[2,0] LIBER SECUNDUS. [2,1] CAPUT PRIMUM. Quo tempore dux Godefridus iter arripuerit, et qui nobiles cum eo, et quomodo usque in Hungariam peruenerit. Eodemque anno, qui erat ab Incarnatione Domini 1096, mense Augusto, quintadecima die mensis, uir magnificus et illustris Godefridus, Lotharingiae dux, post discessum Petri Eremitae et eius exercitus casum, ut praediximus, lamentabilem; post legionum Godescalci stragem praemissam; post illud etiam infortunii genus, quod, ut praemisimus, subsequenti multitudini citra Hungariam accidisse dicitur: conuocatis uiae consortibus et compositis de more sarcinis, iter aggressus est. Fuerunt autem qui eius castris se adiunxerunt uiri nobiles et inclyti, et perpete digni memoria, dominus Balduinus eius frater uterinus; dominus Balduinus de Montibus, Hamaucorum comes; dominus Hugo, comes de Sancto Paulo, et Engelramus filius eius, egregiae indolis adolescens; dominus Garnerus comes, cognomento de Gres; dominus Renardus comes Tullensis, et Petrus frater eius; dominus Balduinus de Burgo, eiusdem ducis consanguineus; dominus Henricus de Ascha, et Godefridus frater eius; Dodo de Cons; Cono de Monte acuto, et alii plures, quorum nomina non tenemus, uel numerum. Hi omnes uno et indiuiduo comitatu pariter incedentes, uicesima Septembris die in prouinciam quae dicitur Osterich, ad locum qui dicitur Tollenburch, cum omni tranquillitate sani et incolumes peruenerunt. Est autem is locus, ubi Lintax fluuius imperii fines a regno disterminat Hungariae. Quo peruenientes, solliciti ualde super his quae Godescalco et suis legionibus dicebantur accidisse, deliberant quomodo cum salute in opere incepto possint incedere. Tandemque de communi placuit consilio, ut missa legatione ad regem Hungariae instruantur plenius, quaenam causa fuerit, quare fratrum praecedentium apud eos ita deperierit exercitus; et ut opportunitate inuenta dominum regem de pace conueniant, et omissis querelis ueteribus, elaborent quomodo eis liber per Hungariam indulgeatur transitus. Nam alias inire uias, itineris coepti uidebatur dispendium. Missus est ergo uir nobilis Godefridus de Ascha, Henrici frater, eo quod eiusdem regis a multis retro temporibus familiaritatem habuerat, cum quibusdam honestis uiris et nobilibus, ut eiusdem legationis fungatur officio: qui ad regem perueniens, depenso debitae salutationis affatu, quod ei fuerat iniunctum fideliter exsequens, regi locutus est in haec uerba: [2,2] CAPUT II. Legatio eiusdem ducis ad Calemanum regem Hungariae, per Godefridum de Asca, et responsum eiusdem regis ad eumdem ducem. Vir illustris et magnificus, dominus Godefridus, Lotharingiae dux, et alii Dei cultores, qui cum eo sunt principes, diuinis obsequiis mancipati, ad uestram nos direxerunt eminentiam, scire per nos cupientes: quare fidelium populus, quorum reliquias in uia reperimus nobis occurrentes, tantam apud uos, qui de numero fidelium dicimini, repererunt inhumanitatem, ut tutius ad hostes quoslibet declinare potuissent. Quod si praedicti populi tanta fuit culpa, ut extremis suppliciis digna fuerit flagellari; qui me miserunt, parati sunt eorum interitum aequanimiter tolerare. Nam quaecunque ex merito poena infligitur, minus ad iram prouocat, et maiore sustinenda est patientia. Quod si secus est, et absque ulla causa calumniati estis innocentes, ut eos morti traderetis, non possunt illatam seruis Dei dissimulare iniuriam; sed parati sunt fratrum sanguinem uindicare. Super his ergo uestra per nostrum ministerium exspectant responsa, pro eorum forma animos habituri. His dictis orandi finem fecit. Cui rex suorum satellitum stipatus comitatu, in haec uerba respondit: Placet, uir amicitiarum, Godefride, cui meritis exigentibus iam pridem nostram contulimus gratiam, quod ad nos ingressus es, tum ut ueterem renouemus amicitiam, tum ut apud tam discretum iudicem nostram astruamus innocentiam. Sumus equidem et de numero, ut dicis, fidelium: et utinam opere possimus implere huius nominis uirtutem! Sed qui uos praecesserunt, tam Petrum Eremitam sequentes, quam adhaerentes Godescalco, quam qui in regni nostri limitibus castrum nostrum expugnare, et ad nos uiolenter ingredi nitebantur, nec re, nec nomine Christi fuerunt sectatores. Nam cum primo Petrum et suos exercitus suscepissemus hospitio, bona quae apud nos erant tam gratis, quam pretio illis communicantes iusto, more serpentis in gremio, et muris in pera, male remunerauerunt hospites suos. Nam in extremis regni nostri finibus, cum iam pro collatis beneficiis grates tenerentur rependere, unam de urbibus nostris confringentes, et populum qui in ea erat delentes penitus, cum eorum spoliis, gregibus et armentis, tanquam uiolenti praedones abierunt. Godescalci uero expeditiones, tanquam a prioribus nihil omnino pertulissemus iniuriae, sine molestia et difficultate admissae, in medio regni huius rapinas exercere, inferre uiolentiam, incendia procurare, et causis leuibus stragem operari non uerentes, delictorum suorum enormitate Dominum ad iracundiam prouocauerunt. Nos quoque subditorum ferre non ualentes molestias, manum adhibuimus, rei periclitanti remedium prouidentes. Unde et priorum exemplo deterriti, ne tertio iam detestabilium turmarum experiremur iniurias, consultius fore uisum est, a regni nostri limitibus, Deo plane odibiles, arcere huiusmodi impiorum manipulos hominum, quam iniurias ab eis et damna pati enormia, aut cum eis hostiliter decertare. Haec igitur apud te uirum prudentem et industrium, pro nostra excusatione sufficiat allegasse. Nam (uiuit Dominus, puram, sicut est, edisseruimus ueritatem.) His dictis, eosdem legatos praecipit hospitaliter, et multa honestate haberi, quousque habito cum suis colloquio, ad praedictos principes nuntios dirigat, responsa conuenientia delaturos. Tandem missis de familiaribus suis aliquot cum legatis qui ad se uenerant, duci et principibus in haec uerba rescripsit: Audiuimus sane, et fama referente iamdudum cognouimus, quod princeps magnus, illustris et egregius merito apud tuos habearis: et quod fidei tuae sinceritatem, et commendabilem animi constantiam etiam longe positi uiri prudentes admirentur. Nos quoque nominis tui bono odore, et operum tracti flagrantia, te licet absentem colere proposuimus, et promptius honorare. Sed et uiros nobiles qui tecum sunt, zelo fidei Christianae accensos, credimus pium habere propositum. Unde et ea merita, quibus solent amici comparari, nolumus in nobis otiosa torpescere; sed omnibus debitam impendere charitatem, et fraternae dilectionis erga eos operibus abundare parati sumus. Unde quoniam ita se offert occasio, rogamus ut ad castrum nostrum, Ciperon nomine, praesens adesse uelis, ut tecum possimus optata diu miscere colloquia, et tuis desideriis congruum adhibere consensum. [2,3] CAPUT III. Colliguntur adinuicem rex et nostri principes, et datur Balduinus ducis frater regi obses; transcursaque Hungaria, et fratre recepto, dux a rege multis muneribus honoratur. Dux igitur, audita regis legatione habitoque suorum consilio, cum trecentis equitibus ex omni comitatu electis, die praefixa, ad locum peruenit destinatum. Ubi ponte transito, regem inueniens, ab eo benignissime, et cum multa susceptus est honorificentia. Tandem post multam hinc inde sibi mutuo familiaritatem exhibitam, placuit ut datis obsidibus de numero nobilium electis, omni rancore deposito, et pace plenius reformata, regni aditus duci et suis legionibus panderetur. Rex ergo ut tantorum uirorum legionibus intromissis fidem haberet pleniorem, ne forte occasione qualibet, de uirtute sua et numero confisi regnum turbare praesumerent, dominum Balduinum ducis fratrem cum uxore et familia obsidem petit. Cui dux grato concurrens assensu, fratrem legibus complacitis obsidem tradit; et immissis legionibus, regnum ingressus est. Porro rex fideliter adimplens quod promiserat, per uniuersas regiones ad quas peruenturus erat exercitus, lege praecepit edictali, quatenus iusto pretio, aequo pondere, uictui necessaria legionibus exhibeantur; et rerum uenalium turbas proficiscentes forum perpetuo comitetur. Dux uero per castra uniuersa, et seorsum et publice uoce praecepit edici praeconia, sub poena mortis et omnium publicationis bonorum, ne quis rapinam, uim aut iniuriam accedentibus ad exercitum audeat irrogare; sed fraterna charitate emptionum uenditionumque contractus celebrent, in uinculo pacis. Factumque est ita, praeuia Domini misericordia, quod Hungariam transcurrentes uniuersam, nec in leui uerbo mutuo se offenderunt. Rex uero proficiscentem exercitum, aequis pene passibus, cum ingentibus suorum copiis, obsides secum deducens, ex latere sinistro comitabatur paratus, ut si quid forte seditionis emergeret, per eius praesentiam continuo sedaretur. Tandem uero ad Maleuillam, de qua superius frequenter fecimus mentionem, peruenientes, in ripa fluminis Sauoa, quousque exercitui transitus pararetur, consederunt. Compositis igitur ratibus, quia naues paucas, et ad tantum transferendum populum minus sufficientes inuenerant: traiectis mille loricatis equitibus, qui contra quaslibet hostium insidias ripam ulteriorem communirent, ut translatus populus sedem inueniret quietam, certatim in partem oppositam se transferunt. Vixque plebs enauigauerat, et de principibus nonnulli; et ecce rex cum ingenti suorum comitatu subito adfuit, dominum Balduinum et uxorem eius, et alios simul obsides in manu domini ducis, sicut ab initio condictum fuerat, resignauit; et donis uberibus tam dominum ducem, quam reliquos honorans principes, reuersus est. Dux uero traiectas secutus expeditiones, in ulteriorem ripam, cum residuo principum et populi se contulit consequenter; ueniensque ad Bellegrauam Bulgariae oppidum, de quo superius fecimus mentionem, ibi castrametatus est. Inde compositis sarcinis et legionibus ad iter expeditis, Bulgariae siluas, et late patentia nemora transcurrens, primum Niz, deinde Straliciam peruenit. [2,4] CAPUT IV. In terram imperatoris nostrae legiones ingrediuntur: describitur introitus, et Graecorum miseria significatur. Coniicere est ex his locis, qui aliquando uberiores et omnimodis commoditatibus refertae fuerunt prouinciae, quanta sit Graecorum miseria, et eorum debilitas imperii. Nam postquam deficientibus apud Constantinopolim Latinis principibus, in eorum potestatem sub primo Nicephoro, peccatis exigentibus, descendit imperium, statim barbarae nationes de Graecorum imbecillitate confisi, in eorum prouincias irruentes, pro arbitrio suo regionis coeperunt tractare habitatores. Inter quas Bulgarorum gens inculta, a tractu septentrionali egressa, a Danubio usque ad urbem regiam, et iterum ab eodem flumine ad mare Adriaticum, uniuersas occupauerat regiones; ita ut confusis prouinciarum nominibus et terminis. totus iste tractus, qui in longitudine habere dicitur iter dierum triginta, in latitudine uero decem, uel amplius, Bulgaria dicatur: miseris Graecis ignorantibus quod hoc ipsum nomen eorum protestetur ignominiam. Super Adriaticum enim mare erat utraque Epirus, cuius alterius metropolis est Durachium, regnum olim uiri strenui et admirabilis, Pyrrhi Epirotarum regis. Unde autem dux cum suo comitatu transiturus erat, duae fuerant Daciae, Ripensis uidelicet, quam a laeua super ripas Danubii transeuntes reliquerunt; et Mediterranea, per quam iter agentes, et per urbes olim eximias, Niz et Straliciam, transeuntes percurrerunt. Erant et aliae in eodem tractu prouinciae, Arcadia, Thessalia, Macedonia, et Thraciae tres, quae pari cum aliis inuolutae sunt calamitate. Nec solum has praedictas prouincias sua Graeci amiserant mollitie; sed etiam postmodum eodem Bulgarorum subiugato populo, per Basilium, eorum imperatorem, in ulterioribus prouinciis, et maxime quae regnis exteris collimitant, et per quas ad eos acceditur, in utraque uidelicet Dacia, etiam hodie non permittunt habitatores introire, uel excoli regionem; ut siluis et frutetis loca late occupantibus, nullam praestent introire uolentibus habilitatem, maiorem habentes in uiarum difficultate, et ueprium armatura, quam in propriis uiribus resistendi fiduciam. Eodem modo et Epirum primam, quae a Durachio habet initium, et usque ad montem qui cognominatur Bagularius, itinere dierum quatuor protenditur, per quam omnes alii transitum habuerunt principes, desertam et habitatoribus uacuam relinquunt; ut accedere uolentibus, nemora deserta et inuia, et alimentis carentia, repagulorum uice praebeant impedimentum. Praedictam ergo Daciam mediterraneam, quae alio nomine Mesia dicitur, dominus dux cum suis percurrens legionibus, et exsuperatis claustris quae uulgo dicuntur Sancti Basilii, ad loca planiora et alimentorum copiam ministrantia, descendens, Philippopolim usque ad nobilem et copiosissimam urbem peruenit. Ubi cognito quod dominus Hugo Magnus, domini Philippi Francorum regis frater, cum quibusdam aliis nobilibus, ab imperatore detinerentur in uinculis, missis sub omni celeritate nuntiis, litteris et uiua uoce monet, et rogat diligentius, quatenus praedictos uiros, eiusdem peregrinationis uotum habentes, et sine culpa uinculis mancipatos, solutos abire permittat. Praedictus enim uir illustris, quasi primus omnium iter aggressus, transcursis Alpibus, in Italiam descenderat, et inde in Apuliam perueniens, cum exiguo comitatu mare transiens, apud Durachium substiterat, eos qui subsequebantur exspectans: non ueritus quod in regno Graecorum, qui Christiana professione censeri dicebantur, sibi suisque aliquid sinistri occurreret; ubi a praeside regionis uinctus et catenatus, imperatori traderetur pro arbitrio tractandus, translatus est. Sic ergo eum apud se tanquam praedonem, aut homicidii reum imperator detinebat in carcere, principum qui subsequi dicebantur exspectans aduentum, quatenus si prospere accederent, eorum gratia eum soluisse uideretur; sin autem, perpetuis eum compedibus manciparet. [2,5] CAPUT V. Dux legatos ad imperatorem dirigit, ut Hugonem Magnum, et alios nobiles soluat, quos detinebat in uinculis: uniuersa regio praedae exponitur, et tandem nostri Constantinopolim perueniunt. Praeerat autem per idem tempus Graecorum imperio uir nequam et subdolus, Alexius nomine, agnomine dictus Connino. Qui cum esset in imperiali palatio a domino Nicephoro, cognomento Botoniath, qui tunc in sceptris agens principabatur, plurimum honoratus; et megadomestici dignitate, quem nos maiorem senescalcum appellare consueuimus, fungeretur officio, ab imperatore secundus, contra dominum et benefactorem suum malitiose recalcitrans, quinto uel sexto anno, antequam populus noster accederet, depulso domino imperium inuaserat; et detinere praesumebat uiolenter occupatum. Missi ergo domini ducis legati ad imperatorem accedentes, praedictum nobilem uirum cum sociis suis, sicut eis fuerat iniunctum, instantissime postulant absolui. Quod cum eis ab eodem imperatore praecise negaretur, ad nostras expeditiones, quae iam Adrianopolim pertransierant, ibi residentes in pascuis, reuersi sunt. Postquam uero, eisdem referentibus nuntiis, dux et alii principes, quod nequaquam praedictos nobiles uellet imperator absoluere, cognouerunt, de communi consilio uniuersam illam regionem legionibus suis exponunt ad praedam. Cumque per octo dies ibi moram fecissent continuam, uniuersa depopulati sunt. Quod audiens imperator, nuntios ad eumdem ducem dirigit, rogans ut a praeda desistat eius exercitus, et nobiles quos repetierat, recipiat expeditos. Cui uerbo dux libenter acquiescens, praeda suis inhibita, pacatis legionibus, Constantinopolim peruenit: ubi ante urbem, in manu robusta et copioso exercitu, fixis tentoriis castrametatus est. Occurrentes autem praedicti nobiles uiri, dominus uidelicet Hugo Magnus, Drogo de Neella, Willelmus Carpentarius, Clarembaldus de Vendoliolo, extra urbem in castra ducis se contulerunt, gratias pro sua liberatione soluturi: quos cum multa charitate et debita honorificentia susceptos benigne habuit secum aliquandiu, eorum molestiis, quas pertulerant praeter merita, fraterne compatiens. [2,6] CAPUT VI. Imperator ad se ducem inuitat, ille renuit introire; graues oriuntur inter eos inimicitiae: fraude imperatoris, ducis exercitus transfertur ad locum angustiorem. Interea uix mutuos dissoluerant amplexus et alternis erant confabulationibus recreati, cum ecce imperatoris adsunt nuntii, monentes ut ad dominum imperatorem cum paucis dux introire festinet. Dux uero, habito consilio, illuc ire distulit; unde indignationem plurimam concipiens imperator, forum rerum uenalium legionibus quae cum duce aduenerant interdixit. Porro principes populi uidentes indigentiam et alimentorum defectum, rursum de communi consilio per suburbana longe lateque cum ingentibus armatorum copiis discurrentes, greges et armenta undique contrahunt; et alimentorum omnimodam in castra referunt opulentiam; ita ut usque ad satietatem minores etiam abundarent. Videns ergo imperator regionem uniuersam praedae et incendiis expositam, timens ne deterius etiam aliquid contingeret, iterato commercium restitui praecepit. Cumque Natiuitatis Dominicae dies immineret solemnis, decreuerunt apud se, religionis intuitu, per illos dies quatuor nostri principes ab omni praeda et qualibet iniuria manus cohibere. Quibus in omni quiete et tranquillitate peractis, adfuit imperatoris nuntius, monens uerbis pacificis, et tamen in dolo, ut ponte transito, qui est iuxta palatium, quod appellatur Blaquernas, legiones suas transferant, in palatiis quae super littora Bosphori erant plurima hospitaturi. Potuit autem facile persuadere; nam instantis maxima erat importunitas hiemis et pluuiarum intemperies inaudita, ita ut eorum papiliones uix possent cohibere stillicidia: unde et uictus et supellex omnimoda de madore iugis aquae corrumperentur et putrescerent. Sed nec homines, nec iumenta, nec caeterorum quaelibet animantium, uim algoris penetrabilem et niuium crebram, imo pene continuam, poterant tolerare diutius asperginem importunam, quibus omnibus supra uires angebantur incessanter. His autem, etsi uerbo compati uideretur imperator, longe tamen alia mens eius erat: et eo tota eius properabat intentio, ut legionibus in locis angustioribus collocatis, minorem euagandi haberent licentiam; et ipse eas pro arbitrio cohibendi maiorem reciperet potestatem. Quod ut plenius intelligatur, de situ praedictae urbis aliquid est interserendum. [2,7] CAPUT VII. Descriptio situs urbis Constantinopolitanae. Dux legatos ad imperatorem dirigit; exercitus noster a Graecis ex improuiso sustinet insidias. Mare Ponticum (quod ab adiacente regione nomen accepit) praedictae ciuitati a parte septentrionali positum est, ab eadem triginta distans milliaribus, a quo in modum fluminis, per quasdam angustias in austrum descendit quaedam eius portio, quae spatio ducentorum triginta milliarum decurrens in directum inter Seston et Abidon urbes antiquissimas, quarum altera in Europa est, altera in Asia, in nostrum mare labitur Mediterraneum. Quae influxio a praedicto mari transfusa, postquam triginta milliariis a primis faucibus, unde habet introitum, continuo tractu descendit, sinum facit in partem occidentalem, cuius longitudo est ad millia quinque, uel sex; latitudo uero quasi unius. Hoc autem ita angustum mare, quod a Pontico in Mediterraneum per ducenta triginta milliaria protenditur, Bosphorus Propontidis siue Hellespontus appellatur. Quod autem ita sit, Solinus in septimo decimo De memorabilibus testatur, ita dicens: Quantus Europae sinus Hellesponto incipit, Maeotis ostio terminatur, atque omnis haec latitudo, quae Europam Asiamque diuidit, in septem stadiorum angustias stringitur. Hic est Hellespontus, quem Xerxes ponte nauibus facto permeauit tenus deinde. Europus porrigitur ad Asiae urbem Priapum, qua Magnus Alexander potiundi orbis amore transcendit, et pontus est inde diffusus, aequore patentissimo rursus stringitur in Propontidem, mox in quingentos passus coarctatur, fitque Bosphorus Thracius, qua Darius copias transportauit. Horum autem causae nominum a ueteribus poetarum fabulis uidentur deductae. Nam Bosphorus ideo dicitur quod Iupiter Europam Agenoris filiam in bouis effigie assumpta, trans illud mare legitur deportasse; Hellespontus autem ab Helle Phryxi sorore; quae super arietem cum eodem fratre suo nihilominus dicitur transfretasse. Verbo autem uulgari dicitur Brachium Sancti Georgii, Europae Asiaeque limes, cuius illa est longitudo, quam diximus. Verum latitudinis non est usquequaque modus idem; nam pro adiacentium situ et dispositione regionum, nunc ad unius contrahitur milliarii spatium; nunc per triginta uel amplius diffunditur. Sinus autem praedictus tendens, ut praemisimus, in Occidentem, portus est inter eos quos orbis habet, commoda statione famosissimus: infra quem et Bosphorum, in angulo quodam, sita est praedicta ciuitas, olim dicta Byzantium: locus ignobilis, et inter Thraciarum urbes quasi nouissima; nunc ampliatoris Augusti feliciore insignita uocabulo, princeps prouinciarum facta est, et imperii familiare domicilium: Romae senioris et nomen inuidens, et dignitatis praerogatiuam. A Pausania Spartiatarum rege prius condita, iuxta id quod in tertio libro Pauli Orosii continetur, formam habens trianguli, trium inaequalium laterum, cuius primum latus ab eo angulo, qui inter portum Hellespontum continetur, ubi est ecclesia Sancti Georgii, quae dicitur Mangana, usque ad palatium nouum, cui nomen Blaquernas, secus portum directe protenditur; alterum uero ab eodem Sancti Georgii monasterio, usque ad Auream portam, secus Hellespontum ducitur; tertium uero ab eadem porta usque ad praedictum palatium Blaquernas, per campestria, muris, turribus et antemuralibus insigne protenditur. Portum autem fluuius quidam ingreditur, aestate quidem modicus; sed hieme aquis pluuialibus solet fieri torrentior, pontem habens supra se positum, quem pertransiens nostrorum exercitus, inter Ponticum mare et Bosphorum, et portum in aedificiis quae in ipso Bosphori littore erant plurima hospitandi gratia se contulerant. Dumque ibi moram facerent, reliquorum principum exspectantes aduentum, dux frequentibus imperatoris sollicitabatur legationibus, ut ad eum introiret. Qui suspectam habens eius familiaritatem, et colloquium reformidans, ad eius uocationem accedere uerebatur. Videns tamen quod omnino esset indecens et contra disciplinam honestatis, si non aut in persona propria ueniret, aut saltem pro se idoneos mitteret responsales: nobiles uiros dominum Cononem de Monte acuto, dominum quoque Balduinum de Burgo, et Henricum de Ascha, ut se excusatum haberent, ad eumdem dirigit imperatorem. Qui uidens domini ducis constantiam, et quod eum ad se nullatenus posset euocare, iterum uenalia interdicit. Sed neque sic constantis uiri animum potuit emollire: unde manum aggrauans, misit occulte sagittarios qui, nauibus inuecti ad eam partem in qua dux castra locauerat, peruenientes, summo mane in ipso diei crepusculo multos ex nostris qui ad mare exierant, et qui de fenestris speculabantur, sagittis confoderunt, plurimis interficientes. [2,8] CAPUT VIII. Ad urbem reuertitur exercitus, et ingens pugna committitur. Graecorum fit strages maxima. Quod postquam duci nuntiatum est, conuocatis populi principibus, de communi consilio fratri praecepit, ut assumpta parte militiae properet pontem occupare, per quem transierant, ne in illis angustiis intercepti, gentis suae dispendia patiantur. Ille uero impiger, quingentos sibi assumens loricatos, ad praedictum pontem properans festinat, et occupat uiolenter. Iam enim non solum illi, qui in nauibus descenderant, hostes se exhibebant, uerum uniuersa ciuitas contra eos hostiliter armabatur. Nostri uero cognoscentes studiose et ex industria paratos sibi aduersarios, etiam ciues uniuersos in eorum perniciem ad arma conuolare, igne supposito uniuersa palatia in quibus hospitati erant, tractu continuo per sex aut septem milliaria, tam priuatorum quam imperialia succenderunt. Deinde strepentibus lituis, cornicinum admonitione ex diuersis partibus ad quas gratia hospitandi se contulerant, conglobati, ducem, qui iam dispositis aciebus, ad pontem maturabat, armis correptis praecipites sequebantur. Verebantur enim plurimum, qui rei militaris maiorem habebant experientiam, ne ponte ab hostibus occupato, in locis angustioribus reperti, facilius grauarentur; unde cum tanta instantia uix exspectatis peditum manipulis, omnis illuc equitum manus conuenerat. Sed praecurrens dominus Balduinus ducis frater, ut praediximus, pontem inuitis hostibus uiolenter occupauerat; et eis abactis et in fugam conuersis, ulteriorem ripam fluminis nostris uindicauerat. Dux ergo et uniuersus exercitus, cum sarcinis et omnimoda supellectile sua, sine difficultate transeuntes, rursus ante urbem in locis liberis et late patentibus constiterunt. Ubi habito conflictu inter ecclesiam sanctorum martyrum Cosmae et Damiani, quae hodie uulgari appellatione dicitur Castellum Boamundi, et palatium nouum, quod dicitur Blaquernas, quod in angulo ciuitatis iuxta portum situm est, circa horam uespertinam, interfectis innumeris, nostri Graecos pondus belli amplius sustinere non ualentes, infra urbem se recipere compulerunt. Nostri uero campo uiriliter obtento, tanquam uictores, in loco ad id congruo castrametati sunt. Et fortasse rursum irruentibus ciuibus, congressio periculosior, et strages amplior subsecuta foret, odio ministrante feruorem, nisi nox irruens mutuis finem imposuisset certaminibus. Hic primum patuit, et sine haesitatione factum est manifestum, qua intentione praedictus nequam imperator castra transferri praeceperat: uidelicet ut suspectum populum in illa locorum angustia, quasi infra quaedam repagula coerceret. [2,9] CAPUT IX. Populus ad arma conuolat, regionem depopulatur uniuersam: ingens fit in castris uictualium opulentia. Postea demum luce reddita, edictum est publice, ut ad arma populus consurgeret: et pars sub certis ducibus deputatis, uniuersam perlustraret regionem; et alimentorum, quorum imperator commercium interdixerat, copias, uel uiolenter, uel cum pretio comportaret, gregibus et armentis, frugibus et uniuersis alimentorum generibus non parcentes; pars uero cum duce et quibusdam aliis magnatibus, ad tutelam castrorum in exercitu remaneret. Fraudem imperatoris et suorum compertam habentes, contra eius muscipulas, quanta poterant, se armabant cautela. Factum est igitur, ut qui pabulatum egressi sunt, sex diebus continuis cum ingenti, tam equitum quam peditum multitudine, suburbana per circuitum usque sd sexaginta milliaria confringentes, tantam alimentorum in castra die octaua contulerunt copiam, ut amplius esset opinione hominum; et uix gregum et armentorum, uehiculorum quoque et iumentorum turbas ante se trahere possent. [2,10] CAPUT X. Nuntius Boamundi ad ducem accedit, ne cum imperatore conueniat deposcit: responsio ducis. Dum haec uero in castris aguntur, ecce domini Boamundi nuntius praesens ante ducem astitit, praedicti principis litteras deferens in haec uerba: Noueris, uirorum optime, quod tibi contra feram pessimam et cum homine nequam incumbit negotium, cuius propositum est semper fallere et omnem Latinorum nationem usque ad mortem modis omnibus persequi; et quod de eo recte sentiam, tuo quoque aliquando approbabitur iudicio. Noui enim Graecorum malitiam et odium aduersus Latinorum nomen pertinax et obstinatum. Cede ergo, si placet, urbe relicta, ad partes Adrianopolitanas uel circa Philipoppolim, et legiones tibi a Domino commissas, in locis uberibus, alimentis et otio praecipe recreari. Ego autem, auctore Domino, circa ueris initium festinus adero, consilium et auxilium fraterna charitate, tanquam domino meo, contra impium Graecorum principem ministraturus. Perlectis igitur litteris, et earum tenore plenius intellecto, de communi principum consilio litteris et uiua uoce respondit in haec uerba: Noui, dilectissime frater, et fama referente pridem edoctus sum quod odio inexorabili Graecorum astutiae populum semper nostrum persequi ardentissime studuerunt, et si quid mihi defuit prius ad scientiam, quotidie per experimentum addisco plenius; nec dubito quin iusto zelo aduersus eos mouearis, et de eorum nequitia recte sentias. Sed Dei timorem habens prae oculis, et propositum meum considerans, arma infidelibus debita in populum conuertere Christianum reformido. Aduentum tamen tuum nobis desiderabilem, et aliorum principum Deo deuotorum praesentiam auidissime, Deo amabilis, qui nobiscum est, exspectat exereitus. [2,11] CAPUT XI. Imperator misso filio Ioanne Profiro genito et dato obside, ducem ad se inuitat. Dux ad eum ingreditur; eum imperator adoptat; pax inter eos reformatur. Imperator ergo cum suis familiaribus et domesticis anxius plurimum, tum quia totam regionem praedae uidet expositam, suorum gemitus et lamenta non perferens; tum quia domini Boamundi adfuisse legationem, eumque in proximo uenturum cognouerat, iterum nuntiis suis dominum ducem, ut ad se ingrediatur, sollicitat: timens, ne si conueniat, qui uenturi erant principes, antequam ducem sibi reddat placabilem, in eius ruinam unanimiter consentiant. Instat ergo propensius, ut sibi ducis prius reconciliet animum, monens et exhortans attentius, ut recepto filio suo Ioanne Porfiro genito, quem ei pro obside dirigebat, ad se sine aliquo mentis scrupulo ingrediatur. Placuit ergo uerbum principibus, et recepto per Cononem de Monteacuto et Balduinum de Burgo, uiros nobilissimos, qui ad hoc missi erant, imperatoris filio, et diligenti custodiae in manu fratris deputato, ipse assumptis reliquis principibus, fratre super exercitum, ut eius curam haberet, relicto, in urbem ingressus, imperatori diu desideratam suam obtulit praesentiam. Quo cum multa honorificentia, astantibus illustribus, et uirum unde multa audiuerant, et ex parte cognouerant intueri uolentibus, recepto, et principibus qui cum eo aduenerant, prout eorum dignitas deposcebat, et honoratis salutatione, et ad pacis osculum similiter admissis, de eorum incolumitate quaerit diligentius; et nomina singulorum percurrens, ut eorum sibi gratiam comparet, singulis affabilem se praebuit et benignum. Tandem uero ducem conueniens, his eum uerbis alloquitur: Audiuit imperium nostrum, dux dilectissime, quod apud principes tuos sis potentissimus; et pietatis propositum, quod studiose persequeris, deuotionis feruore armatus commendabili, non habet incognitum; quodque potius est, constantis animi et sincerae fidei uirum te fama celebris longe lateque praedicat. Unde et multorum, qui te praesentem non uiderunt, morum elegantia id exigente, gratiam meruisti. Quapropter nos etiam te totis charitatis uisceribus amplecti uolentes, et honorare propensius, in filium hodie praesentibus sacri palatii nostri magnatibus, te adoptare decreuimus; imperium nostrum in tua potestate ponentes, ut per te in facie praesentis et adfuturae multitudinis illaesum manere possit et incolume. His dictis, eum uestibus indutum imperialibus, adhibita iuxta morem curiae solemnitate quadam, quae in huiusmodi arrogationibus fieri solet, secundum regionis morem adoptauit in filium, pace et gratia utrinque plenius reformata. [2,12] CAPUT XII. Dux muneribus cumulatus sumpta ad tempus licentia egreditur: rerum uenalium forum exhibetur; ducis legiones Bosphorum transeunt et in pago Chalcedonensi castrametantur. Quo facto, apertis thesauris suis tam domino duci, quam eius consortibus, dona ingentia in auro, gemmis et holosericis, et uasis pretiosis, hominum aestimationem tam operis elegantia quam dignitate materiae penitus excedentia, pro sua liberalitate contulit; ita ut usque ad supremum muneribus cumulati, et diuitiarum incomparabiles copias, et principis admirarentur munificentiam. Nec semel tantum erga ducem tanta functus est liberalitate; sed ab Epiphaniorum die usque ad Ascensionem Domini singulis hebdomadibus, quantum duo uiri fortes aureae monetae poterant humeris sustinere; de aereis uero denariis, decem modii, de imperiali palatio ei ministrabantur. Qui tamen omnia, nihil sibi faciens residui, nobilibus et populo, prout cuique uidebatur necessarium, liberaliter erogabat. Egressi ergo a domino imperatore, sumpta ad tempus licentia, in castra reuersi sunt. Unde Ioannem imperatoris filium, quem usque ad domini ducis reditum obsidem in castris detinuerant, cum honesto comitatu ad patrem remiserunt. Imperator uero, edicto publice manifestato, poena mortis eius uiolatoribus infligenda, praecepit, ut iusto pretio et aequo pondere ducis exercitui quaelibet necessaria uenderentur. Dux etiam nihilominus in castris uoce praeconia sub poena mortis inhibuit, ne hominibus imperatoris aut uis inferretur, aut iniuria. Sicque satis conuenienter se supportantes adinuicem, mutuis cum omni tranquillitate usi sunt commerciis. Tandem uero mense Martio mediante, audiens dux, quod alii principes in uicino constituti, cum suis exercitibus aduenirent, suggerente imperatore; et id ipsum uolentibus tam plebe sua, quam patribus, parato nauigio transiens Hellespontum, exercitum suum in Bithynia, quae prima de Asianis prouinciis occurrit, collocauit; inque pago Calcedonensi castrametatus est. Est autem Calcedon ciuitas in Bithynia, ubi sexcentorum Patrum et triginta sex, tempore domini Leonis papae senioris et domini Marciani Augusti, contra Eutychetis monachi et Dioscori patriarchae Alexandrini impietates, quarta synodus generalis conuenit: locus uidelicet Constantinopoli proximus, et sola Bosphori interpositione distans; unde et urbem in uicino constitutam, erat omnibus intueri; et qui negotiis urgentibus trahebantur, ter uel quater in die ad urbem ire regiam et ad castra redire sine difficultate poterant. Quod autem maturius ducis exercitum transfretare persuasionibus suis compulerat, non de fidei sinceritate processit; sed fraude solita ducem circumuenit, ne aliis aduenientibus, eius copiae possent admisceri. Nam et reliquos qui postea subsecuti sunt, eodem artificio singillatim transire compulit, ita ut nunquam duo simul ante urbem fuerint exercitus. [2,13] CAPUT XIII. Boamundus accelerat; describuntur nobiles qui eum sequuntur; imperator occulte ei parat insidias. Interea dum haec circa Constantinopolim per imperatorem et hominum ducem sic geruntur, dominus Boamundus, Roberti Guischardi filius, princeps Tarentinus, qui ante ingruentem hiemem cum suo exercitu Adriaticum mare transiens, Durachium usque peruenerat, per deserta Bulgariae suos, qui eum subsequebantur, operiens, pedetentim accedebat. Adhaeserant porro ei, et eius castris se adiunxerant, tam de Italia, quam de aliis prouinciis uiri nobiles, et potentes plurimi: quorum ad perpetuam memoriam numerum et nomina ex parte comprehendimus. Tancredus, Willelmi marchionis filius; Richardus de Principatu, filius Guillelmi Ferrebrachia, fratris Roberti Guischart; Ranulfus, frater eius; Robertus de Anxa, Hermannus de Carni, Robertus de Surdaualle, Robertus, filius Tristani; Hunfredus, filius Rodulfi; Richardus, filius comitis Ranulfi, et comes de Rosinolo cum fratribus suis, et Boelus Carnotensis; Alberedus de Cagnano; Hunfredus de Monte scabioso. Hi ergo omnes domini Boamundi uexilla secuti, usque ad urbem Castoream, ubi Dominicae Natiuitatis dies celebres egerunt, peruenerant. Ubi quoniam a ciuibus uenalia populo praetereunti non exhibebantur, compulsi sunt greges et armenta, et caetera uictui necessaria, rapere uiolenter; et damna locorum habitatoribus, qui eos tanquam hostes abominabantur, inferre. Inde progressi, in regione uberrima, cui nomen est Pelagonia, castrametati sunt. Ubi audientes quod in uicino erat municipium solis haereticis habitatoribus refertum, illuc sub omni celeritate contendunt, et castrum uiolenter occupantes, succensis aedificiis, oppidanis quoque partim gladio, partim consumptis incendio, praedam uniuersam et opima inde retulerunt spolia. Imperator uero praedicti domini Boamundi audiens aduentare legiones, primiceriis exercituum suorum, quos in iisdem regionibus gratia hicmandi collocauerat, clam praecipit ut usque ad Bardarium fluuium cum uniuersis illarum regionum copiis ex latere sine intermissione prosequantur, ut si forte eis conueniens daretur occasio, et ita opportunitas se offerret nocte uel interdiu, clam siue aliter, exercitum procedentem tentarent fatigare. Suspectissimum enim domini Boamundi habebat introitum. Nam tam ab eo quam ab eius patre, multas et saepius passus fuerat iniurias. Verumtamen sicut uir erat subdolus, potens simulare et dissimulare propositum, missis quibusdam nobilibus ex suis domesticis ad eumdem uirum egregium, uerbis pacificis ei locutus est in dolo, tentans si quo modo eum posset decipere. Erat autem uerborum quae tam uiua uoce quam litteris per nuntios porrexerat praedictos, tenor huiusmodi: [2,14] CAPUT XIV. Epistola imperatoris Alexii ad Boamundum. Irruit clam exercitus imperatoris in castra Boamundi. Capiuntur quidam, qui malitiam imperatoris detegunt Compertum habet, et nullatenus dubitat nostrum imperium, a Deo protectum, quod magnus et potens sis princeps, et egregius, magnifici quoque, et praepotentis, et industrii principis filius: teque hactenus, meritis tuis id exigentibus, charum semper habuimus et acceptum, licet te praesentem non inspexerimus. Et nunc, quoniam ad seruitutem Dei et pietatis obsequia accinctum te et eiusdem peregrinationis cum caeteris Deo deuotis principibus consortium iniisse audiuimus, fortius amare et honorare propensius, cordi nobis est, et in prompta fixum gerimus uoluntate. Quapropter, dilectissime noster, populis praecipe, qui te sequuntur, subiectis nostris parcere; uiolentiam, rapinas et incendia fac cessare, ad nostram quantocius accedens praesentiam, securus de multiplici honore et gratia nostra, qua multipliciter te proposuimus praeuenire. Praesentium quoque latoribus dedimus in mandatis, ut exercitibus tuis iusto pretio necessaria procurent, ut sine intermissione, rerum uenalium eos copia prosequatur. Haec imperatoris uerba, etsi in superficie multam uidebantur habere humanitatem, intrinsecus tamen uirus occultabant admistum. Verum Boamundus, tanquam uir solers et argutus, imperatoris compertam habens malitiam, propositum dissimulans, cautius se habebat, gratias referens imperatori pro eo quod de statu suo dignaretur esse sollicitus. His igitur ducibus usque ad Bardarium fluuium perueniens, cum iam ex parte, enauigato amne in ulteriore ripa consisteret exercitus, pars uero adhuc transeundi urgeret propositum, ecce imperatoris satellites, qui cum infinita manu exercitus nostri uestigia sequebantur, rati opportunitatem se inuenisse, in eam partem exercitus, quae adhuc in transeundi erat procinctu, hostiliter irruunt, quanta poterant importunitate instantes. Quod Tancredus intelligens, sicut uir erat expeditissimus, fulmineus aduolat; et fluuium, qui medius erat, enatans, partem fluminis attigit ulteriorem. Quem secuti equites, quasi ad duo millia, primo eorum statim aduentu, praedictorum cohortes dissoluunt gladiis; et conuersos in fugam, caedendo aliquantulum sunt prosecuti, interfectisque ex eis quampluribus, nonnullos etiam comprehendentes, ante dominum Boamundum eos statuerunt. Qui cum diligentius interrogarentur, quare Christianum persequerentur exercitum, responderunt, quod homines imperatoris essent, et merendo stipendia ad eius praeceptum militare eos oporteret. Hic demum plenius cunctis innotuit, quod quidquid eis imperator loquebatur, fraus erat et circumuentio; tamen quia per eum transituri erant, inuitis aliis Boamundus dissimulare potius uolebat iniurias, quam eum inutiliter ad iracundiam prouocare. [2,15] CAPUT XV. Occurrit dux domino Boamundo, et inuitum quasi ad imperatorem introducit; ubi plurimum honoratur. Tancredus interim legiones transfert in Bithyniam, ubi ducis cohortibus sociantur. Transcursa igitur Macedonia et uniuersa Illyrico, competendi moderamine itinere maturato, ad urbem coepit appropinquare. Cumque in uicino esset constitutus, quinta feria ante Paschalem solemnitatem, suscepta iterum imperatoris legatione, persuadente ut dimisso exercitu ad se cum paucis et familiaribus suis ingrederetur, substitit aliquantulum; et effectui mancipare quod praecipiebatur, distulit, suspectam illius habens malitiam. Dumque sic fluctuaret in incerto, ecce uir illustris dux Godefridus, ab imperatore multa precum uictus instantia, ut domino Boamundo exiret obuiam, et eum ad se nihil dubitantem introduceret, cum honesto principum comitatu praedicto uiro occurrit magnifice. Ubi mutuis complexibus et sincerae charitatis osculo se suscipientes ad inuicem, post grata colloquia et mutuas de statu singulorum interrogationes, Boamundus a domino duce commonitus, ut ad imperatorem, sicut uocatus fuerat, ingrederetur, licet primum se difficilem exhiberet, et ducis non satis exaudiret monita, imperatoris suspecta, ut praediximus, habens colloquia, postmodum tamen honesta euictus persuasione, duce praeuio, ad imperatorem confidenter ingressus est. Ubi ab eodem in osculo pacis et multimoda gratia, et honore praeuentus multiplici, post multa familiariter cum utroque habita consilia, factus est, ut dicitur, dominus Boamundus imperatoris homo, fidelitate manualiter exhibita, et iuramento praestito corporaliter, qualiter solent fideles dominis suis exhibere. Quo facto, ex imperialibus uestiariis oblata sunt praedicto uiro munera in auro, uestibus, uasis et pretiosis lapidibus, tam pretio quam dignitate incomparabilia. His igitur ita pacificatis, dum adhuc in palatio moram faceret dominus Boamundus, Tancredus uir per omnia commendabilis, eiusdem ex sorore nepos, imperatoris praesentiam studiose declinans, et colloquia uniuersum interim exercitum in Bithyniam transtulerat, ultra Bosphorum in pago Chalcedonensi (ubi et domini ducis translatus dudum residebat exercitus, subsequentium exspectans aduentum), castrametatus. Quod postquam imperatori plenius innotuit, quod dominus Tancredus eius ita declinauerat praesentiam, aegre tulit plurimum. Sed more prudentis, iniuriam dissimulans, praesentes principes iterum atque iterum muneribus cumulans immensis, cum multo honore ad castra trans Bosphorum remisit propria, ubi iunctis agminibus, et plena charitate sociatis, in conspectu urbis uterque residebat exercitus, exspectantes subsequentium aduentum principum, ut sociatis legionibus, iter quod assumpserant, unanimiter prosequerentur. Ministrabatur autem tam ex urbe regia, quam ex adiacentibus suburbanis, populo illic posito, ad sufficientiam, uictus necessarius, ita ut pro uoto copiosius abundarent. [2,16] CAPUT XVI. Comes Flandrensium Robertus cum suis adest, ab imperatore uocatus introducitur, et muneribus ingentibus susceptis mare transit, et praedictis sociatur principibus. Interea uir illustris Flandrensium comes Robertus, qui a principio ineuntis hiemis cum suo comitatu mare transiens, a Baro Apuliae ciuitate maritima Durachium descenderat, in locis fertilibus, siluis, pascuis et omnimoda commoditate refertis, instantis brumae declinauerat importunitatem: tandemque circa ueris initium iter arripiens, reliquos principes, qui iam mare transierant, ut eis adiungeretur, multa prosecutus est instantia. Qui antequam Constantinopolim perueniret, sicuti et aliis acciderat, legatos suscepit imperiales, per quos ei mandabatur, quatenus relicto exercitu, ad eius praesentiam paucis comitatus, accederet. Ipse autem, quomodo qui eum praecesserant cum domino imperatore se habuissent, plenius edoctus, Constantinopolim perueniens, palatium cum paucis consortibus ingressus est. Ubi ab imperatore cum multa receptus honorificentia et benigne tractatus, exactam fidelitatem, aliorum sequens uestigia, corporaliter impendit. Unde et maiorem consecutus gratiam, dona suscepit ingentia, sociis eius etiam iuxta modum suum pari liberalitate honoratis. Postquam uero diebus aliquot, eius exercitus ibi iuxta urbem et alimentis et otio recreatus est; ipseque ad imperatorem saepius ingressus, de his quae necessaria uidebantur, cum eo sufficienter contulit, sumpta licentia, cohortes transferens, ad uiae consortes nauigauit, a quibus benigne et plena charitate susceptus, eorum exercitibus cum suo comitatu sociatus est. Ubi cum diebus singulis mutuis confabulationibus de uariis rerum euentibus, qui singulis eorum in itinere acciderant, se recrearent ad inuicem; et labores suos grata quadam reuoluerent memoria, ad id quod instabat nouissime recurrebat tractatus, ut diligentius inter se quaererent quando et quomodo ad operis coepti consummationem intenderent. Dumque circa hoc essent solliciti, et moram subsequentium arguerent sociorum, eis imputantes, quod sine fructu tempora praeterirent, ecce nuntius comitis Tolosani et episcopi Podiensis, utrumque adesse et in proximo urbem ingressuros, edocet. [2,17] CAPUT XVII. Comes Tolosanus, et episcopus Podiensis cum suis agminibus per Dalmatiam properant, multam difficultatem itineris in ea regione perpessi. Porro hi duo magni et illustres uiri, ab initio suscepti itineris cum suis expeditionibus, comites sibi perpetuo adhaeserunt indiuisi. Erantque cum eis uiri nobiles et apud suos tam nobilitate quam morum elegantia clarissimi: dominus uidelicet Willelmus Aurasiensis episcopus et Rambaldus eiusdem ciuitatis comes, Gaustus de Bederz, Girardus de Rosseilon, Guillelmus de Montepessulano, Guillelmus comes Forensis, Raimundus Pelez, Centonius de Bear, Guillelmus Amaneu; et alii multi, quorum etsi nomina non tenemus, certum est tamen ea in libro uitae conscripta esse. Quippe qui patriam cognationem et amicos, et late diffusa patrimonia relinquentes, Christum secuti sunt, uoluntariam amplexi paupertatem. Hi omnes, praedictos uenerabiles uiros cum omni reuerentia secuti, in Italiam descenderunt, transcursaque Lombardia, per eam regionem quae forum Iulii appellatur, iuxta Aquileiam transeuntes in Istriam, inde tandem in Dalmatiam descenderunt. Est autem Dalmatia longe patens regio inter Hungariam et Adriaticum mare sita, quatuor habens metropoles, Iazaram et Salonam, quae alio nomine dicitur Spaletum, Antibarim et Ragusam; populo ferocissimo, rapinis et caedibus assueto inhabitata: montibus et siluis, magnis quoque fluminibus, pascuis etiam longe lateque diffusis occupata penitus, ita ut raram habeat agrorum culturam, locorum incolis in gregibus et armentis omnem uiuendi habentibus fiduciam: exceptis paucis, qui in oris maritimis habitant, qui ab aliis et moribus et lingua dissimiles, Latinum habent idioma; reliquis Sclauonico sermone utentibus et habitu barbarorum. Hanc igitur ingressi prouinciam, multam inuenerunt itineris difficultatem, maxime propter hiemis instantiam et locorum nimiam inaequalitatem; sed et uictus et alimentorum sustinentes grauem defectum, periculose satis per dies aliquot laborauerunt inedia. Locorum sane habitatores relictis urbibus et praesidiis, ad montes et siluarum condensa cum uxoribus et liberis, et cum omni substantia, quasi agrestes ferae fugientes, nostrorum formidabant aspectum. Occulte tamen, et de remoto, proficiscentis exercitus uestigia sequentes, senes ualetudinarios, anus quoque grandaeuas, quae lento gradiebantur itinere, seorsum reperientes occidebant. Comes uero totius multitudinis debitam gerens sollicitudinem, praemissis de principibus aliquot, qui agmina praeirent, ipse cum maxima loricatorum manu postremus semper incedebat, nouissimus hospitabatur. Erat praeterea aer caliginosus et tenebrae continuae, pene palpabiles, ita ut qui sequebantur, praecedentium uix tenerent uestigia; et qui praeibant, uix per iactum lapidis ante se loca possent discernere. Terra enim, ut praediximus, riuis fluminibusque abundans, et pene tota palustris, tantam diebus singulis ex se dabat uliginem et tantam crassitudinem nebularum, ut aerem redderent pene suffocatorium. Ad haec, Sclaui Dalmatae, tanquam indigenae, locorum habentes peritiam, per abrupta montium et nemorum condensa, exercitum ex latere sequentes, frequentibus irruptionibus inermem populum, e siluis prodeuntes opprimebant. Comes uero, et alii magnates in ipsos tales saepissime facientes impetus, multos ex eis lanceis confossos et obtruncatos gladiis perimebant; pluresque saepius occidissent, nisi quia siluas habentes uicinas et ad eas confugientes, praesens captabant remedium. Accidit tamen quadam die, quod ex praedictis malefactoribus captis quibusdam, comes manus et pedes praecepit amputari, ut eorum consortes saltem hac poena deterriti, exercitum persequi formidarent. Cumque tribus hebdomadibus continuis tam laborioso itinere regionis partem transcurrissent, peruenientes ad locum, cui Scodra nomen, Sclauorum regem ibi repererunt. Cumque dominus comes, sicut uir benignus erat, affabilis et misericors, multa munerum liberalitate amicitiam contrahens, sperabat populo suo indigenarum gratiam obtinere, ut saltem commercii et rerum uenalium copiam consequeretur: tandem nec hac uia praedictae gentis ferocitatem emollire potuit, quos deinceps multo saeuiores inuenit. Cumque per dies quasi quadraginta omnem Dalmatiam multo pertransissent labore, tandem peruenerunt Durachium. [2,18] CAPUT XVIII. Apud Durachium eidem comiti imperialis occurrit legatus; episcopus Podiensis a Bulgaris capitur; sed Domino miserante liberatur. Iterum apud Rodestum tam imperatoris quam principum nostrorum eidem occurrit legatio. Imperator uero comitis suspectum habens aduentum, eo quod uir prudens et magnificus esset, et maiores secum traheret copias, missa multo ante legatione honestorum uirorum, qui ei apud Durachium occurrerent, praecepit, ut aduenientem ex parte eius officiosissime salutatum, honeste tractarent. Qui dicto parentes, in eius praesentia constituti, uiua uoce et litteris eum blande allocuti sunt, imperatoris porrigentes epistolam, cuius hic tenor erat: Iamdudum, comes dilectissime, tuae prudentiae opinio celebris et probitatis late diffusa fragrantia ad nostri peruenit aures imperii; et meritis exigentibus, nos ad tui dilectionem inuitauit, propositum habentes personam tuam amare et honorare propensius. Unde et tuum aduentum cum multo desiderio exspectauimus, multa de publicis negotiis cum tua nobilitate imperio nostro charissima, tractare cupientes. Unde monemus attentius, ut sine tumultu et scandalis terras nostras pertransiens, ad nos festinus accedas, securus de gratia nostra et honore multiplici, quo te proposuimus praeuenire. Praesentium autem latoribus dedimus in mandatis, ut rerum uenalium copiam et iuge commercium populo tuo bonis conditionibus faciant exhiberi. His litteris tam comes quam eius exercitus exhilaratus admodum, rursus iter arripiens, transcursis siluis et montibus, et uniuersa Epirotarum regione, multorum labore dierum, demum in pagum, cui Pelagonia nomen est, omnibus redundantem copiis descendentes, castrametati sunt. Ubi cum uir uitae uenerabilis dominus Podiensis Episcopus longius a castris aliquantulum, hospitandi commoditatem secutus, seorsum locasset tentoria, a Bulgaris irruentibus captus est. Sed quia tantus pontifex adhuc populo Dei erat necessarius, casu, per eius misericordiam uitae est reseruatus. Nam dum unus de praedonibus aurum ab eo quaereret, eum contra caeteros tuebatur: inter quos excitato tumultu ad uocem concertantium, exercitus commotus est uniuersus; et armis correptis in praedictos irruentes maleficos, dominum episcopum cum suis expedierunt. Tandem resumpto itinere Thessalonicam transeuntes, et omnem Macedoniam, continuatis per multos dies laboribus, apud Rodostum urbem maritimam, super Hellespontum sitam, a Constantinopoli itinere dierum quatuor distantem peruenerunt. Ubi iterum imperatoris comiti occurrit legatio et principum etiam, qui praecesserant nuntii nonnulli, monentes et exhortantes obnixius, quatenus exercitu relicto et paulatim subsequente, ipse cum paucis ueniat expeditus, ut peractis apud imperatorem negotiis. accedente eius exercitu, possit reliquos subsequi maturius; et populis properare uolentibus, nullum ministret impedimentum. Praemiserat autem et ipse nuntios, qui et ipsi reuersi, eum ad idem animabant. [2,19] CAPUT XIX. Comes relicto exercitu, ad imperatorem properat; cum eo non conuenit. Imperator fraudulenter praecipit, ut in eius irruatur exercitum. Euictus igitur comes tam imperialium legatorum instantia quam uerbo principum, qui eum maturare hortabantur, relicto exercitu sub cura et sollicitudine episcoporum et aliorum nobilium, qui in castris erant, ipse cum paucis Constantinopolim ingressus, saepius citatus, praecedentibus eum imperialibus apocrisiariis, suam imperatori praesentiam exhibuit. Ibi tam ab eo quam a suis illustribus et inclytis, qui ei assistebant, honorifice susceptus, et benigne plurimum, plena humanitate tractatus est. Ubi postmodum blandis persuasionibus et multa instantia pulsatus, ut imperatori fidelitatem et iuramentum secundum formam aliorum principum, qui eum praecesserant, exhiberet, negauit constantissime. Interea uero dum haec apud Constantinopolim agerentur, indignatus imperator, quod ei comes more aliorum, hominium facere detrectaret, clam praecipit legionum suarum primiceriis, quae in partibus illis erant constitutae, ut repente in exercitum comitis irruentes, modis quibus possent, molestare attentarent, ita etiam, ut in eis caedem operari non uererentur. Hoc autem attentare ausus est, ea fretus fiducia, quod principes omnes data sibi fidelitate obligauerat; quodque eorum exercitus omnis mare illud transierant, unde non facile erat retransire. Nam quotquot illuc naues aut gratia commercii, aut transferendae plebis causa accedebant, omnes statim ulteriorem ripam deserere tenebantur, ut illis nauium deesset copia, et de redeundo frustra cogitarent. Ad hoc enim singillatim eos, ut praediximus, transire blanditiis et callidis persuasionibus compulerat, ne simul iunctis agminibus ante urbem possent conuenire. Suspectum enim, ut praediximus, nostrorum habebat aduentum et conuentum multo amplius formidabilem. Quodque principibus quasi liberaliter contulerat, nec liberalitatis erat, nec gratiae; sed timoris desperati et fraudulentae uersutiae. Nostris autem in simplicitate spiritus et sincera fide incedentibus, uix persuaderi poterat Graecorum malitia, et nequam illorum principis fraus et circumuentio pertinax, maxime cum erga eos tanta liberalitate et simulata gratia redundaret. [2,20] CAPUT XX. Comitis absentis clam a Graecis impugnatur exercitus. Comes indignatur; imperator facti poenitens, et sibi timens, principum interuentionem postulat, suam allegans innocentiam. Igitur qui imperatoris mandatum susceperant, centuriones, et quinquagenarii, et numeris militaribus praepositi, regiam exsequentes iussionem, praemonitis agminibus, clam et de nocte in domini comitis irruunt expeditiones; dum incautos reperiunt, et nihil tale uerentes, plurimos ex eis interficiunt: ita ut antequam expergefacti arma corriperent, et fuga foeda et strages miserabilis intercederet. Tandem uero honestioribus uiris admonentibus ad cor redeuntes, resumptis animis ac uiribus, praedictae imperatoris latrocinanti familiae multa suae gentis intulerunt dispendia. Et licet pro tempore et loco satis uiriliter nostri restitissent, uiae tamen considerantes difficultatem, et crebra quae ex insperato diebus pene singulis occurrebant discrimina, liquefiebant in se ipsis, quasi assumpti poenitentes itineris; et minus minusque feruebant in eo quod erant aggressi, taedio laborum fatigati uehementius, ita ut multos non solum de plebeiis, uerum et de maioribus incepti poeniteret; et diffidentes de consummatione propositi, uotorum immemores, redire disponerent. Quod nisi monitis et exhortationibus ab episcopis et clero fuissent reuocati, et ad uoti prosecutionem reaccensi, parati erant agmina deserere et ad propria quocunque tentare reditum periculo. Quod postquam domino comiti nuntiatum est, dolore cordis tactus intrinsecus, proditum se clamat; et missis de fidelibus suis uiris aliquot nobilibus, imperatori proditionis infamem obiicit titulum, asserens quod dum per eius uocationem et multiplicatas legationes in eius esset obsequio, contra bonos mores in eius exercitum suos praecepisset armari. Sed et principibus, quorum prece et instantia dimisso exercitu properauerat, casum lamentabilem, qui suis acciderat, et imperatoris fraudem apertissimam notam facit, super his ultionem tanquam a fratribus reposcens. Quod si comiti, par affectibus et uoluntati esset suorum iniuriam ulciscendi facultas, procul omni dubio a motu animi, quem conceperat, nec minis, nec terroribus, nec aliquorum interuentu principum potuisset conuelli. Dicebatur enim uir animosus et iniuriarum perpetuo memor, quique in suo sensu plurimum abundaret. Imperator igitur rem uidens nimium processisse et facti poenitens, principes, dominum uidelicet ducem, dominum Boamundum, dominum Flandriae comitem, qui adhuc in ulteriore maris littore cum suis legionibus residebant, ad se facit euocari, ut per eorum interuentum domini comitis sibi possit animum reconciliare. Qui ad eius uocationem conuenientes, et si multum displiceret quod acciderat, tamen uidentes quod non esset reposcendae ultionis locus, dominum comitem seorsum admonent et honestis persuasionibus hortantur, ut iniuriam, quam communem reputant, dissimulare uelit; ne uindictam prosequens, multorum dierum operam aggrediatur; et uolentibus in uia Domini procedere, ministret impedimentum. Factumque est tandem, ut ad piam principum intercessionem, comes tanquam uir discretus, exacerbatum mitigans animum, principum cesserit consilio, eorum dispositioni se committens. Illi autem imperatorem familiariter conuenientes, quam moleste ferant quod acciderat, unanimiter protestantur. Quorum imperator intelligens indignationem et unanimitatis constantiam, coram comite et uniuersa tam exterorum quam suorum domesticorum curia, in excusationem descendit, iurans et obtestans quod, neque de conscientia eius neque de mandato, quod accidisse dicebatur, euenerat. Tamen iuxta hanc innocentiam suam, comiti satisfacere paratum se dicebat. Sicque quotidie, magis et magis Graecorum dolus, et fraus imperatoris detegebatur, ita ut iam nemo esset de principibus cui non esset manifestum et luce meridiana clarius, quanto odio populum prosequebatur nostrum et omne Latinorum genus haberet inuisum. Verumtamen, quoniam ad alia eorum properabat intentio et ad Deo magis placitum propositum anhelabant, tutius iudicabant illatas dissimulare iniurias, quam se a tam pio reuocare concepto aut assumpto labori impedimentum ministrare. [2,21] CAPUT XXI. Comes interuenientibus principibus imperatori reconciliatur. Inuitat imperatorem, ut cum reliquis principibus proficiscatur. Qui mare transierant, uersus Nicaeam contendunt. Comes eos protinus insequitur. Comes igitur iuxta principum exhortationem, imperatori reconciliatur; et secundum tenorem iuramentorum, quem alii praebuerant, et ipse iuramentum fidelitatis exhibens, in plenam gratiam reuersus, donis ingentibus et cumulatae liberalitatis, quae et numerum et pondus excederet, honoratus est. Accipientes porro et alii principes iterata dona et sumentes licentiam, ipsumque comitem specialiter rogantes, ne moram post eos faceret, ad suas in Bithynia, transito Hellesponto, se conferunt legiones. Interim quoque et domini comitis exercitus Constantinopolim peruenit, qui statim de mandato ipsius, ad eos, qui se praecesserant, transiens, reliquis exercitibus est adiunctus. Comes uero gratia rei familiaris in urbe moram faciens, per dies aliquot, simul et domestica tractabat negotia, et pro publicis, more prudentis uiri, non desinebat esse sollicitus. Nam sicut ab aliis rogatus erat principibus, imperatorem frequenter honestis persuasionibus inuitabat, sicut et alii ante eum sigillatim fecerant, ut proficiscentes comitaretur, et exercitus Dominici esse uellet dux et moderator. Commonitus autem saepe et saepius praedictus imperator a singulis nostrorum principum, et maxime a domino comite Tolosano, ut Dominici exercitus dux et comes esse dignaretur, et populorum, qui se diuinis obsequiis mancipauerant, uellet obtinere primatum: excusabat se, dicens quod hostes circa se haberet ferocissimos, Bulgaros, Commanos, et Pincenates, qui fines imperii sine intermissione circuibant, quaerentes opportunitatem, ut subito possent irruere et eius turbare tranquillitatem. Ideoque, licet uotis plurimum conueniret tantae peregrinationis habere consortium et futurae retributionis exspectare participium, non posse regni curam deserere et hostibus circumpositis malignandi praestare occasionem. Quidquid autem loquebatur, dolus erat et circumuentio, nec ob aliud haec pro se allegabat, nisi quod nostrorum profectibus inuidens, sub aliquo quaesito colore, nostris suam subtraheret operam, et processum, quantum ei liceret, modis omnibus impediret. Qui uero mare iam transierant, dominus uidelicet Godefridus, dominus Boamundus, dominus quoque Robertus Flandrensium comes et dominus Podiensis episcopus, compositis sarcinis, ad iter rursus accinguntur, propositum habentes uersus Nicaeam pedetentim incedere; et ita suos, qui subsequebantur, operiri. Cumque per diem uersus Nicomediam, quae illius prouinciae, Bithyniae uidelicet, metropolis est maxima, processissent, uenerabilis sacerdos Petrus Eremita de locis illis finitimis, in quibus hiemis asperitatem declinauerat, cum paucis, qui de suo comitatu erant residui, proficiscentibus occurrens legionibus et principibus salutatis, eorum coetibus adiunctus est. Ubi ab omnibus benigne susceptus et de suorum casu diligenter interrogatus, rem eis seriatim aperuit; quomodo durae ceruicis, incredulus, et omnino indomabilis esset populus, qui cum eo praecesserat; quodque magis culpa propria, quam facto alterius, illis occurrens infortunium accidisset. Unde compatientes ei et suorum afflictioni principes, multa illi et his, qui eum sequebantur, liberaliter contulerunt. Multiplicato igitur exercitu, et ex diuersis copiis in unum conuenientibus facto per Dei gratiam numerosiore, competenti moderamine iter conficientes, Nicaeam peruenerunt. Ubi castris per gyrum dispositis, loca tamen uenturis principibus deputantes, urbem mense Maio quintadecima die mensis, obsederunt. Comes autem Tolosanus, pertractatis apud urbem regiam negotiis, sumpta ab imperatore licentia, et ingenti rursus munerum liberalitate honoratus, cum suis, quos secum detinuerat, castra cum omni celeritate secutus, ad urbem praedictam uelox peruenit. [2,22] CAPUT XXII. Robertus Normannorum comes, et dominus Eustachius ducis frater, cum suis legionibus Constantinopolim perueniunt, ab imperatore ingentibus donis, et multa praeuenti honorificentia. Deinde transeuntes Hellespontum, reliquis principibus se associant. Interea uir illustris dominus Robertus Normannorum comes et alii in eodem comitatu uiri clarissimi: dominus uidelicet Stephanus Carnotensium comes et Blesensium, dominus quoque Eustachius, domini Godefridi ducis frater, missa iterum legatione, tam domino imperatori quam fratribus, aduentum suum in proximo futurum denuntiant. Erat autem cum eis, Stephanus comes de Albamarla, Alanus Fergandus et Conanus, ambo de Britannia, magni uiri; sed et comes Perchensis Rotholdus, Rogerus de Barneuilla. Hi omnes cum aliis multis uiris praeclaris et nobilibus, cum Flandrensium comite et domino Hugone Magno, anno praeterito, circa hiemis ingruentis initia, in Apuliam descenderant; aliisque Durachium transeuntibus, ipsi temporis abhorrentes asperitatem, tam in Apulia quam in Calabrorum finibus in locis commodis hiemem transegerunt. Tandem uero circa ueris initium conuocatis uiae consortibus et compositis ad iter sarcinis ad mare descendentes, aliorum secuti uestigia, Durachium peruenerunt. Unde continuato itinere, moram quam fecerant in Apulia, redimere cupientes, cum omni instantia iter peragunt. Tandemque, Domino opitulante, optata usi tranquillitate, decursis mediis prouinciis, Illyrico uidelicet, Macedonia et utraque Thracia, Constantinopolim peruenerunt: ubi uocati a domino imperatore, et more aliorum palatium ingressi, ab eodem et suis qui ei assistebant illustribus, cum multa honestate suscepti sunt. Tandem post multa consilia, et cum illis tribus communiter, et cum eorum quolibet seorsum habita, id ipsum quod ab aliis obtinuerant, blandis persuasionibus et multa pollicitatione ab eis instanter postulant. Hi uero aliorum prae oculis habentes exemplum (nam sufficienter de omnibus, antequam ad imperatorem accederent, instructi fuerant, dicentes apud se: Nec enim maiores sumus quam patres nostri) exactam fidelitatem, et secundum formam iuramentorum a praecedentibus exhibitorum sacramenta praestantes, imperatori se obligauerunt. Unde in ampliorem recepti gratiam digni habiti sunt, ut maiora munera reportarent. Apertis ergo aerariis, in auro, uestibus pretiosis, uasis quoque tam materia quam artificio admiratione dignis, holosericis quoque, mirae et inauditae aestimationis dona susceperunt, qualia prius non uiderant; quae ipsis etiam in quos transferebatur liberalitas, stuporem mentis inferrent, nostrarum rerum modum et dignitatem excedentia. Tantis igitur muneribus cumulati, ne uiae consortibus morae causas uiderentur innectere, sumpta ab imperatore licentia, transmisso Hellesponto, cum suis legionibus iter accelerantes Nicaeam, ubi uniuersus Christianorum resistebat exercitus, peruenerunt; a principibus, qui praecesserant, multo charitatis amplexu, et omnium concurrente suscepti desiderio, locum sibi deputatum obtinentes castrametati sunt. [2,23] CAPUT XXIII. Tatinus quidam imperatori familiaris, nostris associatur principibus, uir subdolus nimium, et iniquitate notabilis. Adiunxerat se etiam nostrorum castris quidam Graecus, Tatinus nomine, imperatoris familiaris admodum, uir nequam et perfidus, nares habens mutilas in signum mentis peruersae. Hic ex imperiali iussione, nostris ducem uiae ad ampliorem cautelam postulantibus, designatus fuerat dux itineris et comes futurus. Electus ob hoc quod et locorum plenam habere dicebatur experientiam; et de eius malitia et perplexa dolositate plurimum praesumebat imperator. Hic etiam cum manu suorum nonnulla nostris principibus associatus erat, ut non deesset anser, qui inter olores perstreperet, et peruersus coluber inter anguillas. Cuncta enim quae in expeditione fiebant, cunctaque quae a singulis dicebantur, sinistra peruertens interpretatione, imperatori significabat; ab eo uersa uice commentorum et fraudis per frequentes internuntios formam recipiens. Hic primum ex diuersis exercitibus, qui uarios, et per loca diuersa uariisque temporibus secuti fuerunt principes, unus factus est Dei uiuentis exercitus, ex multiplicitate partium aduenientium ad inuicem, suam recipiens integritatem. Nam ex quo relictis domibus iter aggressi fuerant praedicti Deo amabiles exercituum duces et capitanei, nusquam eis datum est datum est mutuo se uidere, et de negotiis publicis colloqui ad inuicem et disserere; nisi postquam ante praedictam urbem conuenientes, castrametati sunt. Ubi recensito legionum numero, inuenti sunt habere peditum promiscui sexus sexcenta millia; equitum uero loricatorum centum millia, qui omnes ante praedictam urbem consistentes, ad eius expugnationem omnimodam dabant operam; laborum suorum primitias cum omni deuotione Domino consecrantes.