[6,0] INCIPIT LIBER VI, INCHOATUS AB ANNO SEXTO CHILDEBERTHI REGIS. [6,1] Anno igitur sexto regni sui Childeberthus rex, reiectam pacem Gunthchramni regis, cum Chilperico coniunctus est. Non post multum tempus Gogo moritur; in cuius locum Wandelenus subrogatur. Mummolus a regno Guntchramni fuga dilabitur et se infra murorum Auennicorum monitione concludit. Apud Lugdunum sinodus episcoporum coniungitur, diuersarum causarum altercationis incidens neglegentioresque iudicio damnans. Sinodus ad regem reuertitur, multa de fuga Mummoli ducis, nonnulla de discordiis tractans. [6,2] Interea legati Chilperici regis, qui ante triennium ad Tiberium imperatorem abierant, regressi sunt non sine graue damno atque labore. Nam cum Massiliensim portum propter regum discordias adire ausi non essent, Agathae urbem, quae in Gothorum regno sita est, aduenerunt. Sed priusquam litus attingerent, nauis acta uento, inpulsa terris in frustra minuitur. Legati uero cum pueris se in pericolo cernentes, arreptis tabulis, uix ripae relati sunt, multis puerorum amissis; sed plurimi euaserunt. Res autem, quas unda litoris inuexerat, incolae rapuerunt; ex quibus quae melius fuit recipientes, ad Chilpericum regem retulerunt. Multa tamen ex his Agathensis secum retenuerunt. Tunc ego Nouigentum uilla ad occursum regis abieram; ibique nobis rex missurium magnum, quod ex auro gemmisque fabricauerat in quinquagenta librarum pondere, ostendit, dicens: «Ego haec ad exornandam atque nobilitandam Francorum gentem feci. Sed et plurima adhuc, si uita comis fuerit, faciam». Aureus etiam singularum librarum pondere, quos imperatur misit, ostendit, habentes ab una parte iconicam imperatoris pictam et scriptum in circulo: TIBERII CONSTANTINI PERPETUI AUGUSTI; ab alia uero parte habentes quadrigam et ascensorem contenentesque scriptum: GLORIA ROMANORUM. Multa enim et alia ornamenta, quae a legatis sunt exhibita, ostendit. [6,3] Denique cum apud eandem uillam commoraretur, Egidius Remensis episcopus cum primis Childeberthi proceribus in legationem ad Chilpericum regem uenit; ibique conlocutione facta, ut, ablato Gunthchramni regis regno, hi se coniungere debeant in pace, ait Chilpericus rex: «Filii mihi, peccatis increscentibus, non remanserunt, nec mihi nunc alius superest heres nisi fratris mei Sygiberthi filius, id est Childeberthus rex, ideoque in omnibus quae laborare potuero hic heres existat; tantum dum aduixero liceat mihi sine scrupulo aut disceptatione cuncta tenere». At illi gratias agentes, pactionibus subscriptis, ea quae locuti fuerant firmauerunt et ad Childeberthum cum magnis muneribus sunt regressi. Quibus discedentibus, Chilpericus rex Leudoualdum episcopum cum primis regni sui dirixit. Qui, data susceptaque de pace sacramenta pactionibusque firmatis, munerati regressi sunt. [6,4] Lupus uero dux Campanensis, cum iam diu a diuersis fategaretur et spoliaretur assiduae et praesertim ab Ursione et Berthefredo, ad extremum conuentione facta ut occideretur, commouerunt exercitum contra eum. Quod cernens Brunichildis regina, condolens fidelis sui insecutiones iniustas, praecingens se uiriliter, inrupit medios hostium cuneos, dicens: «Nolite, o uiri, nolite malum hoc facere, nolite persequere innocentem; nolite pro uno hominem committere proelium, quo solatium regionis intereat». Haec illa loquente, respondit Ursio: «Recede a nobis, o mulier. Sufficiat tibi sub uiro tenuisse regnum; nunc autem filius tuus regnat, regnumque eius non tua, sed nostra tuitione saluatur. Tu uero recede a nobis, ne te ungulae equorum nostrorum cum terra confodiant». Haec et alia cum diutissime inter se protulissent, obtenuit reginae industria, ne pugnarent. Tamen ab illo loco discedentes, inruerunt in domibus Lupi, et derepto omne praesidio, fingentes se illud in thesauro regis recondere, suis eum domibus intulerunt, intendentes Lupo minas atque dicentes: «Viuus uirtute nostrae non euadit». At ille cernens se in discrimine, tutatam infra urbis Lugduni Clauati murus coniugem suam, ad Guntchramnum regem confugit. A quo benigne susceptus, cum eo latuit, expectans, ut Childeberthus ad legitimam perueniret aetatem. [6,5] Igitur Chilpericus rex, cum adhuc apud supradictam uillam moraretur, inpedimenta mouere praecipiens, Parisius uenire disponet. Ad quem cum iam uale dicturus acciderem, Iudaeus quidam Priscus nomen, qui ei ad species quoemendas familiaris erat, aduenit. Cuius caesariem rex blande adpraehensa manu, ait ad me, dicens: «Veni, sacerdus Dei, et inponi manum super eum». Illo quoque renitenti, ait rex: «O mens dura et generatio semper incredula, quae non intellegit Dei filium sibi prophetarum uocibus repromissum, non intellegit eclesiastica mystiria in suis sacrificiis figurata». Haec eo dicente, Iudaeus ait: «Deus non egit coniugium neque prole ditatur neque ullum consortem regni habere patitur, qui per Moysen ait: Videte, uidete, quia ego sum Dominus, et absque me non est Deus. Ego occidam et ego uiuere faciam; percutiam, et ego sanabo». Ad haec rex ait: «Deus ab spiritali utero Filium genuit sempiternum, non aetati iuniori, non potestati minori, de quo ipse ait: Ex utero ante lucifero genui te. Hunc ergo ante saecula natum in nouissimis saeculis mundo misit sanatorem, sicut ait propheta tuus: Misit Verbum suum, et sanauit eos. Quod autem ais, quia ipse non generit, audi prophetam tuum dicentem ex uoce dominica: Numquid ego, qui alius parere facio, ipse non paream? Haec enim de populo, qui in eum per fidem renascitur, ait». Ad haec Iudaeus respondit: «Numquid Deus homo fieri potuit aut de mulieri nasci, uerberibus subdi, morte damnare?» Ad haec rege tacentem, in medio me ingerens, dixi: «Ut Deus, Dei filius, homo fierit, non suae, sed nostrae necessitatis extetit causa. Nam captiuum peccato homine et diaboli seruitute subiectum redemere non potuerat, nisi hominem adsumpsisset. Ego uero non de euangeliis et apostolo, quae non credis, sed de tuis libris testimonia praebens, proprio te mucrune confodiam, sicut quondam Dauid Goliam legitur trucidasse. Igitur quod Deus homo futurus esset, audi prophetam tuum: Et Deus, inquid, et homo, et quis cognouit eum? Et alibi: Hic Deus noster, et non repotabitur alius praeter eum; qui inuenit omnem uiam scientiae et dedit illam Iacob puero suo et Israhel dilecto suo. Post haec in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est. Quod autem de uirgine nascitur, audi similiter prophetam tuum dicentem: Ecce uirgo in utero concipiet et pariet filium, et uocabitur nomen eius Emmanuhel, quod est interpraetatum: Nobiscum Deus. Quod uerberibus subdi, quod clauis adfigi deberit et aliis quoque iniuriis uel subiacere uel adfici, alius propheta ait: Foderunt manus meas et pedes meos; diuiserunt sibi uestimenta mea, et citera. Et iterum: Dederunt in esca mea fel, et in siti mea potauerunt me aceto. Et quod per ipsum crucis patibulum labentem mundum et diaboli dicione subiectum restituerit in regno suo, idem Dauid ait: Dominus regnauit a ligno. Non quod antea non regnauerit apud Patrem, sed super populum, quem a diabuli seruituti liberauerat, rudem regnum accepit». Iudaeos ad haec respondit: «Quae Deo fuit necessitas, ut ista pateretur?» Cui ego: «Iam dixi tibi, Deus hominem creauit innoxium, sed astu serpentis circumscriptus, praeuaricatur praecepti factus est; et ideo a side paradisi eiectus, mundanis laboribus deputatus est. Qui mortem unigeniti Dei Christi Deo reconciliatus est Patri». Iudaeos dixit: «Non poterat Deus mittere prophetas aut apostulos, qui eum ad uiam reuocarent salutis, nisi ipse humiliatus fuisset in carne?» Ad haec ego: «A principio genus semper diliquit humanum, quem numquam terruit nec submersio diluuii nec incendium Sodomae nec plagae Aegypti nec miraculum maris Iordanisque diuisi; qui semper legi Dei restitit, prophetis non crededit, et non solum non crededit, uerum etiam ipsos praedicatores paenitentiae interemit. Ideo nisi ipse eum discendisset redemere, haec explere non potuerat alter. Cuius nos natiuitati renati, baptismo abluti, uulnere curati, resurrectione erecti, ascensione glorificati sumus. Quod autem morbis nostris medere uenturus erat, propheta tuus ait: Liuore eius sanati sumus; et alibi: Ipse peccata nostra portabit et orabit pro transgressoribus; et iterum: Sicut oues ad occisionem ductus est; et quasi agnus coram tundente se sine uoce, sic non aperuit os suum. In humiliatione iudicium eius sublatum est. Generationem eius quis enarrauit? Dominus exercituum nomen eius. De hoc et Iacob ille, de cuius te iactas uenisse generationem, in illa filii sui Iudae benedictione, quasi ad ipsum Christum, filium Dei, loquens, ait: Adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Iuda. De germine, fili mi, ascendisti. Recubans dormisti quasi leo, quasi catulus leonis. Qui suscitauit eum? Pulchriores oculi eius uino et dentes eius lacte candidiores. Quis, inquid, suscitabit eum? Et licet ipse dixerit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam, tamen Paulus apostulus ait: Qui non credederit, quod Deus illum suscitauit a mortuis, saluus esse non poterit». Haec et alia nobis dicentibus, numquam conpunctus est miser ad credendum. Tunc rex, silenti illo, cum uiderit eum his sermonibus non conpungi, ad me conuersus, postulat, ut, accepta benedictione, discederit. Ait enim: «Dicam», inquid, «tibi, o sacerdus, quod Iacob dixit ad angelum, qui ei loquebatur: Non demittam te, nisi benedixeris mihi». Et haec dicens, aquam manibus porregi iubet. Quibus ablutis, facta oratione, accepto pane, gratias Deo agentes, et ipsi accepimus et regi porreximus; austoque mero, uale dicentes discessimus. Rex uero, ascenso equite, Parisius est regressus cum coniuge et filia uel omni familia sua. [6,6] Fuit autem apud urbem Nicensim eo tempore Hospicius reclausus magnae abstinentiae, qui constrictus catenis ad purum corpus ferreis, induto desuper cilicio, nihil aliud quam purum panem cum paucis dactalis comedebat. In diebus autem quadraginsimae de radicibus herbarum Aegyptiarum, quas heremitae utuntur, exhibentibus sibi negotiatoribus, alibatur. Et primum quidem ius in quo coxerant auriens, ipsas sumebat in posterum. Magnas enim per eum Dominus uirtutes dignatus est operare. Nam quodam tempore, reuelante sibi Spiritu sancto, aduentum Langobardorum in Galleis hoc modo praedixit: «Venient», inquid, «Langobardi in Galleis et deuastabunt ciuitates septem, eo quod increuerit malitia eorum in conspectu Domini, quia nullus est intellegens, nullus est qui faciat bonum, quo ira Dei placetur. Est enim omnes populus infidelis, periuriis deditus, furtis obnoxius, in homicidiis prumptus, ad quibus nullus iustitiae fructus ullatenus gliscit. Non decimae dantur, non pauper alitur, non tegitur nudus, non peregrinus hospitio recipitur aut cibo sufficiente sacietur. Ideo haec plaga superuenit. Nunc autem dico uobis: Congerete omnem substantiam uestram infra murorum septa, ne a Langobardis deripiatui, et uos ipsos in locis firmissimis cummonite». Haec eo loquente, omnes obstupefacti et uale dicentes, cum magna admiratione ad propria sunt regressi. Monachis quoque dixit: «Abscidite et uos a loco, auferentes uobiscum quae habetis. Ecce enim adpropinquat gens quam praedixi!» Dicentibus autem illis: «Non relinquemus te, sanctissime pater», ait: «Nolite timere pro me; futurum est enim, ut inferant mihi iniurias, sed non nocebunt usque ad mortem». Discedentibus autem monachis, uenit gens illa; et dum cuncta quae repperit uastat, peruenit ad locum ubi sanctus Dei reclausus erat. At ille per fenestram turris ostendit se eis. Ille uero circumeuntes turrem, aditum, per quem ingrederentur ad eum, inuenire non poterant. Tunc duo ascendentes, detexerunt tectum, et uidentes eum uinctum catenis indutumque cilicio, dicunt: «Hic malefactor est et homicidium fecit, ideo in his legaminibus uinctus tenitur». Vocatumque interpraetem, sciscitantur ab eo, quid male ficerit, ut tale supplitio artaretur. At ille fatetur, se homicidam esse omnesque criminis reum. Tunc unus, extracto gladio, ut caput eius libraret, dextera in ipso ictu suspensa diriguit, nec eam ad se potuit reuocare. Tunc gladium laxans, terrae deiecit. Haec uidentes socii eius, clamorem in caelo dederunt, flagitantes a sancto, ut, quid agere poterent, clementer insinuaret. Ipse uero inposito salutis signo brachium sanitati restituit. Ille autem in eodem loco conuersus, tonsorato capite, fidelissimus monachus nunc habetur. Duo uero duces, qui eum audierunt, incolomes patriae redditi sunt; qui uero contempserunt praeceptum eius, miserabiliter in ipsa prouintia sunt defuncti. Multi autem ex ipsis a daemoniis correpti, clamabant: «Cur nos, sancte beatissime, sic crucias et incendis? « Sed inpositam eis manum, mundabat eos. Post haec homo erat Andecauensis incola, qui per nimiam febrem eloquium pariter auditumque perdederat; et cum febrae conualuisset, surdus permanebat ac mutus. Igitur diaconus ex prouintia illa Romam directus est, ut beatorum apostolorum pignora uel reliquorum sanctorum, qui urbem illam muniunt, exhiberet. Quod cum ad parentes infirmi illius peruenisset, rogant, ut eum sibi comitem iteneris sumere dignaretur, confisi, quod, si beatissimorum apostolorum adiret sepulchra, protinus possit adsequi medicinam. Euntibus autem illis, uenerunt ad locum, ubi beatus Hospicius habitabat. Quo salutato ac deoscolato, causas iteneris diaconus pandit ac proficisci se Romam indecat seque his qui sancto uiro de naucleris amici essent commendare deposcit. Cumque ibi adhuc moraretur, sensit uir beatus per spiritum Domini adesse uirtutem; et ait diacono: «Infirmum, qui comes tui nunc est iteneris, rogo ut meis conspectibus repraesentis». At ille nihil moratus, uelociter ad metatum uadit inuenitque infirmum febre plenum, qui per nutum aures suas dare tinnitum indecabat; adpraehensumque ducit ad sanctum Dei. At ille adpraehensa manu caesariem, adtraxit capud illius in finestram, adsumptumque oleum benedictione sanctificatum, tenens manu sinistram linguam eius, ori uerticique capitis infudit, dicens: «In nomine domini mei Iesu Christi aperiantur aures tuae, reseretque os tuum uirtus illa, qui quondam ab homine surdo et muto noxium eiecit daemonium». Et haec dicens, interrogat nomen. Ille uero clara uoce ait: «Sic dicor». Cum haec uidisset diaconus, ait: «Gratias tibi inmensas refero, Christi, qui talia per seruum tuum dignaris ostendere. Quaerebam Petrum, quaerebam Paulum Laurentiumque uel reliquos, qui Romam proprio cruore inlustrant; hic omnes repperi, hic cunctos inueni». Haec eo cum maximo fletu et admiratione dicente, uir Dei omni intentione uanam uitans gloriam, ait: «Sile, sile, dilectissime frater, non haec ego facio, sed ille qui mundum ex nihilo condedit, qui, pro nobis hominem suscipiens, caecis uisum, surdis auditum, mutis praestat eloquium; qui leprosis cutem pristinam, mortuis uitam et omnibus infirmis adfluentem medicinam indulget». Tunc diaconus gaudens et uale dicens, abscessit cum comitibus suis. Quibus discedentibus, homo quidam Dominicus, - sic enim erat uiro nomen - a natiuitate caecus, aduenit ad istius miraculi uirtutem probandam. Qui dum in monastirio duobus aut tribus mensibus resederet, oratione ac ieiuniis uacans, tandem uocat eum ad se uir Dei et ait: «Vis recipere uisum?» Cui ille ait: «Voluntas», inquid, «mea erat ignota cognuscere. Nam quae sit lux ignoro. Unum tantum scio, quod ab omnibus conlaudatur; ego autem ab inicio aetatis meae usque nunc uidere non merui». Tunc cum oleo benedicto super oculus eius crucem sanctam faciens, ait: «In nomine Iesu Christi redemptores nostri aperiantur oculi tui». Et statim aperti sunt oculi eius, et erat admirans cernensque magnalia Dei, quae in hoc mundo uidebat. Dehinc mulier quaedam, quae, ut ipsa declamabat, tria habens daemonia, ad eum adducta est. Quam cum tactu sacro benedixisset atque ex oleo sancto crucem fronte eius inposuisset, eiectis daemonibus, purgata discessit. Sed et aliam puellam, ab spiritu inmundo uexatam, benedictione sanauit. Cum autem iam dies obitus eius adpropinquaret, uocauit ad se praepositum monastirii, dicens: «Exibe ferramentum et inrumpe parietem et mitte nuntius ad episcopum ciuitatis, ut ueniat ad me sepeliendum. Die enim tertia ab hoc egredior mundo et uado in requiem distinatam, quam mihi Dominus repromisit». Haec eo dicente, misit praepositus ad episcopum ciuitatis Nicensis, qui ei haec nuntiarent. Post haec Crescens quidam uenit ad fenestram, et uidens eum catenis uinctum, uermibus plenum, ait: «O domine mi, qualiter tam ualida turmenta tollerare tam fortiter potes?» Cui ille ait: «Confortat me ille, pro cuius nomine haec patior. Dico autem tibi, quia iam absoluor ab his uinculis et uado in requiem meam». Adueniente autem die tertia, deposuit catenas, quibus uinctus erat, prostrauit se in orationem; et cum diutissime cum lacrimis orasset, conlocans se super scamnum, extensis pedibus eleuatisque ad caelum manibus, gratias agens Deo, tradedit spiritum. Et statim omnes uermes ille, qui sanctos artos perforabant, euanuerunt. Adueniens autem Austadius episcopus, beatum corpus studiosissime sepulturae mandauit. Haec omnia ab ipsius ore cognoui, quem superius mutum et surdum ab eo sanatum exposui. Qui multa mihi et alia de eius uirtutibus narrauit, sed prohibuit me res illa loqui, quia audiui uitam ipsius a multis fuisse conscriptam. [6,7] Eo tempore Ferreolus Ucecensis episcopus, magnae uir sanctitatis, obiit, plenus sapientia et intellectu; qui libros aliquos epistolarum, quasi Sidonium secutus, conposuit. Post cuius obitum Albinus ex praefecto per Dinamium rectorem Prouinciae extra regis consilium suscepit episcopatum; quem non amplius quam tribus utens mensibus, cum ad hoc causa restitisset, ut remoueretur, defunctus est. Iouinus iterum, qui quondam Prouinciae rector fuerat, regium de episcopatum praeceptum accipit. Sed praeuenit eum Marcellus diaconus, Felicis senatoris filius. Qui, conuocatis conprouincialibus, per consilium Dinami episcopus ordinatus est. Sed et ipse inpulsatus deinceps a Iouino, ut remoueretur, conclusus in ciuitate, uirtute se defensare nitebatur; sed cum non ualeret, muneribus uicit. [6,8] Obiit et Eparchius reclausus Ecolesinensis, uir magnificae sanctitatis, per quem Deus multa miracula ostendit; de quibus, relictis plurimis, pauca perstringam. Petrocoricae urbis incola fuit; sed post conuersionem clericus factus, Ecolesinam ueniens, cellulam sibi aedificauit. In qua, collectis paucis monachis, in oratione morabatur assidue; et si ei aliquid auri argentique offerebatur, aut in necessitatibus pauperum aut in redemptione captiuorum distribuebat. Panes in cellula illa, eo uiuente, coctus numquam fuit, sed a deuotis, cum necessitas exegisset, inferebatur. Magnam enim cateruam populorum de oblationibus deuotorum redemit; pusularum malarum uenenum crucis signum saepe compressit, daemonas de obsessis corporibus oratione abegit et iudicibus plerumque, ut culpabilibus ignoscerent, dulcedine profusa imperauit potius quam rogauit. Nam ita erat dulcis alloquio, ut ei negare non possent, cum fuisset indulgentiam deprecatus. Quodam uero tempore, dum pro furtum quis ad adpendendum deduceretur, qui et in alia multa scelera, tam in furtis quam in homicidiis, accusabatur ab incolis criminosus, et haec ei nuntiata fuissent, misit monachum suum ad deprecandum iudici, ut scilicet culpabilis ille uitae concederetur. Sed insultante uulgo atque uociferante, quod, si hic dimitteretur, neque regioni neque iudici possit esse consultum, dimitti non potuit. Interea extenditur ad trocleas, uirgis ac fustibus caeditur et patibulo condemnatur. Cumque mestus monachus abbati renuntiasset: «Vade», inquid, «a longe, quia scito, quod, quem homo reddere noluit, Dominus suo munere redonabit. Tu uero, cum eum cadere uideris, protinus adprehensum adducito in monasterium». Monacho uero iussa complente, ille prosternitur in oratione et tam diu in lacrimis ad Deum fudit preces, quoadusque, disruptum obice cum catenis, terrae restitueretur adpensus. Tunc monachus adprehensum eum abbatis conspectibus incolomem repraesentat. At ille gratias Deo agens, comitem arcessiri iubet, dicens: «Semper me benigno animo solitus eras audire, fili dilectissime; et cur hodie induratus hominem, pro cuius uita rogaueram, non laxasti?» Et ille: «Libenter te», inquid, «audio, sancte sacerdos; sed, insurgente uulgo, aliud facere non potui, timens super me seditionem moueri». Et ille: «Tu», inquid «me non audisti; Deus autem audire me dignatus est, et quem tu tradidisti morti, ille uitae restituit. En», inquid, «coram te adstat sanus!» Haec eo dicente, prosternitur ad pedes comitis stupentis, quod uidebat uiuere quem in mortis interitu reliquisset. Haec ego ab ipsius comitis ore cognoui. Sed et alia multa fecit, quae insequi longum putaui. Post XLIIII uero annos reclusionis suae parumper febre pulsatus tradidit spiritum; protractusque a cellula, sepulturae mandatus est. Magnus autem conuentus, ut diximus, de redemptis in eius processit exsequiis. [6,9] Domnolus uero Cinomannorum episcopus aegrotare coepit. Tempore enim Chlothari regis apud Parisius ad basilicam sancti Laurenti gregi monasteriali praefuerat. Sed quoniam, Childeberto seniore uiuente, semper Chlothario regi fidelis extitit et nuntius illius ad speculandum missus crebrius occulebat, praestolabatur rex locum, in quo pontificatus honorem acciperet. Migrante autem Auenniensis ciuitatis pontifice, istum illuc dare deliberauerat. Sed beatus Domnolus haec audiens, ad basilicam sancti Martini antistitis, ubi tunc Chlotharius rex ad orationem uenerat, accessit, et nocte tota in uigiliis excubans, per priores qui aderant regi suggessionem intulit, ut non quasi captiuus ab eius elongaretur aspectu, nec permitteret, simplicitatem illius inter senatores sophisticos ac iudices philosophicos fatigari, adserens, hunc locum humilitatis sibi esse potius quam honoris. Ad haec rex annuens, migrante Innocentio Cinomannorum episcopo, ipsum ecclesiae illi antistitem destinauit. Iam adsumpto episcopatu, talem se tantumque praebuit, ut in summae sanctitatis culmen euectus debili usum gressuum, caeco restituerit uisum. Qui post XXII episcopati annos, dum se cerneret morbo regio calculoque grauissime fatigari, Theodulfum abbatem in loco suo praeelegit. Cuius assensum rex praebuit uoluntatem, sed non multum post tempus, mutata sententia, in Badegisilum domus regiae maiorem transfertur electio. Qui tonsoratus, gradus quos clerici sortiuntur ascendens, post quadraginta diebus, migrante sacerdote, successit. [6,10] His diebus basilica sancti Martini a furibus effracta fuit. Qui ponentes ad fenestram absidae cancellum, quod super tumulum cuiusdam defuncti erat, ascendentes per eum, effracta uitrea, sunt ingressi; auferentesque multum auri argentique uel palleorum olosericorum, abierunt, non metuentes super sanctum sepulchrum pedem ponere, ubi uix uel os applicare praesumimus. Sed uirtus sancti uoluit hanc temeritatem etiam cum iudicio manifestare terribili. Nam hi, perpetrato scelere, ad Burdegalensim ciuitatem uenientes, orto scandalo, unus alterum interemit; sicque patefacto opere, furtum repertum est, ac de hospitale eorum argentum comminutum uel pallea sunt extracta. Quod cum regi Chilperico nuntiatum fuisset, iussit eos alligari uinculis et suo conspectui praesentari. Tunc ego metuens, ne ob illius causam homines morerentur, qui uiuens in corpore pro perditorum uita saepius deprecatus est, epistolam regi precationis transmisi, ne, nostris non accusantibus, ad quos persecutio pertinebat, hi interficerentur. Quod ille benigne suscipiens, uitae restituit. Species uero, quae dissipatae fuerant, studiosissime componens, loco sancto reddi praecepit. [6,11] Apud Massiliense uero urbe Dinamius rector Prouinciae grauiter insidiari Theodoro episcopo coepit. At ille ad regem properare disponens, conprehensus ab eo, in medium ciuitatis tenetur, et grauiter iniuriatus, tandem laxatus est. Clerici autem Massiliensis dolum cum Dinamio moliebantur, ut ab episcopatum eiceretur. Sed dum ad regem Childebertum ambularet, cum Iouino ex praefectum a Gunthramno rege deteneri iubetur. Quod audientes Massiliensis clerici, gaudio magno repleti, quod iam detineretur, iam deputaretur exilio, quod iam in hoc res perstitisset, ut numquam Massilia reuerteretur, domos ecclesiae adprehendunt, ministeria describunt, regesturia reserant, prumptuaria expoliant omnesque res ecclesiae, tamquam si iam mortuus esset episcopus, peruadunt, diuersa crimina de pontifice proloquentes, quae falsa Christo auspice deprehendi. Childebertus uero, postquam cum Chilperico pacificatus est, legatos ad Gunthramnum regem mittit, ut medietatem Massiliae, quam ei post obitum patris sui dederat, reddere deberet. Quod si nollet, nouerit, se multa perditurum pro partis istius retentatione. Sed ille cum haec reddere nollet, uias claudi praecepit, ut nulli per regnum eius transeundi aditus panderetur. Haec cernens Childebertus, Gundulfum ex domestico duce facto, de genere senatorio, Massiliam dirigit. Qui cum non auderet ambulare iam per Guntchramni regnum, Turonus uenit. Quem benigne susceptum recognosco matris meae auunculum esse, retentumque mecum quinque diebus, inpositisque necessariis, abire permisi. Ille uero progressus, Massiliam ingredi, obsistente Dinamio, non ualebat. Sed nec episcopus, qui iam tunc cum Gundulfo iunxerat, in ecclesia sua recipiebatur. Dinamius autem una cum clericis portas obserat urbis, insultans pariter ac utrumque despiciens, episcopum scilicet et Gundulfum. Tandem ad colloquium ducis adscitus, in basilicam beati Stephani, quae urbe est proxima, uenit. Ostiarii enim custodiebant aedis ingressum, ut, introeunte Dinamio, ualuae protinus clauderentur. Quo facto, exclusae armatorum turbae post Dinamium ingredi nequiuerunt. Quo non intellegente, dum diuersa inter se super altarium conferunt, recedentes ab altario, salutatorium ingrediuntur. Introeunte cum his Dinamio nudumque iam a suorum solatio terribiliter increpant; fugatisque satellitibus, qui cum armis, eo abducto, circumstrepebant, seniores ciuium ad se dux una cum episcopo collegit, ut ciuitatem ingrederetur. Tunc Dinamius haec omnia cernens, ueniam petens, datis duci multis muneribus, reddita etiam sacramenta, se fidelem episcopo deinceps regique futurum, suis induitur indumentis. Tunc reseratis tam portarum quam sacrarum aedium ualuas, ingrediuntur utrique ciuitatem, dux scilicet et episcopus, cum signis et laudibus diuersisque honorum uexillis. Clerici autem, qui sceleri huic mixti fuerant, quorum caput Anastasius abba et Proculus presbiter erant, infra Dinami tecta confugiunt, petentes ab eo opem refugii, a quo fuerant incitati. Multi tamen eorum per idoneos fideiussores dimissi, ad regem iussi sunt ambulare. Interea Gundulfus, subiugatam ciuitatem in Childeberthi regis dicione restitutoque in loco suo antistite, ad regem Childeberthum regressus est. Sed Dinamius inmemor fidei, quam Childeberto regi promiserat, ad Guntchramnum regem nuntios dirigit, dicens, quod partem sibi debitam ciuitatis per episcopum perderet nec umquam Massiliensem urbem suo potiretur dominio, nisi hic euellatur ab ea. At ille ira commotus, iubet contra fas religionis, ut pontifex summi Dei artatus uinculis sibi exhiberetur, dicens: «Trudatur exilio inimicus regni nostri, ne nobis nocere amplius ualeat». Sed cum episcopus de his suspectus esset nec facile posset ab urbe erui, aduenit festiuitas dedicationis oratorii ruris suburbani. Cumque ad haec festa, egressus ciuitatem, properaret, subito armati cum magno fremitu ab occultis insidiis scatentes, sanctum uallant antistitem; deiectumque ab equo, fugant omnes comites eius, seruientes alligant, clericos caedunt, ipsumque super miserabilem inponentes caballum, nullum de suis seque permittentes, ad regis deducunt praesentiam. Cumque per Aquensim praeterirent urbem, Pientius episcopus loci, condolens fratri, datis clericis ad solatium inpositisque necessariis, abire permisit. Dum haec agerentur, clerici iterum Massiliensis domus ecclesiae reserant, archana rimantur et alia discribunt, alia suis domibus inferunt. Episcopus uero ad regem deductus nec culpabilis inuentus, ad ciuitatem suam redire permissus, cum grandi est a ciuibus laude susceptus. Ex hoc enim grauis inimicitia inter Guntchramnum regem et Childeberthum nepotem suum exoritur, disruptumque foedus, sibi inuicem insidiabantur. [6,12] Igitur Chilpericus rex cernens has discordias inter fratrem ac nepotem suum pullulare, Desiderium ducem euocat iobetque, ut aliquid nequitiae inferat fratri. At ille, commoto exercitu, Ragnoualdo duce fugato, Petrogoricum peruadit, exactaque sacramenta, Aginnum pergit. Haec audiens uxor Ragnoualdi, quod scilicet, fugato uiro suo, haec ciuitates in potestate regis Chilperici redegerentur, basilicam sancti marthiris Caprasi expetiit. Sed extracta exinde et spoliata a facultate ac solatio famolorum, datis fideiussoribus, Tholosae diregitur, ibique iterum in basilica sancti Saturnini ingressa resedebat. Desiderius uero cunctas ciuitates, quae in parte illa ad regem Gunthchramnum aspiciebant, abstulit et dicionibus regis Chilperici subegit. Berulfus uero dux, cum Bitorigus musitare, quod Toronicum terminum ingrederentur, audisset, exercitum commouet et se in ipsos fines statuit. Grauiter tunc pagi Isiodorensis ac Berrauensis urbis Toronicae deuastati sunt. Sed et postea crudiliter, qui in hac obsidione adesse non poterant, sunt damnati. Bladastis uero dux in Vasconiam abiit maximamquae partem exercitus sui amisit. [6,13] Lupus urbis Turonicae ciuis, cum, uxore perdita ac liberis, clericatum expeteret, a fratre Ambrosio prohibitus est, timens, ne heredem institueret Dei ecclesiam, si ei coniungeretur. Rursumque illi uxorem prouidit et diem, in quo ad disponsalia donanda coniungerent, malesuadus frater indicit. Dehinc ad Cainonensem castrum, ubi hospitium habebant, pariter aduenerunt. Sed uxor Ambrosii, cum esset adultera et alium in amore lupanario, exoso marito, diligeret, insidias uiro tetendit. Cumque hi germani pariter epulantes et nocte usque ad ebrietatem uino maduissent, in uno strato pariter quieuerunt. Tunc moechus uxoris Ambrosii nocte ueniens, quiescentibus cunctis et uino depressis, accensis igne paleis, ut uideret quid ageret, extracto gladio, Ambrosium in capite librat, ita ut descendens per oculos gladius ceruical capitis amputaret. In quo ictu expergefactus Lupus et se in sanguinem uolutari decernens, exclamat uoce magna, dicens: «Heu, heu, succurrite, frater meus interfectus est!» Moechus uero, qui iam perpetrato scelere discedebat, haec audiens, regressus ad lectum, Lupum adiit. Quo repugnante, multis plagis laceratum oppressit et mortali ictu sauciatum semiuiuum reliquid. Sed nullus de familia sensit. Mane autem facto, stupebant omnes de tanto scelere. Lupus tamen adhuc uiuens nanctus, sicut actum fuerat referens, spiritum exalauit. Sed nec longum meretrix lugendi sumpsit spatium; sed paucis diebus interpositis, coniuncta moecho, discessit. [6,14] Anno igitur septimo Childeberthi regis, qui erat Chilperici et Gunthchramni uicensimus et primus, mense Ianuario pluuiae, coruscationes atque tonitrua grauia fuerunt; flores in arboribus ostensi sunt. Stilla, quem comitem superius nominaui, apparuit, ita ut in circuitu eius magna nigrido esset; et illa, tamquam se in foramen aliquod posita, ita inter tenebras relucebat, scintillans spargensque comas. Prodebat autem ex ea radius mirae magnitudinis, qui tamquam fumus magnus incendii apparebat a longe. Visa est autem a partem Occidentis in ora noctis prima. In die autem sanctum paschae apud Sessionas ciuitatem caelum ardere uisum est, ita ut duo apparerent incendia; et unum erat maior, aliud uero minor. Post duarum uero horarum spatio coniuncta sunt simul, factamque pharum magnam, euanuerunt. In Parisiaco uero terminum uerus sanguis ex nube defluxit et super uestimenta multorum hominum caecidit et ita tabe maculauit, ut ipsi propria indumenta horrentes abnuerunt. Tribus enim locis in termino ciuitatis illius hoc prodigium apparuit. In Siluanectinse uero terreturio hominis cuiusdam domus, cum ille mane surgerit, sanguine respersa ab intus apparuit. Magna tamen eo anno lues in populo fuit; ualitudinis uariae, milinae cum pusulis et uissicis, quae multum populum adficerunt mortem. Multi tamen, adhibentes studium, euaserunt. Audiuimus enim eo anno in Narbonensem urbem inguinarium morbum grauiter deseuire, ita ut nullum esset spatium, cum homo correptus fuisset ab eo. [6,15] Felix uero episcopus Namneticae ciuitatis in hac ualitudine corruens, grauiter aegrotare coepit. Tunc uocatis ad se episcopis, qui propinqui erant, supplicat, ut consensum, quem in Burgundione nepote suo fecerat, suis subscriptionibus roborarent. Quod cum factum fuisset, eum ad me dirigunt. Erat tunc temporis Burgundio quasi annorum XXV. Qui ueniens rogat, ut, accedens usque Namnetas, episcopum eum in locum auunculi, qui adhuc superstes erat, tonsoratum consecrare deberem. Quod ego abnui, quia canonibus non congruere cognoui. Consilium tamen praebui, dicens: «Habemus scriptum in canonibus, fili, non posse quemquam ad episcopatum accedere, nisi prius ecclesiasticus gradus regulariter sortiatur. Tu ergo, dilectissime, reuertere illuc et pete, ut ipse te qui elegit debeat tonsorare. Cumque presbiterii honorem acciperis, ad ecclesiam adsiduus esto; et cum eum Deus migrare uoluerit, tunc tu facile episcopale gradum ascendes». At ille regressus, consilium acceptum adimplere dissimulauit, eo quod Felix episcopus ab incommodo leuius agere uideretur. Sed postquam febris discessit, tibiae eius ab humore pusulas emerserunt. Tunc cantaredarum cataplasmam nimium ualidam ponens, conputrescentibus tibiis, anno episcopatus sui XXXIII, aetate septuagenaria uitam finiuit. Cui Nonnichius consobrinus, rege ordinante, successit. [6,16] Audiens autem Pappolenus eius obitum, neptem illius, de qua separatus fuerat, recepit. Ante hoc autem tempus disponsatam eam habuerat; sed dissimolante de nuptiis Filici episcopo, hic cum magna cohortem ueniens, ab oraturio puellam abstraxit et in basilica beati Albini confugit. Tunc Filex episcopus ira commotus, circumuentam puellam dolis a marito separauit, mutataque ueste, apud Vasatensem urbem in monastirio posuit. Sed illa occultos pueros nuntius dirigit, ut scilicet eam ereptam a loco, in quo posita erat, acciperet. Quod ille non abnuens, adsumptam de monastirio puellam suo coniugio copolauit, regalibusque munitus praeceptionibus, timere parentum distulit moenas. [6,17] Rex uero Chilpericus multos Iudaeorum eo anno baptizare praecipit, ex quibus pluris excipit a sancto lauacro. Nonnulli tamen eorum, corpore tantum, non corde abluti, ad ipsam quam prius perfidiam habuerant, Deo mentiti, regressi sunt, ita ut et sabbatum obseruare et diem dominicum honorare uidiantur. Priscus uero ad cognuscendam ueritatem nulla penitus potuit ratione deflecti. Tunc iratus rex iussit eum custodiae mancipare, scilicet ut, quem credere uoluntariae non poterat, audire et credere faceret uel inuitum. Sed ille, datis quibusdam muneribus, spatium postulat, donec filius eius Massiliensim Hebraeam accipiat; pollicitur dolosae, se deinceps quae rex iusserat impleturum. Interea oritur intentio inter illum et Pathiren ex Iudaeo conuersum, qui iam regis filius erat ex lauacro. Cumque die sabbati Priscus praecinctus orario, nullum in manu ferens ferramentum, Moysaicas legis quasi impleturus, secretiora conpetiret, subito Pathir adueniens, ipsumque gladio cum sociis qui aderant iugulauit. Quibus interfectis, ad basilecam sancti Iuliani cum pueris suis, qui ad propinquam plateam erat, confugit. Cumque ibidem resederent, audiunt, quod rex, dominum uitae cessum, famolos tamquam malefactores a basileca tractos iuberet interfici. Tunc unus ex his, euaginato gladio, domino iam fugato, socios suos interficit, ipse postmodum cum gladio de basileca egressus; sed inruente super se populo, crudiliter interfectus est. Pathir autem, accepta licentia, ad regnum Guntchramni, unde uenerat, est regressus; sed non post multos dies a parentibus Prisci interfectus est. [6,18] Igitur legati Chilperici regis, id est Ansoualdus et Domegiselus, qui ad conspiciendam dotem in Hispaniis fuerant missi, regressi sunt. His diebus Leuuichildus rex in exercitu contra Herminichildum, filium suum, resedebat, cui et Meritam ciuitatem abstulit. Nam hic qualiter cum ducibus imperatoris Tiberii fuerit coniunctus, iam superius exposuimus. Nam et legatis haec causa innexuit moras, ut tardius regredirentur. Quibus uisus, ego sollicitus eram, qualiter in ipsis christianis, qui pauci in eo loco remanserant, fides Christi ferueret. Cui haec Ansoualdus respondit: «Christiani, qui nunc apud Hispanias conmorantur, catholicam fidem integre seruant. Sed rex nouo nunc ingenio eam nititur exturbare, dum dolose et ad sepulchra martirum et in eclesiis relegionis nostrae orare confingit. Dicit enim: "Manefeste cognoui, esse Christum filium Dei aequalem Patri; sed Spiritum sanctum Deum penitus esse non credo, eo quod in nullis legatur codicibus Deus esse".» Heu, heu, quam iniquam sententiam, quam uenenosum sensum, quam praua mente! Et ubi est illud quod Dominus ait: Spiritus Deus est; et illud Petri, quod Annaniam ait: Quod tibi uisum est temptare Spiritum sanctum? Non es hominibus mentitus, sed Deo. Ubi est et illud quod Paulus, mistica dona commemorans ait: Haec enim operatur unus atque idem Spiritus, diuidens unicuique, prout uult? Qui enim operatur quod uult, nulli cognuscetur esse subiectus. Accedente autem Ansoualdo ad Chilpericum regem, legatio Hispaniorum est subsecuta, quae de Chilperico ad Childeberthum accedens, in Hispaniis est regressa. [6,19] Apud pontem uero Urbiensim ciuitatis Parisiacae Chilpericus rex custodes posuerat, ut insidiatores de regno fratris sui, ne nocerent aliquid arcerentur. Quod Asclipius ex duce praecognito, nocte inruens, interfecit omnes pagumque ponte proximum grauiter depopulatus est. Cumque haec regi Chilperico nuntiatum fuisset, misit nuntios comitibus ducibusque uel reliquos agentibus, ut, collecto exercitu, in regno germani sui inruerent. Sed prohibitus est consilio bonorum, ne faceret, dicentibus sibi: «Illi peruerse aegerunt, tu uero sapienter age. Mitte fratri nuntios, et si iniuriam tuam emendare uoluerit, nihil mali geris; si uero noluerit, tractabis deinceps, quid sequaris». Et sic ratione accepta, prohibetu exercitu, legationem fratri dirigit. Sed ille cuncta emendans, fratris quaesiuit integrae caritatem. [6,20] Eo anno Chrodinus obiit, uir magnifice bonitatis et pietatis, aelimosinarius ualde pauperumque refector, profluus ditatur eclesiarum, clericorum nutritur. Nam sepe a nouo fundans uillas, ponens uinias, aedificans domus, culturas eregens, uocatis episcopis, quorum erat parua facultas, dato epulo, ipsas domus cum culturibuss et culturis, cum argento, parastromatibus, utensilibus, ministris et famolis benigne distribuebat, dicens: «Sint haec aeclesiae data, ut, dum de his pauperes reficiuntur, mihi ueniam obteneant apud Deum». Multa enim et alia bona de hoc uiro audiuimus, quae insequi longum est. Transiit autem aetate septuagenaria. [6,21] Haec in hoc anno iteratis signa apparuerunt: luna eclypsim passa est; infra Toronicum territurium uerus de fracto pane sanguis effluxit; muri urbis Sessionicae conruerunt; apud Andecauam urbem terra tremuit; infra muros uero Burdegalensis oppidi ingressi lupi canes deforauerunt, nequaquam hominem metuentes; per caelum ignis discurrere uisus est. Sed et Vasatensis ciuitas incendio concremata est, ita ut eclesiae uel domus aeclesiasticae uastarentur. Ministerium tamen omne ereptum fuisse cognouimus. [6,22] Igitur peruasis Chilpericus rex ciuitatibus fratris sui nouos comites ordinat et cuncta iubet sibi urbium tributa deferri. Quod ita impletum fuisse cognouimus. His diebus adprehensi sunt duo homines a Nunnichio Lemouicinae urbis comite, deferentes ex nomine Charteri Petrogoricae urbis episcopi litteras, quae multa inproperia loquebantur in regem; in quibus inter reliqua erat insertum, quasi quereretur sacerdos, se a paradiso ad inferos descendisse, scilicet quod a regno Guntchramni in Chilperici fuerit dicionibus commutatus. Has litteras cum his hominibus iam dictus comes sub ardua custodia regi direxit. Rex uero patienter propter episcopum mittit, qui eum suo conspectui praesentarent, discussurus utique, si uera essent quae ei opponebantur, an non. Adueniente uero episcopo, rex homines illos cum litteris repraesentat. Interrogat sacerdoti, si ab eo directae fuerint. Negat ille a se directas. Interrogantur uero homines, a quo eas acceperint. Frontonium diaconum proferunt. Interrogatur de diacono sacerdos. Respondit, sibi eum esse praecipuum inimicum, nec dubitari debere, ipsius esse nequitias, qui contra eum saepius causas commouisset iniquas. Adducitur diaconus sine mora; interrogatur a rege; confitetur super episcopum, dicens: «Ego hanc epistolam episcopo iubente dictaui». Proclamante uero episcopo et dicente, quod saepius hic ingenia quaereret, qualiter eum ab episcopatu deiceret, rex misericordia motus, commendans Deo causam suam, cessit utrisque, deprecans clementer episcopum pro diacono, et supplicans, ut pro se sacerdos oraret. Et sic cum honore urbi remissus est. Post duos uero menses Nonnichius comes, qui hoc scandalum seminauit, sanguine percussus interiit, resque eius, quia absque liberis erat, diuersis a rege concessae sunt. [6,23] Dehinc Chilperico regi post multa funera filiorum filius nascitur. Ex hoc iubet rex omnes custodias relaxari, uinctos absolui conpositionesque neglegentum fisco debitas praecipit omnino non exigi. Sed magnum deinceps dolum hic intulit infans. [6,24] Noua iterum contra Theodorum episcopum bella consurgunt. Nam Gundoualdus, qui se filium Chlothari regis esse dicebat, de Constantinopoli ueniens, Massilia est aduectus. De cuius origine quaedam strictim libuit memorare. Hic cum natus esset in Galliis et diligenti cura nutritus, ut regum istorum mos est, crinium flagellis per terga dimissis, litteris eruditus, Childebertho rege a matre repraesentatur, dicente ea: «Ecce», inquid, nepotem tuum, Chlothari regis filium; et quia inuisus habetur patri, suscipe eum, quia caro tua est». Quem ille, eo quod ei fili non essent, accipiens, retenibat secum. Nuntiantur haec regi Chlothario, misitquae fratri nuntius, dicens: «Dimitte puerum, ut ueniat ad me». Ne moratus ille iuuenem fratri direxit. Quo uiso, Chlotharius iussit tundi comam capitis eius, dicens: «Hunc ego non generaui». Igitur post Chlothari regis obitum a Charibertho rege susceptus est. Quem Sigyberthus arcessitum iterum amputauit comam capitis eius et misit eum in Agripinensim ciuitatem, quae nunc Colonia dicitur. Ille quoque ab eo loco dilapsus, dimissis iterum capillis, ad Narsitem abiit, qui tunc Aetaliae praeerat. Ibi accepta uxore, filios procreauit et ad Constantinopolim accessit. Inde, ut ferunt, post multa tempora a quodam inuitatus, ut ueniret in Galliis, Massilia adpulsus, a Theodoro episcopo susceptus est. Ab eodem etiam acceptis aequitibus, Mummolo duci coniunctus est. Erat autem tunc Mummolus in ciuitate Auennica, sicut supra iam diximus Gunthchramnus uero dux adpraehensum Theodorum episcopum in custodia pro hac causa detrusit, repotans, cur hominem extraneum intromisissit in Galliis uoluissetque Francorum regnum imperialibus per haec subdere ditionibus. At ille epistolam, ut aiunt, manu maiorum Childeberthi regis subscriptam protulit, dicens: «Nihil per me feci, nisi quae mihi a domnis nostris et senioribus imperata sunt». Custodiebatur igitur sacerdus in cellula nec permittebatur eclesiae propinquare. Quadam uero nocte, dum adtentius oraret ad Dominum, refulsit cellula nimio splendore, ita ut comes, qui erat custus eius, ingente pauore terreretur; uisusque est super eum lucis inmense globus per duarum horarum spatium. Mane autem facto, narrabat haec comes ille citeris, qui cum eo erant. Post haec autem ductus est ad Gunthchramnum regem cum Epyfanio episcopo, qui tunc a Langobardus fugiens Massilia morabatur, scilicet quod et ipse conscius huius causae fuisset. Discussio igitur a rege, in nullo inuenti sunt crimine. Rex tamen iussit eos sub custodia degere, in qua post multa supplicia Epyfanius episcopus obiit. Gundoualdus uero in insola maris secessit, expectans euentum rei. Gunthchramnus uero dux cum duce Gunthchramni regis res Gundoualdi diuisit et sicum Aruerno detulit inmensum, ut ferunt, argenti pondus et auri uel reliquarum rerum. [6,25] Anno octauo Childeberthi regis pridiae Kal. Februarias, cum die dominico apud urbem Toronicam ad matutinus signum conmutum fuisset et populus surgens ad eclesiam conueniret, caelo nubilo, cum pluuia globus magnus ignis de caelo dilapsus, in spatio multo cucurrit in aera, qui tantam lucem dedit, ut tamquam media diae omnia cernerentur. Quo iterum in nube suscepto, nox successit. Aquae uero extra solitu inualuerunt; nam tantum inundatione Sygona Matronaque circa Parisius intulerunt, ut inter ciuitatem et basilicam sancti Laurenti naufragia saepe contingerent. [6,26] Gunthchramnus quoque dux Aruernum cum supradictis thesauris reuersus, ad Childeberthum regem abiit. Cumque exinde regrederetur cum uxore et filiabus, a Gunthchramnum regem conpraehensus retenebatur, dicente sibi regem: «Tua inuitatio Gundoualdum adduxit in Galliis, et ob hoc ante hos annus abisti Constantinopoli». Cui illi: «Mummolus», inquid, «dux tuus ipse suscepit eum et in Auennionem secum retenuit. Nunc autem permitte me, ut adducam ipsum tibi, et tunc inmunis ero ab his quae repotantur mihi». Cui rex ait: «Non permittam te abire, nisi dignas luas poenas pro his quae commisisti». At ille cernens se mortem propinquam, ait: «Ecce filium meum! Suscipe illum, et sit obses pro his quae promitto domino meo rege; et nisi Mummolum adducam tibi, perdam paruolum meum». Tunc rex permisit eum abire, retentum secum eius infantulo. At ille, adsumptos secum Aruernis atque Villauis, Auennione abiit. Sed asto Mummoli nauis in Rodano infirmae paratae sunt; ascendentesque simpliciter, ut in medio amnis uenerunt, impletis nauibus mergebantur. Tunc in periculo positi, alii natando euaserunt, nonnulli uero, arreptis ipsarum nauium tabulis, attigerunt litus. Plerique autem, quorum minor fuit astutia, in amne dimersi sunt. Gunthchramnus uero dux aduenit Auennione. Prouiderat enim Mummolus, postquam intra murus urbis illius est ingressus, ut quia pars parua resedebat, quae non uallabatur a Rhodano, ut, eductam ex eo partem, locus ille totus ex hoc alluuio muneretur; in quo loco fossas magnae profunditudinis fodit, praeparatusque dolos aqua decurrens operuit. Tunc, adueniente Gunthchramno, ait ex muro Mummolus: «Si fides est integra, ueniat ille ab una parte ripae et ego ex alia, et quod uoluerit eloquatur». Quod cum conuenisset, ait Gunthchramnus econtra, - hoc enim brachium fluminis inter utrumque erat positum-: «Si licit», inquid, «uadam, quia sunt aliqua quae inter nos secretius conferantur». Cui ille: «Veni», ait, «ne timeas». Ingressus cum uno amicorum suorum - et erat luricae pondere adgrauatus - ilico amicus ille, ut foueam amnis attigit, sub aquis dimersus nusquam conparuit. Gunthchramnus uero cum demergeretur atque portaretur ab unda ueloci, unus de adstantibus, porrectam manu eius astam, eum litori reddidit. Et tunc, inlatis sibi conuitiis, ipse uel Mummolus discesserunt. Obsedente quoque Gunthchramno ipsam urbem cum exercitu Gunthchramni regis, nuntiata sunt haec Childebertho. At ille ira commotus, cur haec non iussus ageret, Gundulfum superius dictum illuc direxit. Qui, amota obsidione, Mummolum Aruernus adduxit. Sed post paucos dies Auennione regressus est. [6,27] Chilpericus rex pridie quam pascha celebraretur, Parisius abiit. Et ut maledictum, quod in pactione sua uel fratrum suorum conscriptum erat, ut nullus eorum Parisius sine alterius uoluntate ingrederetur, carere possit, reliquias sanctorum multorum praecidentibus, urbem ingressus est diesque paschae cum multa iocunditate tenuit filiumque suum baptismo tradedit, quem Ragnemodus ipsius urbis sacerdus de lauacro sancto suscepit ipsumque Theodoricum uocitare praecepit. [6,28] Marcus quoque refrendarius, cui supra meminimus, post congregatus de iniquis discriptionibus thesauros, subito latere dolore detentus, capud totundit, atque paenetentiam accipiens, spiritum exalauit, resque eius fisco conlatae sunt. Nam magni ibidem thesauri ex auro argentoque et multarum specierum reperti sunt, nihil exinde secum aliud portans nisi animae detrimentum. [6,29] Legati de Hispaniis reuersi nihil certi renuntiauerunt, eo quod Leuuichildus contra filium suum seniorem in exercitu resederet. In monastirio autem beatae Radegunde puella quaedam nomen Disciola, quae beati Saluii Albigensis episcopi neptis erat, obiit hoc modo. Cum egrotare coepisset et ei assiduae sorores aliae deseruirent, uenit dies ille, quo migraret a corpore, et circa horam nonam ait sororibus: «Ecce iam leuiorem me sentio; ecce nihil doleo! Nunc autem non est necesse sollicitudine uestrae, ut mihi curae aliquid inpendatis; sed potius discedite a me, quo facilius sopore relaxer». Haec audientes sorores eius, recesserunt parumper cellola, et post paulolum aduenerunt. Denique stantibus illis coram ea, expectabant, quid ab illa elocutionis audirent. Ipsa autem, expansis manibus, benedictionem a nescio quo afflagitans, ait: «Benedic», inquid, «mihi, sanctae ac famulae Dei excelsi; ecce enim iam tertio fatigaris hodiae mei causa! Et cur, sanctae, pro infirma muliercula crebras iniurias sustenis?» Interrogantibus uero illis, ad quem haec uerba proferret, penitus non est effata. Tunc facto modico interuallo, emisit uoce magna cum riso; et sic tradedit spiritum. Et ecce quidam inerguminus, qui tunc ad beati Crucis gloriam mundandus aduenerat, adreptam manibus caesariem, conlisit se in terram, dicens: «Heu, heu, heu nobis, qui tale damno perpessi sumus! Vel licuisset prius causas inquirere, et sic de potestate nostra fuisset ablata haec anima». Inquirentibus uero his qui aderant, quod esset hoc uerbum, quod loquebatur, respondit: «Ecce anima puellae Michahel angelus suscepit, et ipsi eam ad caelos euexit. Princeps uero noster, quem uos diabolum nominatis, nihil in ea participatur». Post haec corpus aquis ablutum ita candore niueo refulgebat, ut nullum lenteum repperire abbatissa potuisset in prumptu, quod corpore candidior cerneretur; induta tamen lenteis mundis, sepulturae mandata est. Nam et alia puella huius monastirii uisum uidit, quod sororibus retulit. Potabat, inquid, se iter aliquod conficere; et erat ei uotum, ut ad fontem uiuum gradiens perueniret. Cumque uiam nesciret, uir quidam se obuiam obtulit, dicens: «Si», inquid, «uis ad fontem uiuum accedere, ego ero praeuius iteneris tui». At illa gratias agens, sequebatur praecedentem. Quibus ambolantibus, peruenerunt ad fontem magnum, cuius aquae tamquam aurum splendebant, herbae uero in modum diuersarum gemmarum uernante luce radiabant. Et ait uir ad eam: «Ecce fonte uiuo, quem multo labore quaesisti! Satiare nunc ab eius fluentis, ut fiat tibi fons aquae uiuae salientis in uitam aeternam». Cumque illa auide ex his aquis auriret, ecce ab alia parte ueniebat abbatissa et, denudatam puellam, induit eam uestem regia, quae tanta luce auroque et munilibus refulgebat, ut uix possit intendi, dicente sibi abbatissa: «Sponsus enim tuus mittit tibi haec munera». Haec cum puella uidisset, conpuncta est corde, et post dies paucus rogauit abbatissam, ut sibi in qua inclauderetur cellolam praepararet. At illa uelociter perfectam, ait: «Ecce», inquid, «cellolam! Quid nunc desideras?» Puella uero petiit, ut recludi permitteretur. Quod cum ei praestitum fuisset, congregatis uirginibus cum magno psallentio, accensis lampadibus, tenente sibi beata Radegunde manu, ad locum usque perducitur. Et sic uale faciens omnibus et osculans singulas quasque, reclausa est; structoque aditu, per quem ingressa fuerat, ibi nunc oratione ac lectione uacat. [6,30] Hoc anno Tiberius imperator migrauit a saeculo, magnum luctum relinquens populis de obito suo. Erat enim summe bonitatis, in aelimosinis prumptus, in iudiciis iustus, in iudicando cautissimus; nullum dispiciens, sed omnes in bona uoluntate conplectens. Omnes diligens, ipse quoque diligebatur ab omnibus. Hic cum egrotare coepisset et se iam uiuere disperaret, uocauit Sophiam agustam, dicens: «Ecce! iam impleto sentio tempus uitae meae; nunc consilio tuo elegam, qui rei publicae praeesse debeat. Oportit enim strinuum elegi, quae praesit huic potestati». At illa Mauricium quendam elegit, dicens: «Valde strinuus et sacax uir isti. Nam et sepius contra inimicos rei publicae demicans, uicturias obtenuit». Haec enim dicebat, ut, isto transeunte, huius coniugio necteretur. Sed Tiberius, postquam consensum cognouit agustae de huius electione, iussit exornare filiam suam ornamentis imperialibus, et uocato Mauritio, ait: «Ecce! cum consensu Sophiae agustae ad imperium elegeris; in quo ut firmior sis, filiam meam tradam tibi». Et accedentem puella, tradedit eam pater Mauritio, dicens: «Sit tibi imperium meum cum hac puella concessum. Utire eum felix, memor semper, ut aequitate et iustitiam delecteris» . At ille, acceptam puellam, duxit eam ad domum suam; et transacta solemnitate nuptiarum, Tiberius obiit. Igitur caelebrato iustitio, Mauricius indutus diademate et purpora, ad circum processit, adclamatisque sibi laudibus, largita populo munera, in imperio confirmatur. [6,31] Denique Chilpericus rex legatus nepotis sui Childeberthi suscepit, inter quos primus erat Egidius Remensis episcopus. Quibus intromissis ad regem, data suggestione, dixerunt: «Pacem, quam cum domino nostro, nepote tuo, fecisti, petit a te omnimodis conseruare; cum fratri uero tuo pacem habere non potest, quia partem Massiliae ei post mortem abstulit patris fugacesque suos retenet nec eos uult ei remittere. Ideo Childeberthus, nepus tuus, caretatem, quam nunc tecum retenit, integre uult seruare». Et ille: «In multis», inquid, «frater meus accessit culpabilis. Nam si ordinem rationis filius meus Childeberthus inquirat, cognuscit protinus, quod huius conludio pater eius est interfectus». Haec eo dicente, Egidius episcopus ait: «Si cum nepote tuo coniungeris et ipse coniungitur tibi, commoto exercitu, ultio quae debetur super eum uelocius infertur». Quod cum iuramento firmassent obsedesque inter se dedissent, discesserunt. Igitur fidens in promissis eorum Chilpericus, commoto regni sui exercitum, Parisius uenit. Ubi cum resedisset, magnum dispendium rerum incolis intulit. Berulfus uero dux cum Toronicis, Pectauis Andecauisque atque Namneticis ad terminum Bitoricum uenit. Desiderius uero et Bladastis cum omni exercitu prouintiae sibi commissae ab alia parte Betoricum uallant, multum uastantes per quas uenerunt regiones. Chilpericus uero iussit exercitum, qui ad eum accessit, per Parisius transire. Quo transeunte, et ipse transiit atque ad Mecledonensem castrum abiit, cuncta incendio tradens atque deuastans. Et licet exercitus nepotis sui ad eum non uenisset, tamen duces et legati eius cum ipso erant. Tunc misit nuntius ad supradictus duces, dicens: «Ingrediemini Beturigum, et accedentes usque ad ciuitatem, sacramenta fidelitatis exegite de nomine nostro». Biturigi uero cum quindecim milibus ad Mediolanensim castrum confluunt ibique contra Desiderium ducem confligunt; factaque est ibi stragis magna, ita ut de utroque exercitu amplius quam septim milia caecidissent. Duces quoque cum reliqua parte populi ad ciuitatem peruenerunt, cuncta deripientes uel deuastantes; talisque depopulatio inibi acta est, qualis nec antiquitus est audita fuisse, ut nec domus remaneret nec uinea nec arbores, sed cuncta succiderent, incenderent, debellarent. Nam et ab eclesiis auferentis sacra ministeria, ipsas incendio cremabant. Gunthchramnus uero rex cum exercitu contra fratrem suum aduenit, totam spem in Dei iudicio conlocans. Qui die una iam uespere, misso exercitu, maximam partem a germani sui exercitu interficit. Mane autem concurrentibus legatis, pacem fecerunt, pollicentes alter ab alterutrum, ut quicquid sacerdotes uel seniores populi iudicarent, pars parte conponerent, quae terminum legis excesserat; et sic pacifici discesserunt. Chilpericus uero rex, cum exercitu suo a praedis arcere non possit, Rhodomaginsem comitem gladio trucidauit; et sic Parisius rediit, omnem relinquens praedam captiuosque relaxans. Ad isti qui Bitoricas obsedebant, accepto mandato, ut reuerterentur ad propriam, tantas praedas secum sustulerunt, ut omnes regio illa, unde egressi sunt, ualde potaretur euacuata uel de hominibus uel de ipsis pecoribus. Ingressus quoque exercitus Desiderii atque Bladastis per Toronicam, incendia, praedas et homicidia tanta fecerunt, sicut solet contra inimicos fieri; nam et captiuus adduxerunt, de quibus spoliatus plurimus postea demiserunt. Subsecutus est morbus pecorum hanc cladem, ita ut uix uel initium remaneret nouumque esset, si aliquis aut iuuencum uiderit aut cerneret buculam. Sed dum haec agerentur, Childeberthus rex cum exercito suo uno in loco resedebat. Nocte autem quadam commutus exercitus, magnum murmor contra Egidium episcopum et ducibus regis minor populus eleuauit ac uociferare coepit et publicae proclamare: «Tollantur a faciae regis, qui regnum eius uenundant, ciuitates illius dominatione alteri subdunt, populus ipsius principis alterius dicionibus tradunt». Dum haec et his similia uociferando proferrent, facto mane, adpraehenso armorum apparato, ad tenturium regis properant, scilicet ut adpraehensis episcopum uel senioribus ui obpraemerent, uerberibus adficerent, gladiis lacerarent. Quod conperto, sacerdus fugam iniit, ascensoque equitae, ad urbem propria tendit. Ad populus ille cum clamore sequebatur, proiciens post eum lapides euomensque conuitia. Fuitque tunc ei haec causa praesidium, quod hi paratus equites non habebant. Attamen lassatis sociorum equis, solus pertendit episcopus, tanto timore perterritus, ut unam caligam de pede elapsam collegare non curaret. Et sic usque ciuitatem ueniens, se infra murorum Rimensium septa conclusit. [6,32] Ante paucus autem mensis Leudastis in Toronico cum praecepto regis aduenit, ut uxorem reciperet ibique commoraretur. Sed et nobis epistolam sacerdotum manu subscriptam detulit, ut in communione reciperitur. Sed quoniam litteras reginae non uidemus, cuius causa maximae a communione remotus fuerat, ipsum recipere distuli, dicens: «Cum reginae mandatum suscepero, tunc eum recipere non morabor». Interea ad eam dirigo; qui mihi scripta remisit, dicens: «Conpraessa a multis aliud facere non potui, nisi ut eum abire permitterem. Nunc autem rogo, ut pacem tuam non mereatur neque eologias de manu tua suscipiat, donec a nobis quid agi debeat plenius pertractatur». At ego haec scripta relegens, timui, ne interficeretur; arcessitoque socero eius, haec innotui, obsecrans, ut se cautum redderet, donec reginae animus leneretur. Sed ille consilium meum, quod pro Dei intuitu simpliciter insinuaui, dolose suscipiens, cum adhuc nobis esset inimicus, noluit agere quae mandaui; impletumque est autem illud prouerbium, quod quendam senem narrantem audiui: «Amico inimicoque bonum semper praebe consilium, quia amicus accepit, inimicus spernit». Spraeto ergo hoc consilio, ad regem dirigit, qui tunc cum exercitu in pago Megledonense degebat; depraecatusque est populum, ut regi praeces funderet, ut eius praesentia mereretur. Depraecante igitur omni populo, rex se uidendum ei praebuit. Prostratusque pedibus eius, ueniam flagitauit. Cui rex: «Cautum», inquid, «te redde paulisper, donec, uisa regina, conueniat, qualiter ad eius gratiam reuertaris, cui multum inueniris esse culpabilis». At ille, ut erat incautus et leuis, in hoc fidens, quod regis praesentiam meruisset, rege Parisius reuertente, die dominico in eclesia sancta reginae pedibus prouoluitur, ueniam depraecans. At illa frendens et execrans aspectum eius, a se repulit, fusisque lacrimis, ait: «Et quia non extat de filiis, qui criminis mei causas inquerat, tibi eas, Iesu domine, inquerendas committo». Prostrataque pedibus regis, adiecit: «Vae mihi, quae uideo inimicum meum, et nihil ei praeualeo». Tunc repulso eo a loco sancto, missarum solemnia celebrata sunt. Igitur regresso rege cum regina de eclesiam sanctam, Leudastis usque ad plateam est prosecutus, inopinans, quid ei accederit; domusque negutiantum circumiens, species rimatur, argentum pensat atque diuersa ornamenta prospicit, dicens: «Haec et haec conparabo, quia multum mihi aurum argentumque residit». Ista illo dicente, subito aduenientes reginae pueri, uoluerunt eum uinci catenis. Ille quoque, euaginato gladio, unum uerberat; exinde succensi felle, adpraehensis pannis et gladiis, super eum ruunt. Ex quibus unus librans ictum, maximam partem capitis eius a capillis et cute detexit. Cumque per pontem urbis fugiret, elapso inter duos axes, quae ponteo faciunt, pede, effracta oppressus est tibia, legatisque postergum manibus, custodiae mancipatur. Iussitque rex, ut studeretur a medicis, quodadusque ab his ictibus sanatus, diuturno supplicium cruciaretur. Sed cum ad uillam fiscalem ductus fuisset et, conputriscentibus plagis, extremam ageret uitam, iussu reginae in terram proiecitur resupinus; posito ad ceruicem eius uecte inmenso, ab alio ei gulam uerberant. Sicque semper perfidam agens uitam, iusta morte finiuit. [6,33] Anno nono Childeberthi regis partem Massiliae Gunthchramnus rex ipse nepote suo refudit. Legati principis Chilperici de Hispaniis regressi, nuntiauerunt, prouintiam Carpitaniam grauiter a locustis fuisse uastatam, ita ut non arbor, non uinea, non silua, non fructus aliqui aut quicquam uiride remaneret, qui non a locustis euerteretur. Agebant enim, inimicitias illas, quae inter Leuuichildum et filium suum pullulauerant, uehementer augere. Per loca enim lues uastabat, sed maximae apud urbem Narbonensim ualidius desaeuiebat, et iam tertio anno, quod ibidem adpraehenderat et requieuerat; populique reuertentes a fuga, iterum morbo consumpti sunt. Nam et Albigensis ciuitas maximae ab hoc inquomodo laborabat. His diebus apparuerunt a parte aquilonis nocte media radii multi fulgore nimio relucentis, qui ad se uenientes iterum separabantur, usquequod euanuerunt. Sed et caelum ab ipsa septemtrionali plaga ita resplenduit, ut potaretur aurora producere. [6,34] Legati iterum ab Hispania uenerunt, deferentes munera et placitum accipientes cum Chilperico rege, ut filiam suam secundum conuenentiam anteriorem filio regis Leuuichildi tradere deberet in matrimonio. Denique dato placito et omnia pertractata, legatus ille reuersus est. Sed Chilperico rege egresso de Parisius, ut in pago Sessionico accederet, nouus luctus aduenit. Filius enim eius, quem anno superiore sacro baptismate abluerat, a desinteria correptus, spiritum exalauit. Hoc enim fulgor ille, quod superius ex nube dilapsum memorauimus, figurauit. Tunc cum inmenso fletu regressi Parisius, sepelierunt puerum, mittentes post legatum, ut reuerteretur, scilicet ut placitum quod posuerat prolongaret, dicente rege: «Ecce planctum in domo sustineo, et qualiter nuptias filiae celebrabo?» Voluit enim tunc aliam filiam illuc dirigere, quam de Audouera habebat, et eam in monasterium Pictauensi posuerat. Sed illa distulit, resistente praecipue beata Radegunde et dicente: «Non est enim dignum, ut puella Christo dedicata iterum in saeculi uoluptatibus reuertatur». [6,35] Dum autem haec agerentur, nuntiantur reginae, puerum, qui mortuus fuerat, maleficiis et incantationibus fuisse subductum ibique Mummolum praefectum, quem iam diu regina inuisum habebat, conscium esse. Unde factum est, ut epolante eo in domo sua, quidam de aulicis regis puerum dilectum sibi, qui a desenteria correptus fuerat, lamentaret. Cui praefectus respondit: «Habetur mihi herba in prumptu, de qua se desentiricus auriat, quamlibet desperatus sit, mox sanatur». Nuntiatis his reginae, maiore furore succenditur. Interea adpraehensis mulieribus urbis Parisiacae tormentis adplicat ac uerberibus cogit fatere quae nouerant. At ille confitentur se maleficas esse, et multos occumbere leto se fecisse testatae sunt, addentes illud, quod nulla ratione credi patior: «Filium», aiunt, «tuum, o regina, pro Mummoli praefecti uita donauimus». Tunc regina, tormentis grauioribus mulieribus affectis, alias enegat, alias incendio tradit, alias rotis, ossibus confractis, innectit. Et sic Conpendio uillam una cum rege secessit ibique uniuersa regi quae de praefecto audierat reuelauit. Rex uero, missis pueris, iussit eum arcessire; discussumque catenis onerant et suppliciis subdunt. Trabi, postergum reuinctis manibus, adpenditur et ibi, quid maleficii nouerit, interrogatur; sed nihil de his quae superius memorauimus confetetur. Hoc tamen protulit, saepius se inunctionis et potionis, quae ei regis reginaequae gratiam praeberent, ab his mulieribus suscipisse. Depositus igitur de poena, uocat ad se lectorem, dicens: «Nuntia domino meo regi, quia nihil mali sentio de his quae inlata sunt». His auditis, rex: «Verumne est», inquid, «hunc esse maleficum, se de his nihil est laesus poenis?» Tunc extensum ad trocleas, tam diu loris triplicibus caesus est, quoadusque ipse lassarentur tortures; post haec sudis ungulis manuum pedumque difigunt. Cumque in hoc causa ageretur, ut ad dicidendam ceruicem eius gladius inminerit, regina uitam obtenuit; sed non fuit minur morti humilitas subsecuta. Nam inpositus plaustro, ad Burdigalensim urbem, in qua ortus fuerat, ablata omni facultate, transmittitur; in uia uero ictuatus sanguine, uix accedere quo iussus est ualuit. Sed non post multum tempus spiritum exalauit. Post haec regina, adpraehenso pueroli thesauro, tam uestimenta quam reliquas species, uel ex sirico aut quocumque uellere inuenire potuit, igne consumpsit; quod ferunt quattuor plaustra leuasse. Aurum uero uel argentum fornace conflatum reposuit, ne aliquid integrum remanerit, quod ei planctum fili in memoriam reuocaret. [6,36] Aetherius uero Lixoensis episcopus, cui supra meminimus, hoc ordine a ciuitate sua uel expulsus est uel receptus. Clericus quidam extitit ex Cinomannica urbe, luxuriosus nimis amatorque mulierum et gulae ac fornicationis omnique immunditiae ualde deditus. Hic mulieri cuidam saepius scorto commixtus, comam capitis totondit, mutatoque uirili habitu, secum in alia ciuitate deduxit, ut suspicio auferetur adulterii, cum inter incognitos deuenisset. Erat enim mulier ingenua genere et de bonis orta parentibus. Conperto autem post dies multos propinqui eius quae acta fuerant, ad ulciscendam humilitatem generis sui uelocius properant, repertumque clericum uinctum custodiae mancipant, mulierem uero ignem consumunt. Et, sicut cogit auri sacra famis, clericum sub pretio uenundari procurant, ea uidelicet ratione, ut aut esset qui redimeret, aut certe morti addiceretur obnoxius. Cumque haec Aetherio episcopo delata fuissent, misericordia motus, datis XX aureis, eum ab imminenti exemit interitu. Igitur postquam uitae donatus est, profert se litterarum esse doctorem, promittens sacerdoti, quod, si ei pueros delegaret, perfectos hic in litteris redderet. Gauisus auditu sacerdos, pueros ciuitatis collegit ipsique delegat ad docendum. Denique cum iam honoraretur a ciuibus et pontifex ei aliquid terrae uinearumque largitus fuisset ac domum parentum eorum quos erudiebat inuitaretur, reuersus ad uomitum, unius pueruli matrem immemor anterioris iniuriae concupiscit. Quod cum pudica mulier declarasset, coniuncti parentes eius grauissimis clericum tormentis subdentes, interimere uoluerunt. Quem sacerdos iterum misericordia motus castigatum uerbis lenibus liberauit honorique restituit. Sed mens laeua numquam ad bonitatem potuit inclinari, sed potius factus est eius inimicus, a quo saepius fuerat de morte redemptus. Coniunctus est enim archidiacono ciuitatis, et se episcopatu dignum proferens, episcopum molitur occidere. Locatumque clericum, qui eum bipenne percuteret, ipsi ubique discurrunt, musitant, amicitias clam inligant, proferunt praemia, ut, si sacerdos obiret, ipse succederet. Sed misericordia Domini anticipauit eorum miseriam crudelitatemque iniquorum hominum ueloci pietate repressit. Die uero, quo sacerdos operarios in agro adgregauerat ad sulcandum, clericus antedictus cum secure prosequitur sacerdotem, nihil de his penitus aliquid scientem. Tandem igitur haec aduertens: «Quid tu», inquid, «me attentius cum hac bipenne prosequeris?» At ille timore perterritus, ad genua uiri prouoluitur, dicens: «Fortis esto, sacerdos Dei. Nam scias me emissum ab archidiacono ac praeceptore, ut te secure percuterem. Quod cum saepius facere uoluissem et ictum dextera suspensa librarem, tegebantur tenebris oculi mei, et aures obserabantur, totumque corpus tremore quatiebatur, sed et manus absque uirtute erant, et quae optabam implere non poteram; cum uero manus deposuissem, nihil mali sentiebam omnino. Cognoui enim, quoniam tecum est Dominus, eo quod non potui aliquid te nocere». Haec eo dicente, fleuit sacerdos, imponens silentium clerico, reuersusque domum, caenae discubuit. Qua exacta, in stratum suum quieuit, habens circa lectum suum multos lectulos clericorum. Denique diffisi hi de clerico, per se nefas perficere cogitantes, noua argumenta machinantur, per qua aut eum ui extinguerent aut certe crimen, quo a sacerdotio diuelleretur, inponerent. Interea, quiescentibus cunctis, media fere nocte, cubiculum sacerdotis inrumpunt, exclamantes uoce magna atque dicentes, uidisse se mulierem a cubiculo egredi ipsamque ob hoc dimisisse, dum ad episcopum festinassent. Et insanie pars haec et consilium diaboli fuit, in tali aetate crimen inponere sacerdoti, qui erat fere LXX annorum. Nec mora, coniuncto secum iterum antedicto clerico, alligatur sacerdos catenis ab eius manibus, de cuius collo saepius uincla discusserat, et arduae custodiae mancipatur ab eo, quem de cenosis carceribus plerumque liberauit. At ille cognoscens, inimicos sibi uehementer inualuisse, Domini misericordiam cum lacrimis in uincla compactus exorat. Mox opprimuntur somno custodes, solutisque diuinitus uinclis, de custodia procedit innoxius, noxiorum frequentissimus liberator. Deinde dilapsus, ad regnum Gunthramni regis transiit. Quo discedente, liberius iam coniuncti satellites ad regem Chilpericum properant pro episcopatu petendo, multa crimina de episcopo proloquentes, addentes ista: «In hoc cognosce, rex gloriosissime, uera esse quae dicimus, quia mortem pro sceleribus timens ad fratris tui transiit regnum». Quod ille non credens, hos ad ciuitatem redire iubet. Dum haec agerentur, mesti ciues de pastoris absentia, cognoscentes omnia quae de eo acta fuerant per inuidia et auaritia perpetrata, adpraehensum cum satellite archidiaconum iniuriae subdentes, ad regem petierunt, ut reciperent sacerdotem suum. At rex legatos fratri suo dirigit, adserens, nihil se criminis in episcopo repperisse. Tunc rex Guntchramnus, ut erat benignus et profluus ad miserandum, multa ei munera contulit, dans etiam epistolas per omnes episcopos regni sui, ut peregrinum aliquid pro Dei intuitu consolarentur. Tunc circumiens ciuitates, tanta ei a sacerdotibus Dei conlata sunt tam in uestibus quam in auro, ut uix ciuitati quae meruerat possit inferri; impletumque est illud quod ait apostolus: Quia diligentibus Deum omnia concurrunt in bonum. Nam huic peregrinatio diuitias attulit, et exilium opes multas inuexit. Post haec regrediens, a ciuibus cum grandi honore susceptus est, ut prae gaudio flerent et benedicerent Deum, qui tandem eclesiae tantum restituit sacerdotem. [6,37] Lupentius uero abba basilicae sancti priuati martyris urbis Gabalitanae, a Brunichilde regina arcessitus, aduenit. Incusatus enim, ut ferunt, fuerat ab Innocentio supradictae urbis comite, quod profanum aliquid effatus de regina fuisset. Sed discussis causis, cum nihil de crimine maiestatis conscius esset inuentus, discedere iussus est. Verum ubi uia carpere coepit, iterum ab antedicto comite captus et ad Ponticonem uillam deductus, multis suppliciis est adfectus; dimissusque iterum, ut rediret, cum super Axonam fluuium tentorium tetendisset, iterum inruit super eum inimicus eius. Quem ui oppressum, amputatum caput in culleum oneratum lapidibus posuit et flumini dedit; reliquum uero corpus uinctum cum saxo inmersit gurgiti. Post dies uero paucos apparuit quibusdam pastoribus, et sic extractum a flumine sepulturae mandatum est. Sed dum necessitates in funere pararentur et ignoraretur, quis esset e populo, praesertim cum caput truncati non inueniretur, subito adueniens aquila leuauit culleum a fundere fluminis et ripae deposuit. Admirantesque qui aderant, adpraehensum culleum, dum sollicite, quid contineret, inquirunt, caput truncati repperiunt, et sic cum reliquis artubus est sepultum. Nam ferunt nunc et lumen ibi diuinitus apparere; et si infirmus ad hoc tumulum fideliter deprecatus fuerit, accepta sospitate recedit. [6,38] Theodosius Rutenorum episcopus, qui sancto Dalmatio successerat, diem obiit. In qua ecclesia in tantum pro episcopatu intentiones et scandala orta conualuerunt, ut paene sacris ministeriorum uasis et omni facultate meliori nudaretur. Verumtamen Transobadus presbiter reiecitur, et Innocentius Gabalitanorum comis eligitur ad episcopatum, opitulante Brunichilde regina. Sed, adsumpto episcopatu, confestim Ursicinum Cadurcinae urbis episcopum lacessire coepit, dicens, quia diocesis Rutinae ecclesiae debitas retineret. Unde factum est, ut, diuturna intentione gliscente, post aliquot annos coniunctus metropolis cum suis prouincialibus apud urbem Aruernum resedens iudicium emanaret, scilicet ut parrochias, quas numquam Rutina ecclesia tenuisse recolebatur, reciperet. Quod ita factum est. [6,39] Remigius Biturigum episcopus obiit. Cuius post transitum graui incendio pars maxima ciuitatis cremata est, ibique illa quae hostilitati restiterant perierunt. Post haec Sulpicius in ipsa urbe ad sacerdotium, Guntchramno rege fauente, praeelegitur. Nam cum multi munera offerrent, haec rex episcopatum quaerentibus respondisse fertur: «Non est principatus nostri consuetudo sacerdotium uenumdare sub pretio, sed nec uestrum eum praemiis comparare, ne et nos turpis lucri infamio notemur et uos mago Simoni comparamini. Sed iuxta Dei praescientia Sulpicius uobis erit episcopus». Et sic ad clericatum deductus, episcopatum ecclesiae supradictae suscepit. Est enim uir ualde nobilis et de primis senatoribus Galliarum, in litteris bene eruditus rethoricis, in metricis uero artibus nulli secundus. Hic senodum illam, cui supra meminimus, pro parrochiis Cadurcinis fieri commonuit. [6,40] Legatus uero Oppila nomen de Hispaniis aduenit, multa munera Chilperico rege deferens. Timebat enim rex Hispanorum, ne Childeberthus exercitum ad ulciscendam sororis suae iniuriam commouerit, quia Leuuichildus adpraehensum filium suum Herminichildum, qui sororem Childeberthi regis acciperat, retruserat in custodia, ipsa mulierem cum Grecis relictam. Igitur cum die sancto paschae hic legatus Toronus aduenisset, sciscitati sumus, utrum nostrae relegionis esset. Respondit ipse, se hoc credere quod catholici credunt. Exinde procedens nobiscum ad eclesiam, missarum sollemnia tenuit; sed neque pacem cum nostris fecit neque de sacrificiis sacris communicauit. Cognitumque est, mendum esse, quod dixerat se esse catholicum. Nihilhominus ad conuiuium inuitatus adfuit. Cumque ego sollicitus requirirem, quid crederit, respondit: «Credo Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse uirtutes». Cui ego respondi: «Si haec, ut adseris, credis, quae obstetit causa, ut de sacrificiis, quae Deo offerimus, communicare deferris?» Et ille: «Quia», inquid, «gloriam non recte responditis; nam iuxta Paulum apostolum nos dicimus: "Gloria Deo Patri per Filium"; uos autem dicitis: "Gloria Patri et Filio et Spiritu sancto", cum doctores eclesiarum doceant, Patrem per Filium nuntiatum fuisse in mundum, sicut ipse Paulus ait: Regi autem saeculorum inmortali et inuisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum, per Iesum Christum dominum nostrum». Et ego respondi: «Patrem per Filium adnuntiatum nulli catholicorum esse incognitum, reor; sed sic praedicauit Patrem in saeculo, ut et se uirtutibus ostenderit Deum. Deo autem Patri haec necessitas fuit Filium mittendi ad terras, ut ostenderit Deum, ut, quia mundus prophetis et patriarchis atque ipse Latori legis non crediderat, saltim uel Filio crederit. Ideoque necesse est, ut sub significatione personarum gloria detur Deo. Dicimus ergo: "Gloria Deo Patri, qui misit Filium; gloria Deo Filio , qui sanguine suo redemit mundum; gloria Deo Spiritui sancto, qui sanctificat hominem iam redemptum". Nam tu, qui dicis: "Gloria Patri per Filium", ademis gloriam Filio, quasi ipse non sit gloriosus cum Patre, propter quod eum adnuntiauit in mundum. Nuntiauit, ut diximus, Filius Patrem in mundo; sed multi non crediderunt, dicente Iohanne euangelista: In sua propria uenit, et sui eum non reciperunt. Quodquod autem reciperunt eum, dedit eis potestatem filius Dei fieri, his qui credunt in nomine eius. Nam tu, qui Paulo apostolo derogas et sensum eius non intellegis, percipe, quam caute loquitur et iuxta ut recepere quis potest; aduerte, qualiter praedicat inter gentes incredulas, ut nullo onus graue uideatur inponere, sicut quibusdam dicit: Lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis. Perfectorum est enim solidus cibus. Sed et aliis dicit: Nihil uobis praedicaui nisi Christum, et hunc crucifixum. Nunc autem quid uis, o tu heretice, quia Paulus Christum tantum crucifixum praedicauit, resurrexisse tu dubitas? Aduerte potius cautelam eius et uide astutiam, quid aliis dicit, quos robustiores uidebat in fide: Et si, inquid, nouimus Christum crucifixum, nunc autem iam non nouimus. Nega ergo, tu accusatur Pauli, si tantum mente dementia coepit, quia nec crucifixus est. Sed, quaeso, relinque ista et audi consilium meliorem, adhibe culiria oculis lippis et lucem praedicationis apostolicae percipe. Secundum homines enim loquibatur Paulus humilius, ut eos ad celsioris fidei fastigia subleuaret, sicut alibi ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem. Numquid homo mortalis non est daturus gloria Filio, quem ipse Pater non semel, sed bis et tertio glorificauit e caelo? Absculta, quid de caelis loquitur, cum idem Filius, discendente Spiritu sancto, sub Iohannis manu baptizaretur: Hic est, ait, Filius meus dilectus, in quo bene conplacui. Certe si oppilatas habeas aures, ut ista non audias, crede apostolis, quid in monte audierunt, cum transfiguratus Iesus in gloria loqueretur cum Moysi et Helia; nempe de nubi splendida Pater ait: Hic est Filius meus carissimus, ipsum audite». Ad haec hereticus respondit: «Nihil in his testimoniis Pater de gloria loquitur Fili, nisi tantum ipsum Filium monstrat». Et ego: «Si enim ista sic recipis, proferam tibi aliud testimonium, in quo Pater reddidit Filium gloriosum. Veniente autem Domino ad passionem, cum ille diceret: Pater, glorifica Filium tuum, ut Filius tuus glorificet te, quid ei respondit Pater e caelo? Nonne ait: Et glorificaui et iterum glorificabo? Ecce enim Pater glorificat eum propria uoce, et tu ei gloriam conaris ademere? Voluntatem quidem ostendis, sed potestas nulla subpeditat. Nam qui Pauli apostoli accusatur exsistis, audi ipsum, immo Christum in ipso loquentem: Omnes lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Quod si nunc communis cum Patre gloria et in ipsa qua nunc Pater est gloria commoratur, qualiter eum tu quasi inglorium exhonoras? Aut cur non erit ei reddenda gloria inter hominis, qui pari gloria cum Patri regnat in caelis? Confitemur ergo Christum, filium Dei, Deum uerum: ideoque quia Deitas una, una erit et gloria». Post haec, dato selentio, ab altercatione cessatum est. Ille quoque ad Chilpericum regem accedens, oblatis muneribus quae rex Hispanorum miserat, in Hispania est regressus. [6,41] Conperto autem Chilpericus rex, quod Gunthchramnus, frater eius, cum Childebertho, nepote suo, pacem fecerat et ciuitates, quas uiolenter inuaserat, ei simul uellent auferre, cum omnibus thesauris suis in Camaracense urbe discessit et omnia quae melius habere potuerat secum tulit. Misitque ad duces et comites ciuitatum nuntius, ut murus conponerent urbium resque suas cum uxoribus et filiis infra murorum monimenta concluderent atque ipsi, si necessitas exigerit, repugnarent uiriliter, ne his pars aduersa nocerit, illud addens: «Et si aliquid perdideritis, cum de inimicis ulciscimur, maiora conquiretis», nesciens, patrationem uicturiarum in manu Dei consistere. Deinde sepius exercitu commouit et iterum infra terminum requiescere iobet. His diebus ei filius natus fuerat, quem in uilla Victuriacense nutrire praecepit, dicens: «Ne forte, dum publice uidetur, aliquid male incurrat et moriatur!» [6,42] Childeberthus uero rex in Italia abiit. Quod cum audissent Langobardi, timentis, ne ab eius exercitu caederintur, subdedirunt se dicioni eius, multa ei dantes munera ac promittentes se parte eius esse fidelis atque subiectus. Patratisque cum his omnibus quae uoluit, rex in Galliis est regressus atque exercitu commouere praecepit, quem in Hispania dirige iussit; sed quieuit. Ab imperatore autem Mauricio ante hos annos quinquaginta milia soledorum acceperat, ut Langobardus de Italia extruderit. Audito autem imperator, quod cum his in pace coniunctus est, pecuniam repetibat; sed hic fidus a solatiis nec responsum quidem pro hac re uoluit reddere. [6,43] In Gallitia quoque nouae res actae sunt, quae de superius memorabuntur. Igitur cum Herminichildus, sicut supra diximus, patri infensus esset et in ciuitate quadam Hispaniae cum coniuge resediret, de imperatoris solatio fretus atque Mironis Galliciensis regis, patrem ad se cum exercitum uenire cognouit consiliumque iniit, qualiter uenientem aut repelleret aut negaret, nesciens miser , iudicium sibi inminere diuinum, qui contra genitorem, quamlibet hereticum, talia cogitaret. Habitu ergo tractatu, de multis uirorum milibus trecentos ueros elegit armatus et infra castrum Osser, in cuius eclesia fontes diuinitus conplentur, includit, ut scilicet primo impetu ab his pater territus ac lassatus, facilius ab inferiore manu, quae erat plurima, uinceretur. Denique his dolis Leuuichildus rex cognitis, cogitatione maxima fatigatur. «Si», inquid, «illuc cum omni exercitu abiero, conglobatis in unum exercitus aduersorum iaculis crudilissime sauciatur. Se uero cum paucis uadam, uirorum fortium manum nequeo superare. Tamen cum omnibus ibo». Et accedens ad locum, uiros proteruit castrumque conbusit, sicut iam superius memoratum est. Patrata quoque uicturia, cognouit, Mironem regem contra se cum exercitu resedere. Quo circumdato, sacramenta exigit, sibi in posterum fore fedilem. Et sic, datis sibi inuicem muneribus, unusquisque ad propria est regressus. Sed Miro postquam in patria rediit, non multos post dies conuersus ad lectulum, obiit. Infirmatus enim ab aquis Hispaniae fuerat malis aeribusque incommodis. Quo defuncto, filius eius Eurichus Leuuichildi regis amicitias expetiit, dataque, ut pater fecerat, sacramenta, regnum Galliciensim suscepit. Hoc uero anno cognatus eius Audica, qui sororem illius disponsatam habebat, cum exercitu uenit; adpraehensumque clericum facit ac diaconatus sibi praesbiterii ei inponi honorem iobet. Ipse quoque acceptam soceri sui uxorem, Galliciensim regnum obtenuit. Leuuichildus uero filium suum Herminichildum coepit et sicum usque Toletum adduxit, condemnans eum exilio; uxorem tamen eius a Grecis erepere non potuit. [6,44] Locustae quoque de Carpitania prouintia, quam per quinque uastauerant annos, hoc anno progressae ageremque publicum tenentes, ad aliam se prouinciam, quae huic uicina erat prouinciae, contulerunt. Quarum spatium in centum quinquaginta extenditur milibus longitudo, latitudo uero in centum milibus terminatur. Hoc anno multa prodigia apparuerunt in Galliis, uastationisque multae fuerunt in populo. Nam mense Ianuario rosae uisae sunt; circa solem quoque circulus magnus apparuit, diuersis coloribus mixtus, ut solet in illo caelestis iris ambitu, pluuia discendente, monstrari. Proina grauiter uineas exussit; tempestas etiam subsecuta uineas segetesque per plurima loca uastauit; residuum quoque grandinis siccitas inmensa consumpsit, exiguusque fructus in aliquibus uiniis uisus, in aliis uero nullus, ita ut irati contra Deum homines, patifactis aditibus uiniarum, pecora uel iumenta intromitterent, noxias sibi immixcentes miseri praeces atque dicentes: «Numquam in his uiniis palmis nascatur in sempeternum!» Arboris uero, quae mense Iulio poma protulerant, mense Septembre fructus alios ediderunt. Morbus pecorum iteratis inualuit, ita ut uix quicquam remaneret. [6,45] Interim aduenientibus Kalendis Septembribus, Gothorum magna legatio ad regem Chilpericum accedit. Ipse uero iam regressus Parisius, familias multas de domibus fiscalibus auferre praecepit et in plaustris conponi; multus quoque flentes et nolentes abire in custodia retrudi iussit, ut eos facilius cum filia transmittere possit. Nam ferunt, multos sibi ob hanc amaritudinem uitam laqueo extorsisse, dum de parentibus propriis auferre metuebant. Separabatur autem filius a patre, mater a filia, et cum graui gemitu ac maledictionibus discedebant; tantusque planctus in urbe Parisiaca erat, ut plancto conpararetur Aegyptio. Multi uero meliores natu, qui ui conpellebantur abire, testamenta condiderunt, resque suas eclesiis depotantes atque petentes, ut, cum in Hispaniis puella introisset, statim testamenta illa, tamquam si iam essent sepulti, reserarentur. Interea legati regis Childeberthi Parisius aduenerunt, contestantes Chilperico rege, ut nihil de ciuitatibus, quas de regno patris sui tenebat, auferret aut de thesauris eius in aliquo filiam muneraret ac non mancipia, non equites, non iuga bouum neque aliquid huiuscemodi de his auderet adtingere. De quibus legatis unum ferunt clam interemptum, sed nescitur a quo; suspicio tamen uertebatur ad regem. Promittens uero Chilpericus rex nihil de his contingere, conuocatis melioribus Francis reliquisque fidelibus, nuptias celebrauit filiae suae. Traditamque legatis Gothorum, magnus ei thesaurus dedit. Sed et mater eius inmensum pondus auri argentique siue uestimentorum protulit, ita ut uidens haec rex nihil sibi remansisse potaret. Quem cernens regina commotum, conuersa ad Francus, ita ait: «Ne potitis, uiri, quicquam hic de thesauris anteriorum regum habere; omnia enim quae cernetis de mea proprietate oblata sunt, quia mihi gloriosissimus rex multa largitus est, et ego nonnulla de proprio congregaui labore et de domibus mihi concessis tam de fructibus quam tributis plurima reparaui. Sed et uos plerumque me muneribus uestris ditastis, de quibus sunt ista quae nunc coram uidetis; nam hic de thesauris publicis nihil habetur». Et sic animus regis dilusus est. Nam tanta fuit multitudo rerum, ut aurum argentumque uel reliqua ornamenta quinquaginta plaustra leuarent. Franci uero multa munera obtulerunt, alii aurum, alii argentum, nonnulli equites, plerique uestimenta, et unusquisque ut potuit donatiuum dedit. Iam uero uale faciens puella post lacrimas et oscola, cum de porta egrederetur, uno carrucae effracto axe, omnes «Mala hora» dixerunt; quod a quibusdam pro auspicio susceptum est. Denique haec de Parisius progressa, octauo ab urbe miliario tenturia figi praecepit. Surgentes enim quinquaginta uiri de nocte, adpraehensis centum equitibus optimis totidemque frenis aureis ac duobus catenis magnis, ad Childeberthum regem fuga dilapsi abierunt. Sed et per totum iter cum labi quis potuisset, effugiebat, ferens secum quae arripere potuisset. Apparatus quoque magnus expense de diuersis ciuitatibus in itenere congregatus est; in quo nihil de fisco suo rex dare praecepit, nisi omnia de pauperum coniectures. Sed quoniam suspicio erat regi, ne frater aut nepus aliquas insidias puellae in uia pararent, uallatam ab exercitu pergere iussit. Erant autem cum ea uiri magnifici Bobo dux, filius Mummolini, cum uxore, quasi paranymphus, Domigysilus et Ansoualdus, maior domus autem Waddo, qui olim Sanctonicum rexerat comitatum; reliquum uero uulgus super quattuor milia erat. Ceteri autem duces et camararii, qui cum ea properauerant, de Pectauo regressi sunt; isti uero iter conficientes, pergebant ut poterant. Per quam uia tanta spolia tantaequae praedae factae sunt, ut uix ualeant enarrare. Nam hospiciola pauperum spoliabant, uineas deuastabant, ita ut incisis codicibus cum uuis auferrent, leuantes pecora uel quicquid inuenire potuissent, nihil per uiam quam gradiebantur relinquentes; impletumque est quod dictum est per Iohel propheta: Residuum locustae comedit erugae, et residuum erucae comedit brucus, et residuum bruci comedit rubigo. Ita et hoc actum est tempore, ut residuum proinae proteriret tempestas et residuum tempestatis exuriret siccitas et residuum siccitatis auferret hostilitas. [6,46] His itaque cum haec praeda pergentibus, Chilpericus, Nero nostri temporis et Herodis, ad uillam Calensim, quae distat ab urbe Parisiaca quasi centum stadiis, accedit ibique uenationes exercit. Quadam uero die regressus de uenatione iam sub obscura nocte, dum de equo susceperitur et unam manu super scapulam pueri reteniret, adueniens quidam eum cultro percutit sub ascellam iteratoque ictu uentrem eius perforat; statimque profluente cupia sanguinis tam per os quam per aditum uulneris, iniquum fudit spiritum. Quam uero malitiam gesserit, superior lectio docet. Nam regiones plurimas sepius deuastauit atque succendit; de quibus nihil doloris, sed letitia magis habebat, sicut quondam Nero, cum inter incendia palatii tragidias decantaret. Persaepe hominis pro facultatibus eorum iniuste puniuit. In cuius tempore pauci quodammodo episcopatum clerici meruerunt. Erat enim gulae deditus, cuius deus uenter fuit. Nullumque sibi adserebat esse prudentiorem. Conficitque duos libros, quasi Sidulium meditatus, quorum uersiculi debilis nullis pedibus subsistere possunt, in quibus, dum non intellegebat, pro longis sillabas breues posuit et pro breues longas statuebat, et alia opuscula uel ymnus siue missas, quae nulla ratione suscipi possunt. Causas pauperum exosas habebat. Sacerdotes Domini assiduae blasphemabat, nec aliunde magis, dum secricius esset, exercebat ridicola uel iocos quam de eclesiarum episcopis. Illum ferebat leuem, alium superbum, illum habundantem, istum luxoriosum; illum adserebat elatum, hunc tumidum, nullum plus odio quam eclesias habens. Aiebat enim plerumque: «Ecce pauper remansit fiscus noster, ecce diuitiae nostrae ad eclesias sunt translatae; nulli penitus nisi soli episcopi regnant; periet honor noster et translatus est ad episcopus ciuitatum». Haec agens, adsiduae testamenta, quae in eclesias conscripta erant, plerumque disrupit, ipsasque patris sui praeceptiones, potans, quod non remanerit qui uoluntatem eius seruaret, saepe calcauit. Iam de libidine atque luxoria non potest repperire in cogitatione, quod non perpetrasset in opere, nouaquae semper ad ledendum populum ingenia perquaerebat; nam, si quos hoc tempore culpabilis repperisset, oculos eis iobebat erui. Et in praeceptionibus, quas ad iudicis pro suis utilitatibus dirigebat, haec addebat: «Si quis praecepta nostra contempserit, oculorum auulsione multetur». Nullum umquam pure dilexit, a nullo dilectus est, ideoque, cum spiritum exalasset, omnes eum reliquerunt sui. Mallulfus autem Siluanectensis episcopus, qui iam tertia die in tenturio resedebat et ipsum uidere non poterat, ut eum interemptum audiuit, aduenit; ablutumque uestimentis melioribus induit, noctem in hymnis deductam, in naue leuauit et in basilica sancti Vincenti, quae est Parisius, sepeliuit, Fredegunde regina in ecclesia derelicta. EXPLICIT IN CHRISTI NOMINE HISTORIARUM LIBER SEXTUS. DEO GRATIAS. AMEN