilis, qui aliquando fuerat procurator in ciuitate Acconensi, pro quo rex postmodum uiginti millia dicitur habuisse aureorum. Classis tamen hostium nihilominus adhuc in portu Ioppensi morabatur; sed cognito suorum interitu, austro flatus ministrante necessarios, in portum se Tyrensem receperunt. Unde postmodum in Aegyptum redire cupientes, orta repente in mari procella, ui turbinis ab inuicem diuisi, uiginti quinque naues ex eis fretum sustinere non ualentes, in nostra littora impegerunt; ex quarum remigibus et nautis, exceptis mortuis, nostri in uincula coniecerunt plus quam duo millia. [11,4] CAPUT IV. Interea dominus Daimbertus, Hierosolymorum patriarcha, post longam exspectationem, qua eum detinuerat dominus Paschalis papa et Ecclesia Romana, uolens plenius edoceri utrum rex Hierosolymorum et qui eum expulerant uellent contra eum aliquid allegare, unde hoc uideri possent de iure fecisse; postquam nemo comparuit, qui contra eum aliquid obiiceret, nec in eius facto aliquid aliud notari poterat, nisi quod regia expulsus erat uiolentia, cum plenitudine gratiae et apostolicarum prosecutione litterarum, iussus est ad propria redire et sedem recipere, ex qua indebite fuerat deturbatus. Qui tandem in Siciliam ueniens, apud Messanam moram faciens necessariam, transitum exspectans, graui correptus aegritudine, sexto decimo Kal. Iulii, uiam uniuersae carnis ingressus est. Sedit autem in pace annis quatuor, in exsilio uero, tribus. Ebremarus uero eiusdem sedis incubator, audiens quod praedictus dominus Daimbertus, cum plenitudine gratiae reuertebatur, sedem suam recepturus, antequam de obitu eius instrueretur, ad eamdem Romanam transfretare decreuit Ecclesiam, allegaturus de sua innocentia quomodo inuitum et renitentem in eamdem sedem eum locauerant. Quo perueniens nihil impetrare potuit, quam ut cum eo dirigeretur legatus, qui de causa eius, Hierosolymis constitutus, plenius posset cognoscere. Designatus est autem ad id munus prosequendum dominus Gibelinus, uir senior et grandaeuus, Arelatensis archiepiscopus, qui de mandato domini papae, Hierosolymam profectus, conuocato episcoporum regni concilio, de causa domini Ebremari cognouit plenius. Cumque ei constitisset per testes idoneos sufficientes et maiores omni exceptione, quod dominus Daimbertus absque causa legitima, Arnulfi factionibus et regia uiolentia fuerat expulsus, et quod Ebremarus adhuc uiuentis pontificis et Ecclesiae Romanae habentis communionem sedem occupauerat, auctoritate qua praeeminebat, eum a patriarchatu deposuit. Sed considerans multam uiri religionem et simplicitatem miram, Caesariensem, quae tunc uacabat, Ecclesiam, ei concessit habendam. Postmodum uero, dum de substituendo Ecclesiae Hierosolymitanae patriarcha clerus et populus disceptarent, constituta ad hoc specialiter die ut super eo negotio de more tractaretur, post multas hinc inde deliberationum partes, in dominum Gibelinum apostolicae sedis legatum unanimiter conueniunt, et eum in sedem locant patriarchalem. Hoc etiam praedictus Arnulfus malitiose dicitur construxisse, ut homo senex et decrepitus in illa sede diu uiuere non posset. Eodem anno, qui erat ab Incarnatione Domini 1107, Ascalonitae, solita usi malitia, in uia publica, qua ab Hierosolymis ad mare descenditur, in locis opportunis insidias locauerant, equitum quingentorum et peditum mille. Audierant enim quod nostrorum caterua, ab urbe Ioppensi egrediens, Hierosolymam esset profectura; uolentesque quod uiribus non poterant, dolis procurare, in praedictis latebant insidiis; cum ecce nostri omnium horum ignari, iter coeptum conficientes, in eorum offenderunt insidias. Cumque plurimum anxiarentur, dubitantes utrum cederent aut contenderent, instantibus hostibus deliberandi spatium abstulerunt. Videntes ergo nostri quod aut ignominiose occumbere, aut cum eis uiriliter pugnare oporteret, facientes de necessitate uirtutem, animos induunt; et quos prius habuerant formidabiles, resumpta audacia et spiritu uehementi instantes, in mentis conuertunt stuporem; et iamiam nostrorum impetus ferre non ualentes, multis interemptis, captiuatis etiam nonnullis, eos in fugam uersos aliquandiu prosecuti sunt. Tandem diuina opitulante gratia, uictoria potiti, tribus tantum de suo numero perditis, Hierosolymam profecti sunt. [11,5] CAPUT V. Eodem etiam tempore, cum Tyrensium ciuitas adhuc ab hostibus detineretur et nostrorum modis omnibus impediret processum, uir nobilis et potens, et inclytae in Domino recordationis, dominus Hugo de Sancto Aldemaro, qui post dominum Tancredum urbi praefuit Tiberiadensi, quantum locorum distantia permittebat (distant enim a se praedictae duae ciuitates quasi milliaribus triginta), frequentibus et occultis irruptionibus ciues molestabat Tyrenses. Cumque in eundo et redeundo saepius eius periclitaretur militia, eo quod in medio praedictarum urbium nec praesidium inueniretur, nec munitionis aliquod genus in quo se sui possent recipere et subsequentium hostium declinare importunitatem, adiecit uir praeclarus in summis montibus urbi Tyrensi prominentibus et ab eadem quasi per decem distantibus milliaria, in loco cui nomen priscum Tibenin, castrum aedificare; cui, quoniam in monte erat excelso admodum et cacuminato, nomen indidit Toronum. Est autem locus is inter mare et Libanum, quasi in medio constitutus, a Tyro et Paneade aeque distans, in tribu Aser, salubritate et aeris grata temperie commendabilis; solum habens opimum, uineis et arboribus prorsus habile; sed et frugibus et agriculturae commodissimum. Praestitit ergo non solum fundatori, diebus illis, ad opus praedictum commoditatem optatam; uerum usque hodie et ubertate quam porrigit, et multa munitione qua praeeminet, et Tyrensium urbi, et regno uniuerso utilitates incomparabiles. Nec mora, post praedicti fundationem praesidii, idem nobilis homo cum equitibus septuaginta hostium fines ingressus, cum quatuor millibus Damascenorum praelium committens semel, et secundo eodem die ab hostibus repulsus grauiter; tertio melioribus irruens auspiciis et animositate diuinitus collata, simul et uiribus, auctore Domino, fortioribus receptis, hostes in fugam conuertit. Ipse tamen ictu sagittae lethaliter confossus, interiit, uir prudens et strenuus, et exigentibus meritis regi et regno plurimum commendabilis et acceptus. Caesi sunt in eo conflictu de hostibus ducenti, et equi totidem a nostris recepti. Post eosdem etiam dies uisa sunt in oriente signa et prodigia multa in coelestibus. Nam, per quadraginta dies et eo amplius, cometa circa noctis initium uisus est longe comam trahere; et iterum ab ortu solis usque ad horam tertiam uisus est sol duos habere collaterales, paris magnitudinis, sed inferiores splendore solis. Visa est et Iris circa solem, suis distincta coloribus. Quae omnia certum erat mortalibus noua portendere. [11,6] CAPUT VI. Per idem tempus, Alexius Constantinopolitanus imperator, uir malitiosus et nequam, uolentibus per eius regiones Hierosolymam proficisci multa ministrabat impedimenta. Nam et contra primam expeditionem, quae ei multo fuerat emolumento, ut praemissum est, Solimannum potentissimum Turcorum principem, et barbaras ex uniuerso Oriente sollicitauerat nationes; et contra secundam, cui Pictauensium praeerat comes, easdem nihilominus nationes et infideles populos frequentibus concitauerat legationibus; unde, eius efficiente malitia, posterior expeditio pene tota deperiit. Nec solum semel et secundo ita in nostros malignatus fuerat; sed quoties se offerebat opportunitas eis damna moliri, parare praecipitia, pro lucro sibi reputabat; praesentibus tamen et coram positis benigne dabat responsa et munera largiebatur, ut eo falleret commodius, Graecorum obseruans morem de quibus dicitur: "Timeo Danaos et dona ferentes". Suspectum enim habens omnium Latinorum generaliter processum, nec eorum uires multiplicari, nec dilatari potestatem, ubicunque ministrare poterat impedimentum, patiebatur. Harum igitur dominus Boamundus memor iniuriarum, a transmontanis reuersus partibus, uniuersorum Latinorum causam prosequens, equitum habens quinque millia, peditum uero quadraginta millia, septimo Idus Octobris in terram praedicti imperatoris nauigio peruenit; et confractis pene uniuersis maritimis urbibus et in direptionem datis, uniuersam Epirum, tam primam quam secundam depopulatus est; tandemque Durachium obsidens, Epiri primae metropolim, regionem circumquaque incendiis et depopulationibus tradens, circumiacentibus regionibus, pro libero arbitrio utebatur, parans ad delendas Latinorum iniurias, auctore Domino, ad ulteriora imperii uiolenter procedere. Audiens igitur imperator dominum Boamundum, cum ingenti militia Latinorum, intra fines suos ingressum, ipse suos nihilominus colligit exercitus, et ei procedens obuiam, copias suas in uicino constituit: ubi communibus interuenientibus amicis, imperator foedus iniit cum eo, interpositis iuramentis, quod de caetero Christi fidelibus in Orientem transire uolentibus, bona fide, sine fraude et malo ingenio, consilium ministraret et auxilium; nec eorum iter ab iis quos ipse cohibere posset, impedire pateretur. His ita compactis et fidei nexu interposito confirmatis, dominus quoque Boamundus iuramento corporaliter praestito, amicitiam et fidelitatem perpetuo conseruandam promisit. Inde in Apuliam reuersus, dimissa peregrinorum turba, quae uotis obligata, tenebatur iter Hierosolymitanum perficere, ipse domi, familiaribus adhuc detentus curis, remansit. Aestate uero sequente, praeparatis iam ex parte ad iter necessariis et congregato nauigio, dum ad iter accingeretur, copiis undecunque conuocatis, ualida correptus aegritudine, in fata concessit, unico filio principatus et nominis haerede relicto, ex domina Constantia domini Philippi, illustris Francorum regis, filia suscepto. Mortuus est etiam eodem anno dominus Philippus Francorum rex illustris, socer eius. [11,7] CAPUT VII. Accidit etiam per eosdem dies, dum adhuc praedicti nobiles, dominus uidelicet comes Balduinus et Ioscelinus, eius consanguineus, apud hostes detinerentur in uinculis, occasione sumpta ex eorum absentia, collecta est ex Orientali sinu Turcorum infinita multitudo et innumerabiles copiae; atque in Mesopotamiam descendentes, circa partes Edessenas coeperunt hostiliter degrassari, praesidia quaedam uiolenter occupantes, suburbana tradentes incendiis, colonos captiuantes et agriculturae dantes operam: ita ut extra ambitum urbium muratarum tutus non reperiretur locus, et deficiente agricultura, uictus omnino deficeret. Dominus autem Tancredus, cui regionis commissa erat sollicitudo, circa partes Antiochenas detinebatur occupatus, cuius curam etiam, ut praemisimus, domino Boamundo discedente, susceperat. Audiens tamen quod tanta hostium in partibus illis esset importunitas, uocato domino Hierosolymorum rege et causa uocationis manifestata, ipse quoque quantas potest ex uniuersis urbibus et praesidiis conuocat copias. Cui sic acceleranti et pro regione sollicito infra paucos dies rex adfuit, iunctisque simul agminibus Euphratem transierunt: quo peruenientes hostes reperiunt, ut eis fuerat nuntiatum, per uniuersam regionem liberis discursibus euagantes; qui, cognito nostrorum aduentu, coeperunt se ad inuicem recolligere; et illam quam prius habuerant, discurrendo minus experiri licentiam. Compertas iterum habentes saepius nostrorum uires, cum eis pugnare formidant; nec tamen ad propria redire disposuerant, sed scientes utrumque principem liberas ferias non habere ut moram diuturnam in ea possent facere regione, ita diu nitebantur eos protrahere, ut taedio affecti maturarent reditum et ipsi ad consuetas recurrerent infestationes. Cognoscentes igitur nostri eorum propositum, consilium ineunt quale pro temporis angustia poterant inuenire commodius; congregari enim praecipiunt, ex ea regione quae est circa Euphratem, quae frugibus copiosissime abundabat, uniuersi generis alimentorum copias; et, flumine transmisso, oneratis equis, camelis, asinis et burdonibus uictum copiosissimum et ad multa tempora sufficientem urbibus inferunt et praesidiis; maxime autem urbem Edessanam usque ad redundantem sufficientiam communientes. Postmodum uero de corporibus ciuitatum et praesidiorum non multam gerentes sollicitudinem, quoniam admodum armis, uiris et uictu erant munita, reuocantibus eos maioribus rerum articulis, ad Euphratem reuersi sunt. Ubi dum modicis et corpore et numero fluuium transeunt nauiculis, quosdam de inferiore manu qui adhuc transitum exspectabant, ulteriorem ripam tenentes, hostes nostrorum uestigia secuti, irruunt; et ex eis quosdam interficientes, reliquos captiuos trahunt, praesentibus domino rege dominoque Tancredo, et eis subsidium ministrare non ualentibus; amnis enim medius erat, quem uadis transire non poterant; neque erat facile paucis paruisque nauiculis tantum exercitum reportare. Nostri uero dolentes admodum super illis pauperibus, quos se praesentibus occidi uiderant et ex parte captiuari, reuersi sunt ad propria; regionem etiam cis Euphratem praecipientes magnatibus, qui ei praeerant, diligentius communiri. Erant autem qui supra ripam Euphratis capti fuerant et interfecti, pauperes Armenii, qui Turcorum fugientes importunitatem, in loca tutiora se conferre proposuerant. [11,8] CAPUT VIII. Sequente anno, qui erat ab Incarnatione Domini 1109, dominus Balduinus comes Edessanus, cum annis quinque continuis fuisset apud hostes detentus in uinculis, una cum Ioscelino cognato suo, datis obsidibus pro certa summa pecuniae, quam pro sua redemptione pepigerant, in suam se libertatem receperunt, redeuntes ad propria: cum quibus etiam satis misericorditer fecit Dominus. Nam obsides eorum in quodam praesidio custodibus deputatis commissi, casu, siue somno siue mero grauatis, mortem intulerunt, unde postmodum ad propria clam et per diuerticula de nocte errabundi peruenerunt. Accedenti ergo praedicto comiti ad Edessanam urbem, dominus Tancredus dicitur ei introitum denegasse; sed tandem memor iuramentorum, quae interposita fuerant, cum, eodem comite capto, domino Tancredo ciuitas tradita fuerat, ad cor rediens, tam ipsam urbem quam regionem uniuersam eidem praecepit resignari. Qua iniuria moti, postmodum bellum eidem Tancredo ambo pariter indixerunt. Ioscelinus autem specialiter, qui citra Euphratem sua habebat praesidia et Antiochenis uicinior erat partibus, principem magis infestabat. Accidit autem quadam die ut, Turcorum multitudinem in suum conuocans auxilium, in terram principis irruptiones moliretur, quod princeps praesentiens, ei occurrit; commissoque inter eos praelio, prima fronte de exercitu domini Tancredi ceciderunt uiri quasi quingenti; sed, tandem resumptis animis et aciebus instauratis, Turcorum magnam strauerunt multitudinem, Ioscelinum et suos in fugam conuertentes. Porro uidentes maiores regionis et qui sensus habebant magis exercitatos, quod tantorum uirorum periculosa nimis erant odia et quod in multum poterant Christiano populo detrimentum cedere, interpositis partibus suis, eos adinuicem reconciliauerunt. [11,9] CAPUT IX. Eodem tempore, Bertramus, domini Raimundi bonae memoriae comitis Tolosani filius, cum classe Ianuensium circa urbem applicuit Tripolitanam, ubi Willelmus Iordanis eius consanguineus urbem obsidione uallabat eamdem, sicut et continue fecerat a die obitus praedicti uenerabilis uiri, qui in eodem negotio moriens defecerat. Statim autem in eius aduentu orta est contentio inter eos, Bertramo de patris successione allegante; Willelmus autem, proprii laboris et impensae per quatuor annos continuos sollicitudinis merita praetendebat. Ille in bona paterna tanquam haeres legitimus uolebat succedere; iste locum, sua expugnatum instantia, sibi nitebatur uindicare. Dumque ista diu esset agitata controuersia, interuenientibus amicis communibus, ut de pace tractarent, conuenit inter mediatores, quod pro bono pacis, Willelmo Iordanis ciuitates Archis et Tortosa cum suis pertinentiis concederentur; Bertramo uero Tripolis, et Biblium, et mons Peregrinus, item cum suis pertinentiis. Factumque est ita, et ratum habitum partis utriusque concessu. Unde Willelmus pro parte sibi designata factus est homo principis Antiocheni, fidelitate ei manualiter exhibita; Bertramus partis sibi designatae a domino rege Hierosolymorum inuestituram suscepit, ei solemniter exhibens fidelitatem. Additum est etiam in compositionis forma, quod si alter sine liberis uita decederet, alter ei succederet in uniuersum. Quaestione uero praedicta per huiusmodi sopita transactionem, accidit quod inter armigeros utriusque familiae, ex causa leui, orta est contentio; pro qua pacificanda, cum uelox in equo saepe dictus comes Willelmus occurreret, sagitta casu percussus, interiit. Dicebatur a nonnullis, quod comitis Bertrami dolis et machinationibus comes Willelmus interierit; sed tamen usque hodie illius uulneris non comparuit certus auctor; sic igitur sublato aemulo et praedictae urbis competitore, Bertramus solus in expeditione mansit. Erat autem classis Ianuensium, cum qua uenerat, galearum septuaginta; cui praefecti erant duo nobiles uiri Ianuenses, Ansaldus et Hugo Ebriacus. Videntes ergo quod circa urbem Tripolitanam, per idem tempus operam consumerent, utile iudicant interim aliquid memoria dignum aggredi: commonitoque familiarius comite Bertramo, ut cum eis praesens uelit esse per terras, ipsi classem uersus Biblium dirigunt. Est autem Biblium urbs maritima, in Phoenice constituta, una de suffraganeis urbibus, quae Tyrensi metropoli iure metropolitico intelliguntur esse subiectae, cuius memoriam Ezechiel propheta facit, dicens: Senes Biblii, et prudentes eius, o Tyre, praebuerunt nautas ad ministerium uariae supellectilis tuae. Item in secundo libro Regum de eadem scribitur ita: Porro Biblii praeparauerunt ligna et lapides ad aedificandum domum Domini. Dicta est autem prisco uocabulo Eue, eamque fundasse creditur Eueus, sextus filiorum Chanaan. Ad hanc peruenientes et eam mari terraque circumuallantes, ciuibus admodum territis et de sui tuitione diffidentibus, classis praefectos praedictum Ansaldum et Hugonem Ebriacum missa legatione conueniunt, significantes, quod si uolentibus egredi liberum cum uxoribus et liberis uellent dare exitum; nolentibus autem sua deserere domicilia, in urbe liceret bonis conditionibus immorari, parati essent reseratis aditibus, eos tanquam dominos admittere. Quibus conditionibus iuxta uota eorum admissis, urbem praedictis duobus tradiderunt uiris; quorum alter, Hugo uidelicet Ebriacus, sub annua certi census praestatione fisco Ianuensium inferenda, usque ad certum tempus eam recepit. Hic idem, huius Hugonis, qui eidem hodie praeest ciuitati, auus fuit, qui eius nomen obtinet et agnomen. Capta ergo praedicta ciuitate, classis iterum Tripolim est reuersa. [11,10] CAPUT X. Audiens igitur dominus rex praedictam Ianuensium classem, capta Biblio, circa Tripolitanas partes moram adhuc facere, illuc properus accedit, tentaturus si eosdem Ianuenses aliquibus conditionibus secum posset detinere, quatenus eorum fretus auxilio, unam de urbibus maritimis sibi uindicaret. Restabant enim adhuc in nostro littore quatuor rebelles, Berythum uidelicet, Sidon, Tyrus et Ascalona, quae nostrorum nouellae plantationi multum oberant, ad obtinendum incrementum. Illuc ergo ueniens, omnes qui in obsidione erant, tam per mare quam per terras, sua exhilarauit praesentia et in opere coepto reddidit feruentiores. Statim enim in eius aduentu uisi sunt, qui exterius in obsidendo laborabant, maximum reperisse solatium; ita ut et maior eis audacia accessisse uideretur, et uires non dubitarent incrementum accepisse; obsessis autem e conuerso, et desolatio se intulit solito amplior, et spes resistendi omnino succubuit eneruata: quoque hostes uident solito fortiores, eo se debiliores reputant; quodque illis accederet, totum sibi decedere reputantes. Innouant ergo nostri quasi noui recentesque, assultus; et hostibus omnino ubicunque locus est, solito instant proteruius: tanquam obsidionem, quam continuo pene septennio multo labore protraxerant, tunc primitus inchoassent. Videntes ergo ciues nostrorum singulis diebus uires inualescere, eorum uero e conuerso minui, diuturnis laboribus fatigati, spem subsidii nullam habentes, communicato inter se consilio, tractant quomodo tantis malis possent finem imponere. Missis igitur legationibus tam ad dominum regem quam ad dominum comitem, sub conditione spondent eis urbem se resignaturos, si egredi uolentibus, libere et sine difficultate liceret, et familias suas cum omni supellectile ad loca optata transferre possent; nolentibus autem exire, si sub certa pensione domino comiti annuatim persoluenda, tute et tranquille in domibus suis manere et possessiones suas colere concedatur. Auditis igitur ciuium postulationibus, rex, cum comite et aliis magnatibus consilio communicato, utile iudicat, eorum admissis desideriis, urbem sine dilatione recipere. Placuit igitur sermo iste omnibus, et praestita conniuentia, euocatis ante se ciuibus, eorum admittunt petitiones. Praestitisque iuramentis, quod praedictae conuentiones eis sine fraude et malo ingenio, bona fide conseruarentur, urbem recipiunt, introire uolentibus aditibus reseratis. Capta est praedicta ciuitas anno ab Incarnatione Domini 1109, mense Iunio, decima die mensis. Factus est autem ibidem comes Bertramus, fidelitate manualiter exhibita, domini regis homo ligius; unde et eius successores, usque in praesentem diem, regi Hierosolymorum id ipsum tenentur exhibere. [11,11] CAPUT XI. Accidit autem per eosdem dies quod a uinculis hostium absolutus dominus Balduinus Edessanorum comes, cum multos haberet equites, nec haberet unde eis exhibitae militiae et impensi fideliter officii persolueret stipendia, arguto habito satis et acuto consilio, destinat cum eisdem suis commilitonibus, socerum, qui ualde pecuniosus erat, apud Meleteniam uisitare, praestructo et praeordinato solerter, ut postquam ad eius uentum esset praesentiam, quid fieri oporteret. Compositis igitur ad iter necessariis, illuc peruenit, ubi ex more depenso mutuae salutationis affatu, et pacis signo cum mutuis amplexibus et plena charitate alternatim praebito, magnifice nimis et supra hospitalitatis leges, tanquam domesticus et affectione filius, susceptus est a socero. Cum igitur per dies aliquot ibi dominus comes moram fecisset, et semel confabulationibus fortasse necessariis, hinc socer, inde gener diei partem aliquam protraxissent, accesserunt (sicut inter eos prius condictum fuerat), et eis colloquentibus ingesserunt se milites eius. Tunc unus ex eis, quasi omnium autoritate factus uerbi patronus, comitem alloquitur, dicens: Nosti, comes, et nemo te melius, quam fideliter et quam strenue turba haec militum, quae praesens est, tibi iam multo tempore, fidem tuam et promissionem secuta, militauerit: quantos labores, quantasque in uigiliis, siti, fame, frigore, simul et aestus importunitate pertulerit molestias, ut te et regionem tibi diuinitus commissam, ab hostium iniuriis redderet securam; et a ciuibus et reliquo populo in ea commorante, infidelium et inimicorum crucis Christi auerterent impetus et molestias propulsarent. Te introducit pro se testem hoc collegium, tibi aliquando necessarium. Compertum habes, quantum iam effluxerit temporis, ex quo sine stipendiis tibi militauerimus; quoties nobis solui necessitate compulsi postulauerimus; quoties petitas inducias, tibi compatientes, indulserimas, de die in diem aequanimiter sustinentes; et nunc res eo deductae sunt nostrae, quod diutius praestolari non possumus. Paupertas inuincibilis est, quae diuturniores ferias, et tempus auctius tibi iterum dari negat. Elige tibi unum; aut debitum solue, inopiae nostrae subueniens; aut pignus quod obligasti, iuxta pactum exhibe. Miratus est Gabriel quidnam sibi uellet haec concio, et sermo ita solemnis quid portenderet. Tandemque edoctus per interpretes, rem tenuit; sed quaerit cuiusmodi pignus, pro pactis stipendiis, dominus comes obligasset. Cui, cum quasi pudore prohibitus, dominus comes responsum non daret, respondit eorum aduocatus: Quia barbam suam hypothecauerat eis, ut nisi statuta die pacta militibus soluerentur stipendia, eidem barba sine contradictione raderetur. Quod audiens Gabriel, stupidus prae facti nouitate et complosis manibus supra modum admirans, anhelare coepit, et prae angustia nimis aestuare. Mos enim est Orientalibus, tam Graecis quam aliis nationibus, barbas tota cura et omni sollicitudine nutrire; pro summoque probro et maiori quae unquam irrogari possit ignominia reputare, si uel unus pilus quocunque sibi de casu barba cum iniuria detrahatur. Interrogansque dominum comitem, si ita esset sicut dicebatur? respondit: Ita. Iterum fortius admirans, pene extra se factus, quaerit iterum: Quare rem tanta diligentia conseruandam, argumentum uiri, uultus gloriam, hominis praecipuam auctoritatem, ita obligasset, tanquam rem mediocrem, et ab homine sine confusione separabilem? Cui comes: Quia non erat mihi res alia dignior cuius interpositione, militibus proterue instantibus, possem plenius satisfacere. Sed nec oportet dominum et patrem meum, multum super hoc esse sollicitum; nam spero de misericordia Domini, quod impetratis a militibus induciis, postquam Edessam rediero, militum instantiae satisfaciens, cum mea honestate pignus luam obligatum. Milites e diuerso statim se diuersuros ab eo, minasque intentare, sicut edocti erant, nisi soluat maturius, unanimiter asserebant. Quod audiens Gabriel, uir simplex et collusionis eorum ignarus, apud se fluctuans quid faceret, elegit potius de suo soluere militibus id in quo tenebatur gener obligatus, quam eius pati, qui reputabatur filius, tantam ignominiam. Quaerit quae sit debiti summa. Cui responsum est: Triginta millium Michaelitarum; quod genus aureorum tunc in publicis commerciis erat celebre, a quodam imperatore Constantinopolitano, qui eam monetam sua fecerat insignem imagine, Michaele nomine, sic nuncupatum. Soluere igitur spondet pro genero, conditione tali, pactam pecuniam, ut media dominus comes fide firmiter promittat, quod de caetero nullo casu, nullo necessitatis articulo, ita quibuslibet personis se uelit obligare. Soluta igitur pecunia sumptaque a socero licentia, dominus comes cum suis, tumentibus loculis et depulsa inopia, diues ad propria reuersus est. [11,12] CAPUT XII. Anno sequenti, qui erat ab Incarnatione Domini 1110, sollicitus rex, et curam gerens peruigilem, quomodo sibi regnum a Deo commissum posset honorare et Deo protectori suo aliquid acceptione dignum offerre, proposuit de pio mentis feruore, Ecclesiam Bethlehemiticam, quae usque ad illum diem prioratus tantum fuerat, ad cathedralem sublimare dignitatem. Quod qualiter gestum fuerit, ex rescripto eiusdem piissimi regis super hoc edicto, amplius et perfectius erit manifestum, quod sic habet: Diuina inspirante gratia gens Francorum admonita, Hierusalem ciuitatem sanctam, diuque oppressione paganorum fatigatam, ubi mors, quae primo praeuaricante parente genus humanum inuaserat, morte Saluatoris est destructa, a spurcitia praedicta liberauit. Obsessa est namque ciuitas haec cultu diuino digna septimo Idus Iunii, a gente praefata; et Idibus Iulii, Deo pro ea pugnante, est capta. Capta autem ciuitate anno Domini 1100, dispositione diuina suggerente, placuit clero atque Raimundo Sancti Aegidii, Roberto Northmanniae, et Roberto Flandrensi comitibus, Tancredo, et caeteris primatibus, cum uniuersa Francorum multitudine, ut piissimus et misericordissimus dux Godefridus, charissimus frater meus, eidem praesideret; ipse uero, uir Deo dignus, sanctae ciuitatis gubernator, primo principatus sui anno peracto, Deo propitio, tertia die sequentis, in pace quieuit. Cui ego Balduinus ab exsultante clero, principibus et populo, primus rex Francorum, nutu diuino, excellentiam Bethlehemiticae Ecclesiae, natiuitatem Domini nostri Iesu Christi praefulgida mente pertractans, in qua primum uenerabiliter caput meum diademate ornatum effulserat, ut episcopali dignitate donaretur mihi per omnia placuit. Igitur quod corde caste conceperam, indesinenter excogitans, tandem ad aures Arnulfi archidiaconi, uiri clarissimi, et Hierosolymitani capituli usque perduxi, eumque et idem capitulum, ut super hac re mihi consulerent, obnixe rogaui. Qui tam iustae petitioni meae obsequentes, tum pro Hierosolymitana sede quae postea quasi orbata parente uidebatur, tum pro hoc negotio Romam peti decreuerant. Hanc itaque legationem Arnulfus archidiaconus, et Aichardus eodem tempore decanus suscipientes, Romam perrexerunt: et sancto Spiritu cooperante, apud domnum Paschalem secundum, uniuersalis Ecclesiae pontificem, de utroque negotio honestum inuenientes consilium, Hierusalem remearunt. Domnus uero Paschalis papa, Gibellinum Arelatensem archiepiscopum, uirum sapientiae radiis coruscum, omnique morum honestate fulgidum, cui id legationis Arnulfo atque Aichardo praesentibus iniunxerat, post eos Hierusalem direxit. Propterea a me, clero simul et populo gaudenter susceptus pro praecepto domni Paschalis papae et mea bona uoluntate, et assensu Hierosolymitani capituli, ac totius fauore consilii, et propria deliberatione omnia dispensans, in Bethlehemitica Ecclesia, Aschetinum, uirum illustrem eamdem gubernantem, quem Hierosolymitanum capitulum eiusdem Ecclesiae cantorem, me cum meis proceribus et populo uolente Ascalonae elegerat atque statuerat episcopum, obtinere primatum episcopalem decreuit; Bethlehemiticaeque sedi, pro praecepto et consideratione nostra, Ascalonae Ecclesiam parochiali iure subiugauit. Tandem ego Balduinus, Dei gratia rex Hierusalem, Latinorum primus, iam dicta laetus obnixe firmaui. Villam etiam Bethlehem, quam Ecclesiae concesseram, pro salute animae meae, et misericordissimi ducis fratris mei Godefridi, atque omnium parentum meorum; et unum casale, quod est in territorio Accon, nomine Bedar; aliud etiam quod est in territorio Neapolitano, nomine Seylon; aliud quoque adiacens Bethlehem, quod dicitur Bethbezan: et duo casalia in territorio Ascalonitano, unum uidelicet Zeophir, et aliud nomine Caicapha, cum suis pertinentiis episcopo, eiusque successoribus firmiter ac libere tenere ac possidere praecepi, dedi atque concessi. Praefatam quoque Ecclesiam a calumnia qua Hierosolymitana Ecclesia eam uexabat, commutatione terrarum ac uinearum quae in circuitu Ierusalem in meo dominio erant, absolutissimam reddidi. Statuimus autem quod si quis clericus, uel laicus, nefandissima cupiditate ductus, illud quod pro petitione mea de Bethlehemitica Ecclesia, natiuitate Domini ac Saluatoris nostri praeclara, Spiritu sancto iuuante, a domino Paschale, Romanae sedis summo ac uenerando pontifice, per Gibelinum eiusdem legatum, Arelatensem archiepiscopum roboratum est, post decessum meum uiolare praesumpserit, inuasionis crimine, nisi commonitus resipuerit, obligetur, ac totius regni nostri expers effectus, grauiter iudicetur. Praeterea concedo quod quicunque meorum optimatum, uel aliquis militum seu burgensium, Dei afflatus Spiritu de suis redditibus, pro sua suorumque animabus, dare eidem Ecclesiae uoluerit, libera sit sibi piae uoluntatis exsecutio, et in perpetuum ualeat facultatum suarum legitime facta donatio. Facta est autem haec concessionis, uel confirmationis nostrae inscriptio, rerumque gestarum designatio, anno ab Incarnatione Domini 1110, indictione III, praesidente Romanae Ecclesiae papa domno Paschale secundo, Hierosolymis uero Gibelino Arelatensi archiepiscopo, sedis apostolicae uicario in patriarcham electo. Sunt ergo istius assertionis testes: Arnulfus archidiaconus, Aichardus decanus, Eustachius Garnerius, Anselmus turris Dauid custos, Radulfus de Foritaneto, Pisellus uicecomes, Simon ducis filius, Anfredus uir religiosus, Gerardus camerarius, et alii quamplures. [11,13] CAPUT XIII. Eodem anno praedictus Dei cultor, et magnificus triumphator, idem dominus rex curam gerens indefessam, quomodo regnum sibi a Deo commissum posset ampliare, sumpta occasione ex galeis quibusdam quae in regno hiemauerant, mense Februario, congregata pro uiribus Christiani populi ex uniuersi regni finibus multitudine, urbem obsidet Berythensium. Est autem Berythum ciuitas maritima, inter Biblium et Sidonem in Phoenice sita, una de suffraganeis urbibus, quae Tyrensi metropoli intelliguntur subiectae, Romanis quondam acceptissima, ita ut, iure Quiritium ciuibus concesso, inter colonias reputaretur; de qua ita Ulpianus testatur in Digestis, titulo de Censibus, loquens de Phoenice prouincia: Est et Berythensis colonia, in eadem prouincia, Augusti beneficiis gratiosa. Et ut diuus Adrianus in quadam oratione ait: Augustiana colonia, quae ius Italicum habet. Nec solum ius Italicum, uerum etiam et docendi ius, quod raris concessum fuit urbibus, ab eodem Augusto obtinuit potestatem, sicut in primo codicis, ea constitutione quae sic incipit: Cordi nobis est, in qua ita legitur: Et Berytensium doctorem Dorotheum. Dicta autem creditur prisca appellatione Gerse, quam Gerseus quintus filiorum Chanaan fundasse legitur. Ad hanc perueniens, accito sibi domino Bertramo Tripolitano comite, urbem coepit studio uehementi arctare. Aduenerant autem, ut eidem urbi ministrarent subsidium, ex Tyro et Sidone naues quaedam, uiris fortibus et bellicosis refertae. Quod si liberum introitum et exitum habere potuissent, inutiliter operam consumerent, qui obsidioni eius incubuerant. Sed adueniente classe, de quarum ope confisus rex, opus praesens assumpserat, timentes se mari committere, protinus intra portum se receperunt: ita ut ciuibus omnino per mare et introitus negaretur et exitus. Erat autem eidem ciuitati pinea silua uicinior, quae multam et idoneam obsidentibus, ad componendum scalas et quaslibet machinas, abunde praestabat materiam. Ex hac igitur erigentes sibi turres ligneas, et machinas iaculatorias componentes, et quae aduersus huiusmodi solent esse necessaria fabricantes argumenta, urbem continuis impugnant assultibus, ita ut nec horae spatio, interdiu uel de nocte, obsessis requiem indulgerent; alternatim enim et per uices mutuas, sibi succedentes adinuicem, labore intolerabili ciues fatigabant. Cum autem per menses duos continuos incepto opere uiriliter desudassent, arguentes moram adinuicem, quadam die dum solito uehementius urbem in pluribus locis, congressionibus molestarent, quidam de turribus ligneis, quae moenibus fuerant uiolenter applicatae, saltu super murum se intulerunt; quos alii tum eodem modo, tum per scalas ascendentes, secuti, in urbem descendentes, portam ciuitatis uiolenter aperuerunt. Ingressus igitur sine difficultate noster exercitus, ciuibus ad mare confugientibus, urbem occupauit uniuersam, Qui autem in nauibus erant, audientes quod rex cum suis urbem effregerat, prosilientes et ipsi de nauibus portum occupant; et ciues qui gratia salutis illuc confugerant, gladiis repellentes, in hostes redire compulerunt: sicque ciues miseri, inter hostium cohortes geminas infeliciter angustiati, nunc his, nunc illis instantibus, gladiis in medio depereunt: quousque rex stragem immoderatam conspiciens, eis qui residui erant, misericordiam implorantibus, uoce praeconia finem caedis indicit, et uictis uitam indulgeri praecipit. Capta est autem praedicta ciuitas anno ab Incarnatione Domini 1112, mense Aprili, uicesima septima die mensis. [11,14] CAPUT XIV. Eodem anno quidam populus de insulis occidentalibus egressus, maximeque de ea occidentis parte quae Noroegia dicitur, audientes quod a Christi fidelibus capta esset ciuitas sancta Hierosolyma, uolentes illuc deuotionis gratia properare, classem sibi parauerant opportunam. Quam ascendentes, aura flante secunda, mare Britannicum nauigantes, dein Calpen et Athlanta, angustias huius Mediterraneae influxionis ingressi, nostrum hoc mare pertranseuntes, apud Ioppen applicuerunt. Erat autem praedictae classis primicerius, et praeceptor supremus, quidam iuuenis, procerus corpore et forma decorus, Noroegiae regis frater. Qui postquam portum Ioppensem attigerunt, propositum iter aggredientes, Hierosolymam, cuius gratia uenerant, adierunt. Rex igitur cognito eorum aduentu, illuc cum omni celeritate properat; et cum illo praedicto nobili uiro, benigne et familiariter locutus, tentare coepit et diligenter inquirere, utrum naualis ille exercitus, moram uellet in regno facere et operas suas ad tempus Christo dedicare, ut una de infidelium urbibus per eorum studium, fideli populo posset accrescere. Qui communicato consilio ad inuicem, responderunt quod ad id uenerant et ea intentione ferebantur, ut Christi seruitio se manciparent. Iuxta quod propositum parati erant, ut quamcunque de urbibus maritimis rex cum suo exercitu, obsidere uellet, illuc itinere marino cum omni celeritate contendere, nihil praeter uictum pro stipendiis exigentes. Rex igitur deuotissime uerbum amplectens, congregans regni robur uniuersum, et militiam quantam potuit, Sidonem peruenit. Classis quoque nihilominus a portu Acconensi egressa, illuc directe properauerat, ita ut pene eodem momento uterque exercitus ante urbem conueniret. Est autem Sidon ciuitas maritima inter Berythum et Tyrensem metropolim sita, prouinciae Phoenicis portio non modica, commodissimum habens situm, cuius tam Veteris quam Noui textus Instrumenti frequentem habet memoriam. De ea quippe in secundo Regum libro, ita Salomon ad Hiram, Tyriorum regem: Praecipe igitur, ut praecidant mihi cedros de Libano et serui mei sint cum tuis; mercedem autem seruorum tuorum dabo tibi quamcunque petieris. Scis enim quoniam non est in populo meo, qui nouit ligna caedere sicut Sidonii. In Euangelio quoque eius facit Dominus mentionem, dicens: Amen dico uobis, si haec facta essent in Tyro et Sidone, et caetera ; et alibi: Egressus Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. Hanc Sidon Chanaan fundasse legitur; unde et usque in praesentem diem nomen tenet auctoris. Est autem una de urbibus suffraganeis Tyrensis metropolis. Hanc igitur noster exercitus ex utraque parte obsidione uallans, ciuibus magnam intulere formidinem; uidentesque quod uiribus nequaquam possent resistere, et ab imminentibus se tueri periculis, dolis perficere quod uirtute nequeunt, machinantur. Erat porro in domini regis comitatu, eius familiaris et quasi cubicularius, quidam Balduinus, aliquando gentilis, quem dominus rex pietatis intuitu accedentem ad baptismatis lauacrum, de sacro fonte susceperat; et ei nomen imponens suum, in numero domesticorum receperat; hunc nobiles de ciuitate uiri, quocunque modo se uolentes expedire, clam per internuntios conueniunt, infinitam promittentes pecuniam, et in ciuitate possessiones amplissimas, si a tantis calamitatibus eos, regem interficiendo, absoluat. Erat autem hic idem domino regi adeo familiaris et charus, ut etiam ad loca secretiora quibus naturae, se purgare uolentis, satisfit necessitatibus, regem solus plerumque comitaretur. Verbum itaque oblatum ille gaudens suscepit, et eorum postulationes effectui mancipare promittens, totus in hoc erat, ut tempus ad complendum facinus exspectaret opportunum. Interea quidam fideles de ciuitate, ad quos uerbi huius peruenerat notitia, timentes, ne per domini regis incuriam uerbum hoc tam detestabile posset effectum sortiri, litteras scribunt sine certi auctoris titulo, easque cum sagitta in exercitum nostrorum dirigunt, rei seriem ordine pandentes; quae casu ad dominum regem peruenientes, animum eius, nec immerito, plurimum affecerunt. Qui conuocans principes, et quid eum facere oporteret deliberatione habita, uocatus est ille; et crimen confessus, principibus in eum dictantibus sententiam, suspendio uitam finiuit. Videntes ergo ciues commenta sua felices non habere successus, alia uia coeperunt ingredi; et missa legatione petunt, ut nobilibus concedatur exitus; plebi uero, sicuti et prius, agriculturae operam dare liceat, bonis conditionibus. Quo concesso urbem resignant, cum uxoribus et liberis ad loca desiderata, sine contradictore tendentes. Quam protinus et sine dilatione, cuidam de magnatibus suis, Eustachio uidelicet Grener, iure haereditario possidendam liberaliter concessit. Classis uero receptis a domino rege donariis, et accepta licentia, prosequente eos uniuersorum benedictione, ad propria reuersi sunt. Capta est autem praedicta ciuitas anno ab Incarnatione Domini 1111, mense Decembri, decima nona die mensis. [11,15] CAPUT XV. Per idem tempus, mortuus est dominus Gibelinus, bonae memoriae, Hierosolymorum patriarcha, cui substitutus est inuita, ut credimus, diuinitate Arnulfus, de quo saepissimam in superioribus mentionem habuimus, Hierosolymitanus archidiaconus, qui uulgo cognominatus est Malacorona. Sed propter peccata populi patitur Deus regnare hypocritam (Iob XXXIV, 30) . Hic, sicuti et prius, seipsum continuans, multa pessima gessit opera. Nam inter caetera neptem suam, apud dominum Eustachium Grener, unum de maioribus regni principibus, nobilium duarum urbium dominum, Sidonis uidelicet et Caesareae, nuptui collocauit, cum ea conferens ecclesiastici patrimonii optimas portiones, Iericho uidelicet, cum omnibus pertinentiis suis, cuius hodie redditus annualis quinque millium dicitur esse aureorum. Fuit autem et in suo pontificatu conuersationis immundae, ita ut eius uulgo pateret ignominia. Cui rei colorem quaerens, ordinem quem primi principes studiose et cum multa deliberatione in Ecclesia Hierosolymitana instituerant, regulares canonicos introducendo commutauit. Regem etiam ad hoc impulit, ut uiuente adhuc uxore sua aliam duceret, sicut in sequentibus dicetur. [11,16] CAPUT XVI. Nec mora interposita diuturniore, post Sidonem captam, collecta est in Perside equitum manus infinita; qui ut proprias experirentur uires, ut super eo aliquando possent gloriari, in regiones nostras ascenderunt. A primo enim Latinorum introitu, usque ad annum regni eorum quasi quadragesimum, non defuit nostris pestis illa, saeuior hydra, recens et damno capitum facta locupletior. Annis quippe pene singulis de illo sinu Persico tanta erumpebat illius populi detestabilis multitudo, ut pene uniuersam terrae superficiem sua numerositate operirent. Sed miserante nostros labores diuina clementia, suscitauit Persarum insolentiae et regno nimis de se praesumenti aemulum imperium gentis Hiberorum: quo per gratiam Dei incrementum suscipiente, et uires acquirente, per successus continuos contrita est Persarum superbia; et qui prius praedicto populo suspecti erant et formidabiles, facti sunt, uersa uice, eis et uiribus et armorum experientia longe inferiores; quique regnis exteris; etiam remotioribus consueuerant inferre sollicitudinem, nunc sibi sufficere reputant, si intra fines suos tranquillitatem reperiunt uel ad tempus. Est autem Hiberia regio in plaga septentrionali constituta, quae alio nomine dicitur Auesguia, Persis contermina, homines habens corpore proceros, robustos uiribus, multa strenuitate commendabiles. Hi frequentibus bellis et congressionibus assiduis Persarum adeo copias attriuerunt, ut iam se nec pares reputent, et pro suo statu solliciti aliorum prouincias uexare destiterint. Praedicta ergo multitudo, a finibus illis egressa, Mesopotamiam transcurrens, transmisso Euphrate fluuio magno, regionem circa fluuium pro arbitrio tractantes, optimum regionis praesidium Turbessel obsident; cumque per mensem continuum ibidem operam consumpsissent, uidentes quod non proficerent, ad partes Halapienses se contulerunt, de sua multitudine confisi, machinantes ut dominum Tancredum incaute et cum impetu prouocarent ad praelium. Dominus autem Taucredus, sicut uir prudens erat et in agendis circumspectus, dominum regem litteris euocat et nuntiis, ut mature subsidium conferat. Qui sine mora conuocata ingenti militia, assumpto sibi Bertramo comite Tripolitano, cum suis iterum copiis ad partes illas se contulit. Qui cum peruenissent ad oppidum Rugiam, ibi dominum Tancredum cum suis expeditionibus inuenerunt: unde in hostes progressi, ante urbem Caesaream, quae uulgo appellatur Caesarea, ubi hostes castrametati fuerant, ordinatis agminibus peruenerunt. Ubi cum se mutuo uterque conspexisset exercitus, Turcis declinantibus praelium, a regione discesserunt, nostris, ab inuicem sumpta licentia, ad propria reuersis. [11,17] CAPUT XVII. Consequenter autem eodem anno, cum Tyrus sola de urbibus maritimis, quae sunt a Laodicia Syriae usque ad Ascalonam, quae est nouissima regni ciuitas, infidelitatis iugum pateretur; adiecit dominus rex, qui alias auctore Domino expedierat, illam regno uindicare. Congregatis ergo ex uniuersa ora maritima nauibus quotquot inuenire potuit, classem ordinat qualemqualem; cui praecipit, ut illuc sub omni celeritate maturarent: et ipse conuocatis regni uiribus et populo undique accito uniuerso, praedictam urbem, locatis in gyrum copiis, obsidione uallat. Est autem Tyrus ciuitas in corde maris sita, in modum insulae circumsepta pelago, caput et metropolis prouinciae Phoenicis; quae a riuo Valeniensi, usque ad Petram incisam, Dorae conterminam, protenditur, infra sui ambitum, urbes suffraganeas continens quatuordecim. De situ et commoditatibus huius ciuitatis, in inferioribus dicetur latius, ubi de eius obsidione nouissima et captione concessa diuinitus, auctore Domino tractabitur. Obsessa itaque ciuitate praedicta, sicut princeps erat ualde sollicitus, omnem dabat operam, omne studium impendebat, quomodo multipliciter grauatis ciuibus, eos ad deditionem compelleret; percurrensque argumenta singula, quibus obsessis urbibus solent irrogari molestiae, omnia diligenter impendebat, ut ciuitas in suam transiret ditionem. Nam crebris assultibus continuis pene congressionibus, murorum et turrium flagellatione, et uiolentis ictibus, telorum quoque et sagittarum immissione perpetua, affligebat obsessos. Tandemque ad malorum cumulum duas praecepit erigi ex lignea materia turres, lapideis aedificiis multo sublimiores; unde et urbem esset quasi subiectam inspicere; et bellum ciuibus quasi de superioribus ineuitabiliter inferre. Ciues autem e conuerso uiri prudentes et strenui, et huiusmodi uersutiarum non omnino expertes, argumentis obiiciunt argumenta; et modis paribus quibus eis inferebantur iniuriae, repellere satagebant. Duas siquidem turres, comportatis lapidibus et congesto ad multam quantitatem caemento, quae machinis nostrorum recte uidebantur oppositae, ascendentes, superaedificare coeperunt: ita ut subito et intra paucos dies ligneis machinis, quae exterius erant oppositae, multo altiores inuenirentur. Unde in subiectas machinas ignem iaculantes, omnia sine difficultate parati erant incendere; uidens ergo rex, quod ars arte deluderetur, longis laboribus et expensis non modicis, quas per quatuor menses et eo amplius ibidem consumpserat, grauatus plurimum, ab incepto destitit, spe frustratus: solutaque obsidione, ipso Ptolomaidam reuerso, reliqui certatim ad propria redierunt. [11,18] CAPUT XVIII. Per idem tempus, dominus Tancredus, illustris memoriae et piae in Domino recordationis, cuius eleemosynas et pietatis opera, in perpetuum enarrabit omnis ecclesia sanctorum, lethale debitum persoluit. Hic dum in supremae lecto aegritudinis decubaret, circa se in sui obsequio adolescentem Pontium, domini Bertrami comitis Tripolitani filium habebat; uidensque sibi mortis imminere diem, uxore sua coram se posita, Caecilia, quae, ut superius praemisimus, domini Philippi Francorum regis filia erat, et praedicto iuuene, consuluisse dicitur ambobus, ut post eius obitum iure conuenirent maritali. Factumque est ita, ut post eius ex hac luce decessum, mortuo etiam domino Bertramo comite Tripolitano, eiusdem patre, praedictus Pontius, eamdem dominam, praedicti domini Tancredi uiduam, uxorem duxerit. Successit autem ei in eodem principatu, de eius supremo iudicio, quidam eius consanguineus, Rogerius Richardi filius, ea conditione, ut quandocunque dominus Boamundus iunior, domini Boamundi senioris filius, Antiochiam cum suis pertinentiis, quasi haereditatem propriam reposceret, eam sibi sine molestia et contradictione restitueret. Sepultus est autem idem uir illustris, in porticu ecclesiae Principis apostolorum, anno ab Incarnatione Domini 1112. [11,19] CAPUT XIX. Anno quoque ab Incarnatione Domini 1113, aestate subsecuta, iterum de Perside, quae mala semper consueuit effundere germina, ex qua tanquam ex fonte pernicioso, aquae solent pestilentes deriuare, multitudo infanda prorupit sub principe potentissimo et titulis generositatis praeclaro, Menduc nomine: tantam secum trahens numerositatem, ut eorum neque numerus certus esset, neque finis. Hi mediis transcursis regionibus, ad Euphratem peruenerunt, nouis utentes consiliis. Nam qui eos de eodem populo praecesserant, saepius circa partes Antiochenas uires suas consueuerant primum experiri; his autem sicut ex postfacto patuit, longe alia mens, et propositum erat dissimile; nam omnem Coelesyriam pertranseuntes, relicta a sinistris Damasco, inter Libanum et oram maritimam, Tiberiadem praetereuntes, circa pontem sub quo Iordanis defluit, castrametati sunt. Quod audiens rex, cognito quod de infinita multitudine praesumerent, dominum Rogerum Antiochenorum principem, comitemque Tripolitanum in suum euocat subsidium; tamen antequam illi conuenirent, ipse cum suis expeditionibus in uicino eis loco castra posuerat: quod hostibus ut innotuit, emissis de exercitu equitum duobus millibus, intelligentes magis opus esse industria quam uiribus, mille quingentos ex eis praecipiunt latere in insidiis; quingentos uero reliquos procedere iubent longius, et quasi se habentes incautius, regem cum suis insequendo irritare. Quod non longe ab eorum proposito certum est accidisse. Nam praedictos quingentos, quasi incautius se habentes, et progressos longius, rex considerans et impetuose suos conuocans, illis procedit obuiam, et uersos in fugam prosequens, imprudentius in eorum decidit insidias: quibus ex suis latebris egredientibus, facta est hostium ingens multitudo, collectisque et ad se reuocatis quingentis prioribus, in nostros irruunt impetu uehementi. Quibus, cum nostri tentarent resistere et gladiis a se propulsare, proteruius instantes, oppressi multitudine, fugam inire compelluntur, quam nec etiam tutam reperiunt; nam fugientium facta est strages maxima, ita ut rex ipse relicto uexillo quod gestabat in manibus, et Arnulfus patriarcha, qui cum eo erat, et alii regni principes, relictis castris et impedimentis omnibus uix euaserint. Obtinuerunt ergo hostes nostrorum castra; et facta est, peccatis nostris exigentibus, confusio multa in populo Dei, idque totum domino regi ascribebatur, quod impetuose nimis, et de sua uirtute plus aequo confidens, conuocata noluit auxilia praestolari. Nam dominus Rogerus princeps Antiochenus et Tripolitanus comes in proximo erant, die sequente uel tertia, procul omni dubio uenturi. Ceciderunt illa die de equitibus nostris triginta; de peditibus uero, mille ducenti. His ita gestis, adfuerunt praedicti duo magni potentesque uiri: cognitoque casu qui acciderat, regem arguunt tanquam nimis praecipitem; tandemque redeuntes in unum, in montibus uicinis castra locant, unde erat inferius in ualle hostium exercitus contueri. Illi autem scientes reliquas regni partes militia uacare, missis de suo exercitu ad uarias partes, terram uniuersam coeperunt percursitare, caedes passim per uias publicas operari, incendia procurare, effringere suburbana, captiuare colonos, ita libere per uniuersam se habere regionem, tanquam sibi omnia subiecissent. Recesserant etiam a nobis per illos dies nostri domestici, et suburbanorum nostrorum, quae casalia dicuntur, habitatores, Sarraceni: et hostium adiuncti cohortibus, alios erudiebant in nostram perniciem; qui tanto id melius facere poterant, quanto status nostri pleniorem habebant scientiam: Nulla enim pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus. His ergo ducibus hostes freti et eorum fortiores facti solatio, uillas circuibant et castella, praedas, et mancipia secum trahentes. Tantusque horror regnum occupauerat uniuersum, ut extra moenia nemo prorsus auderet comparere [11,20] CAPUT XX. Accesserat praeterea ad timoris et aerumnae cumulum, quod Ascalonitae, tanquam uermes inquieti, scientes quod rex cum omnibus regni uiribus, circa partes Tiberiadenses detineretur occupatus, hostes quoque regionem pene totam obtinerent, egressi cum ingenti multitudine, ad montana conscendunt, et Hierosolymam, militaribus destitutam copiis, obsident; nonnullos, quos extra urbem reperiunt, aut captiuant, aut interficiunt: messes aridas, quas agricolae in areas congesserant, tradunt incendiis. Tandem cum per aliquot dies ibi consedissent, uidentes quod nullus ad eos egrederetur, sed omnes intra moenia cautius se haberent, timentes regis aduentum, reuersi sunt ad propria. At uero aestate iam in autumnum declinante, iuxta consuetudinem, peregrinorum coeperunt applicare naues. Qui uero in eis aduecti erant, audientes quod rex et populus Christianus tantis laborarent angustiis, illuc cum omni celeritate tam equites quam pedites certatim properant; ita ut euidentibus incrementis noster per singulos dies multiplicaretur exercitus. Quod intelligentes hostium principes, timentes ne multiplicatis uiribus, ad ulciscendum suas se pararent iniurias, in fines Damascenorum se receperunt; nostri uero ab inuicem discedentes, reuersi sunt ad propria. At uero hostilium exercituum princeps, qui regnum ita potenter afflixerat, Damascum perueniens, consentiente, ut dicitur, Damascenorum rege Doldequino, a quibusdam sicariis interfectus est; suspectam enim eius dicebatur habere potentiam, ne eum regno priuaret. [11,21] CAPUT XXI. Diuiso igitur ab inuicem exercitu et singulis ad propria remeantibus, adfuit nuntius, domino regi significans quod comitissa Siciliae apud urbem Acconensem applicuerat. Fuerat praedicta comitissa, domini Rogeri comitis, qui cognominatus est Bursa, qui frater fuit domini Roberti Guischardi, uxor; nobilis, et potens, et diues matrona. Ad hanc anno proxime praeterito, quosdam nobiles de regno suo rex direxerat, inuitans eam et cum instantia postulans, ut cum eo lege coniugali uellet conuenire. Quae uerbum filio communicans, domino uidelicet Rogero, qui postea fuit rex Siciliae, coepit cum eodem de uerbo illo deliberare; et tandem uisum est ambobus quod si dominus rex sub certis conditionibus praedictum uerbum uellet confirmare, ipsi petitioni eius parati erant acquiescere. Forma autem conditionum haec erat: Quod si rex et praedicta comitissa prolem susciperet, ei post regis obitum sine contradictione et molestia regnum concederetur; quod si absque haerede ex eadem comitissa suscepto defungeretur, comes Rogerus, filius eius, haeres existeret; et in regno, sine contradictione et molestia rex futurus, succederet. Rex autem abeuntibus legatis in mandatis dederat ut, quibuscunque petitionibus parentes, eam secum modis omnibus deducere laborarent. Audierat enim, et uere scierat, quod mulier locuples erat; et filio accepta, bonis omnibus abundabat. Ipse uero e conuerso pauper erat et tenuis, uix ad necessitates quotidianas et equitum stipendia sibi poterat sufficere: unde et de illius redundantia suae sitiebat inopiae subueniri. Missi igitur legati conditiones praedictas gratanter suscipiunt; et interpositis iuramentis, prout exigebantur, quod his pactis a domino rege et suis principibus, bona fide, sine fraude et dolo malo staretur, comitissa, filio uniuersa necessaria suggerente, se accingit ad iter, et oneratis nauibus frumento, uino et oleo, et salsis carnibus, armis praeterea et equitaturis egregiis, assumens secum infinitam pecuniam, omnibus eam prosequentibus copiis, in nostram, ut praedictum est, appulit regionem. Haec autem, ut praedictum est, Arnulfi patriarchae machinabatur malitia, ut illa nobilis et honesta deciperetur femina: deceptam quippe negare non possumus eam, quae in simplicitate uiarum suarum, regem putabat idoneam gerere personam, ad hoc ut ei nuberet legitime. Erat autem longe secus; nam uxor quam ipse apud Edessam legitime duxerat, adhuc in rebus agebat humanis. Postquam ergo applicuit dicta comitissa, praesente domino rege, patriarcha, et regni principibus, innouata sunt iuramenta, iuxta eamdem formam, qua prius in Sicilia fuerant exhibita. Et quia intentione sinistra et oculo non simplici haec fuerant inchoata, respiciens Dominus ad eorum intentionem, nec solitam mulieri, licet innocenti, in regno concessit fecunditatem, et extrema huius gaudii luctus occupauit (Prou. XIV) , ut in sequentibus dicetur: Difficile est enim, ut bono claudantur exitu, quae malo sunt inchoata principio. Interim tamen tot tantasque adueniens regno intulit commoditates, ut merito minimus dicere posset: Et nos de plenitudine eius accepimus. [11,22] CAPUT XXII. Accidit autem illis diebus quod in finibus Edessanis suborta est fames ualidissima, tum propter terrae et aeris intemperiem; tum quia in medio hostium regio illa sita erat et inimicis undique uallata; nec locorum incolae hostilitatis metu liberam agriculturae poterant operam dare, ita, quod ciues illius urbis simul et suburbani nihilominus hordeaceum panem, et etiam glande mistum, edere prae inopia cogerentur. Terra autem domini Ioscelini in tuto cis Euphratem collocata, frugibus et alimentorum copia plenius abundabat. Verum, licet ita bonis omnibus afflueret eius prouincia, praedictus Ioscelinus, in hac parte minus sapiens, et ingrato similis, domino et consanguineo suo, qui ei haec eadem uniuersa contulerat, de sua plenitudine et ubertate stupenda nihil omnino porrigebat, licet dominum comitem suosque extremam pati non dubitaret inopiam. Factum est autem ut pro quibusdam negotiis dominus comes Balduinus ad dominum Rogerum, filium Richardi Antiochenorum principem, cui etiam quamdam sororem suam in uxorem contulerat, nuntios destinaret. Hi abeuntes, Euphrate transito, per terram domini Ioscelini iter habentes, euntes redeuntesque ab eo sunt satis hospitaliter et humane tractati. Tandem, sicut mos est imprudentibus, quidam de familia domini Ioscelini, nuntios domini comitis uerbis lacessentes, exprobrare coeperunt domini comitis paupertatem; domini uero sui immensas e conuerso extollere copias; frumenti, uini et olei, et alimentorum redundantiam, auri argentique immensa pondera; militum peditumque numerositatem, adiicientes etiam, sicut lingua pruriens, incaute plerumque loquitur, quod non erat comes illi regioni, cui praeerat, commodus: consultius faceret, si comitatum suum domino Ioscelino uenderet; et, recepta innumera pecunia, remearet in Franciam. Quae uerba in pectus nuntiorum (etsi dissimulare uiderentur) altius descenderunt; et, licet a leuibus personis essent dicta, tamen domini mentem redolere uidebantur; sumptaque licentia, ad dominum comitem redierunt. Quo peruenientes, omnia quae in uia acciderant, simul et uerba, quae in domo domini Ioscelini audierant, ordine pandunt. Quibus auditis, iratus dominus comes et multo libramine ponderans apud se uerba quae audierat, intellexit quod a domino Ioscelino haec omnia ortum habuerant; et indignatus plurimum quod ille, cui tantas contulerat copias cum de sua opulentia merito teneretur suam releuare inopiam, contra bonos mores paupertatem, tanquam uitium, exprobraret: in quam tamen non leuibus actibus, sed necessitate descenderat ineuitabili; sibique id ipsum unde ille gloriabatur, liberaliter detraxerat, ut in eum conferret; coepit aestuare indignatione plenus. Simulat ergo aegritudinem, et lecto decubans, mandat domino Ioscelino, ut absque mora ad se uenire properet: quo comperto, festinat dominus Ioscelinus, nihil ueritus, in nullo uiam habens suspectam; tandem Edessam perueniens, inuenit comitem in praesidio ciuitatis, et in ea eius parte, quae Rangulath dicitur, in interiore conclaui decubantem: ad quem ingrediens, depenso debitae salutationis affatu, quaesiuit a domino comite, quomodo ei esset? Cui ille respondit: Multo melius, per gratiam Dei, quam tu uelis. Et iterum uerbum continuans, intulit: Iosceline, habesne aliquid, quod ego tibi non dederim? Cui ille: Domine, nihil.--Unde est ergo quod ingratus et meorum beneficiorum immemor, de meo superabundans et dilatatus, et mihi benefactori tuo indigenti, non ex temeritate, sed ex causa, quam nullus sapiens, nullus peritus declinare posset (quia non est consilium contra Dominum) non compateris? portionem eius quod totum dedi, non retribuis? insuper et tenuitatem diuinitus collatam, quasi pro uitio exprobras et pro crimine obiicis? Sumne ego tam inutilis, ut uendam tibi quod mihi contulit Dominus, et fugiam, ut dicis? Resigna quod dedi, et redde uniuersa quae tibi contuli, quia indignum te fecisti. His uerbis dictis, praecepit eum captum uinculis mancipari, afflixitque eum mirabiliter et miserabiliter, non minus et multimodis quaestionibus et tormentis: quousque adiurata uniuersa regione, cuncta quae ab eodem comite dono susceperat, resignaret. Exiens ergo de finibus illis, bonis omnibus spoliatus, ad dominum Balduinum Hierosolymorum regem primum accessit, cunctisque quae ei acciderant ordine manifestatis, propositum aperit, quod in patriam redire proposuerat. Quo audito, dominus rex uidens eum regno maxime necessarium, dedit ei urbem Tiberiadensem cum finibus suis iure perpetuo possidendam, ut tanti uiri solatio se muniret. Quam urbem strenue et prudenter cum omnibus suis pertinentiis, quandiu in ea mansit, rexisse et fini ampliasse dicitur praestantissime; cumque adhuc Tyrus ab infidelibus detineretur, exemplo praedecessoris sui, multas eius ciuibus dicitur intulisse molestias. Et, licet aliquantulum montibus interpositis ab eis uideretur esse remotior; saepe tamen eorum fines ingrediebatur, eis damna collaturus. [11,23] CAPUT XXIII. Anno ab Incarnatione Domini 1114, tantus uniuersam Syriam terrae motus concussit, ut multas urbes et oppida infinita dirueret funditus; maxime autem circa Ciliciam, Isauriam et Coelesyriam. Nam in Cilicia Mamistram cum multis oppidis solotenus prostrauit; Maresiam quoque deiecit cum suburbanis suis, ita ut quorumdam uix etiam exstarent uestigia: quatiebantur turres et moenia, maioribusque aedificiis periculosius ruentibus, fiebat populorum strages infinita; et ciuitates amplissimae quasi agger lapidum constitutae, tumulus erant oppressorum, et contritis habitatoribus uicem praestabant sepulcri. Fugiebat plebs mente consternata habitationem urbium, domiciliorum ruinam formidantes; et dum sub dio requiem inuenire sperant, timore concussi, somnos interrumpunt, oppressiones quas uigilantes timuerant, in somnis perpessi Nec erat hoc, tam ingens, in una tantum regione, periculum; sed usque ad extremos Orientis fines, haec pestis late se diffuderat. Anno quoque sequenti, iuxta morem solitum, Bursequinus, Turcorum potentissimus, congregata gentis eiusdem multitudine infinita, regioni Antiochenae hostiliter se infudit, pertransiensque totam illam prouinciam, inter Halapiam et Damascum castrametatus est, exspectans ut, opportunitate concessa, inde in partes nostras has uel illas irruptiones moliretur. Porro Doldequinus Damascenorum rex, illorum expeditiones habens nimis suspectas: timensque ne magis ea intentione illuc conuenissent, ut sibi et regno suo detrimenta molirentur, quam ut contra Christianos quorum uires saepius erant experti, dimicaturi aduenissent; factus est sollicitus. Imputabatur enim ei mors praedicti nobilis uiri, qui apud Damascum fuerat interemptus, quasi de eius conscientia talis illius interitus processisset. Audito ergo Turcorum aduentu et eorum intentione plenius cognita, missis legationibus cum ingenti munerum magnificentia tam ad dominum regem quam ad dominum principem Antiochenum, pacem petit ad certum tempus et implorat; iuramenta praestans et obsides, quod toto concessi temporis foedere, Christianis tam ex regno quam ex principatu fidelem debeat societatem obseruare. Interea princeps Antiochenus uidens eos suis partibus uiciniores; et quorumdam edoctus relatione, quod in terram suam impetus molirentur, dominum regem in sui subsidium euocat; Doldequinum quoque nihilominus iure foederis obligatum, ut cum suis adesse procuret copiis, inuitat. Rex autem pro salute regionis sollicitus plurimum, congregata militia et honesto stipatus comitatu, illuc impiger contendit: assumptoque secum Tripolitano comite Pontio, intra paucos dies ad eum locum, ubi dominus princeps suas collegerat copias, peruenit. Porro Doldequinus, sicut et uicinior erat, ita et domini regis praeuenerat exercitum, nostrorum castris tanquam socius se adiungens. Collectis ergo omnibus in unum copiis, ante urbem Caesaream, ubi hostes adesse prius audierant, unanimiter constituerunt: quo hostibus cognito, uidentes quod nisi cum graui periculo non possent nostros sustinere, simulant recessum, tanquam de caetero non redituri. Unde nostri ab inuicem separati, reuersi sunt ad propria. [11,24] CAPUT XXIV. Ascalonitae urbem Ioppensem obsident; sed regis aduentum formidantes, infecto negotio recedunt ad propria. Interea, dum rex ita circa partes Antiochenas detineretur occupatus, Ascalonitae ea freti fiducia quod rex absens erat secumque maiores regni uires contraxerat, sumpta opportunitate ex tempore, urbem Ioppensem obsident. Modico siquidem ante tempore, septuaginta nauium classis in eorum subsidium ex Aegypto ascenderat, quam ante se praeire, et Ioppensium littus occupare praecipiunt; ipsi uero subsecuti in multis millibus, erectis uexillis, subito ante urbem constiterunt. Qui uero in classe erant, cognito suorum per terras aduentu, e nauibus certatim prosiliunt, ciuitatem quominus impugnaturi. Sic ergo dispositis in gyrum ordinibus, urbem ex omni parte ambiunt et signo dato impugnant, undique instantes animosius. Ciues autem, etsi pauci essent numero et uiribus longe impares, pro uxoribus et liberis, pro libertate et patria, pro qua quiuis egregius honestum mori reputat, resistunt uiriliter; turresque ac moenia pro uiribus communientes, arcubus et balistis, iactu quoque pugillarium lapidum hostes a se propellunt longius, nec ad murum patiuntur accedere. Contigit autem Ascalonitis longe secus a spe quam conceperant; nam, urbem arbitrantes uacuam reperire, scalas fabricauerant et altitudine et numero sufficientes, per quas statim sine contradictore intra moenia irrumpere posse non diffidebant. Resistentibus igitur uiriliter obsessis, non dabatur eis scalas moenibus applicare; quibus uix licitum erat ad eos, qui in turribus erant, aliquid iaculari. Tantam enim ciuibus Dominus contulerat gratiam, ut circumstantem multitudinem, diuino freti auxilio, non formidarent. Erant autem portae ciuitatis ligneae, nullum ex aere uel ferro habentes operimentum. Has ignem artificiose contorquendo ex parte combusserunt; non tamen eatenus ut per eas maior uis ciuibus, aut maior inferri posset molestia. Videntes ergo post dies aliquot Ascalonitae quod non proficerent, timentesque ne regionis populus ad obsessorum conueniret subsidium, soluta obsidione, domum reuersi sunt. Classis uero secundis usa flatibus, in portum Tyrensium se recepit. Euoluto autem decem dierum spatio, tentare uolentes utrum Ioppitas incautos aliquando reperire possent, Ascalona secretius egressi, congregata suorum ingenti multitudine, subito et sine strepitu, iterato ante Ioppen astiterunt. Ciues autem, in talibus assueti, semper erant in excubiis, continuas noctibus per successiones agentes uigilias, ut semper ad resistendum inuenirentur parati. Videntes ergo hostium reuersas legiones et bella sibi recidiua parari, certatim turres conscendunt et moenia; tantoque acrius contendunt resistere, quanto uires hostium minores conspiciunt et numerum uident imminutum. Nam, classem quae alia uice multa ciuibus intulerat discrimina, abesse conspiciunt, non facile redituram. Augebat et nihilominus obsessorum fiduciam, quod rex in proximo dicebatur uenturus. Unde facti animosiores et resistentes confidentius, uariis casibus, multos de hostium exercitu proteruius instantes peremerunt. Cum ergo quasi per septem horas continuas urbem impugnassent, uidentes quod inutiliter consumerent operam, reuocatis agminibus hostes Ascalonam reuersi sunt. [11,25] CAPUT XXV. Dum igitur haec in regno geruntur, Bursequinus, de quo superius diximus, qui ad aduentum domini regis et aliorum nobilium qui contra eum conuenerant, fugam et discessum a partibus Antiochenis simulauerat, uidens quod rex et princeps Antiochenus, Doldequinus quoque discesserant abinuicem, et curis tracti domesticis redierant ad propria, arbitratus quod non facile denuo possent conuenire, rursum partes infestat Antiochenas; et percurrens regionem uniuersam, uillas incendit, concremat suburbana; et quidquid extra munita praesidia reperire poterant, sibi dabant in direptionem et praedam: diuisis etiam cateruatim agminibus ad uarias dirigebant partes, ut stragem passim operarentur, et incautis occurrentes, siue per agros, siue iter agentes, aut captiuos secum traherent, aut gladiis obtruncarent. Nec solum uillas absque muro suis effringebant irruptionibus, uerum etiam et murata municipia uiolenter occupabant. Marram siquidem et Cafardam, comprehensis intus habitatoribus, partim peremptis gladio, partim compedibus mancipatis, ad solum usque deiecerant; et obtinentes regionem totam, undique praedam, undique Christiana mancipia singulis diebus contrahebant. Quod ut principi nuntiatum est, accito sibi domino comite Edessano, duodecima mensis Septembris, Antiochia egressus, ante oppidum Rugiam cum suis expeditionibus impiger astitit. Missisque statim exploratoribus qui de hostium statu eum certificarent et proposito, ipse acies instruit, componit agmina, ad pugnam uiriliter se accingens: circa quae, dum iuxta rei militaris disciplinam a domino comite fideliter adiutus desudaret, ecce nuntius cum omni celeritate properans, hostes in ualle Sarmati castrametatos asserit. Quo audito, exhilaratus est admodum uniuersus exercitus, quasi spe uictoriae iam concepta. Ipse etiam Bursequinus, audito nostrorum aduentu, suos armari praecipit, et instructis agminibus ad agendum strenue commilitones inuitat. Volens tamen suae prouidere saluti, cum fratre et quibusdam familiaribus, montem uicinum nomine Danim, antequam nostri accedant, occupat; unde suos possit praeliantes intueri et de belli ordine necessario suos plenius instruere. Factum est ergo ut, dum circa haec esset occupatus, ecce nostrorum acies, erectis uexillis coeperunt comparere; uisisque hostibus, spreta eorum multitudine, dominus Balduinus Edessanus comes, qui cum sua cohorte caeteros praecedebat, in eos animosius irruens, impetu uehementi totum eorum concussit exercitum. Quem pari exemplo reliquae acies consecutae, in medios hostium cuneos se immergunt, ensibus et gladiis instantes cominus; iniurias parati refundere, quas uillanis et pauperibus nimis licenter intulerant. Hostes itaque primis congressionibus resistendi spem habentes, proterue nimis a se nostros tentabant propulsare; sed tandem nostrorum uires, impetus et admirabilem stupentes constantiam, dissolutis penitus eorum agminibus, in fugam uersi sunt. Bursequinus uero de montis culmine suorum uidens defectum, nostros uero inualescere, cum fratre et familiaribus quos in monte collegerat, relicto uexillo, castris et sarcinis omnibus, fuga elapsus, uitae consuluit. Dissolutas itaque acies et in fugam uersas nostri persequuntur instantius; et gladiis obtruncantes fugitiuos, quasi per duo milliaria stragem infinitam operati sunt. Princeps autem cum parte suorum, tanquam uictor, in campo certaminis biduo moram faciens, suos operiebatur, qui ad partes diuersas hostes fuerant insecuti. Quibus receptis, et comportatis ante se spoliis omnibus, portiones congruas uictoriae praestat consortibus. Castra enim deserentes omnibus referta commoditatibus, et ingentibus diuitis redundantia usque ad supremum, omnium eorum immemores fugam inierant. Sed et praedam et manubias, quas de locis diuersis contraxerant; simul et captiuos nostros, quos in uincula coniecerant, receperunt nostri; et gaudentes cum suis animalibus, uxoribus et liberis remiserunt ad propria. Dicuntur autem in eo conflictu cecidisse de hostibus plus quam tria millia. His peractis, princeps equis, mulis et captiuorum ante se praemissa multitudine, diuitiarum quoque omnimoda uarietate antecedente, Antiochiam cum ingenti plausu et populorum laetitia uictor ingressus est. [11,26] CAPUT XXVI. Eodem tempore, dominus papa, auditis enormitatibus Arnulfi patriarchae et de eius immunda conuersatione plenius edoctus, legatum dirigit ad partes Syriae, quemdam uirum uenerabilem et multa religione conspicuum, Aurasicensem episcopum; qui ad partes nostras perueniens, conuocato uniuersi regni episcoporum concilio, praedictum Arnulfum coram se astare praecepit: tandemque meritis exigentibus, auctoritate sedis apostolicae ab officio pontificali deposuit. Ille uero adhuc fiduciam habens in suis praestigiis, quibus pene uniuersorum subuertebat animos, transfretare coactus, ad Romanam perrexit Ecclesiam: ubi domini papae et totius Ecclesiae, blandis uerbis et larga munerum profusione, religionem circumueniens, cum gratia sedis apostolicae remeauit ad propria, sedem obtinens Hierosolymitanam eadem uiuendi licentia, qua prius meruerat depositionem. Per idem tempus, cum adhuc Christianus populus ultra Iordanem non haberet ullum praesidium, cupiens rex in partibus illis regni fines dilatare, proposuit, auctore Domino, in tertia Arabia, quae alio nomine dicitur Syria Sobal, castrum aedificare, cuius habitatores terram subiectam et regno tributariam ab hostium irruptionibus possent protegere. Volens igitur proposito satisfacere, conuocatis regni uiribus, mare transit Mortuum; et transcursa Arabia secunda, cuius metropolis est Petra, ad tertiam peruenit. Ubi in colle, ad eius propositum loco satis idoneo, praesidium fundat, situ naturali et artificio ualde munitum, in quo post operis consummationem tam equites quam pedites, ampla illis conferens praedia, habitatores locat; oppidoque muro, turribus, antemurali et uallo, armis, uictu et machinis diligenter communito, nomen ex regia dignitate deductum ei imposuit, montemque Regalem, eo quod regem haberet fundatorem, appellari praecepit. Est autem praedictus locus commoditates habens fecundi soli, frumenti, uini et olei copias uberes ministrantis; salubritate simul et amoenitate praecipua singulariter commendabilis, totam adiacentem regionem suae uindicans ditioni. [11,27] CAPUT XXVII. Eo temporum articulo, uidens rex et super eo ualde sollicitus, urbem sanctam et Deo amabilem habitatoribus uacuam, ita ut eo ad caetera regni negotia de necessitate populus, qui saltem ad protegendos ciuitatis introitus, et turres et moenia, contra repentinas hostium irruptiones munienda sufficeret; anxius cogitabat, apud se deliberans, et ab aliis percunctabatur frequentius, quomodo fidelibus populis, et Dei cultoribus incolis eam posset replere. Gentiles enim qui fuerant eius habitatores, urbe uiolenter effracta, pene omnes in gladio ceciderant; si qui autem casu euaserant, iis non est datus locus intra urbem ad manendum. Instar enim sacrilegii uidebatur Deo deuotis principibus, si aliquos, qui in Christiana non censerentur professione, in tam uenerabili loco esse permitterent habitatores. Nostrates uero adeo pauci erant et inopes, ut uix unum de uicis possent incolere. Suriani autem, qui ab initio urbis ciues exstiterant, tempore hostilitatis per multas tribulationes, et infinitas molestias adeo rari erant, ut quasi nullus eorum esset numerus. Ab introitu siquidem Latinorum in Syriam, maxime autem postquam, Antiochia capta, uersus Hierosolymam tendere coepit exercitus, adeo praedictos Dei famulos conciues eorum coeperunt affligere, ut pro quolibet leui uerbo multos ex eis occiderent, aetati non parcentes, aut conditioni: suspectos eos habentes, quod Occidentales principes, qui dicebantur aduenire, in eorum perniciem ipsi litteris et nuntiis euocassent. Sic ergo pro eius desolatione curam gerens debitam, sciscitabatur diligentius unde illic ciues posset euocare, tandemque didicit quod trans Iordanem in Arabia multi fideles in uillis habitarent, qui sub grauibus conditionibus hostibus seruiebant in tributo. Hos euocans dominus rex, et meliores promittens conditiones, tractos tum locorum reuerentia, tum nostrorum dilectione et amore libertatis, intra modicum tempus multos cum uxoribus et liberis, cum gregibus et armentis et uniuersa familia recepit. Multi etiam sine uocatione, durae seruitutis iugum declinantes, ut urbem Deo dignam incolerent, conuenerunt. Quibus rex eas ciuitatis partes, quae magis hoc solatio uidebantur indigere, conferens, eis domicilia repleuit. [11,28] CAPUT XXVIII. Interea decidit in mentem domino regi (et fortasse cleri suggestione ad hoc deuenit), ut, missis nuntiis ad Ecclesiam Romanam, domino papae petitiones porrigeret; quarum tenor erat, ut quascunque urbes, quamcunque prouinciam sudoribus bellicis et regia sollicitudine, auctore Domino, sibi posset uindicare et de potestate hostium uiolenter eripere, omnes ditioni et regimini Hierosolymitanae Ecclesiae subiacerent. Super quo rescriptum a sede apostolica impetrauit, cuius tenorem praesenti interserere narrationi dignum duximus: PASCHALIS, seruus seruorum Dei, glorioso Hierosolymitano regi BALDUINO, salutem et apostolicam benedictionem. Ecclesiarum quae in uestris partibus fuerunt, uel sunt, terminos atque possessiones, diutina infidelium possessio tyrannisque confudit: cum itaque certos eius fines assignare deliberatione nequeamus, tuis precibus non immerito duximus annuendum, ut, quia pro Hierosolymitanae Ecclesiae sublimatione personam tuam extremis periculis exponere deuouisti, quascunque infidelium urbes ceperis, uel cepisti, eiusdem Ecclesiae regimini dignitatique subiaceant. Porro earumdem ciuitatum episcopi, patriarchae, tanquam proprio metropolitano, obedientiam exhibere procurent; quatenus ei ipse illorum fultus suffragiis, et ipsi adinuicem ipsius unanimitatis auxilio uegetati, sic in Hierosolymitanae Ecclesiae exaltatione proficiant, ut de illorum profectibus omnipotens Deus glorietur. Data Laterani V Idus Iulii. Ad petitionem quoque eiusdem domini regis, idem dominus Paschalis, domino patriarchae Gibelino, et successoribus eius in perpetuum super eodem articulo priuilegium indulserat, cuius rescriptum huic praesenti narrationi interserere curauimus; cuius uerba sunt haec: PASCHALIS episcopus, seruus seruorum Dei, reuerendissimo fratri Hierosolymitano patriarchae GIBELINO, et successoribus eius in perpetuum canonice promouendis. Secundum mutationes temporum transferuntur etiam regna terrarum: unde etiam ecclesiasticarum parochiarum fines, in plerisque prouinciis mutari expedit, et transferri. Asianarum siquidem ecclesiarum fines antiquis fuerunt definitionibus distributi; quas distributiones, diuersarum diuersae fidei gentium confudit irruptio. Gratias autem Deo, quod nostris temporibus, et Antiochiae et Hierosolymae ciuitates cum suburbanis suis et adiacentibus prouinciis, in Christianorum principum redactae sunt potestate. Unde oportet nos diuinae mutationi et translationi manum apponere, et secundum tempus, quae sunt disponenda, disponere, ut Hierosolymitanae Ecclesiae urbes illas et prouincias concedamus, quae gloriosi regis Balduini, ac exercituum eum sequentium sanguine, per Dei gratiam acquisitae sunt. Praesentis itaque decreti pagina tibi, frater charissime et coepiscope Gibeline, tuisque successoribus, et per uos sanctae Hierosolymitanae Ecclesiae, patriarchali siue metropolitano iure regendas disponendasque sancimus ciuitates omnes atque prouincias, quas supradicti regis ditioni aut iam restituit, aut in futurum restituere gratia diuina dignabitur. Dignum est enim ut Sepulcri Dominici ecclesia, secundum fidelium militum desideria, competentem honorem obtineat; et Turcorum seu Sarracenorum iugo libera in Christianorum manu abundantius exaltetur. Super qua exauditione dominus Bernardus, uir uitae uenerabilis, Antiochenorum patriarcha, quoniam in laesionem Ecclesiae suae redundare uidebatur, indignatus est plurimum, ita ut, missis nuntiis ad Romanam Ecclesiam, super eo facto plurimum conquereretur; et de illata sibi et Ecclesiae suae manifesta iniuria, dominum papam et Ecclesiam totam litteris suis argueret. Cuius dominus papa indignationem mitigare cupiens, in haec uerba rescripsit: PASCHALIS episcopus, seruus seruorum Dei, uenerabili fratri BERNARDO, Antiocheno patriarchae salutem et apostolicam benedictionem. Quamuis inter caeteras apostolicas sedes illa emineat, quam Petri apostoli morte in corpore dignatio superna clarificauit, inter Romanum tamen et Antiochenum episcopos tanta quondam legitur charitas exstitisse, ut nulla inter eos diuersitas uideretur. Eadem enim Petri persona utrasque illustrauit Ecclesias; multa post haec tempora transierunt, quibus infidelium dominatio unitatem hanc in personis praesidentium impediuit. Gratias autem Deo, quod temporibus nostris Christianorum principatum in Antiochena ciuitate restituit. Dignum est igitur, charissime frater, ut eiusdem charitatis in nobis unitas firma permaneat; nec de nobis menti tuae opinio ulla subrepat, quod Antiochenam Ecclesiam deprimere aut inhonorare uelimus. Si quid ergo uel Antiochenae, uel Hierosolymitanae Ecclesiae aliter fortasse quam oportuit de parochiarum finibus scripsimus, nec leuitati est nec malitiae ascribendum, nec propter hoc apud nos est scandalum concitandum; quoniam et locorum prolixa longinquitas et antiquorum nominum commutatio, quae ciuitatibus uel prouinciis accidit, magnam nobis ambiguitatem uel ignorantiam intulerunt. Caeterum et optauimus et optamus non scandali, sed pacis fomitem fratribus ministrare; suum ius et honorem quibusque ecclesiis conseruare. Data Laterani VII Idus Augusti. Volens autem dominus papa mentem suam interpretari, et qua intentione domino regi et Ecclesiae Hierosolymorum id concesserat, quod in eius rescriptis continebatur, eidem patriarchae Bernardo in hunc modum rescripsit: PASCHALIS episcopus, seruus seruorum Dei, coepiscopo BERNARDO, Antiocheno patriarchae, salutem et apostolicam benedictionem. Sicut aliis litteris fraternitati tuae scripsimus, nos et personam tuam, et Ecclesiam tibi commissam plena charitate diligimus; nec ullo modo uolumus honorem uestrae dignitatis imminui, quin Antiocheni patriarchatus praelatio, sicut praeteritis temporibus conseruata est, ita etiam in futurum integra, praestante Domino, conseruetur. Illud autem quod filio nostro Balduino, Hierosolymitanorum regi, per nuntios suos intercedenti, concessimus, charitatem uestram omnino conturbare non debet, si litterarum nostrarum sensum interius perscruteris. Sic enim in eis scriptum est: « Ecclesiarum quae illis in partibus fuerunt, uel sunt, terminos atque possessiones diutina infidelium possessio tyrannisque confudit. Cum itaque certos eis fines assignare praesenti deliberatione nequeamus, tuis non immerito precibus duximus annuendum, ut quia pro Hierosolymitanae Ecclesiae sublimatione personam tuam extremis periculis exponere deuouisti, quascunque infidelium urbes ceperis, uel cepisti, eiusdem Ecclesiae regimini dignitatique subiaceant. » Eodem sensu illa etiam uerba discutienda sunt, quae felicis memoriae Gibelino Hierosolymitano patriarchae, de ciuitatibus atque prouinciis scripsimus, quae supradicti Balduini regis prudentia, et exercituum eum sequentium sanguine, per Dei gratiam, acquisitae sunt. Siquidem Ecclesias illas, quibus certi fines assignari possunt, quarum termini ac possessiones diutina possessione ac tyrannide confusi non sunt, et ipsarum Ecclesiarum urbes, illi uolumus Ecclesiae subiacere, ad quam ex antiqua sciuntur iustitia pertinere. Non enim uolumus aut pro principum potentia, ecclesiasticam minui dignitatem; aut pro ecclesiastica dignitate principum potentiam mutilari. Data Beneuenti, XV Kalend. Aprilis. Sed et domino regi eodem modo scripsit, exponens qua intentione praedictis illius petitionibus assensum praebuerat; et significans quod Ecclesiam Antiochenam in nullo uelit indebite grauari, in haec uerba: PASCHALIS episcopus, seruus seruorum Dei, charissimo BALDUINO, illustri Hierosolymitanorum regi, salutem et apostolicam benedictionem. Concessio illa quam nos petitioni tuae accommodauimus, ut quascunque infidelium urbes ceperis, uel cepisti, Hierosolymitanae Ecclesiae regimini dignitatique subiaceant, non parum cum fratrem nostrum Bernardum patriarcham, tum uniuersam Antiochenam turbauit Ecclesiam. Cum enim nos concessionem illam super illis Ecclesiis indulserimus, quarum terminos atque possessiones diutina infidelium possessio tyrannisque confudit, illi eas Ecclesias a Hierosolymitano patriarcha, te conniuente inuasas, conqueruntur, de quibus ambiguitas nulla sit, quin eas etiam Turcorum uel Sarracenorum temporibus sedes Antiochena possederit; quia earum episcopi, etiam infidelium oppressi tyrannide, Antiocheno patriarchae obedientiam exhibebant. Porro nos litteris ad supradictum patriarcham missis, Antiocheni patriarchatus praelationem, sicut ab antiquis Patribus distributa, et praeteritis temporibus conseruata est, ita etiam in futurum integram conseruari sanxeramus. Tuam igitur strenuitatem monemus, et monentes praecipimus, ne a te inuasiones huiusmodi fieri (ubi manifesta est ueritas) permittantur; sed unaquaeque Ecclesia iustitiae suae limitibus perfruatur. Nec enim possumus manifeste sanctis patrum nostrorum constitutionibus obuiare; nec omnino uolumus, aut pro principum potentia ecclesiasticam minui dignitatem, aut pro ecclesiastica dignitate principum potentiam mutilari; ne apud uos occasione alterutra pax, quod absit! turbetur Ecclesiae. Clericis quoque Hierosolymitanis per praesentia scripta praecipimus, quandoquidem paternas possessiones et patriam pro Ecclesiae, ut creditur, exaltatione, pro religionis obseruantia reliquerunt, ut Hierosolymitanae Ecclesiae sint iure contenti; nec iniuste aut procaciter usurpare ea contendant, quae certo sciuntur ad ius Antiochenae Ecclesiae pertinere. Omnipotens Dominus, sua te in omnibus dextera protegat et de hostibus Ecclesiae triumphare concedat. Data Laterani, XV Kal. Aprilis. [11,29] CAPUT XXIX. Anno sequente, ut adiacentium regionum rex pleniorem haberet experientiam, et de situ prouinciarum magis edoceretur, assumptis secum locorum peritis, et comitatu, qui sibi ad propositum sufficere uidebatur, transiens Iordanem, et transcursa Syria Sobal, per uastitatem solitudinis ad mare Rubrum descendit, ingressus Helim ciuitatem antiquissimam, populo Israelitico aliquando familiarem, ubi leguntur fontes duodecim fuisse, et palmae septuaginta. Ad quam cum peruenisset, loci illius incolae domini regis aduentu praecognito, nauiculas ingredientes, in mare uicinum, mortem effugere cupientes, se contulerunt. Ubi dominus rex, locis notatis et consideratis diligentius, eamdem qua uenerat remensus uiam, ad montem Regalem, castrum uidelicet, quod de nouo fundauerat, reuersus est. Inde Hierosolymam rediens, graui ex insperato correptus est aegritudine, qua cum supra uires fatigaretur et timeret deficere, laesam habens conscientiam, super eo quod legitima uxore iniuste abiecta, aliam superduxerat; corde compunctus et facti poenitens, uiris religiosis et Deum timentibus aperiens conscientiam, reatum confessus est, satisfactionem promittens; cui cum pro consilio daretur, ut reginam quam superduxerat, a se demitteret; abiectam uero, ad regiam unde deciderat reuocaret dignitatem, acquieuit: et quod ita facturus esset, si uita ei concederetur productior, uoto se obligauit. Unde factum est ut, euocata ad se regina, ordine rem aperuerit; quae, licet super eodem facto aliquantulum esset instructa, nam id ipsum aliquando a pluribus audierat; tamen uisa est aegre ferre quod ita temere fuerit euocata, et fraude principum regionis, qui ad eam citandam missi fuerant, circumuenta. Dolens igitur et tristis tam de illata contumelia, quam de opibus inutiliter consumptis, ad reditum se praeparat; post tertium annum, quo ad dominum regem uenerat, in patriam reuersura. Qua redeunte ad propria, turbatus est supra modum filius; et apud se odium concepit aduersus regnum et eius habitatores, immortale. Nam cum reliqui fideles diuersi orbis principes, aut in propriis personis, aut immensis liberalitatibus regnum nostrum, quasi plantam recentem promouere et ampliare sategerint, hic et eius haeredes usque in praesentem diem, nec etiam uerbo amico nos sibi conciliauerunt; cum tamen quouis alio principe longe commodius faciliusque nostris necessitatibus consilia possent et auxilia ministrare. Videntur ergo iniuriae perpetuo memores; et delictum personae, iniuste in populum refundunt uniuersum. [11,30] CAPUT XXX. Eodem anno postquam rex de praedicta conualuit aegritudine, anxius quomodo urbem Tyrensium, quae sola de urbibus maritimis ab hostibus detinebatur, suo mancipare posset imperio, inter Ptolomaidam et praedictam Tyrum, castrum aedificat; in eodem loco ubi Alexander Macedo, ad expugnandam eamdem urbem, olim dicitur fundasse idem praesidium, et de suo nomine Alexandrium uocasse. Est autem locus fontibus irriguus, uix quinque milliaribus a Tyro distans, in littore maris constitutus. Hoc autem ea reaedificauit intentione, ut Tyrensibus esset pro stimulo, et unde eis frequentes irrogarentur iniuriae. Hunc locum hodie appellatione corrupta populares appellant Scandalium. Arabice enim Alexander Scandar dicitur, et Alexandrium, Scandarium; uulgares uero r in l conuersa, dicunt Scandalium. [11,31] CAPUT XXXI. Anno sequente, ut Aegyptiis uicem refunderet pro iis quae in regno saepius commiserant, cum ingentibus copiis descendit rex in Aegyptum, et urbem antiquissimam, Pharamiam nomine, confregit uiolenter; et confractae copias suis commilitonibus dedit in praedam. Est autem Pharamia urbs antiqua, ut diximus, in littore maris sita, non longe ab ostio Nili, quod Carabeix dicitur; supra quod iterum Tampnis, urbs antiquissima: et signorum, quae Dominus per Moysen seruum suum coram Pharaone operatus est, familiaris. Capta igitur urbe, egressus rex ad praedictum ostium Nili, admiratus est aquarum quas prius non uiderat fluenta; eoque maxime, quod Nilus, cuius portionem aluens ille usque in mare deducit, unum de quatuor paradisi fluminibus dicitur esse, et creditur. Captis igitur de piscibus, quorum illic maxima est copia, in urbem quam occupauerant redeunt, et parato prandio refecti sunt ex eis; cumque rex surrexisset a coena, sensit se dolore plurimo interius praegrauari; et recrudescente antiqui uulneris molestia, coepit laborare uehementius, ita ut de uita periclitans desperaret. Indicto igitur legionibus per uocem praeconiam reditu, domino rege, aegritudine inualescente, eatenus debilitato, ut equitare non posset, lecticam instruunt, eumque in ea, anxie laborantem collocant. Sicque continuatis itineribus, transcursa ex parte solitudine, quae inter Aegyptum et Syriam media diffunditur, Laris antiquam eiusdem solitudinis urbem perueniunt maritimam. Ubi morbo superatus rex, ad extremum ueniens, in fata concessit; unde lugentibus et prae doloris angustia deficientibus legionibus, Hierosolymam deportatus est. Et ea Dominica quae dicitur in Ramis palmarum, per uallem Iosaphat, ubi de more populus ad diem festum conuenerat, in urbem introductus, et iuxta fratrem sub Caluaria, in loco qui Golgotha dicitur, regia magnificentia sepultus est. Mortuus est autem anno ab Incarnatione Domini 1118 regni eius octauo decimo.