[0] Gregorius Magnus, Epistolae, Liber IX, epistola 209 : [1] Gregorius Sereno episcopo Massiliensi quod fraternitati uestrae tam sero scripta transmittimus, non hoc torpori sed occupationi deputate. Latorem uero praesentium dilectissimum filium nostrum Cyriacum monasterii patrem uobis in omnibus commendamus, ut nulla hunc in Massiliensi ciuitate mora detineat, sed ad fratrem et coepiscopum nostrum Syagrium cum sanctitatis uestrae solacio deo protegente proficiscatur. Praeterea indico dudum ad nos peruenisse quod fraternitas uestra quosdam imaginum adoratores aspiciens easdem ecclesiis imagines confregit atque proiecit. Et quidem zelum uos, ne quid manufactum adorari possit, habuisse laudauimus, sed frangere easdem imagines non debuisse iudicamus. Idcirco enim pictura in ecclesiis adhibetur, ut hi qui litteras nesciunt saltem in parietibus uidendo legant, quae legere in codicibus non ualent. Tua ergo fraternitas et illa seruare et ab eorum adoratu populum prohibere debuit, quatenus et litterarum nescii haberent, unde scientiam historiae colligerent, et populus in picturae adoratione minime peccaret.