[3,0] LIBER TERTIUS. [3,1] CAPUT PRIMUM. De Paulino Nolanae urbis episcopo. Dum uicinis ualde Patribus intendo, maiorum facta reliqueram, ita ut Paulini miraculum, Nolanae urbis episcopi, qui multos quorum memini uirtute et tempore praecessit, memoriae defuisse uideatur. Sed ad priora nunc redeo, eaque quanta ualeo breuitate perstringo. Sicut enim bonorum facta innotescere citius similibus solent, senioribus nostris per iustorum exempla gradientibus praedicti uenerabilis uiri celebre nomen innotuit, eiusque opus admirabile ad eorum se instruenda studia tetendit, quorum me necesse fuit grandaeuitati tam certo credere, ac si ea quae dicerent meis oculis uidissem. Cum saeuientium Vandalorum tempore fuisset Italia in Campaniae partibus depopulata, multique essent de hac terra in Africanam regionem transducti, uir Domini Paulinus cuncta quae ad episcopii usum habere potuit captiuis indigentibusque largitus est. Cumque iam nihil omnino superesset quod petentibus dare potuisset, quodam die quaedam uidua aduenit, quae a regis Vandalorum genero suum filium in captiuitatem fuisse ductum perhibuit, atque a uiro Dei eius pretium postulauit, si forte illius dominus hoc dignaretur accipere, et hunc concederet ad propria remeare. Sed uir Dei magnopere petenti feminae quid dare potuisset inquirens, nihil apud se aliud nisi se inuenit, petentique feminae respondit, dicens: Mulier, quod possim dare non habeo, sed memetipsum tolle, seruum me iuris tui esse profitere, atque ut filium tuum recipias, me uice illius in seruitium trade. Quod illa ex ore tanti uiri audiens, irrisionem potius credidit quam compassionem. At ille, ut erat uir eloquentissimus, atque apprime exterioribus quoque studiis eruditus, dubitanti feminae citius persuasit ut audita crederet, et pro receptione filii sui in seruitium episcopum tradere non dubitaret. Perrexere igitur utrique ad Africam. Procedenti autem regis genero, qui eius filium habebat, uidua rogatura se obtulit, ac prius petiit ut ei filium donare debuisset. Quod cum uir barbarus typho superbiae turgidus, gaudio transitoriae prosperitatis inflatus, non solum facere, sed etiam audire despiceret, uidua subiunxit, dicens: Ecce hunc hominem pro eo uicarium praebeo, solummodo pietatem in me exhibe, mihique unicum filium redde. Cumque ille uenusti uultus hominem conspexisset, quam artem nosset inquisiuit. Cui uir Dei Paulinus respondit, dicens: Artem quidem aliquam nescio, sed hortum bene excolere scio. Quod uir gentilis ualde libenter accepit, cum in nutriendis oleribus quia peritus esset audiuit. Suscepit itaque seruum, et roganti uiduae reddidit filium. Quo accepto, uidua ab Africana regione discessit. Paulinus uero excolendi horti suscepit curam. Cumque idem regis gener crebro ingrederetur hortum, suumque hortulanum quaedam requireret, et sapientem ualde esse hominem uideret, amicos coepit et familiares deserere, et saepius cum suo hortulano colloqui, atque eius sermonibus delectari. Cui Paulinus quotidie ad mensam odoriferas uirentesque herbas deferre consueuerat, et accepto pane ad curam horti remeare. Cumque hoc diutius ageretur, quadam die suo domino secum secretius loquenti ait: Vide quid agas, et Vandalorum regnum qualiter disponi debeat prouide, quia rex citius et sub omni celeritate est moriturus. Quod ille audiens, quia ab eodem rege prae caeteris diligebatur, ei minime tacuit, sed quid a suo hortulano, sapienti scilicet uiro, agnouisset indicauit. Quod dum rex audisset, illico respondit: Ego uellem hunc de quo loqueris hominem uidere. Cui gener eius, uenerabilis Paulini temporalis dominus, respondit dicens: Virentes herbas mihi ad prandium deferre consueuit, has itaque huc ad mensam eum deportare facio, ut quis sit qui mihi haec est locutus agnoscas. Factumque est. Et dum rex ad prandendum discubuit, Paulinus ex suo opere odora quaeque et uirentia delaturus aduenit. Cumque hunc rex subito conspexisset, intremuit, atque, accersito eius domino, sibi per filiam propinquo, ei secretum quod prius absconderat indicauit, dicens: Verum est quod audisti; nam nocte hac in somnio, sedentes in tribunalibus contra me iudices uidi, inter quos iste etiam simul sedebat, et flagellum quod aliquando acceperam eorum mihi iudicio tollebatur. Sed percunctare quisnam sit; nam ego hunc tanti meriti uirum, popularem, ut conspicitur, esse non suspicor. Tunc regis gener secreto Paulinum tulit, et quisnam esset inquisiuit. Cui uir Domini respondit: Seruus tuus sum, quem pro filio uiduae uicarium suscepisti. Cumque instanter ille requireret ut non quid esset, sed quid in terra sua fuisset indicaret, atque hoc ab eo iteratione frequentis inquisitionis exigeret, uir Domini, constrictus magnis coniurationibus, iam non ualens negare quid esset, episcopum se fuisse testatus est. Quod possessor eius audiens, ualde pertimuit, atque humiliter obtulit, dicens: Pete quod uis, quatenus ad terram tuam a me cum magno munere reuertaris. Cui uir Domini Paulinus ait: Unum est quod mihi impendere beneficium potes, ut omnes ciuitatis meae captiuos relaxes. Qui cuncti protinus in Africana regione requisiti, cum onustis frumento nauibus pro uenerandi uiri Paulini satisfactione, in eius comitatu laxati sunt. Post non multos uero dies Vandalorum rex occubuit, et flagellum quod ad suam perniciem, dispensante Deo, pro fidelium disciplina acceperat amisit. Sicque factum est ut omnipotentis Dei famulus Paulinus uera praediceret, et qui se in seruitium solum tradiderat, cum multis a seruitio ad libertatem rediret, illum uidelicet imitatus qui formam serui assumpsit, ne nos essemus serui peccati. Cuius sequens uestigia Paulinus, ad tempus uoluntarie seruus factus est solus, ut esset postmodum liber cum multis. PETRVS. Dum me audire contingit quod imitari non ualeo, flere magis libet quam aliquid dicere. GRGORIVS. De cuius etiam morte apud eius Ecclesiam scriptum est, quia cum dolore esset lateris tactus, ad extrema perductus est. Dumque eius omnis domus in sua soliditate persisteret, cubiculum in quo iacebat aeger, facto terrae motu, contremuit, omnesque qui illic aderant nimio terrore concussit; sicque sancta illa anima carne soluta est. Factumque est ut magnus pauor inuaderet eos qui Paulini mortem uidere potuissent. Sed quia haec, quam superius dixi, Paulini uirtus ualde est intima, nunc, si placet, ad miracula exteriora ueniamus, quae et multis iam nota sunt, et ego tam religiosorum uirorum relatione didici, ut de his omnimodo ambigere non possim. [3,2] CAPUT II. De sancto Ioanne papa. Gothorum tempore, cum Ioannes uir beatissimus huius Romanae Ecclesiae pontifex ad Iustinum seniorem principem pergeret, in Corinthi partibus aduenit, cui necesse fuit ut in itinere ad sedendum equus requiri debuisset. Quod illic quidam uir nobilis audiens, equum, quem pro magna mansuetudine eius coniux sedere consueuerat, ita ei obtulit, ut cum ad loca alia peruenienti aptus equus inueniri potuisset, deberet ille quem dederat propter suam coniugem retransmitti. Factumque est, et usque ad certum locum praedictus uir equo eodem subuehente perductus est. Qui mox ut alium reperit, illum quem acceperat retransmisit. Cumque eum praedicti nobilis uiri coniux sedere ex more uoluisset, ultra non ualuit, quia post sessionem tanti pontificis mulierem ferre recusauit. Coepit namque immenso flatu et fremitu, atque incessanti totius corporis motu quasi despiciendo prodere, quia post membra pontificis mulierem ferre non posset. Quod uir eius prudenter intuitus, hunc ad eumdem uenerabilem uirum protinus retransmisit, magnis precibus petens ut equum ipse possideret, quem iuri suo sedendo dedicasset. De quo etiam illud mirabile a nostris senioribus narrari solet, quod in Constantinopolitana urbe ad portam quae uocatur Aurea, ueniens, populorum turbis sibi occurrentibus, in conspectu omnium roganti caeco lumen reddidit, et manu superposita oculorum tenebras fugauit. [3,3] CAPUT III. De sancto Agapito papa. Post non multum uero temporis, exigente causa Gothorum, uir quoque beatissimus Agapitus huius sanctae Romanae Ecclesiae pontifex, cui Deo dispensante deseruio, ad Iustinianum principem accessit. Cui adhuc pergenti quadam die in Graeciarum iam partibus curandus oblatus est mutus et claudus, qui neque ulla uerba edere, neque ex terra unquam surgere ualebat. Cumque hunc propinqui illius flentes obtulissent, uir Domini sollicite requisiuit an curationis illius haberent fidem. Cui dum in uirtute Dei, ex auctoritate Petri, fixam salutis illius spem habere se dicerent, protinus uenerandus uir orationi incubuit, et missarum solemnia exorsus, sacrificium in conspectu Dei omnipotentis immolauit. Quo peracto, ab altari exiens, claudi manum tenuit, atque assistente et aspiciente populo, eum mox a terra in propriis gressibus erexit. Cumque ei Dominicum corpus in os mitteret, illa diu muta ad loquendum lingua soluta est. Mirati omnes flere prae gaudio coeperunt, eorumque mentes illico metus et reuerentia inuasit, cum uidelicet cernerent quid Agapitus facere in uirtute Domini ex adiutorio Petri potuisset. [3,4] CAPUT IV. De Datio Mediolanensi episcopo. Eiusdem quoque principis tempore cum Datius Mediolanensis urbis episcopus causa fidei exactus, ad Constantinopolitanam urbem pergeret, Corinthum deuenit. Qui dum largam domum ad hospitandum quaereret, quae comitatum illius totum ferre potuisset, et uix inueniret, aspexit eminus domum congruentis magnitudinis, eamque sibi praeparari ad hospitandum iussit. Cumque eiusdem loci incolae dicerent, in ea hunc manere non posse, quia multis iam annis hanc diabolus inhabitaret, atque ideo uacua remansisset, uir uenerabilis Datius respondit, dicens: Imo ideo hospitari in domo eadem debemus, si hanc spiritus malignus inuasit, et ab ea hominum inhabitationem repulit. In ea igitur sibi parari praecepit, securusque illam, antiqui hostis certamina toleraturus, intrauit. Itaque intempestae noctis silentio, cum uir Dei quiesceret, antiquus hostis immensis uocibus magnisque clamoribus coepit imitari rugitus leonum, balatus pecorum, ruditus asinorum, sibilos serpentium, porcorum stridores et soricum. Tunc repente Datius tot bestiarum uocibus excitatus surrexit, uehementer iratus, et contra antiquum hostem magnis coepit uocibus clamare, dicens: Bene tibi contigit, miser, tu ille es qui dixisti: Ponam sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo ; ecce per superbiam tuam porcis et soricibus similis factus es; et qui imitari Deum indigne uoluisti, ecce, ut dignus es, bestias imitaris. Ad quam eius uocem, ut ita dicam, deiectionem suam malignus spiritus erubuit. An non erubuit, qui eamdem domum ad exhibenda monstra quae consueuerat ulterius non intrauit? Sicque postmodum fidelium habitaculum facta est, quia dum eam unus ueraciter fidelis ingressus est, ab ea protinus mendax spiritus atque infidelis abscessit. Sed oportet iam ut priora taceamus, ad ea quae diebus nostris sunt gesta ueniendum est. [3,5] CAPUT V. De Sabino Canusinae ciuitatis episcopo. Quidam enim religiosi uiri Apuliae prouinciae partibus cogniti, hoc quod apud multorum notitiam longe lateque percrebuit, de Sabino Canusinae urbis episcopo testari solent, quia idem uir longo iam senio oculorum lumen amiserat, ita ut omnimodo nil uideret. Quem rex Gothorum Totila prophetiae habere spiritum audiens, minime credidit, sed probare studuit quod audiuit. Qui cum in iisdem partibus deuenisset, hunc uir Domini ad prandium rogauit. Cumque iam uentum esset ad mensam, rex discumbere noluit, sed ad Sabini uenerabilis uiri dexteram sedit. Cum uero eidem patri puer ex more poculum uini praeberet, rex silenter manum tetendit, calicem abstulit, eumque per se episcopo uice pueri praebuit, ut uideret an spiritu prouidente discerneret quis ei poculum praeberet. Tunc uir Dei, accipiens calicem, sed tamen ministrum non uidens, dixit: Viuat ipsa manus. De quo uerbo rex laetatus erubuit, quia quamuis ipse deprehensus fuisset, in uiro tamen Dei quod quaerebat inuenit. Huius autem uenerabilis uiri, cum ad exemplum uitae sequentium in longum senium uita traheretur, eius archidiaconus ambitione adipiscendi episcopatus accensus, eum exstinguere ueneno molitus est. Qui cum uini fusoris eius animum corrupisset, ut mistum uino ueneni ei poculum praeberet, refectionis hora cum iam uir Dei ad edendum discumberet, ei praemiis corruptus puer hoc quod ab archidiacono eius acceperat ueneni poculum obtulit. Cui statim uenerabilis episcopus dixit: Bibe tu hoc quod mihi bibendum praebes. Tremefactus puer, deprehensum se esse sentiens, maluit moriturus bibere quam poenas pro illa tanti homicidii culpa tolerare. Cumque sibi ad os calicem duceret, uir Domini compescuit, dicens: Non bibas, da mihi, ego bibo; sed uade, dic ei qui tibi illud dedit: Ego quidem uenenum bibo, sed tu episcopus non eris. Facto igitur signo crucis, uenenum episcopus bibit securus. Eademque hora in loco alio quo inerat archidiaconus eius defunctus est, ac si per os episcopi ad archidiaconi uiscera illa uenena transissent. Cui tamen ad inferendam mortem uenenum quidem corporale defuit, sed hunc in conspectu aeterni iudicis uenenum suae malitiae occidit. PETRVS. Mira sunt haec, et nostris ualde stupenda temporibus; sed talis eiusdem uiri uita perhibetur ut qui conuersationem eius agnouerit, uirtutem non debeat mirari. [3,6] CAPUT IX. De Frigdiano Lucensis ciuitatis episcopo. Sed neque hoc sileam, quod narrante uiro uenerabili Venantio Lunensi episcopo me ante biduum contigit agnouisse. Lucanae namque Ecclesiae, sibimet propinquae, fuisse mirae uirtutis uirum Frigdianum nomine narrauit episcopum: cuius hoc opinatissimum a cunctis illic habitantibus testatur memorari miraculum, quod Auseris fluuius, qui iuxta illius urbis muros influebat, saepe inundatione facta cursus sui alueum egressus per agros diffundi consueuerat, ut quaeque sata et plantata reperiret euerteret. Cumque hoc crebro fieret, et magna eiusdem loci incolas necessitas urgeret, dato studio operis, eum per loca alia deriuare conati sunt. Sed quamuis diutius laboratum fuisset, a proprio alueo deflecti non potuit. Tunc uir Domini Frigdianus rastrum sibi paruulum fecit, ad alueum fluminis accessit, et solus orationi incubuit; atque eidem flumini praecipiens ut se sequeretur, per loca quaeque ei uisa sunt rastrum per terram traxit. Quem relicto alueo proprio tota fluminis aqua secuta est, ita ut funditus locum consueti cursus desereret, et ibi sibi alueum, ubi tracto per terram rastro uir Domini signum fecerat, uindicaret, et quaeque essent alimentis hominum profutura sata uel plantata ultra non laederet. [3,7] CAPUT X. De Sabino episcopo Placentino, qui Padum flumen per litteras suas compescuit. Huius quoque uenerabilis uiri Venantii episcopi aliud miraculum relatione cognoui, quod in Placentina urbe perhibet gestum; quod uir quoque ueracissimus Ioannes in hac modo Romana ciuitate locum praefectorum seruans, qui in eadem Placentina urbe est ortus et nutritus, ita ut episcopus memorat, quia gestum fuerit attestatur. In ea namque ciuitate Sabinum nomine fuisse asserunt mirae uirtutis episcopum. Cui dum die quadam suus diaconus nuntiasset quod cursus sui Padus alueum egressus Ecclesiae agros occupasset, totaque illic loca nutriendis hominibus profutura aqua eiusdem fluminis teneret, uenerabilis uitae Sabinus episcopus respondit, dicens: Vade, et dic ei: Mandat tibi episcopus ut te compescas, et ad proprium alueum redeas. Quod diaconus eius audiens, despexit et irrisit. Tunc uir Dei, accersito notario, dictauit, dicens: Sabinus Domini Iesu Christi seruus, commonitorium Pado: Praecipio tibi in nomine Iesu Christi Domini nostri ut de alueo tuo in locis istis ulterius non exeas, nec terras Ecclesiae laedere praesumas. Atque eidem notario subiunxit, dicens: Vade, hoc scribe, et in aquam eiusdem fluminis proiice. Quo facto, sancti uiri praeceptum suscipiens, statim se a terris Ecclesiae fluminis aqua compescuit, atque ad proprium alueum reuersa, exire ulterius in loca eadem non praesumpsit. Qua in re, Petre, quid aliud quam inobedientium hominum duritia confunditur, quando in uirtute Iesu et elementum irrationabile sancti uiri praeceptis obediuit? [3,8] CAPUT XI. De Cerbonio Populonii episcopo. Vir quoque uitae uenerabilis Cerbonius Populonii episcopus, magnam diebus nostris sanctitatis suae probationem dedit. Nam cum hospitalitatis studio ualde esset intentus, die quadam transeuntes milites hospitio suscepit, quos Gothis superuenientibus abscondit, eorumque uitam ab illorum nequitia abscondendo seruauit. Quod dum Gothorum regi perfido Totilae nuntiatum fuisset, crudelitatis immanissimae uaesania succensus, hunc ad locum qui ab octauo huius urbis milliario Merulis dicitur, ubi tunc ipse cum exercitu sedebat, iussit deduci, cumque in spectaculo populi ursis ad deuorandum proiici. Cumque idem rex perfidus in ipso quoque spectaculo consedisset ad inspiciendam mortem episcopi, magna populi turba confluxit. Tunc episcopus deductus in medium est, atque ad eius mortem immanissimus ursus exquisitus, qui dum humana membra crudeliter carperet, saeui regis animum satiaret. Dimissus itaque ursus ex cauea est: qui accensus et concitus episcopum petiit, sed subito suae feritatis oblitus, deflexa ceruice, submissoque humiliter capite, lambere episcopi pedes coepit, ut patenter omnibus daretur intelligi quia erga illum uirum Dei et ferina corda essent hominum, et quasi humana bestiarum. Tunc populus qui ad spectaculum uenerat mortis, magno clamore uersus est in admirationem uenerationis. Tunc ad eius reuerentiam colendam rex ipse permotus est, quippe cum quo superno iudicio actum erat, ut qui Deum sequi prius in custodienda uita episcopi noluit, saltem ad mansuetudinem bestiam sequeretur. Cui rei hi qui tunc praesentes fuerunt adhuc nonnulli supersunt, eamque cum omni illic populo se uidisse testantur. De quo etiam uiro aliud quoque miraculum Venantio Lunensi episcopo narrante cognoui. In ea namque Populonii ecclesia cui praeerat sepulcrum sibi praeparauit. Sed cum Langobardorum gens in Italiam ueniens cuncta uastasset, ad Iluam insulam recessit. Qui ingruente aegritudine ad mortem ueniens, clericis suis sibique obsequentibus praecepit, dicens: In sepulcro meo quod mihi praeparaui Populonii me ponite. Cui illi cum dicerent: Corpus tuum illuc qualiter reducere possumus, qui a Langobardis teneri loca eadem, et ubique eos illic discurrere scimus? Ipse respondit: Reducite me securi, nolite metuere, sed festine sepelire me curate; mox autem ut sepultum fuerit corpus meum, ex eodem loco sub omni festinatione recedite. Defuncti igitur corpus imposuerunt naui; cumque Populonium tenderent, collecto in nubibus aere, immensa nimis pluuia erupit. Sed ut patesceret omnibus cuius uiri corpus nauis illa portaret, per illud maris spatium quod ab Ilua insula usque Populonium duodecim millibus distat, circa utraque nauis latera procellosa ualde pluuia descendit, et in nauem eamdem una pluuiae gutta non cecidit. Peruenerunt itaque ad locum clerici, et sepulturae tradiderunt corpus sacerdotis sui. Cuius praecepta seruantes, ad nauem sub festinatione reuersi sunt. Quam mox ut intrare potuerunt, in eumdem locum ubi uir Domini sepultus fuerat, Langobardorum dux crudelissimus Gummarith aduenit. Ex cuius aduentu uirum Dei habuisse spiritum prophetiae claruit, qui ministros suos a sepulturae suae loco sub festinatione discedere praecepit. [3,9] CAPUT XII. De Fulgentio Utriculanae ciuitatis episcopo. Hoc uero quod de diuisa pluuia factum narraui miraculum, etiam in alterius episcopi ueneratione monstratum est. Nam quidam clericus senex, qui adhuc superest, eidem rei praesto se fuisse testatur, dicens: Fulgentius episcopus qui Utriculensi Ecclesiae praeerat, regem crudelissimum Totilam infensum omnimodo habebat. Cumque ad easdem partes cum exercitu propinquasset, curae fuit episcopo per clericos suos xenia ei transmittere, eiusque furoris insaniam, si posset, muneribus mitigare. Quae ille ut uidit, protinus spreuit, atque iratus suis hominibus iussit ut eumdem episcopum sub omni asperitate constringerent, eumque eius examini seruarent. Quem dum feroces Gothi, ministri scilicet crudelitatis illius, tenuissent, circumdantes eum uno in loco stare praeceperunt, eique in terra circulum designauerunt, extra quem pedem tendere nullo modo auderet. Cumque uir Dei in sole nimio aestuaret, ab eisdem Gothis circumdatus, et designatione circuli inclusus, repentecoruscationes et tonitrua, et tanta uis pluuiae erupit, ut hi qui eum custodiendum acceperant, immensitatem pluuiae ferre non possent. Et dum magna nimis inundatio fieret, intra eamdem designationem circuli in qua uir Domini Fulgentius stetit, ne una quidem pluuiae gutta descendit. Quod dum regi crudelissimo nuntiatum esset, illa mens effera ad magnam eius reuerentiam uersa est, cuius poenam prius insatiabili furore sitiebat. Sic omnipotens Deus contra elatas carnalium mentes, potentiae suae miracula per despectos operatur; ut qui superbe contra praecepta ueritatis se eleuant, eorum ceruicem ueritas per humiles premat. [3,10] CAPUT XIII. De Herculano Perusinae ciuitatis episcopo. Nuper quoque Floridus uenerabilis uitae episcopus narrauit quoddam memorabile ualde miraculum, dicens: Vir sanctissimus Herculanus nutritor meus, Perusinae ciuitatis episcopus fuit, ex conuersatione monasterii ad sacerdotalis ordinis gratiam deductus. Totilae autem perfidi regis temporibus, eamdem urbem annis septem continuis Gothorum exercitus obsedit, ex qua multi ciuium fugerunt, qui famis periculum ferre non poterant. Anno uero septimo nondum finito, obsessam urbem Gothorum exercitus intrauit. Tunc comes qui eidem exercitui praeerat, ad regem Totilam nuntios misit, exquirens quid de episcopo uel populo fieri iuberet. Cui ille praecepit, dicens: Episcopo prius a uertice usque ad calcaneum corrigiam tolle, et tunc caput eius amputa; omnem uero populum qui illic inuentus est, gladio exstingue. Tunc idem comes uenerabilem uirum Herculanum episcopum super urbis murum deductum capite truncauit, eiusque cutem iam mortui a uertice usque ad calcaneum incidit, ut ex eius corpore corrigia sublata uideretur. Moxque corpus illius extra murum proiecit. Tunc quidam, humanitatis pietate compulsi, abscissum caput ceruici apponentes, cum uno paruulo infante, qui illic exstinctus inuentus est iuxta murum, corpus episcopi sepulturae tradiderunt. Cumque post eamdem caedem die quadragesimo rex Totila iussisset ut ciues urbis illius qui quolibet dispersi essent ad eam sine aliqua trepidatione remearent, hi qui prius famem fugerant, uiuendi licentia accepta reuersi sunt. Sed, cuius uitae eorum episcopus fuerat memores, ubi sepultum esset corpus illius quaesierunt, ut hoc iuxta honorem debitum in Ecclesia beati Petri apostoli humarent. Cumque itum esset ad sepulcrum, effossa terra, inuenerunt corpus pueri pariter humati, utpote iam die quadragesimo, tabe corruptum, et uermibus plenum; corpus uero episcopi ac si die eodem esset sepultum. Et quod est adhuc magna admiratione uenerandum, quia ita caput eius unitum fuerat corpori, ac si nequaquam fuisset abscissum, sic uidelicet, ut nulla uestigia sectionis apparerent. Cumque hoc et in terga uerterent, exquirentes si quod signum uel de alia monstrari incisione potuisset, ita sanum atque intemeratum omne corpus in uentum est, ac si nulla hoc incisio ferri tetigisset. PETRVS. Quis non obstupescat talia signa mortuorum, quae fiunt pro exercitatione uiuentium? [3,11] CAPUT XIV. De Isaac seruo Dei. Prioribus quoque Gothorum temporibus fuit iuxta Spoletanam urbem uir uitae uenerabilis Isaac nomine, qui usque ad extrema pene Gothorum tempora peruenit, quem nostrorum multi nouerunt, et maxime sacra uirgo Gregoria, quae nunc in hac Romana urbe iuxta Ecclesiam beatae Mariae semper uirginis habitat. Quae dum adolescentiae suae tempore constitutis iam nuptiis in ecclesiam fugisset, et sanctimonialis uitae conuersationem quaereret, ab eodem uiro defensa, atque ad eum quem desiderabat habitum, Domino protegente, perducta est. Quae quia sponsum fugit in terra, habere sponsum meruit in coelo. Multa autem de eodem uiro, narrante uenerabili Patre Eleutherio, agnoui, qui et hunc familiariter nouerat, et eius uerbis uita fidem praebebat. Hic itaque uenerabilis Isaac ortus ex Italia non fuit, sed ea illius norro miracula quae conuersatus in Italia fecit. Cum primum de Syriae partibus ad Spoletanam urbem uenisset, ingressus ecclesiam a custodibus petiit ut sibi quantum uellet licentia concederetur orandi, eumque horis secretioribus egredi non urgerent. Qui mox ad orandum stetit, diemque totum peregit in oratione, cui sequentem continuauit et noctem. Secundo etiam die, cum nocte subsequenti indefessus in precibus perstitit, diem quoque tertium in oratione coniunxit. Cumque hoc unus ex custodibus superbiae spiritu inflatus cerneret, unde proficere debuit, inde ad defectus damna peruenit. Nam hunc simulatorem dicere, et uerbo rustico coepit impostorem clamare, qui se tribus diebus et noctibus orare ante oculos hominum demonstraret. Qui protinus currens, uirum Dei alapa percussit, ut, quasi religiosae uitae simulator, de ecclesia cum contumelia exiret. Sed hunc repente ultor spiritus inuasit, et ad uiri Dei uestigia strauit, ac per os illius clamare coepit: Isaac me eiicit. Vir quippe peregrinus quo censeretur nomine nesciebatur, sed eius nomen ille spiritus prodidit, qui se ab illo posse eiici clamauit. Mox autem super uexati corpus uir Dei incubuit, et malignus spiritus qui eum inuaserat abscessit. In tota urbe tunc statim quid in ecclesia factum fuisset innotuit. Currere uiri et feminae nobiles atque ignobiles pariter coeperunt, certatimque eum in suis rapere domibus conabantur. Alii ad construendum monasterium praedia, alii pecunias, alii subsidia quaeque poterant, offerre uiro Dei suppliciter uolebant. Sed seruus omnipotentis Domini horum nihil accipiens, egressus urbem non longe desertum locum reperit, ibique sibi humile habitaculum construxit. Ad quem dum multi pergunt, exemplo illius aeternae uitae accendi desiderio coeperunt, atque sub eius magisterio in omnipotentis se Domini seruitium dederunt. Cumque ei crebro discipuli humiliter imminerent, ut pro usu monasterii possessiones quae offerebantur acciperet, ille sollicitus suae paupertatis custos fortem sententiam tenebat, dicens: Monachus qui in terra possessionem quaerit monachus non est. Sic quippe metuebat paupertatis suae securitatem perdere, sicut auari diuites solent perituras diuitias custodire. Ibi itaque prophetiae spiritu magnisque miraculis cunctis longe lateque habitantibus uita eius inclaruit. Nam die quadam ad uesperum in hortum monasterii fecit iactari ferramenta, quae usitato nos nomine uangas uocamus. Dixit itaque discipulis suis: Tot uangas in hortum proiicite, et citius redite. Nocte uero eadem dum ex more cum fratribus ad exhibendas laudes Domino surrexisset, praecepit, dicens: Ite et operariis nostris pulmentum coquite, ut mane primo paratum sit. Facto autem mane, fecit deferri pulmentum quod parari iusserat, atque hortum cum fratribus ingressus, quot uangas iactari praeceperat, tot in eo laborantes operarios inuenit. Ingressi quippe fures fuerant, sed mutata mente per spiritum apprehenderunt uangas quas inuenerunt, et ab ea hora qua ingressi sunt, quousque uir Domini ad eos ueniret, cuncta horti illius spatia quae inculta fuerant coluerunt. Quibus uir Domini mox ut ingressus est, ait: Gaudete, fratres, multum laborastis, iam quiescite. Quibus illico alimenta quae detulerat praebuit, eosque post tanti laboris fatigationem refecit. Sufficienter autem refectis ait: Nolite malum facere, sed quoties de horto aliquid uultis, ad horti aditum uenite, tranquille petite, cum benedictione percipite, et a furti prauitate cessate. Quos statim collectis oleribus onustari fecit. Actumque est ut qui ad hortum nocituri uenerant cum laboris sui praemio et repleti ab eo et innocui redirent. Alio quoque tempore accesserunt ad eum peregrini quidam misericordiam postulantes, scissis uestibus, pannis obsiti, ita ut pene nudi uiderentur. Cumque hunc uestimenta peterent, eorum uerba uir Domini tacitus audiuit; qui unum ex discipulis suis protinus silenter uocauit, eique praecepit, dicens: Vade, atque in illa silua in loco tali cauam arborem require; et uestimenta quae in ea inueneris defer. Cumque discipulus abiisset, arborem sicut fuerat iussum requisiuit, uestimenta reperit, et latenter detulit magistro. Quae uir Dei suscipiens, peregrinis nudis atque petentibus ostendit et praebuit, dicens: Venite, quia nudi estis, ecce tollite, et uestite uos. Haec illi intuentes, recognouerunt quae posuerant, magnoque pudore consternati sunt; et qui fraudulenter uestimenta quaerebant aliena, confusi receperunt sua. Alio quoque tempore quidam se eius orationibus commendans, sportas duas plenas alimentis ei per puerum transmisit, quarum unam idem puer subripuit, atque in itinere abscondit: unam uero ad Dei hominem detulit, et petitionem illius qui se ei per xenium commendauerat enarrauit. Quam uir Domini benigne suscipiens, eumdem puerum admonuit, dicens: Gratias agimus, sed uide, sportam quam in itinere posuisti ne incaute tangere praesumas, quia in eam serpens ingressus est. Esto ergo sollicitus, ne si tollere incaute uolueris, a serpente feriaris. Quibus uerbis puer ualde confusus, exsultauit quidem quod mortem euaserit, sed tristis ad modicum factus est, quia quamuis salubrem poenam, tamen pertulit uerecundiam suam. Qui reuersus ad sportam, caute ac sollicite attendit, sed eam iam, sicut uir Dei praedixerat, serpens tenebat. Hic itaque cum uirtute abstinentiae, contemptu rerum transeuntium, prophetiae spiritu, orationis intentione esset incomparabiliter praeditus, unum erat quod in eo reprehensibile esse uidebatur, quod nonnunquam tanta ei laetitia inerat, ut illis tot uirtutibus nisi sciretur esse plenus, nullo modo crederetur. PETRVS. Quidnam, quaeso te, hoc esse dicimus? Sponte sibi laetitiae frena laxabat, an tot uirtutibus pollens, aliquando ad praesens gaudium etiam renitens eius animus trahebatur? GRGORIVS. Magna est, Petre, omnipotentis Dei dispensatio, et plerumque contingit ut quibus maiora bona praestat, quaedam minora non tribuat, ut semper eorum animus habeat unde se ipse reprehendat; quatenus dum appetunt perfecti esse, nec possunt, et laborant in hoc quod non acceperunt, nec tamen laborando praeualent, in his quae accepta habent se minime extollant, sed discant quia ex semetipsis maiora bona non habent, qui in semetipsis uincere parua uitia atque extrema non possunt. Hinc est enim quod perducto Dominus ad terram repromissionis populo, cunctos fortes atque praepotentes aduersarios eius exstinguens, Philisthaeos atque Chananaeos diutius reseruauit, ut, sicut scriptum est, in eis experiretur Israel ; quia nonnunquam, ut dictum est, eis etiam quibus magna dona tribuit, parua quaedam reprehensibilia relinquit, ut semper habeant contra quod bellum gerant, et deuictis magnis hostibus mentem non erigant, quando eos adhuc aduersarii etiam minimi fatigant. Fit itaque ut miro modo una eademque mens et uirtute polleat, et ex infirmitate lassescat, quatenus et ex parte constructa sit, et ex parte se conspiciat esse destructam, ut per bonum quod quaerit, et habere non ualet, illud seruet humiliter quod habet. Sed quid mirum quod hoc de homine dicimus, quando illa superna regio in ciuibus suis ex parte damna pertulit, et ex parte fortiter stetit, ut electi angelorum spiritus dum alios per superbiam cecidisse conspicerent, ipsi tanto robustius quanto humilius starent? Illi ergo regioni sua etiam detrimenta profecerunt, quae ad aeternitatis statum ex parte suae destructionis est solidius instructa. Sic ergo et in unaquaque anima agitur, ut in humilitatis custodiam aliquando ad lucra maxima ex minimo damno seruetur. PETRVS. Placet quod dicis. [3,12] CAPUT XV. De Eutychio et Florentio seruis Dei. GREGORIUS. Neque hoc sileam quod ex regione eadem uenerabilis uiri Sanctuli presbyteri narratione cognoui; de cuius uerbis ipse non dubitas, quia eius uitam fidemque minime ignoras. Eodem quoque tempore in Nursiae prouinciae partibus duo uiri in uita atque habitu sanctae conuersationis habitabant, quorum unus Eutychius, alter uero Florentius dicebatur. Sed idem Eutychius in spirituali zelo atque in feruore uirtutis excreuerat, multorumque animas ad Deum perducere exhortando satagebat; Florentius uero simplicitati atque orationi deditam ducebat uitam. Non longe autem erat monasterium, quod rectoris sui morte erat destitutum, ex quo sibi monachi eumdem Eutychium praeesse uoluerunt. Qui eorum precibus acquiescens, multis annis monasterium rexit, discipulorumque animas in studio sanctae conuersationis exercuit. Ac ne oratorium in quo prius habitauerat solum remanere potuisset, illic uenerabilem uirum Florentium reliquit. In quo dum solus habitaret, die quadam sese in orationem prostrauit, atque ab omnipotenti Domino petiit ut ei illic ad habitandum aliquod solatium donare dignaretur. Qui mox ut impleuit orationem, oratorium egressus, ante fores ursum reperit stantem. Qui dum ad terram caput deprimeret, nihilque feritatis in suis motibus demonstraret, aperte dabat intelligi quod ad uiri Dei obsequium uenisset, quod uir quoque Domini protinus agnouit. Et quia in eadem cella quatuor uel quinque pecudes remanserant, quas omnino deerat qui pasceret et custodiret, eidem urso praecepit, dicens: Vade, atque oues has ad pastum eiice, ad horam uero sextam reuertere. Coepit itaque hoc indesinenter agere. Iniungebatur urso cura pastoralis, et quas manducare consueuerat, pascebat oues bestia ieiuna. Cum uir Domini ieiunare uoluisset, ad nonam horam praecipiebat urso cum ouibus reuerti; cum uero noluisset, ad sextam. Atque ita in omnibus mandato uiri Dei obtemperabat ursus, ut neque ad sextam iussus, rediret ad nonam, neque ad nonam iussus, rediret ad sextam. Cumque diu hoc ageretur, coepit in loco eodem tantae uirtutis fama longe lateque crebrescere. Sed quia antiquus hostis unde bonos cernit enitescere ad gloriam, inde peruersos per inuidiam rapit ad poenam, quatuor uiri ex discipulis uenerabilis Eutychii uehementer inuidentes quod eorum magister signa non faceret, et is qui solus ab eo relictus fuerat, tanto hoc miraculo clarus appareret, eumdem ursum insidiantes occiderunt. Cumque hora qua iussus fuerat non rediret, uir Dei Florentius suspectus est redditus, quem usque ad horam uesperi exspectans, affligi coepit, quod is quem ex simplicitate multa fratrem uocare consueuerat ursus minime reuerteretur. Die uero altera perrexit ad agrum, ursum pariter ouesque quaesiturus; quem occisum reperit. Sed sollicite inquirens, citius a quibus fuerat occisus inuenit. Tunc sese in lamentis dedit, Fratrum malitiam magis quam ursi mortem deplorans. Quem uenerandus uir Eutychius ad se deductum consolari studuit; sed idem uir Domini, coram eo doloris magni stimulis accensus, imprecatus est, dicens: Spero in omnipotenti Deo, quia in hac uita ante oculos omnium ex sua malitia uindictam recipiant qui nihil se laedentem ursum meum occiderunt. Cuius uocem protinus ultio diuina secuta est. Nam quatuor monachi qui eumdem ursum occiderant statim elephantino morbo percussi sunt, ut membris putrescentibus interirent. Quod factum uir Dei Florentius uehementer expauit, seque ita fratribus maledixisse pertimuit. Omni enim uitae suae tempore flebat quia exauditus fuerat, se crudelem, se in eorum morte clamabat homicidam. Quod idcirco omnipotentem Dominum fecisse credimus, ne uir mirae simplicitatis, quantolibet dolore commotus, intorquere ultra praesumeret iaculum maledictionis. PETRVS. Nunquidnam ualde graue esse credimus, si fortasse cuilibet exagitanti iracundia maledicamus? GRGORIVS. De hoc peccato cur me percunctaris an graue sit, cum Paulus dicat: Neque maledici regnum Dei possidebunt ? Pensa itaque quam grauis culpa est, quae separat a regno uitae. PETRVS. Quid si homo non fortasse ex malitia, sed ex linguae incuria, maledictionis uerbum iaculatur in proximum? GRGORIVS. Si apud districtum iudicem, Petre, otiosus sermo reprehenditur, quanto magis et noxius? Pensa ergo quantum sit damnabilis, qui a malitia non uacat, si et ille sermo poenalis est, qui a bonitate utilitatis uacat. PETRVS. Assentio. GRGORIVS. Idem uir Dei egit aliud, quod sileri non debeat. Cum enim magna eius opinio longe lateque crebresceret, quidam diaconus longe positus ad eum pergere studuit, ut eius se orationibus commendaret. Qui ad eius cellulam ueniens, omnem locum per circuitum inuenit innumeris serpentibus plenum. Cumque uehementer expauisset, clamauit, dicens: Serue Dei, ora. Erat autem tunc mira serenitas. Egressus uero Florentius, ad coelum oculos et palmas tetendit, ut illam pestem, sicut sciret Dominus, auferret. Ad cuius uocem subito coelum intonuit, atque idem tonitrus omnes illos, qui eumdem locum occupauerant, serpentes interemit. Quos cum uir Dei Florentius interemptos aspiceret, dixit: Ecce illos occidisti, Domine, quis eos hinc leuat? Moxque ad eius uocem tantae aues uenerunt, quanti serpentes occisi fuerant: quae asportantes singulos, et longius proiicientes, locum habitationis illius mundum a serpentibus omnimodo reddiderunt. PETRVS. Quid uirtutis, quid fuisse meriti dicimus, quod eius ori tantum factus est proximus omnipotens Deus? GRGORIVS. Apud omnipotentis Dei singularem munditiam, atque eius simplicem naturam multum, Petre, humani cordis munditia atque simplicitas ualet. Hoc ipsum namque quod eius famuli a terrenis actionibus segregati, otiosa loqui nesciunt, et mentem per uerba spargere atque inquinare deuitant, auctoris sui prae caeteris exauditionem impetrant. Cui in quantum est possibile, ipsa puritate ac simplicitate cogitationis, quasi ex quadam iam similitudine concordant. Nos autem turbis popularibus admisti, dum frequenter otiosa, nonnunquam uero etiam grauiter noxia loquimur, os nostrum omnipotenti Deo tanto longinquum fit, quanto huic mundo proximum. Multum quippe deorsum ducimur, dum locutione continua saecularibus admiscemur. Quod bene Isaias postquam regem Dominum exercituum uidit, in semetipso reprehendit, et poenituit, dicens: Vae mihi, quia tacui, quia uir pollutus labiis ego sum. Qui cur polluta labia haberet, aperuit, cum subiunxit: In medio populi polluta labia habentis ego habito. Pollutionem namque labiorum habere se doluit; sed unde hanc contraxerit, indicauit, cum in medio populi polluta labia habentis se habitare perhibuit. Valde enim difficile est ut lingua saecularium mentem non inquinet quam tangit, quia dum plerumque eis ad quaedam loquenda condescendimus, paulisper assueti, hanc ipsam locutionem quae nobis indigna est etiam delectabiliter tenemus, ut ex ea iam redire non libeat, ad quam uelut ex condescensione ducti uenimus inuiti. Sicque fit ut ab otiosis ad noxia, a leuibus ad grauiora uerba ueniamus; et os nostrum ab omnipotenti Domino tanto iam minus exaudiatur in prece, quanto amplius inquinatur stulta locutione, quia sicut scriptum est: Qui auertit aurem suam ne audiat legem, oratio eius erit exsecrabilis. Quid ergo mirum si postulantes tarde a Domino audimur, qui praecipientem Dominum aut tarde aut nullo modo audimus? Et quid mirum si Florentius in prece sua citius est auditus, qui in praeceptis suis Dominum citius audiuit? PETRVS. Nihil est quod responderi ualeat apertae rationi. GRGORIVS. Eutychius uero, qui praedicti Florentii in uia Domino socius fuerat, magnus post mortem claruit in uirtute signorum. Nam cum multa ciues urbis illius de eo soleant narrare miracula, illud tamen est praecipuum, quod usque ad haec Langobardorum tempora omnipotens Deus per uestimentum illius assidue dignabatur operari. Nam quoties pluuia deerat, et aestu nimio terram longa siccitas exurebat, collecti in unum ciues urbis illius, eius tunicam leuare atque in conspectu Domini cum precibus offerre consueuerant. Cum qua, dum per agros pergerent exorantes, repente pluuia tribuebatur, quae plene terram satiare potuisset. Ex qua re patuit, eius anima quid uirtutis intus, quid meriti haberet, cuius foris ostensa uestis iram Conditoris auerteret. [3,13] CAPUT XVI. De Martino monacho de monte Marsico. Nuper quoque in parte Campaniae uir ualde uenerabilis Martinus nomine in monte Marsico solitariam uitam duxit, multisque annis in specu angustissimo inclusus fuit, quem multi ex nostris nouerunt, eiusque actibus praesentes exstiterunt. De quo multa ipse et beatae memoriae papa Pelagio decessore meo, et aliis religiosissimis uiris narrantibus agnoui. Cuius hoc miraculum primum fuit, quod mox ut se in praedicti montis foramine contulit, ex petra eadem, quae in semetipsa concaua angustum specum fecerat, aquae stilla prorupit, quae Martino Dei famulo in usu quotidiano sufficeret, et nec plus adesset, nec necessitati deesset. Qua in re ostendit omnipotens Deus quantam sui famuli curam gereret, cui uetusto miraculo potum in solitudine ex petrae duritia ministraret. Sed antiquus hostis humani generis, eius uiribus inuidens, hunc usitata arte pellere ex eo specu molitus est. Nam amicam sibi bestiam, serpentem scilicet, ingressus, hunc ab eadem habitatione eiicere facto terrore conatus est. Coepit etenim serpens in speluncam uenire solus cum solo, eoque orante se ante illum sternere, et cum cubante pariter cubare. Sed uir sanctus omnino imperterritus, eius ori manum uel pedem extendebat, dicens: Si licentiam accepisti ut ferias, ego non prohibeo. Cumque hoc continue per triennium gereretur, die quadam antiquus hostis tanta hac eius fortitudine uictus infremuit, seque per deuexum montis latus in praecipitium serpens dedit, omniaque arbusta loci illius flamma ex se exeunte concremauit. Qui in eo quod montis latus omne combussit, cogente omnipotente Deo, monstrare compulsus est, quantae uirtutis fuerat, per quem uictus abscedebat. Perpende, quaeso, iste uir Domini in quo mentis uertice stetit, qui cum serpente per triennium iacuit securus. PETRVS. Auditu paueo. GRGORIVS. Vir iste uitae uenerabilis, inclusionis suae tempore primo, decreuerat ut ultra mulierem non uideret, non quia aspernabatur sexum, sed ex contemplata specie tentationis incurrere metuebat uitium. Quod quaedam mulier audiens, audacter ascendit montem, atque ad eius specum impudenter prorupit. At ille paulo longius intuens, et uenientis ad se muliebria indumenta conspiciens, sese in orationem dedit, in terram faciem depressit, et eo usque prostratus iacuit, quo impudens mulier a fenestra cellulae illius fatigata recederet. Quae die eodem, mox ut de monte descendit, uitam finiuit, ut ex mortis eius sententia daretur intelligi quia ualde omnipotenti Deo displicuit, quod eius famulum ausu improbo contristauit. Alio quoque tempore dum multi ad hunc religiosa deuotione concurrerent, atque arcta esset semita quae in deuexo montis latere ad eius cellulam properantes ducebat, puer paruulus, incaute gradiens, ex eodem monte cecidit, et usque ad uallem corruit, quae, sub monte eodem sita, quasi in profundo conspicitur. In loco quippe eodem tanta mons ipse altitudine excreuit, ut arbusta ingentia, quae ex eadem ualle prodeunt, ex monte aspicientibus quasi fruteta esse uideantur. Perturbati itaque sunt cuncti qui ueniebant, summaque cura quaesitum est sicubi corpus elapsi pueri potuisset inueniri. Quis enim aliud nisi exstinctum crederet? quis uel corpus ad terram integrum peruenisse suspicaretur, dum interpositis ubique scopulis in partes discerpi potuisset? Sed requisitus puer in ualle inuentus est non solum uiuus, sed etiam incolumis. Tunc cunctis patenter innotuit quod ideo laedi non potuit, quia hunc in casu suo Martini oratio portauit. In specu uero illius magna desuper rupes eminebat, quae cum ex parte exigua monti uideretur affixa, Martini cellae prominens, casum suum quotidie, et illius interitum ruitura minabatur. Ad hanc Mascator illustris uiri Armentarii nepos, cum magna rusticorum multitudine ueniens, precabatur ut uir Dei de specu eodem dignaretur exire, quatenus ipse ruituram rupem ex monte potuisset euellere, atque in specu suo Dei famulus iam securus habitaret. Cumque hoc uir Dei nequaquam acquiesceret, ei quod posset ut faceret praecepit, et ipse in cellae suae remotiori se parte contulit. Si tamen ingens moles rueret, dubium non erat quod simul et specum destrueret, et Martinum necaret. Itaque dum ea quae uenerat multitudo conaretur, si posset, sine periculo uiri Dei, ingens illud, quod desuper incubuerat, saxum leuare, cunctis uidentibus, repente res ualde admirabilis contigit, quia moles ipsa quam conabantur euellere, subito ab eisdem laborantibus euulsa, ne speluncae Martini tectum tangeret, saltum dedit, et quasi serui Dei laesionem fugiens, longius cecidit. Quod ad iussum omnipotentis Dei angelico ministerio actum intelligit, qui diuina prouidentia disponi omnia fideliter credit. Hic cum primum se in eumdem montem contulit, necdum clauso specu habitans, catena sibi ferrea pedem ligauit, eamque saxo ex parte altera affixit, ne ei ultra liceret progredi, quam catenae eiusdem quantitas tendebatur. Quod uir uitae uenerabilis Benedictus audiens, cuius superius memoriam feci, ei per discipulum suum mandare curauit: Si seruus Dei es, non teneat te catena ferri, sed catena Christi. Ad quam uocem Martinus protinus eamdem compedem soluit, sed nunquam postmodum solutum tetendit pedem ultra locum quo ligatum hunc tendere consueuerat, atque in tanto se spatio sine catena coercuit, in quanto et antea ligatis mansit. Qui dum se postmodum in eiusdem loci specu conclusisset, coepit etiam discipulos habere, qui ab eius specu seorsum habitantes, ad usum uitae aquam de puteo haurire consueuerant. Sed funis in quo ad hauriendum aquam situla dependebat crebro rumpebatur. Unde factum est ut eamdem catenam quam ex pede suo uir Domini soluerat eius discipuli peterent, eamque funi adiungerent, atque in illa situlam ligarent. Ex quo iam tempore contigit ut idem funis et quotidie tingeretur aqua, et nullo modo rumperetur. Quia enim catenam uiri Dei funis ille contigit, ipse quoque ad tolerandam aquam, ferri in se fortitudinem traxit. PETRVS. Facta haec placent, quia mira; et multum, quia recentia. [3,14] CAPUT XVII. De monacho ex monte Argentario, qui mortuum suscitauit. GREGORIUS. Nostris modo temporibus quidam uir, Quadragesimus nomine, Buxentinae Ecclesiae subdiaconus fuit qui ouium suarum gregem pascere in eiusdem Aureliae partibus solebat. Cuius ualde ueracis uiri narratione res mira innotuit, quae secreto fuerat gesta. Is namque, ut praediximus, dum gregis sui in Aurelia curam gereret, in diebus eiusdem uir fuit e monte, qui Argentarius uocatur, uenerabilis uitae, qui habitum monachi, quem praetendebat specie, moribus explebat. Hic itaque ad Ecclesiam beati Petri apostolorum principis ab eodem monte Argentario annis singulis uenire consueuerat, atque ad hunc, quem praedixi, Quadragesimum subdiaconum, sicut ipse narrauit, hospitalitatis gratia declinabat. Quadam uero die, dum eius hospitium, quod non longe ab Ecclesia aberat, intrasset, cuiusdam pauperculae mulieris maritus iuxta defunctus est: quem ex more lotum, uestimentis indutum, et sabano constrictum, superueniente uespere, sepelire nequiuerunt. Igitur iuxta defuncti corpus uiduata mulier sedit, quae in magnis fletibus noctem ducens, continuis lamentorum uocibus satisfaciebat dolori. Cumque hoc diutius fieret et flere mulier nullo modo cessaret, uir Dei, qui receptus hospitio fuerat, Quadragesimo subdiacono compunctus ait: Dolori huius mulieris anima mea compatitur; rogo, surge, et oremus. Perrexerunt igitur utrique ad uicinam ecclesiam, seseque pariter in orationem dederunt. Cumque diutius orassent, complere orationem Quadragesimum subdiaconum seruus Dei petiit. Qua completa ab altaris crepidine puluerem collegit, atque cum eodem Quadragesimo ad defuncti corpus accessit, seseque ibidem in orationem dedit. Cumque diutius orasset, iam non, sicut prius fecerat, orationem compleri per subdiaconum uoluit, sed ipse benedictionem dedit, statimque surrexit. Et quia manu dextera collectum puluerem gestabat, sinistra pallium quo facies defuncti uelabatur abstulit. Quod cum mulier fieri cerneret, contradicere uehementer coepit et mirari quid uellet facere. Ablato itaque pallio, diu eo quem collegerat puluere defuncti faciem fricauit. Qui cum diutius fricaretur, recepit animam, oscitauit, oculos aperuit, seseque eleuans resedit, quid erga se ageretur miratus est, ac si de grauissimo somno fuisset excitatus. Quod cum mulier lamentis fatigata conspiceret, coepit ex gaudio magis flere, et uoces amplius edere. Quam uir Domini modesta prohibitione compescuit, dicens. Tace, tace; sed si quis uos requisiuerit qualiter factum sit, hoc solummodo dicite: quia Dominus Iesus Christus opera sua fecit. Dixit hoc, atque ab eius hospitio exiuit, Quadragesimum subdiaconum protinus reliquit, et in loco eodem ultra non apparuit. Temporalem namque honorem fugiens, egit ut ab his a quibus uisus in tanta uirtute fuerat nunquam iam in hac uita uideretur. PETRVS. Quid alii sentiant ignoro: ego autem cunctis miraculis hoc potius existimo esse miraculum, quod ad uitam mortui redeunt, eorumque animae ad carnem ex occulto reuocantur. GRGORIVS. Si uisibilia attendimus, ita necesse est ut credamus; si uero inuisibilia pensamus, nimirum constat, quia maius est miraculum praedicationis uerbo atque orationis solatio peccatorem conuertere, quam carne mortuum resuscitare. In isto enim resuscitatur caro iterum moritura, in illo uero anima in aeternum uictura. Cum enim propono duos, in quo horum existimas maiori factum uirtute miraculum? Lazarum quippe, quem iam fidelem credimus fuisse, carne Dominus suscitauit (Ioan. XI) ; Saulum uero resuscitauit in mente. Et quidem post resurrectionem carnis de Lazari uirtutibus tacetur. Nam post resurrectionem animae, capere nostra infirmitas non ualet quanta in sacro eloquio de Pauli uirtutibus dicuntur: quod illius praedicatione crudelissimae cogitationes ad pietatis mollia conuersae sunt uiscera; quod mori cupit pro fratribus, in quorum prius morte gaudebat; quod, plenus omnis scripturae scientia, nil se scire iudicat, nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum ; quod pro Christo uirgis libenter caeditur, quem gladiis insequebatur; quod Apostolatus honore sublimis est, sed tamen sponte fit paruulus in medio discipulorum; quod ad coeli tertii secreta ducitur, et tamen mentis oculum per compassionem reflectit ad disponendum cubile coniugatorum, dicens: Uxori uir debitum reddat, similiter et uxor uiro, quod admiscetur in contemplatione coetibus angelorum, et tamen non aspernatur cogitare atque disponere facta carnalium; quod gaudet in infirmitatibus, sibique in contumeliis placet ; quod ei uiuere Christus est, et mori lucrum ; quod totum iam extra carnem est, hoc ipsum quod uiuit in carne. Ecce qualiter uiuit, qui ab inferno mentis ad uitam pietatis rediit. Minus est ergo quempiam in carne suscitari, nisi forte per uiuificationem carnis ad uitam reducatur mentis; ut ei hoc agatur per exterius miraculum, quatenus conuersus interius uiuificetur. PETRVS. Valde infra credidi hoc, quod modo quam sit incomparabiliter superius agnoui. Sed, quaeso, coepta prosequere, ut dum tempus uacat, sine aedificatione hora non transeat. [3,15] CAPUT XVIII. De Benedicto monacho. GREGORIUS. Frater quidam mecum est in monasterio conuersatus, in Scriptura sacra studiosissimus, qui me aetate praeibat, et ex multis quae nesciebam, me aedificare consueuerat. Huius itaque narratione didici quod fuit quidam in Campaniae partibus intra quadragesimum Romanae urbis miliarium nomine Benedictus; et quidem aetate iuuenis, sed moribus grandaeuus, et in sanctae conuersationis regula se fortiter stringens. Quem Totilae regis tempore cum Gothi reperissent, hunc incendere cum sua cella moliti sunt. Ignem namque supposuerunt, sed in circuitu arserunt omnia, cella uero illius igne comburi non potuit. Quod uidentes Gothi, magisque saeuientes, atque hunc ex suo habitaculo trahentes, non longe aspexerunt succensum clibanum, qui coquendis panibus parabatur, eumque in illo proiecerunt, clibanumque clauserunt. Sed die altero ita illaesus inuentus est, ut non solum eius caro ab ignibus, sed neque extrema ullo modo uestimenta cremarentur. PETRVS. Antiquum trium puerorum miraculum audio, qui proiecti in ignibus laesi non sunt. GRGORIVS. Illud, ut opinor, miraculum ex parte aliqua dissimiliter gestum est. Tunc quippe tres pueri ligatis pedibus ac manibus in ignem proiecti sunt, quos die altera rex requirens, in camino illaesis uestibus deambulantes reperit. Ex qua re colligitur quia ignis in quo iactati fuerant, qui eorum uestimenta non contigit, eorum uincula consumpsit, ut uno eodemque tempore in obsequio iustorum et haberet flamma uirtutem suam ad solatium, et non haberet ad tormentum. [3,16] CAPUT XIX. De Ecclesia beati Zenonis martyris Veronae, in qua aquae ultra portam apertam inundantes minime intrauerunt. Huic tam antiquo miraculo, diebus nostris res similis e contrario euenit elemento. Nam nuper Ioannes tribunus relatione sua me docuit, quod Pronulphus comes, cum illic adesset, se cum rege Autharico eo tempore in loco eodem ubi mira res contigit adfuisse, eamque se cognouisse testatus est. Praedictus etenim tribunus narrauit, dicens: quia ante hoc fere quinquennium, quando apud hanc Romanam urbem alueum suum Tiberis egressus est, tantum crescens, ut eius unda super muros urbis influeret, atque inde in ea iam maximas regiones occuparet, apud Veronensem urbem fluuius Athesis excrescens, ad beati Zenonis martyris atque pontificis ecclesiam uenit. Cuius ecclesiae dum essent ianuae apertae, aqua in eam minime intrauit. Quae paulisper crescens, usque ad fenestras ecclesiae, quae erant tectis proximae, peruenit; sicque stans aqua ecclesiae ianuam clausit, ac si illud elementum liquidum in soliditatem parietis fuisset mutatum. Cumque essent multi inuenti interius, sed et aquarum multitudine omni ecclesia circumdata, qua possent egredi non haberent, ibique se siti ac fame deficere formidarent, ad ecclesiae ianuam ueniebant, ad bibendum hauriebant aquam, quae, ut praedixi, usque ad fenestras excreuerat, et tamen intra ecclesiam nullo modo diffluebat. Hauriri itaque ut aqua poterat, sed diffluere ut aqua non poterat. Stans autem ante ianuam ad ostendendum cunctis meritum martyris ut aqua erat ad adiutorium, et quasi aqua non erat ad inuadendum locum. Quod ego antiquo antedicti ignis miraculo uere praedixi non fuisse dissimile, qui trium puerorum et uestimenta non contigit, et uincula incendit. PETRVS. Mira sunt ualde sanctorum facta quae narras, et praesenti infirmitati hominum uehementer stupenda. Sed quia tantos nuper in Italia fuisse audio admirandae uirtutis uiros, nosse uelim si nullas eos contigit antiqui hostis insidias pertulisse, an ex insidiis profecisse. GRGORIVS. Sine labore certaminis non est palma uictoriae. Unde ergo uictores sunt, nisi quod contra antiqui hostis insidias decertauerunt? Malignus quippe spiritus cogitationi, locutioni, atque operi nostro semper insistit, si fortasse quid inueniat unde apud examen aeterni iudicis accusator existat. Vis etenim nosse quomodo ad decipiendum semper assistat? [3,17] CAPUT XX. De Stephano presbytero prouinciae Valeriae, cui diabolus caligas e tibiis traxit. Quidam qui nunc nobiscum sunt rem quam narro testantur. Vir uitae uenerabilis, Stephanus nomine, Valeriae prouinciae presbyter fuit, huius nostri Bonifacii diaconi atque dispensatoris Ecclesiae agnatione proximus. Qui quadam die de itinere domum regressus, mancipio suo negligenter loquens praecepit, dicens: Veni, diabole, discalcea me. Ad cuius uocem mox coeperunt se caligarum corrigiae in summa uelocitate dissoluere, ut aperte constaret quod ei ipse qui nominatus fuerat ad extrahendas diabolus caligas obedisset. Quod mox ut presbyter uidit, uehementer expauit, magnisque uocibus clamare coepit, dicens: Recede, miser, recede; non enim tibi, sed mancipio meo locutus sum. Ad cuius uocem protinus recessit, et ita ut inuentae sunt, magna iam ex parte dissolutae, corrigiae remanserunt. Qua in re colligi potest, antiquus hostis, qui iam praesto est factis corporalibus, quam nimiis insidiis nostris cogitationibus insistat. PETRVS. Laboriosum est ualde atque terribile contra inimici insidias semper intendere, et continue quasi in acie stare. GRGORIVS. Laboriosum non erit, si custodiam nostram non nobis, sed gratiae supernae tribuimus; ita tamen, ut et ipsi, quantum possumus, sub eius protectione uigitemus. Si autem antiquus hostis a mente coeperit expelli, ex diuina largitate plerumque agitur, ut non solum iam timeri non debeat, sed ipse etiam bene uiuentium uirtute terreatur. [3,18] CAPUT XXI. De puella conuersa, cuius solo imperio homo est a daemone liberatus. Rei namque quam narro, uir sanctissimus Eleutherius senex Pater, cuius memoriam superius feci, testis exstitit, mihique hoc intimare curauit: quod in Spoletana urbe puella quaedam iam nubilis cuiusdam primarii filia, coelestis uitae desiderio exarsit, eique pater ad uiam uitae resistere conatus est; sed contempto patre, conuersationis sanctae habitum suscepit. Qua ex re factum est ut eam Pater suae substantiae exhaeredem faceret, nihilque ei aliud nisi sex uncias unius possessiunculae largiretur. Eius uero exemplo prouocatae coeperunt apud eam multae nobilioris generis puellae conuerti, atque omnipotenti Domino dedicata uirginitate seruire. Quadam uero die idem Eleutherius abbas, uir uitae uenerabilis, ad eam gratia exhortationis atque aedificationis accesserat, et cum ea de uerbo Dei colloquens sedebat; cum repente ex eodem fundo, quem in sex unciis a patre perceperat cum xenio rusticus uenit. Qui dum ante eos assisteret, maligno spiritu correptus cecidit, fatigatique nimiis stridoribus atque balatibus coepit. Tunc sanctimonialis femina surrexit, atque irato uultu magnis clamoribus imperauit, dicens: Exi ab eo, miser, exi ab eo, miser. Ad cuius uocem mox per os uexati diabolus respondit, dicens: Et si de isto exeo, in quem intrabo? Casu autem iuxta porcus paruulus pascebatur. Tunc sanctimonialis femina praecepit, dicens: Exi ab eo, et in hunc porcum ingredere. Qui statim de homine exiuit, porcum quem iussus fuerat inuasit, occidit, et recessit. PETRVS. Velim nosse si saltem porcum concedere spiritui immundo debuit. GRGORIVS. Propositae regulae nostrae actioni sunt facta Veritatis. Ipsi etenim Redemptori nostro a legione, quae hominem tenebat, dictum est: Si eiicis nos, mitte nos in gregem porcorum. Qui hanc et ab homine expulit, et in porcos ire, eosque in abyssum mittere concessit. Ex qua re etiam hoc colligitur, quod absque concessione omnipotentis Dei nullam malignus spiritus contra hominem potestatem habeat, qui in porcos intrare non potuit nisi permissus. Illi ergo nos necesse est sponte subdi, cui et aduersa omnia subiiciuntur inuita, ut tanto nostris hostibus potentiores simus, quanto eum auctore omnium unum efficimur per humilitatem. Quid autem mirum, si electi quique in carne positi multa facere mirabiliter possunt, quorum ipsa quoque ossa mortua plerumque in multis miraculi uiuunt? [3,19] CAPUT XXII. De presbytero prouinciae Valeriae, qui furem ad sepulcrum suum tenuit. In Valeria namque prouincia res est haec gesta quam narro, mihique beatae memoriae abbatis mei Valentionis relatione cognita. Ibi etenim quidam uenerabilis sacerdos erat, qui cum clericis suis, Dei laudibus bonisque operibus intentus, sanctae conuersationis uitam ducebat. Superueniente autem uocationis suae die defunctus est, atque ante ecclesiam sepultus. Eidem uero ecclesiae caulae inhaerebant ouium, atque idem locus in quo sepultus est ad easdem oues tendentibus peruius erat. Quadam autem nocte cum, clericis intra ecclesiam psallentibus, fur uenisset, ut ingressus caulas furtum fac ret, ueruecem tulit, et concitus exiit. Cum uero peruenisset ad locum ubi uir Domini sepultus erat, repente haesit, et gressum mouere non potuit. Veruecem quidem de collo deposuit, eumque dimittere uoluit, sed manum laxare non ualuit. Coepit igitur stare miser cum praeda sua reus et ligatus. Volebat ueruecem dimittere, nec ualebat; uolebat egredi cum ueruece, nec poterat. Miro itaque modo fur, qui a uiuis uideri timuerat, hunc mortuus tenebat. Cumque ita gressus manusque illius fuissent obstricta, immobilis perstitit. Facto autem mane expletisque laudibus Dei, ab Ecclesia egressi sunt clerici, et inuenerunt ignotum hominem ueruecem tenentem manu. Res uenit in dubium, utrum ueruecem tolleret, an offerret, sed culpae reus citius indicauit poenam. Mirati omnes quia ingressus fur uiri Dei merito ad praedam suam stabat ligatus. Qui se pro eo protinus in orationem dederunt, suisque precibus uix obtinere ualuerunt ut qui res eorum uenerat rapere saltem uacuus exire mereretur. Itaque fur, qui diu steterat cum praeda captiuus, quandoque exiit uacuus et liber. PETRVS. Apparet quantae sit super nos dulcedinis omnipotens Deus, cuius erga nos fiunt tam iucunda miracula. [3,20] CAPUT XXIV. De Theodoro mansionario ecclesiae beati Petri apostoli urbis Romae. GREGORIUS. Adhuc supersunt aliqui qui Theodorum eius ecclesiae custodem nouerunt, cuius narratione innotuit res quae ei contigit, ualde memorabilis: quod quadam nocte dum citius ad melioranda iuxta ianuam luminaria surrexisset, ex more in ligneis gradibus sub lampade positis stabat, et lampadis refouebat lumen. Tunc repente beatus Petrus apostolus in stola candida deorsum in pauimento constitit, eique dixit: Conliberte, quare tam citius surrexisti? Quo dicto, ab oculis aspicientis euanuit. Sed tantus in eum pauor irruit, ut tota in illo corporis uirtus deficeret, et per dies multos de stratu suo surgere non ualeret. Qua in re quid idem beatus apostolus seruientibus sibi uoluit, nisi praesentiam sui respectus ostendere, quia quidquid pro eius ueneratione agerent, ipse hoc pro mercede retributionis sine intermissione semper uideret? PETRVS. Mihi hoc non tam apparet mirum quia uisus est; sed quia is qui eum uidit, cum sanus esset, aegrotauit. GRGORIVS. Quid super hac re miraris, Petre? Nunquidnam menti excidit, quia cum Daniel propheta magnam illam ac terribilem uisionem uidit, ex qua etiam uisione contremuit, protinus adiunxit: Et ego elangui, et aegrotaui per dies plurimos ? Caro enim ea quae sunt spiritus capere non ualet; et idcirco nonnunquam cum mens humana ultra se ad uidendum ducitur, necesse est ut hoc carneum uasculum, quod ferre talenti pondus non ualet, infirmetur. PETRVS. Scrupulum cogitationis meae aperta ratio dissoluit. [3,21] CAPUT XXV. De Acontio mansionario eiusdem ecclesiae beati Petri. GREGORIUS. Alius illic non ante longa tempora, sicut nostri seniores referunt, custos ecclesiae Acontius dictus est, magnae humilitatis atque grauitatis uir, ita omnipotenti Deo fideliter seruiens, ut idem beatus Petrus apostolus signis ostenderet quam de illo haberet aestimationem. Nam cum quaedam puella paralytica, in eius ecclesia permanens, manibus reperet, et dissolutis renibus corpus per terram traheret, diuque ab eodem beato Petro apostolo peteret ut sanari mereretur, nocte quadam ei per uisionem astitit, et dixit: Vade ad Acontium mansionarium, et roga illum, et ipse te saluti restituet. Cumque illa de tanta uisione certa esset, sed quis esset Acontius ignoraret, coepit huc illucque per ecclesiae loca se trahere, ut quis esset Acontius inuestigaret. Cui repente ipse factus est obuius, quem quaerebat, eique dixit: Rogo te, Pater, indica mihi quis est Acontius custos? Cui ille respondit: Ego sum: At illa inquit: Pastor et nutritor noster beatus Petrus apostolus ad te me misit, ut ab infirmitate ista liberare me debeas. Cui ille respondit: Si ab ipso missa es, surge. Manumque eius tenuit, et eam in statum suum protinus erexit. Sicque ex illa hora omnes in eius corpore nerui ac membra solidata sunt, ut solutionis illius signa ulterius nulla remanerent. Sed si cuncta quae in eius ecclesia gesta cognouimus, euoluere conamur, ab omnium iam proculdubio narratione conticescimus. Unde necesse est ut ad modernos Patres, quorum uita per Italiae prouincias claruit, narratio se nostra retorqueat. [3,22] CAPUT XXVI. De Mena monacho solitario. Nuper in Samnii prouincia quidam uenerabilis uir, Menas nomine, solitariam uitam ducebat, qui nostrorum multis cognitus, ante hoc fere decennium defunctus est. De cuius operis narratione unum auctorem non infero, quia pene tot mihi in eius uita testes sunt, quot Samnii prouinciam nouerunt. Hic itaque nihil ad usum suum aliud, nisi pauca apum uascula possidebat. Huic cum Langobardus quidam in eisdem apibus rapinam uoluisset ingerere, prius ab eodem uiro uerbo correptus est, et mox per malignum spiritum ante eius uestigia uexatus. Qua ex re factum est ut sicut apud omnes incolas, ita etiam apud eamdem barbaram gentem eius celebre nomen haberetur, nullusque ultra praesumeret eius cellulam nisi humilis intrare. Saepe uero ex uicina silua uenientes ursi, apes eius comedere conabantur: quos ille deprehensos, ferula, quam portare manu consueuerat, caedebat. Ante cuius uerbera immanissimae bestiae rugiebant, et fugiebant; et quae gladios formidare uix poterant, ex eius manu ictus ferulae pertimescebant. Huius studium fuit nihil in hoc mundo habere, nihil quaerere; omnes qui ad se charitatis causa ueniebant, ad aeternae uitae desideria accendere. Si quando autem quorumlibet culpas agnosceret, nunquam ab increpatione parcere, sed, amoris igne succensus, studebat in eis uehementer per linguam saeuire. Consuetudinem uero uicini uel longe positi eiusdem loci accolae fecerant ut diebus singulis per hebdomadam unusquisque ei oblationes suas transmitteret, ut esset quod ipse ad se uenientibus offerre potuisset. Quodam uero tempore possessor quidam, Carterius nomine, immundo desiderio deuictus, quamdam sanctimonialem feminam rapuit, sibique illicito matrimonio coniunxit. Quod mox ut uir Domini cognouit, ei per quos potuit quae fuerat dignus audire mandauit. Cumque ille sceleris sui conscius timeret, atque aduirum Dei nequaquam accedere praesumeret, ne forte hunc aspere, ut delinquentes solebat, increparet, fecit oblationes suas, easque inter oblationes aliorum misit, ut eius munera saltem nesciendo susciperet. Sed cum coram eo fuissent oblationes omnium deportatae, uir Dei tacitus sedit, sigillatim omnes considerare studuit, et omnes alias eligens atque seorsum ponens, oblationes quas idem Carterius transmiserat cognouit per spiritum, spreuit atque abiecit, dicens: Ite et dicite ei: Oblationem suam omnipotenti Domino abstulisti, et mihi tuas oblationes transmittis? Ego oblationem tuam non accipio, quia suam abstulisti Deo. Qua ex re factum est ut praesentes quosque magnus timor inuaderet, cum uir Domini tam scienter de absentibus iudicaret. PETRVS. Multos horum suspicor martyrium subire potuisse, si eos tempus persecutionis inuenisset. GRGORIVS. Duo sunt, Petre, martyrii genera, unum in occulto, alterum in publico. Nam etsi persecutio desit exterius, martyrii meritum in occulto est, cum uirtus ad passionem prompta flagrat in animo. Quia enim esse possit et sine aperta passione martyrium, testatur in Euangelio Dominus, qui Zebedaei filiis adhuc prae infirmitate mentis maiora ses ionis loca quaerentibus dicit: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Cui uidelicet cum responderent: Possumus; ait utrisque: Calicem quidem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam uel sinistram, non est meum dare uobis. Quid autem calicis nomen, nisi passionis poculum signat? Et cum nimirum constet quia Iacobus in passione occubuit, Ioannes uero in pace Ecclesiae quieuit, incunctanter colligitur, esse et sine aperta passione martyrium, quando et ille calicem Domini bibere dictus est, qui ex persecutione mortuus non est. De his autem talibus tantisque uiris, quorum superius memoriam feci, cur dicamus quia si persecutionis tempus exstitisset, martyres esse potuissent, qui occulti hostis insidias tolerantes, suosque in hoc mundo aduersarios diligentes, cunctis carnalibus desideriis resistentes, per hoc quod se omnipotenti Deo in corde mactauerunt, etiam pacis tempore martyres fuerunt, dum nostris modo temporibus uiles quoque et saecularis uitae personas, de quibus nil coelestis gloriae praesumi posse uidebatur, oborta occasione, contigit ad martyrii coronas peruenisse? [3,23] CAPUT XXVII. De quadraginta rusticis, qui pro eo quod carnes comedere immolatitias noluerunt, a Langobardis occisi sunt. Nam ante hos ferme annos quindecim, sicut hi testantur qui interesse potuerunt, quadraginta rustici a Langobardis capti, carnes immolatitias comedere compellebantur. Qui cum ualde resisterent, et contingere cibum sacrilegum nollent, coepere Langobardi qui eos tenuerant, nisi immolata comederent, mortem eis minari. At illi aeternam potius uitam quam praesentem ac transitoriam diligentes, fideliter perstiterunt, atque in sua constantia simul omnes occisi sunt. Quid itaque isti, nisi ueritatis martyres fuerunt, qui, ne uetitum comedendo, Conditorem suum offenderent, elegerunt gladiis uitam finire? [3,24] CAPUT XXVIII. De multitudine captiuorum, qui pro eo quod caput caprae adorare noluerunt, occisi sunt. Eodem quoque tempore, dum fere quadringentos captiuos alios Langobardi tenuissent, more suo immolauerunt caput caprae diabolo, hoc ei per circuitum currentes et carmine nefando dedicantes. Cumque illud ipsi prius submissis ceruicibus adorarent, eos quoque quos ceperant hoc adorare pariter compellebant. Sed ex eisdem captiuis maxima multitudo magis eligens moriendo ad uitam immortalem tendere quam adorando uitam mortalem tenere, obtemperare iussis sacrilegis noluerunt, et ceruicem quam semper Creatori flexerant creaturae inclinare contempserunt. Unde factum est ut hostes qui eos ceperant, graui iracundia accensi, cunctos gladiis interficerent, quos in errore suo participes non haberent. Quid ergo mirum si, erumpente persecutionis tempore, illi martyres esse potuissent, qui in ipsa quoque pace Ecclesiae semetipsos semper affligendo angustam martyrii tenuerant uiam, quando, irruente persecutionis articulo, hi etiam meruerunt martyrii palmas accipere, qui in pace Ecclesiae latas huius saeculi uias sequi uidebantur? Nec tamen hoc, quod de eisdem electis dicimus uiris, de cunctis iam quasi in regulam tenemus. Nam cum persecutionis apertae tempus irruit, sicut plerique martyrium subire possunt, qui esse in pace Ecclesiae despicabiles uidentur; ita nonnunquam in debilitatis formidinem corruunt, qui in pace prius Ecclesiae fortiter stare credebantur. Sed eos de quibus praediximus, fieri martyres potuisse fidenter fatemur, quia hoc iam ex eorum fine colligimus. Cadere enim nec in aperta persecutione poterant hi de quibus constat quia et usque ad finem uitae in occulta animi uirtute perstiterunt. PETRVS. Ut asseris ita est, sed super indignos nos diuinae misericordiae dispensationem miror, qui Langobardorum saeuitiam ita moderatur, ut eorum sacerdotes sacrilegos, qui esse fidelium quasi uictores uidentur, orthodoxorum fidem persequi minime permittat. [3,25] CAPUT XXIX. De Ariano episcopo caecato. GREGORIUS. Hoc, Petre, facere plerumque conati sunt, sed eorum saeuitiae miracula superna restiterunt. Unde unum miraculum narro quod per Bonifacium monasterii mei monachum, qui usque ante quadriennium cum Langobardis fuit, adhuc ante triduum agnoui. Cum ad Spoletanam urbem Langobardorum episcopus, scilicet Arianus, uenisset, et locum illic ubi solemnia sua ageret non haberet, coepit ab eius ciuitatis episcopo Ecclesiam petere, quam suo errori dedicaret. Quod dum ualde episcopus negaret, idem qui uenerat Arianus, beati Pauli apostoli Ecclesiam illic cominus sitam se die altero uiolenter intraturum esse professus est. Quod eiusdem ecclesiae custos audiens, festinus cucurrit, ecclesiam clausit, seris muniuit; facto autem uespere, lampades omnes exstinxit, seque in interioribus abscondit. In ipso autem subsequentis lucis crepusculo Arianus episcopus collecta multitudine aduenit, clausas ecclesiae ianuas effringere cunctae simul portae diuinitus concussae, abiectis longius seris, apertae sunt, atque cum magno sonitu omnia ecclesiae claustra patuerunt; effuso desuper lumine, omnes quae exstinctae fuerant lampades accensae sunt. Arianus uero episcopus, qui uim facturus aduenerat, subita caecitate percussus est, atque alienis iam manibus ad suum habitaculum reductus. Quod dum Langobardi in eadem regione positi omnes agnoscerent, nequaquam ulterius praesumpserunt catholica loca temerare. Miro enim modo res gesta est, ut quia eiusdem Ariani causa lampades in ecclesia beati Pauli fuerant exstinctae, uno eodemque tempore et ipse lumen perderet, et in ecclesiam lumen rediret.paratus. Sed repente cunctae simul portae diuinitus concussae, abiectis longius seris, apertae sunt, atque cum magno sonitu omnia ecclesiae claustra patuerunt; effuso desuper lumine, omnes quae exstinctae fuerant lampades accensae sunt. Arianus uero episcopus, qui uim facturus aduenerat, subita caecitate percussus est, atque alienis iam manibus ad suum habitaculum reductus. Quod dum Langobardi in eadem regione positi omnes agnoscerent, nequaquam ulterius praesumpserunt catholica loca temerare. Miro enim modo res gesta est, ut quia eiusdem Ariani causa lampades in ecclesia beati Pauli fuerant exstinctae, uno eodemque tempore et ipse lumen perderet, et in ecclesiam lumen rediret. [3,26] CAPUT XXX. De Arianorum ecclesia, quae in Romana urbe catholica consecratione dedicata est. Sed neque hoc sileam, quod ad eiusdem Arianae haereseos damnationem in hac quoque urbe ante biennium pietas superna monstrauit. Ex his quippe quae narro alia populus agnouit, alia autem sacerdos et custodes Ecclesiae se audisse et uidisse testantur. Arianorum ecclesia in regione urbis huius quae Subura dicitur, cum clausa usque ante biennium remansisset, placuit ut in fide catholica, introductis illic beati Sebastiani et sanctae Agathae martyrum reliquiis, dedicari debuisset; quod factum est. Nam cum magna populi multitudine uenientes, atque omnipotenti Domino laudes canentes, eamdem Ecclesiam ingressi sumus. Cumque in ea iam missarum solemnia celebrarentur, et prae eiusdem loci angustia populi se turba comprimeret, quidam ex his qui extra sacrarium stabant porcum subito intra suos pedes huc illucque discurrere senserunt. Quem dum unusquisque sentiret, et iuxta se stantibus indicaret, idem porcus ecclesiae ianuas petiit, et omnes per quos transiit in admirationem commouit; sed uideri a nullo potuit, quamuis sentiri potuisset. Quod idcirco diuina pietas ostendit, ut cunctis patesceret quia de loco eodem immundas habitator exiret. Peracta igitur celebratione missarum recessimus; sed adhuc nocte eadem magnus in eiusdem Ecclesiae tectis strepitus factus est, ac si in eis aliquis errando discurreret. Sequenti autem nocte grauior sonitus excreuit, cum subito tanto terrore insonuit, ac si omnis illa ecclesia a fundamentis fuisset euersa; et protinus recessit, et nulla illic ulterius inquietudo antiqui hostis apparuit; sed per terroris sonitum quem fecit, innotuit a loco quem diu tenuerat quam coactus exibat. Post paucos uero dies, in magna serenitate aeris super altare eiusdem Ecclesiae nubes coelitus descendit, suoque illud uelamine operuit, omnemque Ecclesiam tanto terrore ac suauitate odoris repleuit, ut patentibus ianuis nullus illic praesumeret intrare. Sacerdos quoque et custodes, uel hi qui ad celebranda missarum solemnia uenerant, rem uidebant, ingredi minime poterant, et suauitatem mirifici odoris trabebant. Die uero alio, cum in ea lampades sine lumine dependerent, emisso diuinitus lumine sunt accensae. Post paucos iterum dies, cum, expletis missarum solemniis, exstinctis lampadibus custos ex eadem ecclesia egressus fuisset, post paululum intrauit, et lampades quas exstinxerat lucentes reperit. Quas negligenter exstinxisse se credidit, eas iam sollicitius exstinxit, et exiens atque ecclesiam sollicitius clausit. Sed post horarum trium spatium regressus, lucentes lampades quas exstinxerat inuenit, ut uidelicet ex ipso lumine aperte claresceret quia locus ille a tenebris ad lucem uenisset. PETRUS. Etsi in magnis sumus tribulationibus positi, quia tamen a conditore nostro non sumus omnino despecti, testantur ea quae audio eius stupenda miracula. Gregor. Quamuis sola quae in Italia gesta sunt narrare decreueram, uisne tamen ut, pro ostendenda eiusdem Arianae haereseos damnatione, transeamus uerbo ad Hispanias, atque inde per Africam ad Italiam redeamus? PETRVS. Perge quo libet; nam laetus ducor, laetus reducor. [3,27] CAPUT XXXI. De Herminigildo rege Liuuigildi Visigothorum regis filio, pro fide catholica ab eodem patre suo occiso. GREGORIUS. Sicut multorum qui ab Hispaniarum partibus ueniunt relatione cognouimus, nuper Herminigildus rex Leuuigildi regis Visigothorum filius, ab Ariana haeresi ad fidem catholicam, uiro reuerentissimo Leandro Hispalitano episcopo, dudum mihi in amicitiis familiariter iuncto, praedicante conuersus est. Quem pater Arianus, ut ad eamdem haeresim rediret, et praemiis suadere, et minis terrere conatus est. Cumque ille constantissime responderet nunquam se ueram fidem posse relinquere, quam semel agnouisset, iratus pater eum priuauit regno, rebusque exspoliauit omnibus. Cumque nec sic uirtutem mentis illius emollire ualuisset, in arcta illum custodia concludens, collum manusque illius ferro ligauit. Coepit itaque idem Herminigildus rex iuuenis terrenum regnum despicere, et forti desiderio coeleste quaerens, in ciliciis uinculatus iacere, omnipotenti Deo ad confortandum se preces effundere, tantoque sublimius gloriam transeuntis mundi despicere, quanto et religatus agnouerat nil fuisse quod potuerit auferri. Superueniente autem paschalis festiuitatis die, intempestae noctis silentio ad eum perfidus pater Arianum episcopum misit, ut ex eius manu sacrilegae consecrationis communionem perciperet, atque per hoc ad patris gratiam redire mereretur. Sed uir Deo deditus Ariano episcopo uenienti exprobrauit ut debuit, eiusque a se perfidiam dignis increpationibus repulit; quia etsi exterius iacebat ligatus, apud se tamen in magno mentis culmine stabat securus. Ad se itaque reuerso episcopo, Arianus pater infremuit, statimque suos apparitores misit, qui constantissimum confessorem Dei illic ubi iacebat occiderent; quod et factum est. Nam mox ut ingressi sunt, securem cerebro eius infigentes, uitam corporis abstulerunt; hocque in eo ualuerunt perimere, quod ipse quoque qui peremptus est, in se constituerat despexisse. Sed pro ostendenda uera eius gloria, superna quoque non defuere miracula. Nam coepit in nocturno silentio psalmodiae cantus ad corpus eiusdem regis et martyris audiri; atque ideo ueraciter regis, quia et martyris. Quidam etiam ferunt quod illic nocturno tempore accensae lampades apparebant; unde et factum est quatenus corpus illius, ut uidelicet martyris, iure a cunctis fidelibus uenerari debuisset. Pater uero perfidus et parricida commotus poenitentia, hoc fecisse se doluit, nec tamen usque ad obtinendam salutem. Nam quia uera esset catholica fides agnouit, sed gentis suae timore perterritus, ad hanc peruenire non meruit. Qui oborta aegritudine ad extrema perductus, Leandro episcopo, quem prius uehementer afflixerat, Recharedum regem filium, quem in sua haeresi relinquebat, commendare curauit, ut in ipso quoque talia faceret, qualia et in fratre illius suis cohortationibus fecisset. Qua commendatione expleta defunctus est. Post cuius mortem Recharedus rex non patrem perfidum, sed fratrem martyrem sequens, ab Arianae haereseos prauitate conuersus est, totamque Visigothorum gentem ita ad ueram perduxit fidem, ut nullum in suo regno militare permitteret, qui regno Dei hostis existere per haereticam perfidiam non timeret. Nec mirum quod uerae fidei praedicator factus est, qui frater est martyris, cuius hunc quoque merita adiuuant, ut ad omnipotentis Dei gremium tam multos reducat. Qua in re considerandum nobis est, quia totum hoc agi nequaquam posset, si Herminigildus rex pro ueritate mortuus non fuisset. Nam sicut scriptum est: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Hoc fieri uidemus in membris, quod factum scimus in capite. In Visigothorum etenim gente unus mortuus est, ut multi uiuerent; et dum unum granum fideliter cecidit ad obtinendam uitam animarum, seges multa surrexit. PETRVS. Res mira, et nostris stupenda temporibus. [3,28] CAPUT XXXII. De episcopis Africanis qui pro defensione catholicae fidei abscissa ab Arianis Vandalis lingua nullum locutionis solitae sustinuere dispendium. GREGORIUS. Iustiniani quoque Augusti temporibus, dum contra catholicorum fidem exorta a Vandalis persecutio Ariana in Africa uehementer insaniret, quidam in defensione ueritatis episcopi fortiter persistentes, ad medium sunt deducti. Quos Vandalorum rex uerbis ac muneribus ad perfidiam flectere non ualens, tormentis frangere posse se credidit. Nam cum eis in ipsa defensione ueritatis silentium indiceret, nec tamen ipsi contra perfidiam tacerent, ne tacendo forsitan consensisse uiderentur, raptus in furorem, eorum linguas abscidi radicitus fecit. Res mira et multis nota senioribus, quia ita post pro defensione ueritatis etiam sine lingua loquebantur, sicut prius loqui per linguam consueuerant. PETRVS. Mirandum ualde et uehementer stupendum. GRGORIVS. Scriptum, Petre, est de Unigenito summi Patris: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. De cuius etiam uirtute subiungitur: Omnia per ipsum facta sunt. Quid igitur miramur, si uerba edere sine lingua potuit Verbum quod fecit linguam? PETRVS. Placet quod dicis. GRGORIVS. Hi itaque, eo tempore profugi, ad Constantantinopolitanam urbem uenerunt. Eo quoque tempore quo pro explendis responsis Ecclesiae ad principem ipse transmissus sum, seniorem quemdam episcopum reperi qui se adhuc eorum ora sine linguis loquentia uidisse testabatur, ita ut apertis oribus clamarent: Ecce uidete, quia linguas non habemus et loquimur. Videbatur enim a respicientibus, ut ferebat, quia abscissis radicitus linguis, quasi quoddam barathrum patebat in gutture, et tamen ore uacuo plena ad integrum uerba formabantur. Quorum illic unus in luxuriam lapsus, mox priuatus est dono miraculi; recto uidelicet omnipotentis Dei iudicio, ut qui carnis continentiam seruare neglexerat, sine lingua carnea non haberet uerba uirtutis. Sed haec nos pro Arianae haereseos damnatione dixisse sufficiat, nunc ad ea quae nuper in Italia gesta sunt signa redeamus. [3,29] CAPUT XXXIII. De Eleutherio seruo Dei. GREGORIUS. Is autem, cuius superius memoriam feci Eleutherius Pater monasterii beati euangelistae Marci, quod in Spoletanae urbis pomeriis situm est, diu mecum est in hac urbe in meo monasterio conuersatus, ibique defunctus est. Quem sui discipuli referebant orando mortuum suscitasse. Vir autem tantae simplicitatis erat et compunctionis, ut dubium non esset quod illae lacrymae ex tam humili simplicique mente editae apud omnipotentem Deum multa obtinere potuissent. Huius ergo aliquod miraculum narro, quod inquisitus mihi simpliciter et ipse fatebatur. Quadam namque die dum iter carperet, facto uespere cum ad secedendum locus deesset, in monasterium uirginum deuenit, in quo quidam puer paruulus erat, quem malignus spiritus omni nocte uexare consueuerat. Sed sanctimoniales feminae ut uirum Dei susceperunt eum rogauerunt, dicentes: Tecum, Pater, hac nocte puer iste maneat. Quem ipse benigne suscepit, secumque eum nocte eadem iacere permisit. Facto autem mane coeperunt sanctimoniales feminae eumdem Patrem uigilanter inquirere, si quid ei puer quem dederant nocte eadem fecisset. Qui miratus cur ita requirerent, respondit: Nihil. Tunc illae eiusdem pueri innotuerunt causam, et quod malignus spiritus nulla ab eo nocte recederet indicauerunt, summopere postulantes ut hunc secum ad monasterium tolleret, quia iam uexationem illius uidere ipsae non possent. Consensit senex, puerum ad monasterium duxit. Qui cum multo tempore in monasterio fuisset, atque ad hunc antiquus hostis accedere minime praesumpsisset, eiusdem senis animus de salute pueri immoderatius per laetitiam tactus est. Nam coram positis fratribus dixit: Fratres, diabolus ibi cum illis sororibus iocabatur; at uero ubi ad seruos Dei uentum est, ad hunc puerum accedere non praesumpsit. Post quam uocem, hora eadem ac momento, idem puer coram cunctis fratribus diabolo se inuadente uexatus est; quo uiso senex, se protinus in lamentum dedit. Quem dum lugentem diu fratres consolari uoluissent, respondit, dicens: Credite mihi, quia in nullius uestrum ore hodie panis ingreditur, nisi puer iste a daemonio fuerit ereptus. Tunc se in orationem cum cunctis fratribus strauit, et eo usque oratum est, quousque puer a uexatione sanaretur, Qui tam perfecte sanatus est, ut ad hunc malignus spiritus accedendi ausum ulterius non haberet. PETRVS. Credo quod ei elatio parua subrepserat, et ideo eius discipulos omnipotens Deus facti illius esse uoluit adiutores. GRGORIVS. Ita est; nam quia pondus miraculi solus portare non potuit, diuisit hoc cum fratribus, et portauit. Huius uiri oratio quantae uirtutis esset, in memetipso expertus sum. Nam cum quodam tempore in monasterio positus incisionem uitalium paterer, crebrisque angustiis per horarum momenta ad exitum propinquarem (quam medici molestiam Graeco eloquio syncopin uocant), et nisi me frequenter fratres cibo reficerent, uitalis mihi spiritus funditus intercidi uideretur, paschalis superuenit dies. Et cum sacratissimo Sabbato, in quo omnes et paruuli pueri ieiunant, ego ieiunare non possem, coepi plus moerore quam infirmitate deficere. Sed tristis animus consilium citius inuenit, ut eumdem uirum Dei secreto in oratorium ducerem, eumque peterem quatenus mihi ut die illo uirtus ad ieiunandum daretur, suis apud omnipotentem Dominum precibus obtineret; quod et factum est. Nam mox ut oratorium ingressi sumus, a me humiliter postulatus, sese cum lacrymis in orationem dedit, et post paululum completa oratione exiit. Sed ad uocem benedictionis illius, uirtutem tantam meus stomachus accepit, ut mihi funditus a memoria tolleretur cibus et aegritudo. Coepi mirari quis essem, quis fuerim, quia et cum ad animum redibat infirmitas, nihil in me ex his quae memineram recognoscebam. Cumque in dispositione monasterii occupata mens esset, obliuiscebar funditus aegritudinis meae. Si uero, ut praedixi, rediret aegritudo ad memoriam, cum tam fortem me esse sentirem, mirabar si non comedissem. Qui ad uesperam ueniens, tantae me fortitudinis inueni, ut si uoluissem, ieiunium usque ad diem alterum transferre potuissem. Sicque factum est ut in me probarem ea etiam de illo uera esse quibus ipse minime interfuissem. PETRVS. Quia eumdem uirum magnae compunctionis fuisse dixisti, ipsam lacrymarum uim largius addiscere cupio. Unde quaeso ut quot sunt genera compunctionis mihi edisseras. [3,30] CAPUT XXXV. De Amantio presbytero prouinciae Tusciae. GREGORIUS. Floridus Tiburtinae Ecclesiae episcopus, cuius ueritatis atque sanctitatis est dilectioni tuae incognitum non est. Hic mihi esse apud se presbyterum quemdam Amantium nomine praecipuae simplicitatis narrauit uirum; quem hoc habere uirtutis perhibet, ut apostolorum more manum super aegros ponat, et saluti restituat, et quantumlibet uehemens aegritudo sit, ad tactum illius abscedat. Quem hoc etiam habere miraculi adiunxit, quia in quolibet loco quamuis immanissimae asperitatis serpentem repererit, mox ut eum signo crucis signauerit, exstinguit, ita ut uirtute crucis quam uir Dei digito ediderit, diruptis uisceribus moriatur. Quem si quando serpens in foramine fugerit, signo crucis os foraminis benedicit, statimque ex foramine serpens iam mortuus trahitur. Quem tantae uirtutis uirum ipse etiam uidere curaui, eumque ad me deductum in infirmorum domo paucis diebus manere uolui, ubi, si qua adesset curationis gratia, citius probari potuisset. Ibi autem quidam inter aegros alios mente captus iacebat, quem medici Graeco uocabulo phreneticum appellant. Qui nocte quadam cum magnas uoces, scilicet ut insanus, ederet, cunctosque aegros immensis clamoribus perturbaret, ita ut nulli illic capere somnum liceret, fiebat res ualde miserabilis, quia unde unus male, inde omnes deterius habebant. Sed sicut et prius a reuerentissimo uiro Florido episcopo, qui tunc cum praedicto presbytero illic pariter manebat, et post a puero qui nocte eadem aegrotantibus seruiebat, subtiliter agnoui, idem uenerabilis presbyter de proprio stratu surgens, ad lectum phrenetici silenter accessit, et super eum positis manibus orauit. Moxque illum melius habentem tulit, atque in superiora domus secum ad oratorium duxit, ubi pro eo liberius orationi incubuit, et statim eum sanum ad lectum proprium reduxit, ita ut nullas ulterius uoces ederet, nec iam aegrotorum quempiam aliquo clamore perturbaret; nec iam aegritudinem auxit alienam, qui perfecte receperat mentem suam. Ex quo eius uno facto didicimus ut de eo illa omnia audita crederemus. PETRVS. Magna uitae aedificatio est, uidere uiros tam mira facientes, atque in ciuibus suis Ierusalem coelestem in terra conspicere. [3,31] CAPUT XXXVI. De Maximiano Syracusanae ciuitatis episcopo. GREGORIUS. Neque hoc silendum puto, quod omnipotens Deus super Maximianum famulum suum, nunc Syracusanum episcopum, tunc autem mei monasterii Patrem, dignatus est monstrare miraculum. Nam dum iussione pontificis mei in Constantinopolitanae urbis palatio responsis ecclesiasticis deseruirem, illuc ad me idem uenerabilis Maximianus charitate exigente cum fratribus uenit. Qui cum ad monasterium meum Romam rediret, in mari Adriatico nimia tempestate deprehensus, inaestimabili ordine atque inusitato miraculo erga se cunctosque qui cum eo aderant, omnipotentis Dei et iram cognouit, et gratiam. Nam cum in eorum morte uentorum nimietatibus eleuati fluctus saeuirent, ex naui claui perditi, arbor abscissa est, uela in undis proiecta, totumque uas nauis quassatum nimiis fluctibus, ab omni fuerat sua compage dissolutum. Rimis itaque patentibus intrauit mare, atque usque ad superiores tabulas impleuit nauem, ita ut non tam nauis intra undas quam undae iam intra nauem esse uiderentur. Tunc in eadem naui residentes non iam ex morte uicina, sed ex ipsa eius praesentia ac uisione turbati omnes, sibimet pacem dederunt, corpus et sanguinem Redemptoris acceperunt, Deo se singuli commendantes, ut eorum animas benigne susciperet, quorum corpora in tam pauenda morte tradiderat. Sed omnipotens Deus, qui eorum mentes mirabiliter terruit, eorum quoque uitam mirabilius seruauit. Nam diebus octo nauis eadem usque ad superiores tabulas aquis plena, iter proprium peragens enatauit; nono autem die in Cotronensis castri portum deducta est. Ex qua exierunt omnes incolumes, qui cum praedicto uenerabili uiro Maximiano nauigabant. Cumque post eos ipse quoque fuisset egressus, mox in eiusdem portus profundum nauis demersa est, ac si illis egredientibus pro pondere subleuatione caruisset; et quae plena hominibus in pelago aquas portauerat, atque natauerat, Maximiano cum suis fratribus recedente, aquas sine hominibus in portu non ualuit portare; ut hinc omnipotens Deus ostenderet quia hanc onustam sua manu tenuerat, quae ab hominibus uacua et derelicta super aquas non potuit manere. [3,32] CAPUT XXXXVII. De Sanctulo presbytero prouinciae Nursiae. GREGORIUS. Ante dies quoque fere quadraginta uidisti apud me eum, cuius superius memoriam feci, uenerabilis uitae presbyterum Sanctulum nomine, qui ad me ex Nursiae prouincia annis singulis uenire consueuit. Sed ex eadem prouincia quidam monachus ante triduum uenit, qui grauis nuntii moerore me perculit, quia eumdem uirum obiisse nuntiauit. Huius ergo uiri, etsi non sine gemitu dulcedinis recolo, iam tamen sine formidine uirtutes narro, quas a uicinis eius sacerdotibus mira ueritate et simplicitate praeditis agnoui. Et sicut inter amantes se animos magnum charitatis familiaritas ausum praebet, a me plerumque ex dulcedine exactus, ipse quoque de his quae egerat extrema quaedam fateri cogebatur. Hic namque quodam tempore cum in prelo Langobardi oliuas premerent, ut in oleum liquari debuissent, sicut iocundi erat et uultus et animi, utrem uacuum ad prelum detulit, laborantesque Langobardos laeto uultu salutauit, utrem protulit, et iubendo potius quam petendo eum impleri sibi dixit. Sed gentiles uiri, qui tota iam die frustra laborauerant, atque ab oliuis exigere oleum torquendo non poterant, uerba illius moleste susceperunt, eumque iniuriis insectati sunt. Quibus uir Domini laetiori adhuc uultu respondit, dicens: Sic pro me oretis, istum utrem Sanctulo impleatis, et sic a uobis reuertetur. Cumque illi ex oliuis oleum defluere non cernerent, et uirum Dei ad implendum utrem sibi insistere uiderent, uehementer accensi, maioribus hunc uerborum contumeliis detestari coeperunt. Vir autem Dei uidens quod ex prelo oleum nullo modo exiret, aquam sibi dari petiit, quam cunctis uidentibus benedixit, atque in prelum suis manibus iactauit. Ex qua protinus benedictione tanta ubertas olei erupit, ut Langobardi, qui prius diu incassum laborauerant, non solum sua uascula omnia, sed utrem quoque quem uir Dei detulerat implerent, et gratias agerent, quia is qui oleum petere uenerat, benedicendo dedit quod postulabat. Alio quoque tempore uehemens ubique fames incubuerat, et beati Laurentii martyris ecclesia fuerat a Langobardis incensa. Quam uir Dei restaurare cupiens, artifices multos, ac plures subministrantes operarios adhibuit, quibus necesse erat ut quotidiani sumptus laborantibus sine dilatione praeberentur. Sed exigente eiusdem famis necessitate, panis defuit; coeperuntque laborantes instanter uictum quaerere, quia uires ad laborem per inopiam non haberent. Quod uir Dei audiens, eos uerbis consolabatur foris, promittendo quod deerat; sed ipse grauiter anxiabatur intus, exhibere cibum non ualens quem promittebat. Cum uero huc illucque anxius pergeret, deuenit ad clibanum, in quo uicinae mulieres pridie panes coxerant, ibique incuruatus aspexit, ne forte panis a coquentibus remansisset. Tunc repente panem mirae magnitudinis, atque insoliti candoris inuenit: quem quidem tulit, sed deferre artificibus noluit, ne fortasse alienus esset, et culpam uelut ex pietate perpetraret. Per uicinas itaque hunc mulieres detulit, eumque omnibus ostendit, ac ne cui earum remansisset inquisiuit. Omnes autem quae pridie panem coxerant, suum hunc esse negauerunt, atque panes suos numero integro se a clibano retulisse professae sunt. Tunc laetus uir Domini perrexit ad multos artifices cum uno pane; ut omnipotenti Deo gratias agerent admonuit; et quia eis annonam praebuerat, indicauit; eisque ad refectionem protinus inuitatis inuentum panem apposuit. Quibus sufficienter pleneque satiatis, plura ex eo quam ipse panis fuerat, fragmenta collegit. Quae die quoque altero eis ad refectionem intulit; sed id quod ex fragmentis supererat, ipsa quoque, quae apposita fuerant, fragmenta superabat. Factumque est ut per dies decem omnes illi artifices atque operarii ex illo uno pane satiati, hunc et quotidie ederent, et ex eo quotidie quod edi posset in crastinum superesset, ac si fragmenta panis illius per esum crescerent, et cibum comedentium ora repararent. PETRVS. Mira res, atque in exemplum Dominici operis uehementer omnibus stupenda. GRGORIVS. Ipse, Petre, multos de uno pane pauit per seruum, qui ex quinque panibus quinque millia hominum satiauit per semetipsum, qui pauca seminis grana in innumera segetum frumenta multiplicat, qui ipsa quoque semina produxit ex terra et simul omnia creauit ex nihilo. Sed ne diutius mireris quid in uirtute Domini uenerandus uir Sanctulus exterius fecerit, audi ex uirtute Domini qualis interius fuit. Die etenim quadam a Langobardis captus quidam diaconus tenebatur ligatus, eumque ipsi qui tenuerant, interficere cogitabant. Aduesperascente autem die, uir Dei Sanctulus ab eisdem Langobardis petiit ut relaxari eique uita concedi debuisset, quod posse se facere omnino negauerunt. Cumque mortem illius deliberasse eos cerneret, petiit ut sibi ad custodiam tradi debuisset. Cui protinus responderunt: Tibi quidem eum ad custodiendum damus, sed ea conditione interposita, ut si iste fugerit, pro eo ipse moriaris. Quod uir Domini libenter accipiens, praedictum diaconum in suam suscepit fidem; quem nocte media cum Langobardos omnes somno graui depressos aspiceret, excitauit et ait: Surge, et concitus fuge, liberet te omnipotens Deus. Sed idem diaconus promissionis eius non immemor, respondit dicens: Fugere, Pater, non possum, quia si ego fugero, pro me sine dubio ipse morieris. Quem uir Domini Sanctulus ad fugiendum compulit, dicens: Surge, et uade, te omnipotens Deus eripiat; nam ego in manu eius sum, tantum in me possunt facere, quantum ipse permiserit. Fugit itaque diaconus, et quasi deceptus in medio fideiussor remansit. Facto igitur mane Langobardi, qui diaconum ad custodiendum dederant, uenerunt, quem dederant petierunt; sed hunc uenerandus presbyter fugisse respondit. Tunc illi inquiunt: Scis ipse melius quid conuenit. Seruus autem Domini constanter ait: Scio. Cui dixerunt: Bonus homo es, nolumus te per uarios cruciatus mori, elige tibi mortem quam uis. Quibus uir Domini respondit, dicens: In manu Dei sum, ea morte me occidite qua me occidi ipse permiserit. Tunc omnibus qui illic aderant Langobardis placuit ut eum capite truncare debuissent, quatenus sine graui cruciatu uitam eius compendiosa morte terminarent. Cognito itaque quod Sanctulus qui inter eos pro sanctitatis reuerentia magni honoris habebatur occidendus esset, omnes qui in eodem loco inuenti sunt Langobardi conuenerunt sicut sunt nimiae crudelitatis) laeti ad spectaculum mortis. Circumsteterunt itaque acies. Vir autem Domini deductus in medium est, atque ex omnibus uiris fortibus electus est unus, de quo dubium non esset quin uno ictu caput eius abscinderet. Venerandus igitur uir inter armatos deductus, ad sua arma statim cucurrit; nam petiit ut sibi paululum orandi licentia daretur. Cui dum concessum fuisset, in terram se strauit et orauit. Qui dum paulo diutius oraret, hunc electus interfector calce pulsauit ut surgeret, dicens: Surge, et flexo genu tende ceruicem. Surrexit autem uir Domini, genuflexit, ceruicem tetendit, sed tenso collo eductam contra se spatham intuens, hoc unum publice fertur dixisse Sancte Ioannes, suscipe illam. Tunc electus carnifex euaginatum gladium tenens, nisu forti in altum brachium percussurus leuauit, sed deponere nullo modo potuit, nam repente diriguit, et erecto in coelum gladio brachium inflexibile remansit. Tunc omnis Langobardorum turba quae ad illud mortis spectaculum aderat, in laudis fauorem conuersa, mirari coepit, uirumque Dei cum timore uenerari, quia profecto claruerat cuius sanctitatis esset, qui carnificis sui brachium in aere ligasset. Itaque postulatus ut surgeret, surrexit; postulatus ut brachium sui carnificis sanaret, negauit, dicens: Ego pro eo nullo modo orabo, nisi mihi ante iuramentum dederit quia cum ista manu Christianum hominem non occidat. Sed Langobardus idem, qui, ut ita dicam, brachium contra Deum tendendo perdiderat, poena sua exigente, compulsus est iurare se Christianum hominem nunquam occidere. Tunc uir Domini praecepit, dicens: Depone manum deorsum. Qui statim deposuit. Atque illico adiunxit: Remitte gladium in uaginam. Et statim remisit. Omnes ergo tantae uirtutis hominem cognoscentes, boues et iumenta quae depraedati fuerant, certatim ei offerre in munere uolebant; sed uir Domini tale munus suscipere renuit, munus autem bonae mercedis quaesiuit, dicens: Si mihi aliquid uultis concedere, omnes captiuos quos habetis mihi tribuite, ut habeam unde pro uobis debeam orare. Factumque est; et omnes captiui cum eo dimissi sunt, atque, superna gratia disponente, cum se unus pro uno morti obtulit, multos a morte liberauit. PETRVS. Mira res, et quamuis hanc ab aliis et ipse cognouerim, uere tamen fateor quia mihi quoties narratur innouatur. GRGORIVS. Nihil in hac re in Sanctulo mireris, sed pensa, si potes, quis ille spiritus fuerit, qui eius tam simplicem mentem tenuit, atque in tanto uirtutis culmine erexit. Ubi enim eius animus fuit, quando mori pro proximo tam constanter decreuit, et pro temporali uita fratris unius suam despexit, atque sub gladio ceruicem tetendit? Quae ergo uis amoris illud cor tenuit, quod mortem suam pro unius salute proximi non expauit? Scimus certe quia idem uenerabilis uir Sanctulus ipsa quoque elementa litterarum bene non nouerat. Legis praecepta nesciebat; sed quia plenitudo legis est charitas, legem totam in Dei ac proximi dilectione seruauit; et quod foris in cognitione non nouerat, intus uiuebat in amore. Et qui nunquam fortasse legerat quod de Redemptore Ioannes Apostolus dixit: Quoniam sicut ille pro nobis animan suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere, tam sublime apostol cum praeceptum faciendo magis quam sciendo nouerat. Comparemus, si placet, cum hac nostra indocta scientia illius doctam ignorantiam. Ubi haec nostra iacet, ibi illius disciplina eminet. Nos de uirtutibus uacui loquimur, et quasi inter fructifera arbusta positi, odoramus poma, nec manducamus; ille uirtutum fructus carpere nouerat, quamuis hos in uerbis odorare nesciebat.