[0] MORALIA IN IOB. Epistula ad Leandrum. [1] Reuerendissimo et sanctissimo fratri leandro coepiscopo gregorius seruus seruorum dei. Dudum te, frater beatissime, in constantinopolitana urbe cognoscens, cum me illic sedis apostolicae responsa constringerent et te illuc iniuncta pro causis fidei wisigotharum legatio perduxisset, omne in tuis auribus, quod mihi de me displicebat, exposui, quoniam diu longe que conuersionis gratiam distuli et postquam caelesti sum desiderio afflatus, saeculari habitu contegi melius putaui. Aperiebatur enim mihi iam de aeternitatis amore quid quaererem, sed inolita me consuetudo deuinxerat, ne exteriorem cultum mutarem. Cum que adhuc me cogeret animus praesenti mundo quasi specie tenus deseruire, coeperunt multa contra me ex eiusdem mundi cura succrescere, ut in eo iam non specie, sed, quod est grauius, mente retinerer. [2] Quae tandem cuncta sollicite fugiens, portum monasterii petii et relictis quae mundi sunt, ut frustra tunc credidi, ex huius uitae naufragio nudus euasi. Quia enim plerumque nauem incaute religatam, etiam de sinu tutissimi litoris unda excutit, cum tempestas excrescit, repente me sub praetextu ecclesiastici ordinis in causarum saecularium pelago repperi et quietem monasterii, quam habendo non fortiter tenui, quam stricte tenenda fuerit, perdendo cognoui. Nam cum mihi ad percipiendum sacri altaris ministerium, oboedientiae uirtus opponitur, hoc sub ecclesiae colore susceptum est, quod, si inulte liceat, iterum fugiendo deflectatur. [3] Post que hoc nolenti mihi atque renitenti cum graue esset altaris ministerium, etiam pondus est curae pastoralis iniunctum. Quod tanto nunc durius tolero, quanto me ei imparem sentiens in nulla fiduciae consolatione respiro. Quia enim mundi iam tempora malis crebrescentibus termino adpropinquante turbata sunt, ipsi nos, qui interius mysteriis deseruire credimur, curis exterioribus implicamur; sicut eo quoque tempore quo ad ministerium altaris accessi, hoc de me ignorante me actum est, ut sacri ordinis pondus acciperem, quatenus in terreno palatio licentius excubarem; ubi me scilicet multi ex monasterio fratres mei germana uincti caritate secuti sunt. Quod diuina factum dispensatione conspicio, ut eorum semper exemplo ad orationis placidum litus quasi anchorae fune restringerer, cum causarum saecularium incessabili impulsu fluctuarem. Ad illorum quippe consortium uelut ad tutissimi portus sinum terreni actus uolumina fluctus que fugiebam, et licet illud me ministerium ex monasterio abstractum, a pristinae quietis uita mucrone suae occupationis exstinxerat, inter eos tamen per studiosae lectionis alloquium, cotidianae me aspiratio compunctionis animabat. [4] Tunc eisdem fratribus etiam cogente te placuit, sicut ipse meministi, ut librum beati Iob exponere importuna me petitione compellerent et, prout ueritas uires infunderet, eis mysteria tantae profunditatis aperirem. Qui hoc quoque mihi in onere suae petitionis addiderunt, ut non solum uerba historiae per allegoriarum sensus excuterem, sed allegoriarum sensus protinus in exercitium moralitatis inclinarem, adhuc aliquid grauius adiungentes, ut intellecta quaeque testimoniis cingerem et prolata testimonia, si implicita fortasse uiderentur interpositione superadditae expositionis enodarem. mox uero in obscuro hoc opere atque ante nos hactenus indiscusso ad tanta me pertrahi ac talia agnoui, solo auditus pondere uictus, fateor, lassatus que succubui. Sed repente inter formidinem deuotionem que deprehensus, cum in largitorem munerum oculos mentis attollerem cunctatione postposita ilico certus attendi, quia impossibile esse non poterat, quod de fraternis mihi cordibus caritas imperabat. Fore quippe idoneum me ad ista desperaui, sed ipsa mei desperatione robustior ad illum spem protinus erexi, per quem aperta est lingua mutorum, qui linguas infantium facit disertas, qui immensos brutos que asinae ruditus per sensatos humani colloquii distinxit modos. Quid igitur mirum, si intellectum stulto homini praebeat, qui ueritatem suam, cum uoluerit, etiam per ora iumentorum narrat? [5] Huius ergo robore considerationis accinctus, ariditatem meam ad indagandum fontem tantae profunditatis excitaui. Et quamuis eorum, quibus exponere compellebar, longe me uita transcenderet, iniuriosum tamen esse non credidi, si fluenta usibus hominum plumbi fistula ministraret. Vnde mox eisdem coram positis fratribus priora libri sub oculis dixi et, quia tempus paulo uacantius repperi, posteriora tractando dictaui, cum que mihi spatia largiora suppeterent, multa augens pauca subtrahens atque ita, ut inuenta sunt, nonnulla derelinquens ea, quae me loquente excepta sub oculis fuerant, per libros emendando composui, quia et cum postrema dictarem, quo stilo prima dixeram, sollicite attendi. Egi ergo, ut et ea quae locutus sum studiosa emendatione transcurrens quasi ad similitudinem dictatus erigerem et ea quae dictaueram non longe a colloquentis sermone discreparent, quatenus, dum hoc tenditur, illud attrahitur, edita modo dissimili res non dissimilis formaretur; quamuis tertiam huius operis partem, ut colloquendo protuli, paene ita dereliqui, quia, cum me fratres ad alia pertrahant, hanc subtilius emendari noluerunt. Quibus nimirum multa iubentibus dum parere modo per expositionis ministerium, modo per contemplationis ascensum, modo per moralitatis instrumentum uolui, hoc opus per triginta et quinque uolumina extensum, in sex codicibus expleui. [6] Vnde et in eo saepe quasi postponere ordinem expositionis inuenior et paulo diutius contemplationis latitudini ac moralitatis insudo. Sed tamen quisquis de deo loquitur, curet necesse est, ut quicquid audientium mores instruit rimetur, et hunc rectum loquendi ordinem deputet, si cum opportunitas aedificationis exigit, ab eo se, quod loqui coeperat, utiliter deriuet. Sacri enim tractator eloquii morem fluminis debet imitari. Fluuius quippe dum per alueum defluit, si ualles ex latere concauas contingit, in eas protinus sui impetus cursum diuertit, cum que illas sufficienter impleuerit, repente sese in alueum refundit. Sic nimirum, sic diuini uerbi esse tractator debet, ut, cum de qualibet re disserit, si fortasse iuxta positam occasionem congruae aedificationis inuenerit, quasi ad uicinam uallem linguae undas intorqueat et, cum subiunctae instructionis campum sufficienter infuderit, ad sermonis propositi alueum recurrat. [7] Sciendum uero est, quod quaedam historica expositione transcurrimus et per allegoriam quaedam typica inuestigatione perscrutamur, quaedam per sola allegoricae moralitatis instrumenta discutimus, nonnulla autem per cuncta simul sollicitius exquirentes tripliciter indagamus. Nam primum quidem fundamenta historiae ponimus; deinde per significationem typicam in arcem fidei fabricam mentis erigimus; ad extremum quoque per moralitatis gratiam, quasi superducto aedificium colore uestimus. Vel certe quid ueritatis dicta nisi reficiendae mentis alimenta credenda sunt? Quae modis alternantibus multipliciter disserendo ferculum ori offerimus, ut inuitati lectoris quasi conuiuae nostri fastidium repellamus, qui, dum sibi multa apposita considerat, quod elegantius decernit, adsumat. [8] Aliquando uero exponere aperta historiae uerba neglegimus, ne tardius ad obscura ueniamus; aliquando autem intellegi iuxta litteram nequeunt, quia superficie tenus accepta nequaquam instructionem legentibus, sed errorem gignunt. Ecce etenim dicitur: sub quo curuantur qui portant orbem. Et de tanto uiro quis nesciat, quod nequaquam uanas poetarum fabulas sequitur, ut mundi molem subuehi giganteo sudore suspicetur? Qui rursum pressus percussionibus dicit: elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea. Et quis rectum sapiens credat uirum tanti praeconii, quem uidelicet constat ab interno iudice praemia pro patientiae uirtute recipere, decreuisse inter uerbera suspendio uitam finire? [9] Aliquando etiam ne fortasse intellegi iuxta litteram debeant, ipsa se uerba litterae impugnant. Ait namque: pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: conceptus est homo. Et paulo post subicit: occupet eum caligo et inuoluatur amaritudine. Atque in eiusdem noctis maledictione subiungit: sit nox illa solitaria. Qui nimirum natiuitatis dies ipso impulsu temporis euolutus stare non poterat. Quo igitur pacto hunc inuolui caligine optabat? Elapsus quippe iam non erat et tamen, si in rerum natura subsisteret, sentire amaritudinem nequaquam posset. Constat ergo, quod nullo modo de die insensibili dicitur, qui sensu percuti amaritudinis optatur. Et si conceptionis nox reliquis noctibus coniuncta discesserat, quo pacto hanc fieri solitariam exorat? Quae ut a lapsu temporis figi non potuit, ita etiam nec a reliquarum noctium coniunctione separari. Qui rursum dicit: usquequo non parcis mihi nec dimittis me, ut glutiam saliuam meam? Et tamen paulo superius dixerat: quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt. Quis autem nesciat saliuam facilius posse glutiri, quam cibum? Qui itaque se sumere cibum denuntiat, incredibile est ualde, quo ordine glutire posse saliuam negat. [10] Atque iterum dicit: peccaui, quid faciam tibi, o custos hominum? Vel certe: consumere me uis peccatis adolescentiae meae? Et tamen alia responsione subiungit: neque enim reprehendit me cor meum in omni uita mea. Quo igitur pacto a corde suo minime in omni uita reprehenditur, qui se peccasse publica uoce testatur? Neque enim simul umquam conueniunt culpa operis et inreprehensibilitas cordis. Sed nimirum uerba litterae, dum collata sibi conuenire nequeunt, aliud in se aliquid quod quaeratur ostendunt, ac si quibusdam uocibus dicant: dum nostra nos conspicitis superficie destrui, hoc in nobis quaerite, quod ordinatum sibi que congruens apud nos ualeat intus inueniri. [11] Aliquando autem qui uerba accipere historiae iuxta litteram neglegit, oblatum sibi ueritatis lumen abscondit, cum que laboriose inuenire in eis aliquid intrinsecus appetit, hoc, quod foris sine difficultate assequi poterat, amittit. Sanctus namque uir dicit: si negaui quod uolebant pauperibus et oculos uiduae exspectare feci; si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea; si despexi praetereuntem eo, quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; si non benedixerunt mihi latera eius et de uelleribus ouium mearum calefactus est. Quae uidelicet si ad allegoriae sensum uiolenter inflectimus, cuncta eius misericordiae facta uacuamus. Diuinus etenim sermo sicut mysteriis prudentes exercet, sic plerumque superficie simplices refouet. Habet in publico unde paruulos nutriat, seruat in secreto unde mentes sublimium in admiratione suspendat. Quasi quidam quippe est fluuius, ut ita dixerim, planus et altus, in quo et agnus ambulet et elephas natet. Vt ergo uniuscuiusque loci opportunitas postulat, ita se per studium ordo expositionis immutat, quatenus tanto uerius sensum diuinae locutionis inueniat, quanto ut res quaeque exegerit, per causarum species alternat. [12] Quam uidelicet expositionem recensendam tuae beatitudini, non quia uelut dignam debui, sed quia te petente memini me promisisse, transmisi. In qua quicquid tua sanctitas tepidum incultum que reppererit, tanto mihi celerrime indulgeat, quanto hoc me aegrum dicere non ignorat. Nam dum molestia corpus atteritur, afflicta mente etiam dicendi studia languescunt. Multa quippe annorum iam curricula deuoluuntur, quod crebris uiscerum doloribus crucior, horis momentis que omnibus fracta stomachi uirtute lassesco, lentis quidem, sed tamen continuis febribus anhelo. Inter que haec dum sollicitus penso, quia scriptura teste: omnis filius, qui a deo recipitur, flagellatur, quo malis praesentibus durius deprimor, eo de aeterna certius praesumptione respiro. Et fortasse hoc diuinae prouidentiae consilium fuit, ut percussum iob percussus exponerem, et flagellati mentem melius per flagella sentirem. [13] Sed tamen recte considerantibus liquet, quia aduersitate non modica laboris mei studio in hoc molestia corporalis obsistit, quod carnis uirtus cum locutionis ministerium exhibere uix sufficit, mens digne non potest intimare quod sentit. Quid namque est officium corporis nisi organum cordis? Et quamlibet peritus sit cantandi artifex, explere artem non ualet, nisi ad hanc sibi et ministeria exteriora concordent, quia nimirum canticum, quod docta manus imperat, quassata organa proprie non resultant nec artem flatus exprimit, si scissa rimis fistula stridet. Quanto itaque grauius expositionis meae qualitas premitur, in qua dicendi gratiam sic fractura organi dissipat, ut hanc peritiae ars nulla componat? Quaeso autem ut huius operis dicta percurrens, in his uerborum folia non requiras, quia per sacra eloquia ab eorum tractatoribus infructuosae loquacitatis leuitas studiose compescitur, dum in templo dei nemus plantari prohibetur. Et cuncti procul dubio scimus quia, quoties in foliis male laetae segetis culmi proficiunt, minori plenitudine spicarum grana turgescunt. [14] Vnde et ipsam loquendi artem, quam magisteria disciplinae exterioris insinuant, seruare despexi. Nam sicut huius quoque epistolae tenor enuntiat, non metacismi collisionem fugio, non barbarismi confusionem deuito, situs modos que etiam et praepositionum casus seruare contemno, quia indignum uehementer existimo, ut uerba caelestis oraculi restringam sub regulis donati. Neque enim haec ab ullis interpretibus, in scripturae sacrae auctoritate seruata sunt. Ex qua nimirum quia nostra expositio oritur, dignum profecto est, ut quasi edita soboles speciem suae matris imitetur. Nouam uero translationem dissero; sed cum probationis causa me exigit, nunc nouam nunc ueterem per testimonia adsumo, ut, quia sedes apostolica cui deo auctore praesideo utraque utitur, mei quoque labor studii ex utraque fulciatur.