[5,0] INCIPIT LIBER QUINTUS. Taedit me bellorum ciuilium diuersitatis, que Francorum gentem et regnum ualde proterunt, memorare; in quo, quod peius est, tempore illud quod Dominus de dolorum praedixit initium iam uidemus: Consurgit pater in filium, filius in patrem, frater in fratrem, proximus in propinquum. Debebant enim eos exempla anteriorum regum terrere, qui, ut diuisi, statim ab inimicis sunt interempti. Quotiens et ipsa urbs urbium et totius mundi capud ingens bella ciuilia diruit; quae cessante, rursum quasi ab humo surrexit. Utinam et uos, o regis, in his proelia, in quibus parentes uestri desudauerunt, exercimini, ut gentes, uestra pace conterritae, uestris uiribus praemirentur! Recordamini, quid capud uicturiarum uestrarum Chlodouechus fecerit, qui aduersos reges interficet, noxias gentes elisit, patrias subiugauit, quarum regnum uobis integrum inlesumque reliquit! Et cum hoc facerit, neque aurum neque argentum, sicut nunc est in thesauris uestris, habebat. Quid agetis? Quid quaeritis? Quid non habundatis? In domibus dilitiae supercrescunt, in prumtuariis uinum, triticum oleumque redundat, in thesauris aurum atque argentum coaceruatur. Unum uobis deest, quod, pacem non habentes, Dei gratiam indegetis. Cur unus tollit alteri suum? Cur alter concupiscit alienum? Cauete illo, quaeso, apostoli: Si ab inuicem mordetis et comeditis, uidite, ne ab inuicem consummamini. Scrutamini diligenter ueterum scripta, et uidebitis, quid ciuilia bella parturiant. Requirite, quod de Carthaginensibus scribat Orhosius, qui, cum post septingentos annos subuersam dicat ciuitatem et regionem eorum, addidit: Quae res eam tamdiu seruauit? Concordia. Quae res eam post tanta distruxit tempora? Discordias. Cauete discordiam, cauete bella ciuilia, quae uos populumque uestrum expugnant. Quid aliud sperandum erit, nisi cum exercitus uester caeciderit, uos sine solatio relicti atque a gentibus aduersis oppressi protinus conruatis? Si tibi, o rex, bellum ciuili delectat, illut quod apostolus in hominem agi meminit exerce, ut spiritus concupiscat aduersus carnem et uitia uirtutibus caedant; et tu liber capite tuo, id est Christo, seruias, qui quondam radicem malorum seruieras conpeditus. [5,1] Igitur interempto Sigybertho rege apud Victuriacum uillam, Brunichildis regina cum filiis Parisius resedebat. Quod factum cum ad eam perlatum fuisset et, conturbata dolore ac lucto, quid ageret ignoraret, Gundoualdus dux adpraehensum Childeberthum, filium eius paruolum, furtim abstulit ereptumque ab immenente morte, collectisque gentibus super quas pater eius regnum tenuerat, regem instituit, uix lustro aetatis uno iam peracto. Qui die dominici natalis regnare coepit. Anno igitur primo regni eius Chilpericus rex Parisius uenit adpraehensamque Brunichildem apud Rodomaginsem ciuitatem in exilio trusit thesaurisque eius, quos Parisius detulerat, abstulit; filias uero eius Meledus urbe tenire praecipit. Tunc Roccolenus cum Cinomannicis Toronus uenit et praedas egit et multa scelera fecit, quod in sequenti, qualiter a uirtute beati Martini pro tantis malis quae gessit percussus interiit, memoramus. [5,2] Chilpericus uero filium suum Merouechum cum exercitu Pectauus dirigit. At ille, relictam ordinationem patris, Toronus uenit ibique et dies sanctos paschae tenuit. Multum enim regionem illam exercitus eius uastauit. Ipsi uero simolans ad matrem suam ire uelle, Rodomago petiit; et ibi Brunichilde reginae coniungitur, ea quoque sibi in matrimonio sociauit. Haec audiens Chilpericus, quod scilicet contra fas legemque canonicam uxorem patrui accepisset, ualde amarus dicto citius ad supra memoratum oppidum dirigit. At ille, cum haec cognouissent, quod eosdem separare decernerit, ad basilicam sancti Martini, quae super murus ciuitatis ligneis tabulis fabrecata est, confugium faciunt. Rex uero adueniens, cum in multis ingeniis eos exinde auferre niteretur et illi, dolosae eum potantes facere, non crederent, iurauit eis, dicens: «Si», inquid , «uoluntas Dei foret, ipse hos separare non conaretur». Haec illi sacramenta accipientes, de basilica egressi sunt; exosculatisque et dignanter acceptis, epulauit cum eis. Post dies uero paucus adsumpto secum rex Merouecho Sessionas rediit. [5,3] Cum autem ibidem commorarentur, collecti aliqui de Campania Sessionas urbe adgrediuntur, fugatamque ex ea Fredegundem regina atque Chlodouechum, filium Chilperici, uolebant sibi subdere ciuitatem. Quod ut Chilpericus rex conperit, cum exercitu illuc dirigit, mittens nuntius, ne sibi iniuriam facerent et excidium de utroque eueniret exercitu. Illi autem haec neglegentes, praeparantur ad bellum; commissoque proelio, inualuit pars Chilperici atque fugauit partem sibi aduersam, multus ex ea strenuos atque utilis uiros prosternens; fugatusque reliquos, Sessionas ingreditur. Quae postquam acta sunt, rex propter coniugatione Brunichildis suspectum habere coepit Merouechum, filium suum, dicens, hoc proelium eius nequitia surrexisse; spoliatumque ab armis, datis custodibus, libere custodire praecipit, tractans, quid de eo in posterum ordinaret. Godinus autem, qui a sorte Sigyberthi se ad Chilpericum transtulerat et multis ab eo muneribus locopletatus est, caput belli istius fuit; sed in campo uictus, primus fuga dilabitur. Villas uero, quas ei rex a fisco in territurio Sessionico indulserat, abstulit et basilicae contulit beati Medardi. Ipse quoque Godinus non post multum tempus repentina morte praeuentus, interiit. Cuius coniugem Rauchingus accepit, uiro omni uanitate repletus, superbia tumidus, elatione proteruus, qui se ita cum subiectis agebat, ut non cognusceret in se aliquid humanitatis habere, sed ultra modum humanae malitiae atque stultitiae in suos deseuiens, nefanda mala gerebat. Nam si ante eum, ut adsolet, conuiuio utenti puer cereum tenuisset, nudari eius tibias faciebat atque tamdiu in his cereum comprimi, donec lumine priuaretur; iterum cum inluminatus fuisset, similiter faciebat, usque dum totae tibiae famuli tenentes exurirentur. Quod si uocem emittere aut se de loco illo alia in parte mouere conatus fuisset, nudus ilico gladius imminibat, fiebatque, ut, hoc flente, iste magna laetitia exultaret. Aiebant enim quidam, quod eo tempore duo de famulis eius, ut sepe contingit, mutuo se amore dilixisse, uirum scilicet et puella. Cumque haec dilectio per duorum annorum aut eo amplius spatio traheretur, coniuncti pariter aeclesiam petierunt. Quod cum Rauchingus conperisset, accedit ad sacerdotem loci; rogat, sibi protinus reddi suos famulos excusatus. Tunc sacerdos ait ad eum: «Nosti enim, quae ueneratio debeat inpendi aeclesiis Dei; non enim poteris eos accepere, nisi ut fidem facias de permanente eorum coniunctione; similiter et ut de omni poena corporali liberi maneant repromittas». At ille, cum diu ambiguus cogitatione siluisset, tandem conuersus ad sacerdotem, posuit manus suas super altarium cum iuramento, dicens, quia: «Numquam erunt a me separandi, sed potius ego faciam, ut in hac coniunctione permaneant, quia, quamquam mihi molestum fuerit, quod absque mei consilii coniuentia ista sint gesta, illud tamen libens amplectur, quod nec hic ancillam alterius neque haec extranei seruum acceperit». Crededit sacerdus illi simpliciter promissionem hominis callidi reddeditque hominis excusatos. Quibus ille acceptis et gratias agens, abscessit ad domum suam. Et statim iussit elidere arborem truncatamque colomnam eius per capita cuneo scissam praecipit excauare; effossamque in altitudine trium aut quattuor pedum humum, deponi uas iubet in foueam. Ibique puellam ut mortuam conponens, puerum desuper iactare praecipit, positoque operturium, fossam humo repleuit sepeliuitque eos uiuentes, dicens, quia: «Non frustraui iuramentum meum, ut non separarentur hi in sempiternum». Qui cum sacerdote nuntiata fuissent, cucurrit uelociter; et increpans hominem, uix obtenuit, ut detegerentur. Verumtamen puerum uiuum extraxit, puellam uero repperit suffocatam. In talibus enim operibus ualde nequissimus erat, nullam habens aliam potius utilitatem, nisi in caccinnis ac dolis omnibusque peruersis rebus. Unde non inmerito taliter excessit a uita, qui talia gessit, cum frueretur hanc uitam; quod in posterum degesturi sumus. Siggo quoque referendarius, qui anolum regis Sigyberthi tenuerat et ab Chilperico rege ita prouocatus erat, ut seruitium, quod tempore fratris sui habuerat, obteneret, ad Childeberthum regem, Sigyberthi filium, relicto Chilperico, transiuit resque eius, quas in Sessionico habuerat, Ansoualdus obtinuit. Multi autem et alii de his, qui se de regno Sigyberthi ad Chilpericum tradiderant, recesserunt. Uxor quoque Siggonis non post multum temporis spatio obiit; sed ille aliam rursus accepit. [5,4] His diebus Roccolenus, ab Chilperico missus, Toronus aduenit cum magna iactantia, et ultra Legerem castra ponens, nuntios ad nos dirixit, ut scilicit Gunthchramnum, qui tunc de morte Theudoberthi inpetebatur, a basilica sancta deberemus extrahere. Quod si non facerimus, et ciuitatem et omnia suburbana eius iuberet incendio concremare. Quo auditu, mittimus ad eum legationem, dicentes, haec ab antiquo facta non fuisse, quae hic fieri deposcebat, sed nec modo permitti posse, ut basilica sancta uiolaretur; quod si fierit, nec sibi fore prosperum nec rege, qui haec iussa mandasset; metueretque magis sanctitatem antestetis, cuius uirtus hesterna die paralitica membra dirixisset. Nihil his ille furmidans, cum in domo aeclesiae ultra Legerem resederet, domum ipsam, quae clauis adfixerat, dissecet. Ipsos quoque clauos Caenomannici, qui tunc cum eodem aduenerant, inpletis follibus portant, annonas euertunt et cuncta deuastant. Sed dum haec Roccolenus agit, a Deo percutitur, morboque regio croceus effectus, mandata aspera remittit, dicens: «Nisi hodie proieceritis Gunthchramnum ducem de basilica, ita cuncta uirentia quae sunt circa urbem atteram, ut dignus fiat aratro locus ille». Interim aduenit dies sanctus epifaniae; et hic magis ac magis torquere coepit. Tunc accepto a suis consilio, amne transacto, ad ciuitatem accedit. Denique cum psallentes de eclesiam egressi, ad sanctam basilicam properarent, hic post crucem, praecidentibus signis, aequo superpositus ferebatur. Verum ubi basilicam sanctam introit, mox furor minantis intepuit; regressusque ad eclesiam, nihil cibi ea die accipere potuit. Exinde cum ualde anillus esset, Pectauo abiit. Erant enim dies sanctae quadraginsimae, in qua fetus cunicolorum saepe comedit. Dispositis uero actionibus, quibus in Kalendas Martias ciues Pectauus uel adfligeret uel damnaret, pridie animam reddedit; et sic superbia tumorque quieuit. [5,5] Eo tempore Felix Namneticae urbis episcopus litteras mihi scripsit plenas opprobriis, scribens etiam fratrem meum ob hoc interfectum, eo quod ipse cupidus episcopati episcopum interfecisset. Sed ut haec scriberet, uillam ecclesiae concupiuit. Quam cum dare nollem, euomit in me, ut dixi, plenus furore opprobria mille. Cui aliquando ego respondi: «Memento dicti prophetici: Vae his qui iungunt domum ad domum et agrum ad agrum copulant! Numquid soli inhabitabunt terram? O si te habuisset Massilia sacerdotem! Numquam naues oleum aut reliquas species detulissent, nisi cartam tantum, quo maiorem oportunitatem scribendi ad bonos infamandos haberes. Sed paupertas cartae finem inponit uerbositati». Inmensae enim erat cupiditatis atque iactantiae. Sed ego ista postponens, ne illi similis appaream, illud explicabo, qualiter germanus meus ab hac luce migrauerit, et quam uelocem in percussorem eius Dominus praestiterit ultionem. Consenescente beato Tetrico ecclesiae Lingonicae sacerdote, cum Lampadio diacono, quem creditorem habuit, deicisset et frater meus, dum pauperibus, quos ille male spoliauerat, opitulare cupiens, consensisset in eius humiliatione, odium ex hoc incurrit. Interea beatus Tetricus a sanguine sauciatur. Cui cum nulla medicorum fomenta ualerent, conturbati clerici et a pastore utpote destituti, Mundericum expetunt. Qui a rege indultus ac tonsoratus, episcopus ordinatur, sub ea specie, ut, dum beatus Tetricus uiueret, hic Ternoderinsim castrum ut archipresbiter regerit atque in eo commoraretur, migrante uero decessore, iste succederet. In quo castro dum habitaret, iram regis incurrit. Adserebatur enim contra eum, quod ipse Sigibertho regi aduersus fratrem suum Guntchramnum uenienti alimenta et munera praebuisset. Igitur extractus a castro, in exilio super ripam Rhodani in turre quadam arta atque detecta retruditur; in qua per duos fere annos cum grandi exitu commoratus, obtinente beato Nicetio episcopo, Lugduno regreditur habitauitque cum eo per duos menses. Sed cum obtinere non posset a rege, ut in loco, unde eiectus fuerat, restitueretur, nocte per fugam lapsus, ad Sigiberti regnum pertransiit et apud Arisitensim uicum episcopus instituetur, habens sub se plus minus dioceses XV, quas primum quidem Gothi tenuerant, nunc uero Dalmatius Rutenensis episcopus iudicat. Quo abeunte, iterum Lingonici Siluestrum, propinquum uel nostrum uel beati Tetrici, episcopum expetunt. Sed ut eum peterent, fratris mei hoc instinctu fecerunt. Interea transeunte beato Tetrico, hic, tonso capite, presbiter ordinatur, accepta omni potestate de rebus ecclesiae. Qui uero, ut benedictionem episcopalem Lugduno accipiat, iter parat. Quae dum aguntur, ipse, quia iam diu epilenticus erat, ab hoc morbo correptus, asperius ex sensu factus et per dies duos assiduae dans mugitum, tertia die spiritum exalauit. Quae peracta, Lampadius, ut superius dictum est, ab honore et facultate priuatus, in odio Petri diaconi cum filio Siluestri coniungitur, machinans atque confirmans, patrem suum ab ipso fuisse maleficiis interfectum. At ille aetate iuuenis, sensu leuis contra eum commouetur, ipsum inpetens publice parricidam. Porro ille haec audiens, facto placito in praesentia sancti Niceti episcopi, auunculi matris meae, Lugduno dirigitur; et ibi, Siagrio episcopo coram adstante uel aliis sacerdotibus multis cum saecularium principibus, se sacramento exuit, numquam se in morte Siluestri mixtum fuisse. Post duos uero annos instigatus iterum a Lampadio filius Siluestri, adsecutus in uia Petrum diaconum, lancea sauciatum interfecit. Quod cum factum fuisset, de eo loco eleuatus et ad Diuionensim delatus castrum, secus sanctum Gregorium, proauum nostrum, sepelitur. Iste uero fugam iniens, ad Chilpericum regem transiit, facultatibus suis fisco regis Guntchramni dimissis. Cumque per diuersa uagaretur pro commisso scelere nec ei essit locus firmus ad commorandum, tandem, ut credo, contra eum sanguine insonte ad diuinam potentiam proclamante, in quodam loco, dum iter ageret, innocentem hominem euaginato gladio interemit. Cuius parentes condolentes propinqui exitum, commota seditione, extractis gladiis, eum in frustra concidunt membratimque dispergunt. Tale iusto iudicio Dei exitum miser accepit, ut, qui propinquum innocentem interimerat, ipse nocens diutius non maneret. Nam tertio ei haec euenerunt anno. Denique Siluestri post transitum Lingonici iterum episcopum flagitantes, Pappolum, qui quondam archidiaconus Agustidunensis fuerat, accipiunt. Qui multa, ut asserunt, egit iniqua, quae a nobis praetermittuntur, ne detractores fratrum esse uideamur. Tamen, quale habuerit exitum, non omittam. Anno octauo episcopatus sui, dum dioceses ac uillas ecclesiae circuiret, quadam nocte dormienti apparuit beatus Tetricus uultu minaci. Cui ita: «Quid tu», inquit, «hic Pappole? Ut quid sedem meam polluis? Ut quid ecclesiam peruadis? Ut quid oues mihi creditas sic dispergis? Cede loco, relinque sedem, abscede longius a regione». Et haec dicens, uirgam quam habebat in manu pectori eius cum ictu ualido inpulit. In quo ille euigilans, dum cogitat, quid hoc esset, ficta in loco illo defigitur ac dolore maximo cruciatur. Abhorret cibum potumque et mortem iam sibi proximam praestolatur. Quid plura? Tertia die, cum sanguinem ore proicerit, exspirauit; exinde elatus, Lingonas est sepultus. In cuius loco Mummolus abba, quem Bonum cognomento uocant, episcopus substituitur. Quem multi magnis laudibus prosecuntur: esse eum castum, sobrium, moderatum ac in omni bonitate promptissimum, amantem iustitiam, caritatem omni intentione diligentem. Qui, accepto episcopatu, cognoscens, quod Lampadius multum de rebus fraudasset ecclesiae ac de spoliis pauperum agros uineasque uel mancipia congregasset, eum ab omni re nudatum a praesentia sua iussit abigi. Qui nunc in maxima paupertate degens, manibus propriis uictum quaerit. Haec de his sufficiant. [5,6] Anno uero quo supra, id est quo, mortuo Sigybertho, Childeberthus, filius eius, regnare coepit, multae uirtutes ad sepulchrum beati Martini apparuerunt, quas in illis libellis scripsi, quos de ipsis miraculis conponere temptaui. Et licet sermone rustico, tamen celare passus non sum, quae aut ipse uidi aut a fidelibus relata cognoui. Hic tantum, quid neglegentibus euenerit, qui post uirtutem caelestem terrena medicamenta quaesierunt, exsoluam, quia, sicut per gratiam sanitatum, ita et in castigationem stultorum uirtus eius ostenditur. Leonastis Biturigus archidiaconus, decedentibus cataractis, lumen caruit oculorum. Qui cum, per multos medicos ambulans, nihil omnino uisionis recipere possit, accessit ad basilicam beati Martini; ubi per duos aut tres menses consistens et ieiunans assiduae, lumen ut reciperet flagitabat. Adueniente autem festiuitate, clarificatis oculis cernere coepit; regressus quoque domum, uocato quodam Iudaeo, uentosas, quorum beneficio oculis lumen augeret, humeris superponit. Decedente quoque sanguine, rursus in redeuiua caecitate redigitur. Quod cum factum fuisset, rursum ad sanctum templum regressus est. Ibique iterum longo spatio commoratus, lumen recipere non meruit. Quod ei ob peccatum non praestitum reor iuxta illud dominicum oraculum: Qui habet, dabitur ei et habundauit; et qui non habet, ipsum quod habet aufertur ab eo; et illud: Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne quid tibi deterius eueniat. Nam perstiterat hic in sanitate, si Iudaeum non induxisset super diuinam uirtutem. Tales enim et monet et arguit apostulus, dicens: Nolite enim iugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci cum tenebris? Quae autem communicatio Christi cum Belial? Aut quae pars fideli cum in fidele? Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos estis enim templum Dei uiui. Propterea exite de medio eorum et separamini ab his, ait Dominus. Ideo doceat unumquemque christianum haec causa, ut, quando caelestem accipere meruerit medicinam, terrena non requirat studia. [5,7] Sed et illud commemorare libet, qui uel quales uiri hoc anno a Domino sunt uocati. Unde magnum eum et Deo acceptabilem ego censeo, qui tales de nostra terra suo paradiso collocauit. Nam benedictus Senoch presbiter, qui apud Turonus morabatur, sic migrauit a saeculo. Fuit enim genere Theifalus, et in Turonico clericus factus, in cellulam, quam ipse inter parietes antiquos conposuerat, se remouit, collectisque monachis, oratorium, quod multo tempore dirutum fuerat, reparauit. Idem super infirmos multas uirtutes fecit, quas in libro uitae eius scripsimus. [5,8] Eo anno et beatus Germanus Parisiorum episcopus transiit. In cuius exsequiis multis uirtutibus, quas in corpore gesserat, hoc miraculum confirmationem fecit. Nam carcerarius adclamantibus, corpus in platea adgrauatum est, solutisque eisdem, rursum sine labore leuatur. Ipsi quoque, qui soluti fuerant, in obsequium funeris usque basilicam, in qua sepultus est, liberi peruenerunt. Ad sepulchrum autem eius multas uirtutes, Domino tribuente, credentes experiuntur, ita ut quisque iusta petierit uelociter exoptata reportet. Quis tamen strenuus uirtutes illius, quas in corpore fecit, sollicite uult inquirere, librum uitae illius, qui a Fortunato presbitero conpositus est, legens, cuncta repperiet. [5,9] Eodem quoque anno et Caluppa reclausus obiit. Hic autem ab infantia sua semper religiosus fuit, et apud monasterium Melitensim termini Aruerni conuersus, in magna se humilitate fratribus praebuit, sicut in libro uitae eius scripsimus. [5,10] Fuit autem in Biturigo termino reclausus nomine Patroclus, presbiterii honore praeditus, mirae sanctitatis ac religionis, uir magnae abstinentiae, qui plerumque ab inaedia diuersis incommodis uexabatur. Vinum, sicera uel omne quod inebriare potest non bibebat praeter aquam parumper melle linitam; sed nec pulmentum aliquod utebatur. Cuius uictus erat panis in aqua infusus atque sale respersus. Huius oculi numquam caligauerunt. Erat enim in oratione assiduus, quam si parumper praetermisisset, aut legebat aut scribebat. Frigoriticis, pustulis laborantibus uel reliquis morbis saepe per orationem remedia conferebat. Sed et alia signa multa fecit, quae per ordinem longum est enarrare. Cilicium semper puro adhibens corpori. Qui octogenaria aetate abscedens a saeculo, migrauit ad Christum. Scripsimus et de huius uita libellum. [5,11] Et quia semper Deus noster sacerdotes suos glorificare dignatur, quid Aruerno de Iudaeis hoc anno contigerit pandam. Cum eosdem plerumque beatus Auitus episcopus commoneret, ut, relicto uelamine legis Moysaicae, spiritaliter lecta intellegerent et Christum, filium uiuentis Dei, prophetica et legali auctoritate promissum, corde purissimo in sacris litteris contemplarent, manebat in pectoribus eorum, iam non dicam, uelamen illud, quod facies Moysi obumbrabatur, sed paries. Sacerdos quoque orans, ut, conuersi ad Dominum, uelamen ab eis litterae rumperetur, quidam ex his ad sancta pascha ut baptizaretur expetiit, renatusque Deo per baptismi sacramentum, cum albatis reliquis in albis et ipse procedit. Ingredientibus autem populis portam ciuitatis, unus Iudaeorum super capud conuersi Iudaei oleum foetidum, diabulo instigante, diffudit. Quod cum cunctus aborrens populus uoluissent eum urguere lapidibus, pontifex ut fieret non permisit. Die autem beato, quo Dominus ad caelos post redemptum hominem gloriosus ascendit, cum sacerdos de aeclesiam ad basilicam psallendo procederet, inruit super sinagogae Iudaeorum multitudo tota sequentium, distructamque a fundamentis, campi planitiae locus adsimilatur. Alia autem die sacerdos eis legatos mittit, dicens: «Vi ego uos confiteri Dei Filium non inpello, sed tamen praedico et salem scientiae uestris pectoribus trado. Pastor sum enim dominicis ouibus superpositus; et de uobis ille uerus Pastor, qui pro nobis passus est, dixit, habere se alias oues quae non sunt ex ouili suo, quas eum oporteat adducere, ut fiat unus grex et unus pastor. Ideoque si uultis credere ut ego, estote unus grex, costodi me posito; sin uero aliud, abscedite a loco». Illi autem diu aestuantes atque dubitantes, tertia die, ut credo, obtentum pontificis coniuncti in unum, ad eum mandata remittunt, dicentes: «Credimus Iesum, filium Dei uiui, nobis prophetarum uocibus repromissum; et ideo petimus, ut abluamur baptismum, ne in hoc delicto permaneamus». Gauisus autem nuntio pontifex, noctem sanctam pentecosten uigilias caelebratas, ad baptistirio forasmoraneum egressus est; ibique omnis multitudo coram eo prostrata, baptismum flagitauit. At ille prae gaudio lacrimans, cunctos aqua abluens, crismate liniens, in sinu matris eclesiae congregauit. Flagrabant caerei, lampades refulgebant, albecabat tota ciuitas de grege candido, nec minor fuit urbi gaudium, quam quondam, Spiritu sancto discendente super apostulos, Hierusalem uidere promeruit. Fuerunt autem qui baptizati sunt amplius quingenti. Hii uero qui baptismum noluerunt discedentes ab illa urbe, Massiliae redditi sunt. [5,12] Transiit post haec et Brachio abba cellulae Manatensis. Fuit autem genere Thoringus, in seruitio Sigiualdi quondam ducis uenationern exercens, sicut alibi scripsimus. [5,13] Ergo ut ad propositum reuertamur, Chilpericus rex Chlodouechum filium suum Toronus transmisit. Qui, congregato exercitu, inter terminum Toronicum et Andecauum usque Sanctonas transiit eamque peruasit. Mummolus uero patricius Gunthchramni regis cum magno exercitu usque Lemouicinum transiit et contra Desiderium ducem Chilperici regis bellum gessit. In quo proelio ceciderunt de exercitu eius quinque milia, de Desiderii uero uiginti quattuor milia. Ipse quoque Desiderius fugiens uix euasit. Mummolus uero patricius per Aruernum rediit eamque per loca exercitus eius deuastauit. Et sic in Burgundiam peraccessit. [5,14] Post haec Merouechus, cum in custodia a patre reteneretur, tunsoratus est, mutataque ueste, qua clericis uti mos est, presbiter ordenatur et ad monasterium Cinnomannicum qui uocatur Aninsola dirigitur, ut ibi sacerdotali eruderetur regula. Haec audiens Gunthchramnus Boso, qui tunc in basilica sancti Martini, ut diximus, resedebat, misit Riculfum subdiaconum, ut ei consilium occulte praeberet expetendi ad basilicam sancti Martini. Qui cum abisset, ab alia parte Gailenus puer eius aduenit. Cumque paruum solatium qui eum ducebant haberent, ab ipso Gaileno in itenere excussus est, opertoque capite indutusque ueste saeculari, beati Martini templum expetiit. Nobis autem missa caelebrantibus, in sanctam basilicam, aperta repperiens ostia, ingressus est. Post missa autem petiit, ut ei eulogias dare deberemus. Erat autem tunc nobiscum Ragnemodus Parisiacae sedis episcopus, qui sancto Germano successerat. Quod cum refutaremus, ipse clamare coepit et dicere, quod non recte eum a communione sine fratrum conibentia suspenderemus. Illo autem haec dicente, cum consensu fratris qui praesens erat, contestatam causam canonicam, eulogias a nobis accepit. Veritus autem sum, ne, dum unum a communione suspendebam, in multos existerem homicida. Minibatur enim aliquos de populo nostro interficere, si communionem nostram non meruisset. Multas tamen pro hac causa Toronica regio sustenuit clades. His diebus Necetius, uir neptis meae, propriam habens causam, ad Chilpericum regem abiit cum diacono nostro, qui regi fugam Merouechi narraret. Quibus uisis, Fredegundis regina ait: «Exploratores sunt et ad sciscitandum quid agat rex aduenerunt, ut sciant, quid Merouecho renuntient». Et statim expoliatis in exilio retrudi praecepit; de quo mense septimo relaxati sunt. Igitur Chilpericus nuntius ad nos direxit, dicens: «Eiecite apostatam illam de basilicam; sin autem aliud, totam regionem illam igne succendam». Cumque nos rescripsissemus, inpossibile esse, quod temporibus hereticorum non fuerat, christianis nunc temporibus fieri, ipsi exercitum commouit et illuc dirigit. Anno autem secundo Childeberthi regis, cum uideret Merouechus patrem in hac deliberatione intentum, adsumpto secum Gunthchramnum ducem, ad Brunichildem pergere cogitat, dicens: «Absit, ut propter meam personam basilica domni Martini uiolentiam perferat aut regio eius per me captiuitate subdatur». Et ingressus basilicam, dum uigilias ageret, res quas secum habebat ad sepulchrum beati Martini exhibuit, orans, ut sibi sanctus succurrerit atque ei concederit gratiam suam, ut regnum accepere possit. Leudastis tunc comis, cum multas ei in amore Fredegundis insidias tenderit, ad extremum pueros eius, qui in pago egressi fuerant, circumuentus dolis gladio trucidauit, ipsumque interimere cupiens, si repperire loco oportuno potuisset. Sed illi consilio usus Gunthchramni et se ulcisci desiderans, redeunte Marileifo archietro de praesentia regis, conpraehendi praecepit; caesumque grauissime, ablato auro argentoque eius uel reliquis rebus, quas secum exhibebat, nudum reliquit; et interfecisset utique, si non inter manus caedentium elapsus eclesiam expetisset. Quem nos postea indutum uestimentis, obtenta uita, Pectauo remisimus. Merouechus uero de patre atque nouercam multa crimina loquebatur; quae cum ex parte uera essent, credo, acceptum non fuisse Deo, ut haec per filium uulgarentur, sicut in sequentibus cognoui. Quaedam enim die ad conuiuium eius accedi. Dum pariter sederemus, suppliciter petiit aliqua ad instructionem animae legi. Ego uero, reserato Salomonis libro, uersiculum qui primus occurrit arripui, qui haec contenebat: Oculum, qui auersus aspexerit patrem, effodiant eum corui de conuallibus. Illo quoque non intellegente, consideraui hunc uersiculum ad Dominum praeparatum. Tunc direxit Gunthchramnus puerum ad mulierem quandam, sibi iam cognitam a tempori Chariberthi regis, habentem spiritum phitonis, ut ei quae erant euentura narrare. Asserebat praeterea, ipsam sibi ante hoc tempus non solum annum, sed et diem et horam, in qua rex Chariberthus obiret, denuntiasse. Quae haec ei per puerus mandata remisit: «Futurum est enim, ut rex Chilpericus hoc anno deficiat et Merouechus, exclusis fratribus, omni capiat regnum. Tu uero ducatum totius regni eius annis quinque tenebis. Sexto uero anno in una ciuitatum, quae super Legeris alueum sita est, in dextera eius parte, fauente populo, episcopatus gratiam adipiscis ac senes et plenus dierum ab hoc mundo migrabis». Cumque haec pueri redeuntes domino nuntiassent, statim ille uanitate elatus, tamquam se iam in cathedram Toronice eclesiae resederet, ad me haec detulit uerba. Cuius ego inridens stultitiam, dixi: «A Deo haec poscenda sunt; nam credi non debent quae diabolus repromittit. Ille autem ab initio mendax est et in ueritate numquam stetit». Illo quoque cum confusione discedente, ualde inridebam hominem, qui talia credi putabat. Denique quadam nocte uigilias in basilica sancti antestitis caelebratas, dum lectulo decubans obdormissem, uidi angelum per aera uolantem. Cumque super sanctam basilicam praeteriret, uoce magna ait: «Heu heu! Percussit Deus Chilpericum et omnes filios eius, nec superauit de his qui processerunt ex lumbis eius qui regat regnum illius in aeternum.» Erant ei eodem tempore de diuersis uxoribus filii quattuor, excepto filiabus. Cum autem haec in posterum inpleta fuissent, tunc a liquidum cognoui, falsa esse quae promiserant arioli. Igitur commorantibus his apud basilicam sancti Martini, misit ad Guntchramnum Bosonem Fredegundis regina, quaequae ei iam pro morte Theodoberthi patrocinabatur occulte, dicens: «Si Merouechum eiecere potueris de basilica, ut interficiatur, magnum de me munus accipies». At ille praesto putans esse interfectores, ait ad Merouechum: «Ut quid hic quasi signes et timidi resedemus et ut hebetis circa basilicam occulimur? Veniant enim equi nostri, et acceptis accipitribus, cum canibus exerceamur uenationem spectaculisque patulis iocundemur». Hoc enim agebat callide, ut eum a sancta basilica separaret. Gunthchramnus uero alias sane bonus - nam in periuriis nimium praeparatus erat -, uerumtamen nulli amicorum sacramentum dedit, quod non protinus omisisset. Egressi itaque, ut diximus, de basilica, ad Iocundiacensim domum ciuitate proximam progressi sunt; sed a nemine Merouechus nocetus est. Et quia inpetebatur tunc Gunthchramnus de interitu, ut diximus, Theodoberthi, misit Chilpericus rex epistulam scriptam ad sepulchrum sancti Martini, quae habebat insertum, ut ei beatus Martinus rescriberet, utrum liceret extrahi Gunthchramnum de basilica eius an non. Sed Baudegyselus diaconus, qui hanc epistulam exhibuit, cartam puram cum eadem quam detulerat ad sanctum tumolum misit. Cumque per triduum expectasset et nihil rescripti reciperet, rediuit ad Chilpericum. Ille uero misit alios, qui Gunthchramno sacramenta exigerent, ut sine eius scientiam basilicam non relinqueret. Qui ambienter iurans, pallam altaris fideiussorem dedit, numquam se exinde sine iussione rege egressurum. Merouechus uero non credens phitonissae, tres libros super sancti sepulchrum posuit, id est psalterii, Regum, euangeliorum, et uigilans tota nocte, petiit, ut sibi beatus confessor quid eueniret ostenderet, et utrum possit regnum accepere an non, ut Domino indicante, cognuscerit. Post haec continuato triduo in ieiuniis, uigiliis atque orationibus, ad beatum tumolum iterum accedens, reuoluit librum, qui erat Regum. Versus autem primus paginae, quem reserauit, hic erat: Pro eo quod dereliquistis dominum Deum uestrum et ambolastis post deos alienos nec fecistis rectum ante conspectum eius, ideo tradedit uos dominus Deus uester in manibus inimicorum uestrorum. Psalterii autem uersus hic est inuentus: Verum propter dolositatem posuisti eis mala; deiecisti eos, dum alleuarentur. Quomodo facti sunt in desolatione? Subito defecerunt, et perierunt propter iniquitates suas. In euangeliis autem hoc repertum: Scitis, quia post biduum pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur. In his responsibus ille confusus, flens diutissime ad sepulchrum beati antestetis, adsumpto secum Gunthchramno duce, cum quingentus aut eo amplius uiris discessit. Egressus autem basilicam sanctam, cum iter ageret per Audisiodorensim territurium, ab Erpone duce Gunthchramni regis conpraehensus est. Cumque ab eo deteneretur, casu nescio quo dilapsus, basilica sancti Germani ingressus est. Audiens haec Gunthchramnus rex, in ira commotus, Erponem septingentis aureis damnat et ab honorem remouet, dicens: «Retenuisti, ut ait frater meus, inimicum suum. Quodsi hoc facere cogitabas, ad me eum debuisti prius adducere; sin autem aliud, nec tangere debueras, quem tenere dissimulabas». Exercitus autem Chilperici regis usque Toronus accedens, regionem illam in praedas mittit, succendit atque deuastat nec rebus sancti Martini pepercit, sed quod manum tetigit, sine ullo Dei intuetu aut timorem deripuit. Merouechus prope duos menses ad antedictam basilicam resedens, fugam iniit et ad Brunichildem reginam usque peruenit; sed ab Austrasiis non est collectus. Pater uero eius exercitum contra Campanensis commouit, putans, eum ibidem occultare. Sed nihil nocuit nec eum potuit repperire. [5,15] Et quia tempore illo, quo Alboenus in Italia ingressus est, Chlothacharius et Sigyberthus Suauos et alias gentes in loco illo posuerunt, hi qui tempore Sigyberthi regressi sunt, id est qui cum Alboeno fuerant, contra hos consurgunt, uolentes eos a regione illa extrudere ac delere. At illi obtulerunt eis tertiam partem terrae, dicentes: «Simul uiuere sine conlisione possumus». Sed ille contra eos irati, eo quod ipse hoc antea tenuissent, nullatenus pacificare uoluerunt. Dehinc obtulerunt eis iterum iste medietatem, post haec duas partes, sibi tertiam relinquentes. Nolentibus autem illis, obtulerunt cum terra omnia pecora, tantum ut a bello cessarent. Sed nec hoc illi adquiescentis, certamen expetiunt. Et inter se ante certamen, qualiter uxores Suauorum deuiderent et qui quam post eorum exitu acciperet, tractant, potantes, eos iam quasi interfectus habere. Sed Domini miseratio, quae iustitiam facit, in aliam partem uoluntatem eorum retorsit. Nam confligentibus illis, erant enim XXVI milia Saxonum, ex quibus XX milia caeciderunt; Suauorum quoque VI milia, ex quibus quadringenti octuagenta tantum prostrati sunt, reliqui uero uicturiam obtenuerunt. Illi quoque qui ex Saxonibus remanserant detestati sunt, nullus se eorum barbam neque capillos incisurum, nisi prius se de aduersariis ulciscerent. Quibus iterum decertantibus, in maiore excidio conruerunt; et sic a bello cessatum est. [5,16] In Brittanis haec acta sunt. Macliauus quondam et Bodicus Brittanorum comites sacramentum inter se dederant, ut, quis ex eis superuiueret, filius patris alterius tamquam proprius defensaret. Mortuus autem Bodicus reliquit filium Theudericum nomen. Quem Macliauus, oblitus sacramenti, expulsum a patria, regnum patris eius accipit. Hic uero multo tempore profugus uaguusque fuit. Cui tandem misertus Deus, collectis secum a Brittania uiris, se super Macliauum obiecit eumque cum filio eius Iacob gladio interemet partemque regni, quam quondam pater eius tenuerat, in sua potestate restituit; partem uero aliam Warochus, Macliaui filius, uindicauit. [5,17] Gunthchramnus uero rex duos Magnacharii quondam filios gladio interemit, pro eo quod in Austregildem reginam eiusque subolis multa detestabilia atque exsecranda proferrent, facultatesque eorum fisco suo redegit. Ipse quoque duos filios suos subito morbo oppressus perdedit; de quorum funere ualde contristatus est, eo quod orbatus absque liberis remansisset. Eo anno dubietas paschae fuit. In Galliis uero nos cum multis ciuitatibus quarto decimo Kalendas Maias sanctum paschae celebrauimus. Alii uero cum Spanis duodecimo Kalendas Aprilis solemnitatem hanc tenuerunt; tamen, ut ferunt, fontes illi, qui in Spaniis nutu Dei conplentur, in nostrum pascha repleti sunt. Cainone uero Toronicum uicum, dum ipso glorioso resurrectionis dominicae die missae caelebrarentur, eclesia contremuit, populusque conterritus a pauore, unam uocem dedit, dicens, quod eclesia caderet, cunctique ab ea, etiam effractis ostiis, per fugam lapsi sunt. Magna post haec lues populum deuastauit. Post haec Gunthchramnus rex ad Childeberthum, nepotem suum, legatos mittit, pacem petens ac depraecans eum uidere. Tunc ille cum proceribus suis ad eum uenit; qui ad Pontem quem Petreum uocitant coniuncti sunt, cumsalutantes atque inuicem osculantes se. Gunthchramnus rex ait: «Euenit inpulso peccatorum meorum, ut absque liberis remanerem, et ideo peto, ut hic nepus meus mihi sit filius». Et inponens eum super cathedram suam, cunctum ei regnum tradedit, dicens: «Una nos parma protegat unaque asta defendat. Quod si filius habuero, te nihilhominus tamquam unum ex his reputabo, ut illa cum eis tecumque permaneat caretas, quam tibi hodie ego pollicior, teste Deo». Proceris uero Childeberthi similiter pro eodem polliciti sunt. Et manducantes simul atque bibentes dignisque se muneribus honorantes, pacifici discesserunt, ad Chilpericum regem legationem mittentis, ut redderet, quod de eorum regno minuerat; quod si differret, campum praepararet ad bellum. Quod ille dispiciens, apud Sessionas atque Parisius circus aedificare praecepit, eosque populis spectaculum praebens. [5,18] His ita gestis, audiens Chilpericus, quod Praetextatus Rothomagensis episcopus contra utilitatem suam populis munera daret, eum ad se arcessire praecepit. Quem discussum, repperit cum eodem res Brunichildis reginae conmendatas; ipsasque ablatas, eum in exilium usque sacerdotalem audientiam retenere praecepit. Coniuncto autem concilio, exhibitus est. Erant autem episcopi qui aduenerant apud Parisius in basilica sancti Petri apostoli. Cui rex ait: «Quid tibi uisum est, o episcope, ut inimicum meum Merouechum, qui filius esse debuerat, cum amita sua, id est patrui sui uxore, coniungeres? An ignarus eras, quae pro hac causa canonum statuta sancsexissent? Etiam non hic solum excessisse probaris, sed etiam cum illo egisti, datis muneribus, ut ego interficerer. Hostem autem filium patri fecisti, seduxisti paecuniam plebem, ut nullus mecum fidem habitam custodiret, uoluistique regnum meum in manu alterius tradere». Haec eo dicente, infremuit multitudo Francorum uoluitque ostea basilicae rumpere, quasi ut extractum sacerdotem lapidibus urgueret; sed rex prohibuit fieri. Cumque Praetextatus episcopus ea quae rex dixerat facta negaret, aduenerunt falsi testis, qui ostendebant species aliquas, dicentes: «Haec et haec nobis dedisti, ut Merouechum fidem promittere deberimus». Ad haec ille dicebat: «Verum enim dicitis uos a me saepius muneratus; sed non haec causa extetit, ut rex eieceretur a regno. Nam et cum uos mihi et equos optimos et res alias praeberetis, numquid poteram aliud facere, nisi et ego uos simile sorte remunerarem?» Recedente uero regem ad metatum suum, nos, collecti in unum, sedebamus in secretarium basilicae beati Petri. Confabulantibusque nobis, subito uenit Aetius archaediaconus Parisiacae eclesiae, salutatisque nobis, ait: «Audite me, o sacerdotes Domini, qui in unum collecti estis; aut enim hoc tempore exaltabitis nomen uestrum et bonae famae gratia refulgebitis, aut certe nullus uos amodo pro Dei sacerdotibus est habiturus, si personas uestras sagaciter non eregitis aut fratrem perire permittetis». Haec eo dicente, nullus sacerdotum ei quicquam respondit. Timebant enim regine fururem, cuius instinctu haec agebantur. Quibus intentis et ora digitis conpraementibus, ego aio: «Adtenti estote, quaeso, sermonibus meis, o sanctissimi sacerdotes Dei, et praesertim uos, qui familiariores esse regi uidimini; adhibite ei consilium sanctum atque sacerdotalem, ne exardiscens in ministrum Dei pereat ab ira eius et regnum perdat et gloriam». Haec me dicente, silebant omnes. Illis uero silentibus, adieci: «Mementote, domini mi sacerdotes, uerbi prophetici, quo ait: Si uiderit speculatur iniquitatem hominis et non dixerit, reus erit animae pereuntes. Ergo nolite silere, sed praedicate et ponite ante oculos regis peccata eius, ne forte ei aliquid mali contingat et uos rei sitis pro anima eius. An ignoratis, quid nouum gestum fuerit tempore? Quomodo adpraehensum Sigymundum Chlodomeris retrusit in carcerem, dixitque ei Auitus Dei sacerdus: "Ne inicias manum in eo, et cum Burgundiam petieris, uicturiam obtenebis". Ille uero abnuens quae ei a sacerdote dicta fuerant, abiit ipsumque cum uxore et filiis interemit petiitque Burgundiam, ibique obpraessus ab exercitu, interemptus est. Quid Maximus imperatur? Cum beatum Martinum conpulisset communicare cuidam homicide episcopo, et ille, quo facilius addictus morte liberaret, regi impio consensisset, prosequente Regis aeterni iudicio, ab imperio depulsus Maximus morte pessima condemnatus est». Haec me dicente, non respondit ullus quicquam, sed erant omnes intenti stupentes. Duo tamen adolatores ex ipsis - quod de episcopis dici dolendum est - nuntiauerunt regi, dicentes, quia nullum maiorem inimicum suis causis quam me haberet. Ilico unus ex aulicis cursu rapitu ad me repraesentandum dirigitur. Cumque uenissem, stabat rex iuxta tabernaculum ex ramis factum, et ad dexteram eius Berthchramnus episcopus, ad leuam uero Ragnemodus stabat; et erat ante eos scamnum pane desuper plenum cum diuersis fercolis. Visoque me, rex ait: «O episcope, iustitiam cunctis largire debes: et ecce! ego iustitiam a te non accipio; sed, ut uideo, consentis iniquitati, et impletur in te prouerbium illud, quod coruus oculum corui non eruet. Ad haec ego: «Si quis de nobis, o rex, iustitiae tramitem transcendere uoluerit, a te corrigi potest; si uero tu excesseris, quis te corripiet? Loquimur enim tibi; sed si uolueris, audis; si autem nolueris, quis te condemnauit, nisi is qui se pronuntiauit esse iustitiam?» Ad haec ille, ut erat ab adolatoribus contra me accensus, ait: «Cum omnibus enim inueni iustitiam et tecum inuenire non possum. Sed scio, quid faciam, ut noteris in populis, et iniustum te esse in omnibus perpatiscat. Conuocabo enim populum Toronicum et dicam eis: "Voceferamini contra Gregorium, quod sit iniustus et nulli hominum iustitiam praestit". Illis quoque haec clamantibus respondebo: "Ego qui rex sum iustitiam cum eodem inuenire non possum, et uos qui minores estis inuenietis?"« Ad haec ego: «Quod sim iniustus, tu nescis. Scit enim ille conscientia mea, cui occulta cordis sunt manifesta. Quod uero falso clamore populus, te insultante, uociferat, nihil est, quia sciunt omnes a te haec emissa. Ideoque non ego, sed potius tu in adclamatione notaberis. Sed quid plura? Habes legem et canones; haec te diligenter rimari oportet, et tunc quae praeciperint si non obseruaberis, noueris, tibi Dei iudicium imminere». At illi quasi me demulcens, quod dolose faciens potabat me non intellegere, conuersus ad iuscellum, quod coram eo erat positus, ait: «Propter te haec iuscella paraui, in qua nihil aliud praeter uolatilia et parumper ciceris continetur». Ad haec ego, cognuscens adulationis eius, dixi: «Noster cibus esse debet facere uoluntatem Dei et non in his diliciis dilectare, ut ea quae praecipit nullo casu praetermittamus. Tu uero, qui alios de iustitia culpas, pollicire prius, quod legem et canones non omittas; et tunc credimus, quod iustitiam prosequaris». Ille uero, porrectam dexteram, iurauit per omnipotenti Deo, quod ea quae lex et canones edocebant nullu praetermitteret pactu. Post haec, accepto pane, hausto etiam uino, discessi. Ea uero nocte, decantatis nocturnalibus hymnis osteum, mansionis nostrae grauibus audio cogi uerberibus; missoque puero, nuntius Fredegundis reginae adstare cognusco. Quibus introductis, salutationem reginae suscipio. Deinde praecantur pueri, ut in eius causis contrarius non existam, simulque ducentas argenti promittunt libras, si Praetextatus, me inpugnante, obpraemeretur. Dicebant enim: «Iam omnium episcoporum promissionem habemus; tantum tu aduersus non incedas». Quibus ego: «Si mihi mille libras auri argentique donetis, num quid aliud facere posso, nisi quae Dominus agire praecipit? Unum tantum pollicior, quod ea quae ceteri secundum canonum statuta consenserint sequar». At illi, non intellegentes quae dicebam, gratias agentes, discesserunt. Mane autem facto, aliqui de episcopis ad me uenerunt, simile mandato ferentes; quibus ego similia respondi. Conuenientibus autem nobis in basilica sancti Petri, mane rex adfuit dixitque: «Episcopus enim in furtis depraehensus ab episcopali officio ut auellatur, canonum auctoritas sancxit». Nobis quoque respondentibus, quis ille sacerdus esset, cuius furti crimen inrogaretur, respondit rex: «Vidistis enim species, quas nobis furtu abstulit». Ostenderat enim nobis ante die tertia rex duo uolucra, species et diuersis ornamentis referta, quae praeciebantur amplius quam tria milia solidorum; sed et saccolum cum nummismati auri pondere, tenentem quasi duo milia. Haec enim dicebat rex sibi ab episcopo fuisse furata. Qui respondit: «Recolere uos credo, discendente a Rothomaginse urbe Brunichilde regina, quod uenerim ad uos, dixique uobis, quia res eius, id est quinque sarcinas, conmendatas haberem, et frequentius aduenire puerus eius ad me, ut ea redderem, et nolui sine consilio uestro. Tu autem dixisti mihi, o rex: "Eiece haec a te, et reuertantur ad mulierem res suae, ne inimicitia inter me et Childeberthum, nepotem meum, pro his rebus debeat pullulare". Reuersus ego ad urbem, unum uolucrum tradidi puerus; non enim ualebant amplius ferre. Reuersi iterum requirebant alios. Iterum consiliatus sum magnificentiam uestram. Tu autem praecipisti, dicens: "Eiece, eiece haec a te, o sacerdos, ne faciat scandalum haec causam". Iterum tradidi eis duo ex his; duo autem alii remanserunt mecum. Tu autem quid nunc calumniaris et me furti argues, cum haec causa non ad furtum, sed ad custodiam debeat deputare?» Ad haec rex: «Si hoc depositum penes te habebatur ad custodiendum, cur soluisti unum ex his et lymbum aureis contextum filis in partibus desecasti et dedisti per uirus, qui me a regno deiecerent?» Praetextatus episcopus respondit: «Iam dixi tibi superius, quia munera eorum acciperam, ideoque haec, cum non haberem de praesenti quid darem, hinc praesumpsi et eis uicissitudinem munerum tribui. Proprium mihi esse uidebatur, quod filio meo Merouecho erat, quem de lauacro regenerationis excipi». Videns autem rex Chilpericus, quod eum his calumniis superare nequiret, adtonitus ualde ac conscientia confusus, discessit a nobis uocauitque quosdam de adolatoribus suis et ait: «Victum me uerbis episcopi fateor et uera esse quod dicit scio; quid nunc faciam, ut reginae de eo uoluntas adimpleatur?» Et ait: «Ite, et accedentes ad eum, dicite, quasi consilium ex uobismet ipsis dantes: "Nosti, quod sit rex Chilpericus pius atque conpunctus et cito flectatur ad misericordiam; humiliare sub eo et dicito, ab eo obiecta a te perpetrata fuisse. Tunc nos prostrati omnes coram pedibus eius, dare tibi ueniam inpetramus"«. His seductus Praetextatus episcopus, pollicitus est se ita facturum. Mane autem facto, conuenimus ad consuetum locum; adueniensque et rex, ait ad episcopum: «Si munera pro muneribus his hominibus es largitus, quur sacramenta postulasti, ut fidem Merouecho seruarent?» Respondit episcopus: «Petii, fateor, amicitias eorum habere cum eo, et non solum hominem, sed, si fas fuisset, angelum de caelo euocaueram, qui esset adiutor eius; filius enim mihi erat, ut saepe dixi, spiritalis ex lauacro». Cumque haec altercatio altius tolleretur, Praetextatus episcopus, prostratus solo, ait: «Peccaui in caelo et coram te, o rex misericordissime; ego sum homicida nefandus; ego te interficere uolui et filio tuo in solio tuo eregere». Haec eo dicente, prosternitur rex coram pedibus sacerdotum, dicens: «Audite, o piissimi sacerdotes, reum crimen exsecrabile confitentem». Cumque nos flentes regem eleuassemus a solo, iussit eum basilicam egredi. Ipse uero ad metatum discessit, transmittens librum canonum, in quo erat quaternio nouus adnixus, habens canones quasi apostolicus, continentes haec: Episcopus in homicidio, adulterio et periurio depraehensus, a sacerdotio diuillatur. His ita lectis, cum Praetextatus staret stupens, Berthechramnus episcopus ait: «Audi, o frater et coepiscope, quia regis gratiam non habes, ideoque nec nostram caritatem uti poteris, priusquam regis indulgentia merearis». His ita gestis, petiit rex, ut aut tonicam eius scinderetur aut centisimus octauus psalmus, qui maledictionibus Scarioticas continet, super caput eius recitaretur aut certe iudicium contra eum scriberetur, ne in perpetuo communicaret. Quibus condicionibus ego restiti, iuxta promissum regis, ut nihil extra canones gereretur. Tunc Praetextatus a nostris raptus oculis, in custodia positus est. De qua fugire temptans nocte, grauissime caesus, in insola maris, quod adiacet ciuitati Constantinae, in exilio est detrusus. Post haec sonuit, quod Merouechus iterum basilica sancti Martini conaretur expetere. Chilpericus uero custodire basilicam iubet et omnes claudi aditus. Custodis autem unum osteum, per quod pauci clerici ad officium ingrederentur, relinquentes, reliqua ostea clausa tenebant; quod non sine taedio populis fuit. Cum autem apud Parisius moraremur, signa in caelo apparuerunt, id est uiginti radii a parte aquilonis, qui ab oriente surgentes, ad occidentem properabant; ex quibus unus prolixior et alius supereminens, ut est in sublime eleuatus, mox defecit, et sic reliqui qui secuti fuerant euanuerunt. Credo, interitum Merouechi pronuntiassent. Merouechus uero, dum in Remensem campaniam latitaret nec palam se Austrasiis crederit, a Tarabannensibus circumuentus est, dicentibus, quod, relicto patre eius Chilperico, ei se subiugarent, si ad eos accederit. Qui uelociter, adsumptis secum uiris fortissimis, ad eos uenit. Hi praeparatus detegentes dolos, in uillam eum quandam concludunt et, circumseptum cum armatis, nuntius patri dirigunt. Quod ille audiens, illuc properare distinat. Sed hic cum in hospitiolo quodam reteneretur, timens, ne ad uindictam inimicorum multas lueret poenas, uocatum ad se Gailenum familiarem suum, ait: «Una nobis usque nunc et anima et consilium fuit; rogo, ne patiaris me in manibus inimicorum tradi, sed, accepto gladio, inruas in me». Quod ille nec dubitans, eum cultro confodit. Aduenientem autem regem, mortuos est repertus. Extetirunt tunc qui adsererent, uerba Merouechi, quae superius diximus, a regina fuisse conficta, Merouechum uero eius fuisse iussu clam interemptum. Gailenum uero adpraehensum, abscisis manibus et pedibus, auribus uel narium summitatibus et aliis multis cruciatibus adfectum, infiliciter negauerunt. Grindionem quoque intextum rotae in sublime sustulerunt; Ciucilonem, qui quondam comes palatii Sygiberthi regis fuerat, absciso capite, interficerunt. Sed et alios multos, qui cum eodem uenerant, crudile nece diuersis mortibus adficerunt. Loquebantur etiam tunc homines, in hac circumuentionem Egidium episcopum et Gunthchramnum Bosonem fuisse maximum caput, eo quod Gunthchramnus Fredegundis reginae occultas amicitias potiretur pro interfectione Theodoberthi; Egidius uero, quod ei iam longo tempore esset carus. [5,19] Cum autem Iustinus imperator, amisso sensu, amens effectus esset et per solam Sophiam augustam eius imperium regiretur, populi, ut in superiore libro iam diximus, Tiberium caesarem elegerunt utilem, strinuum atque sapientem, aelymosinarium inopumque optimum defensorem. Qui cum multa de thesauris, quos Iustinus adgregauit, pauperibus erogaret et augusta illa eum frequentius increparet, quod rem publicam redegisset in paupertate, diceritque: «Quod ego multis annis congregaui, tu infra pauco tempus prodegi dispergis», agebat ille: «Non deerit fisco nostro; tantum pauperis aelymosinam accipiant, aut captiui redimantur. Hoc est enim magnum thesaurum, dicente Domino: Thesaurizate uobis thesaurus in caelo, ubi neque erugo neque tinea corrumpit, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Ergo de quod Deus dedit, congregemus per pauperes in caelo, ut Dominus nobis augere dignetur in saeculo». Et quia, ut diximus, magnus et uerus christianus erat, dum hilare distributione pauperibus opem praestat, magis ac magis ei Dominus subministrat. Nam deambolans per palatium, uidit in pauimento domus tabolam marmoream, in qua crux dominica erat sculpta, et ait: «Crucem tuam, Domine, frontem nostram munimus et pectora, et ecce crucem sub pedibus conculcamus!» Et dicto citius iussit eam auferre; defossamque tabulam atque erectam, inueniunt subter et aliam hoc signum habentem. Nuntiantesque, iussit et illam auferri. Qua amota, repperiunt et tertiam; iussumque eius et haec aufertur. Qua ablata, inueniunt magnum thesaurum, habentem supra mille auri centinaria. Sublatumque aurum pauperibus adhuc habundantius, ut consueuerat, subministrat; nec ei Dominus aliquid defecere faciet pro bona uoluntate sua. Quid ei in posterum Dominus transmiserit, non omittam. Narsis ille dux Italiae, cum in quadam ciuitate domum magnam haberet, Italiam cum multis thesauris egressus, ad supra memoratam urbem aduenit ibique in domo sua occultae cisterna magna fodit, in qua multa milia centenariorum auri argentique reposuit idque, interfectis consciis, uno tantummodo seni per iuramentum condita conmendauit. Defuncto quoque Narsite, haec sub terra latebant. Cumque supradictus senex huius aelymosinas assidue cerneret, pergit ad eum, dicens: «Si», inquid, «mihi aliquid prodest, magnam rem tib, caesar, edicam». Cui ille: «Dic», ait, «quod uolueris. Proderit enim tibi, si quiddam nobis profuturum esse narraueris». «Thesaurum» , inquid, «Narsitis reconditum habeo, quod in extremum uitae positus caelare non possum». Tunc caesar Tiberius gauisus, mittit usque ad locum pueros suos; praecedente uero sene, hi secuntur attoniti. Peruenientesque ad cesternam deopertamque ingrediuntur, in qua tantum aurum argentumque repperiunt, ut per multos dies uix euacuaretur a deportantibus. Et ex hoc ille amplius hilari erogatione dispensauit egenis. [5,20] Igitur contra Salonium Sagittariumque episcopos tumultus exoritur. Hi enim a sancto Nicetio Lugdunensi episcopo educati, diaconatus officio sunt sortiti; huiusque tempore Salonius Ebredunensis urbis, Sagittarius autem Vappinsis ecclesiae sacerdotes statuuntur. Sed, adsumpto episcopatu in proprio relati arbitrio, coeperunt in peruasionibus, caedibus, homicidiis, adulteriis diuersisque in sceleribus insano furore crassari, ita ut quodam tempore, celebrante Victore Tricassinorum episcopo sollemnitatem natalicii sui, emissa cohorte, cum gladiis et sagittis inruerent super eum. Venientesque sciderunt uestimenta eius, ministros ceciderunt, uasa uel omne apparatum prandii auferentes, relinquentes episcopum in grandi contumelia. Quod cum rex Guntchramnus comperisset, congregari synodum apud urbem Lugdunensim iussit. Coniunctique episcopi cum patriarcha Nicetio beato, discussis causis, inuenerunt eos de his sceleribus quibus accusabantur ualde conuictos; praeceperuntque, ut qui talia commiserant episcopatus honore priuarentur. At illi, cum adhuc propitium sibi regem esse nossent, ad eum accedunt, inplorantes se iniuste remotos, sibique tribui licentiam, ut ad papam urbis Romae accedere debeant. Rex uero annuens petitionibus eorum, datis epistolis, eos abire permisit. Qui accedentes coram papa Iohanne exponunt se nullius rationis existentibus causis dimotos. Ille uero ad regem epistolas dirigit, in quibus locis suis eosdem restitui iubet. Quod rex sine mora, castigatos prius uerbis multis, impleuit. Sed nulla, quod peius est, fuit emendatio subsecuta. Tamen Victoris episcopi pacem petierunt, traditis hominibus quos in seditione direxerant. Sed ille recordatus praecepti dominici, non debere reddi inimicis mala pro malis, nihil his mali faciens, liberos abire permisit. Unde in posterum a communione suspensus est, pro eo quod, publice accusans, clam inimicis pepercisset absque consilio quibus accusauerat fratrum. Sed per fauorem regis iterum in communione reuocatus est. Hi uero in maioribus sceleribus cotidie miscebantur; et in proeliis illis, sicut iam supra meminimus, quae Mummolus cum Langobardis gessit, tamquam unus ex laicis, accincti arma, plurimos propriis manibus interfecerunt. In ciuibus uero suis, nonnullos commoti felle uerberantes fustibus, usque ad effusionem sanguinis saeuiebant. Unde factum est, ut clamor populi ad regem denuo procederet, eosdemque rex arcessiri praecepit. Quibus aduenientibus, noluit suis obtutibus praesentari, scilicet ut, prius habita audientia, si idonei inueniebantur, sic regis praesentiam mererentur. Sed Sagittarius felle commotus, hanc rationem dure suscipiens, ut erat leuis ac uanus et in sermonibus inrationabilibus profluus, declamare plurima de rege coepit ac dicere, quod filii eius regnum capere non possint, eo quod mater eorum ex familia Magnacharii quondam adscita regis torum adisset, ignorans, quod, praetermissis nunc generibus feminarum, regis uocitantur liberi, qui de regibus fuerant procreati. His auditis, rex commotus ualde, tam equos quam pueros uel quaecumque habere poterant abstulit; ipsosque in monasteriis a se longiori accensu dimotos, in quibus paenitentiam agerent, includi praecepit, non amplius quam singulos eis clericos relinquens; iudices locorum terribiliter commonens, ut ipsos cum armatis custodire debeant, ne cui ad eos uisitandos ullus pateat aditus. Superstes enim erant his diebus filii regis, ex quibus senior aegrotare coepit. Accedentes autem ad regem familiares eius, dixerunt: «Si propitius audire dignaretur rex uerba seruorum suorum, loquerentur in auribus tuis». Qui ait: «Loquimini quae libet». Dixeruntque: «Ne forte innocentes hi episcopi exilio condemnati fuissent, et peccatum regis augeatur in aliquo, et ideo filius domini nostri pereat». Qui ait: «Ite quantocius et laxate eos, deprecantes, ut orent pro paruulis nostris». Quibus abeuntibus, dimissi sunt. Egressi igitur de monasteriis, coniuncti sunt pariter, et se osculantes, eo quod olim a se uisi non fuerant, ad ciuitates suas regressi sunt, et in tantum conpuncti sunt, ut uiderentur numquam a psallentio cessare, celebrare ieiunia, aelemosinas exercere, librum Dauitici carminis explere per diem noctesque in hymnis ac lectionibus meditando deducere. Sed non diu haec sanctitas inlibata permansit, conuersique sunt iterum retrorsum; et ita plerumque noctes epulando atque bibendo ducebant, ut, clericis matutinas in eclesia celebrantibus, hi pocula poscerent et uina libarent. Nulla prorsus de Deo erat mentio, nullus omnino cursus memoriae habebatur. Renitente aurora, surgentes a cena, mollibus se indumentis operientes, somno uinoque sepulti, usque ad horam diei tertiam dormiebant. Sed nec mulieres deerant, cum quibus polluerentur. Exsurgentes igitur, abluti balneis, ad conuiuium discumbebant; de quo uespere surgentes, caenae inhiabant usque ad illud lucis tempus, quo superius diximus. Sic faciebant singulis diebus, donec ira Dei diruit super eos; quod in posterum memoraturi sumus. [5,21] Tunc Winnocus Britto in summa abstinentia a Brittaniis uenit Toronus, Hierusolimis accedere cupiens, nullum alium uestimentum nisi de pellibus ouium lana priuatis habens; quem nos, quo facilius teneremus, quia nobis relegiosus ualde uidebatur, presbiterii gratia honorauimus. Inghitrudis autem relegiosa consuetudinem habebat, aquam de sepulchrum sancti Martini collegere. Qua aqua deficiente, rogat, uas cum uino ad beati tumulum deportari. Transacta autem nocte, eum exinde hoc presbitero praesenti adsumi mandauit; et ad se delatum, ait presbitero: «Aufer hinc uino et unam tantum guttam de aqua benedicta, unde parum superest, effunde». Quod cum fecisset, mirum dictu, uasculum, quod semeplenum erat, ad unius guttae discensum impletum est. Idem bis aut tertio uacuatum, per unam tantum guttam est impletum; quod non ambigetur, et in hoc beati Martini fuisse uirtutem. [5,22] His ita gestis, Samson, filius Chilperici regis iunior, a desenteria et febre conpraehensus, a rebus humanis excessit. Hic uero, cum Chilpericus rex Tornacum a fratre obsederetur, natus est; quem mater ob metum mortis a se abiecit et perdere uoluit. Sed cum non potuisset, obiurgata a rege, eum baptizare praecepit. Qui baptizatus et ab ipso episcopo susceptus, lustro uno nec perfuncto, defunctus est. Nam et mater eius Fredegundis in his diebus grauiter egrotauit, sed conualuit. [5,23] Post haec in nocte, quod erat tertio Idus Nouembris, apparuit nobis beati Martini uigilias celebrantibus magnum prodigium; nam in medio lunae stilla fulgens uisa est elucere, et super ac subter lunam aliae stillae propinquae apparuerunt. Sed et circolus ille, qui pluuiam plerumque significat, circa eam apparuit. Sed quae haec figurauerint, ignoramus. Nam et luna hoc anno sepe in nigridinem uersam uidemus, et ante natalem Domini grauia fuere tonitrua. Sed et splendores illi circa solem, sicut iam ante cladem Aruernam fuisse commemorauimus, quod rustici soles uocant, apparuerunt; et mare ultra modum egressum adserunt, et multa alia signa apparuerunt. [5,24] Guntchramnus Boso Toronus cum paucis armatis ueniens, filias suas, quas in basilica sancta reliquerat, uim abstulit et eas Pectauus ciuitatem, qui erat Childeberthi regis, perduxit. Chilpericus quoque rex Pectauum peruasit, atque nepotis sui hominis ab eius sunt hominibus effugati. Ennodium ex comitatu ad regis praesentiam perduxerunt. Quem exilio damnatum, facultates eius fisco subdiderunt. Sed post annum et patriae et facultatibus redditus est. Gunthchramnus Boso, relictis filiabus suis in basilica beati Hilari, ad Childebertum regem transiit. [5,25] Anno quoque tertio Childeberthi regis, qui erat Chilperici et Gunthchramni septimus decimus annus, cum Dacco, Dagarici quondam filius, relicto regi Chilperico, huc illucque uagaretur, a Dracoleno duci; qui dicebatur Industrius, fraudolenter adpraehensus est. Quem uinctum ad Chilpericum regem Brannacum deduxit, data ei sacramenta, quod uitam illius cum rege obteniret. Sed oblitus sacramenti, egit cum principe, nefarias res adserens, ut moreretur. Ille quoque cum uinctus deteneretur et cernerit se paenitus non euasurum, a presbitero, rege nesciente, paenitentiam petiit. Qua accepta, interfectus est. Cum autem idem Dracolenus uelociter reuerteretur in patriam, his diebus Guntchramnus Boso filias suas Pectauo auferre conabatur. Quod audiens Dracolenus, se super eum obiecit; sed illi, sicut erant parati, resistentes, se defensare nitebantur. Gunthchramnus uero misit unum de amicis suis ad eum, dicens: «Vade et dic ei: "Scis enim, quod foedus inter nos initum habemus; rogo, ut te de meis remoueas insidiis. Quantumuis de rebus tollere non prohibeo; tantum mihi, etsi nudo, liceat cum filiabus meis accedere, quo uoluero"«. At ille, ut erat uanus ac leuis: «Ecce», inquid, «funicolum in quo alii culpabiles legati ad regem me ducente directi sunt, in quo et hic hodie legandus illuc educitur uinctus». Et haec cum dixisset, calcaneorum ictibus urguens equum, ad illum ueloci cursu dirigit; et casso eum uerberans ictu, astili diuisum, ensis ad terram ruit. Guntchramnus uero cum super se mortem cernerit inminere, inuocato nomen Domini et uirtutem magnam beati Martini eleuatoque contu, Dracolenum artat in faucibus, suspensumque de equo sursum unus de amicis suis eum lancia latere uerberatum finiuit. Fugatisque sociis ipsumque spoliatum, Gunthchramnus cum filiabus liber abscessit. Post haec Seuerus, socer eius, a filiis apud regem grauiter accusatur. Haec ille audiens, cum magnis muneribus ad regem petiit. Qui in uia adpraehensus et spoliatus atque in exilium deductus, morte pessima uitam finiuit. Sed et duo filii eius Burgolenus et Dodo, ob crimen maiestatis lesi iudicium mortis susceptum, unus ab exercitu ui obpressus est, alius in fugam adpraehensus, truncatis manibus et pedibus, interiit; resque omnes tam eorum quam patris fisco conlatae sunt. Erant enim eis magni thesauri. [5,26] Dehinc Toronici, Pictaui, Baiocassini, Caenomannici et Andecaui cum aliis multis in Brittania ex iussu Chilperici regis abierunt et contra Varocum, filium quondam Macliaui, ad Vicinoniam fluuium resedent. Sed ille dolose per nocte super Saxones Baiocassinos ruens, maximam exinde partem interfecit. Post die autem tertia cum ducibus regis Chilperici pacem faciens et filium suum in obsedatum donans, sacramentum se constrinxit, quod fidelis regi Chilperico esse deberet. Venitus quoque ciuitatem refudit sub ea condicione, ut, se mereretur eam per iussionem regis regere, tributa uel omnia quae exinde debebantur annis singulis, nullo admonente, dissoluerit. Quod cum factum fuisset, exercitus ab ea loca remotus est. Post haec Chilpericus rex de pauperibus et iunioribus eclesiae uel basilicae bannos iussit exigi, pro eo quod in exercitu non ambulassent. Non enim erat consuetudo, ut hi ullam exsoluerent publicam functionem. Post haec Varochus obliuiscens promissionis suae, uolens inrumpere quod fecerat, Eunium episcopum Veneticae urbis ad Chilpericum regem dirigit. At ille ira commotus, obiurgatum eum exilio damnare praecipit. [5,27] Anno quoque quarto Childeberthi, qui fuit 18. Guntchramni et Chilperici regum, apud Cauellonum ciuitatem sinodus acta est ex iussu principis Guntchramni; discussisque diuersis causis, contra Salonium et Sagittarium episcopos iteratur illa antiqua calamitas. Obiciuntur eis crimina, et non solum de adulterium, uerum etiam de homicidiis accusantur. Sed haec per paenitentiam purgari censentis episcopi, illud est additum, quod essent rei maiestatis et patriae proditores. Qua de causa ab episcopato discincti, in basilica beati Marcelli sub custodia detruduntur. Ex qua per fugam lapsi, discesserunt per diuersa uagantes, donec in ciuitatibus eorum alii subrogati sunt. [5,28] Chilpericus uero rex discriptiones nouas et grauis in omne regno suo fieri iussit. Qua de causa multi relinquentes ciuitates illas uel possessiones proprias, alia regna petierunt, satius ducentes alibi peregrinare quam tali pericolo subiacere. Statutum enim fuerat, ut possessor de propria terra unam anforam uini per aripennem redderit. Sed et alii functionis infligebantur multi tam de reliquis terris quam de mancipiis; quod implere non poterat. Lemouicinus quoque populus, cum se cernerit tali fasci grauari, congregatus in Kalendas Martias Marcumque refrendarium, qui haec agere iussus fuerat, interficere uoluit; et fecisset utique, nisi eum episcopus Ferreolus ab inminente discrimine liberasset. Areptis quoque libris discriptionum, incendio multitudo coniuncta cremauit. Unde multum molestus rex, dirigens de latere suo personas, inmensis damnis populum adflixit suppliciisque conteruit, morte multauit. Ferunt etiam, tunc abbatis atque presbiteros ad stipitis extensus diuersis subiacuisse tormentis, calumniantibus regalibus missis, quod in siditione populi ad incendendus libros satellitis adfuissent, acerbiora quoque deinceps infligentes tributa. [5,29] Brittani quoque grauiter regionem Redonicam uastauerunt incendio, praeda, captiuitate. Qui usque Cornutium uicum debellando progressi sunt. Eunius uero episcopus de exilio reductus, Andecauo ad pascendum delegatur nec ad ciuitatem suam Veneticam redire permittitur. Byppolenus uero dux contra Brittanus dirigitur et loca aliqua Brittaniae ferro incendioque obpraemit; quae res maiorem insaniam excitauit. [5,30] Dum haec geruntur in Galliis, Iustinus, impleto imperii octauo decimo anno, amentiam quam incurrerat cum uita finiuit. Quo sepulto, Tiberius caesar arripuit iam olim adgressum imperium. Sed cum eum secundum consuetudinem loci ad spectaculum circi prestularet populus processurum, parare ei cogitans pro parte Iustiniani insidias, qui tunc nepus Iustini habebatur, ille per loca sancta processit. Conpletaque oratione, uocatum ad se urbis papam, cum consolibus ac praefectis palatium est ingressus. Dehinc indutus purpora, diademate coronatus, throno imperiale inpositus, cum inmensis laudibus imperium confirmauit. Factionarii quoque operientes ad circum, cum cognouissent quae acta fuerant, pudore confusi, sine effectu regressi sunt, nihil homini, qui in Deo spem posuerat, aduersare ualentes. Transactis igitur paucis diebus, adueniens autem Iustinianus, pedibus se proicit imperatoris, quindecem ei centenaria auri deferens ob meritum gratiae. Quem ille secundum patientiae suae ritum collegens, in palatium iussit adsistere. Sophia uero augusta inmemor promissionis, quam quondam in Tiberium habuerat, insidias ei temptauit intendere. Procedentem autem eum ad uillam, ut iuxta ritum imperiale triginta diebus ad uindimiam iocundaretur, uocato clam Iustimniano, Sophia uoluit eum erigere in imperio. Quod cumpertum, Tiberius cursu ueloci ad Constantinopolitanam ciuitatem regreditur adpraehensamque augustam ab omnibus thesaurus spoliauit, solum ei uictus cotidiani alimentum relinquens. Segregatos pueros eius ab ea, alios posuit de fidelibus suis, mandans prorsus, ut nullus de anterioribus ad eam haberet accessum. Iustinianum uero obiurgatum tanto in posterum amore dilexit, ut filio eius filiam suam promitteret rursumque filio suo filiam suam expeteret; sed non est res sortita effectum. Exercitus eius Persas debellauit, uictorque regressus, tantam mole praedae detulit, ut crederetur cupiditate humanae posse sufficire. Viginti elifanti capti ad imperatorem deducti sunt. [5,31] Brittani eo anno ualde infesti circa urbem fuere Namneticam atque Redonicam. Qui inmensam auferentes praedam, agros peruadunt, uineas a fructibus uacuant et captiuus adducunt. Ad quos cum Filex episcopus legationem misisset, emendare promittentes, nihil de promissis implire uoluerunt. [5,32] Apud Parisius autem mulier quaedam ruit in crimine, adserentibus multis, quasi quod, relicto uiro, cum alio misceretur. Igitur parentes illius accesserunt ad patrem, dicentes: «Aut idoneam redde filiam tuam, aut certe moriatur, ne stuprum hoc generi nostro notam infligat». «Noui», inquit pater, «ego filiam meam bene idoneam; nec est uerum uerbum hoc, quod mali homines proloquuntur. Tamen ne crimen consurgat ulterius, innocentem eam faciam sacramento». Et illi: «Si», inquiunt, «est innoxia, super tumulum hoc beati Dionisi martyris sacramentis adfirma». «Faciam», inquit pater. Tunc inito placito ad basilicam martyris sancti conueniunt; eleuatisque pater manibus super altarium, iurauitque, filiam non esse culpabilem. E contrario uero periurasse eum, alii a parte uiri pronuntiant. His ergo altercantibus, euaginatis gladiis in se inuicem proruunt atque ante ipsum altarium se trucidantur. Erant enim maiores natu et primi apud Chilpericum regem. Saucianturque multi gladiis, respergitur sancta humano cruore basilica, ostia iaculis fodiuntur et ensibus, atque usque ad ipsum sepulcrum tela iniqua desaeuiunt. Quod dum uix mitigatur, locus officium perdidit, donec ista omnia ad regis notitiam peruenirent. Hi uero properantes ad praesentiam principis, non recipiuntur in gratia; sed et ad episcopum loci illius remissi, iussum est, ut, si de hoc facinus culpabiles non inueniebantur, sociarentur communioni. Tunc ab episcopo Ragnimodo, qui Parisiacae ecclesiae praeerat, componentes quae male gesserant, in communione ecclesiastica sunt recepti. Mulier uero non post multis diebus, cum ad iudicium uocaretur, laqueo uitam finiuit. [5,33] Anno quinto Childeberthi regis Aruernorum regionem diluuia magna praessirunt, ita ut per dies 12 non cessaret a pluuia, tantaque inundatione Limane est infusum, ut multos, ne simentem iacerent, prohiberet. Flumina quoque Leger Flauarisque, quem Elacrem uocitant, uel reliqui torrentes decurrentes in eum ita intumuerunt, ut terminus, quos numquam excesserant, praeterirent. Quae grande de pecoribus excidium, de culturis detrimentum, de aedificiis fecere naufragium. Pari modo Rhodanus cum Arare coniunctus, ripas excidens, graue damnum populis intulit, murus Lugdunensis ciuitatis aliqua ex parte subuertit. Quiescentibus uero pluuiis, arbores denuo floruerunt; erat enim mensis Septembris. In Toronico uero eo anno mane, priusquam dies inlucescerit, fulgor per caelum cucurrisse uisus est et ad orientis plagam caecidisse. Sed et sonitus tamquam diruentes arbores per totam terram illam auditus est; quod ideo non est de arbore aestimandum, quia in quinquaginta aut amplius milia est auditum. Ipso anno grauiter urbis Burdegalensis a terrae motu concussa est, moeniaque ciuitatis in discrimine euersionis extetirunt; atque ita omnes populus metu mortis exterritus est, ut, si non fugiret, potaret se cum urbe dehiscere. Unde et multi ad ciuitatis alias transierunt. Qui tremor ad uicinas ciuitatis porrectus est et usque Spaniam attigit, sed non tam ualide. Tamen de Pirineis montibus inmense lapides sunt commoti, qui pecora hominisque prostrauerunt. Nam et uicus Burdegalensis incendium diuinitus ortum exussit, ita ut subito conpraehensi igni tam domus quam areae cum annonis incendio cremarentur, nullum paenitus incitamentum habens ignis alieni, forsitan iussione diuina. Nam et Aurilianensis ciuitas graue incendio conflagrauit, in tantum ut ditioribus nihil paenitus remaneret; et si aliquis ab igne quicquam eripuit, ab insistentibus furibus est dereptum. Apud terminum Carnotenum uerus de effracto pane sangues effluxit. Grauiter tunc et Beturica ciuitas a grandine uerberata est. [5,34] Sed haec prodigia grauissima lues est subsecuta. Nam et discordantibus reges et iterum bellum ciuile parantibus, desentericus morbus paene Gallias totas praeoccupauit. Erat enim his qui patiebantur ualida cum uomitu febris renumque nimius dolor; caput graue uel ceruix. Ea uero quae ex ore proiciebantur colore croceo aut certe uiridia erant. A multis autem adserebatur ueninum occultum esse, - rusticiores uero coralis hoc pusulas nominabant - quod non est incredibile, quia missae in scapulis siue cruribus uentosae, procedentibus erumpentibusque uisicis, decursa saniae, multi liberabantur. Sed et herbae, quae uenenis medentur, potui sumptae, plerisque praesidia contulerunt. Et quidem primum haec infirmetas a mense Augusto initiata, paruulus aduliscentes arripuit lectoque subegit. Perdedemus dulcis et caros nobis infantulos, quos aut gremiis fouimus aut ulnis baiolauimus aut propria manu, ministratis cibis, ipsos studio sagatiore nutriuimus. Sed, abstersis lacrimis, cum beato Iob dicimus: Dominus dedit, Dominus abstulit; quomodo Domino placuit, ita factum est. Sit nomen eius benedictum in saecula. Igitur in his diebus Chilpericus rex grauiter egrotauit. Quo conualiscente, filius eius iunior, necdum aqua et Spiritu sancto renatus, aegrotare coepit. Quem in extremis uidentis, baptismo abluerunt. Quo parumper melius agente, frater eius senior nomen Chlodoberthus ab hoc morbo correpitur; ipsumque in discrimine mortis Fredegundis mater cernens, sero penetens, ait ad regem: «Diu nos male agentes pietas diuina sustentat; nam sepe nos febribus et aliis malis corripuit, et emendatio non successit. Ecce! iam perdimus filios. Ecce! iam eos lacrimae pauperum, lamenta uiduarum, suspiria orfanorum interimunt, nec spes remanet cui aliquid congregemus. Thesaurizamus, nescientes, cui congregemus ea. Ecce thesauri remanent a possessore uacui, rapinis ac maledictionibus pleni! Numquid non exundabant prumptuaria uino? Numquid non horrea replebantur frumento? Numquid non erant thesauri referti auro, argento, lapidibus praeciosis, monilibus uel reliquis imperialibus ornamentis? Ecce quod pulchrius habebamus perdimus! Nunc, si placet, uenite; incendamus omnes discriptionis iniquas, sufficiatque fisco nostro, quod sufficit patri regique Chlothario». Haec effata regina, pugnis uerberans pectus, iussit libros exhibere, qui de ciuitatibus suis per Marcum uenerant, proiectosque in igne, iterum ad rege conuersa: «Quid tu», inquid, «moraris? Fac quod uidis a me fieri, ut, etsi dulces natos perdimus, uel poenam perpetuam euadamus». Tunc rex, conpunctus corde, tradedit omnes libros discriptionum igne; conflagratusque, misit qui futuras prohiberent discriptionis. Post haec infantulus iunior, dum nimio labore tabescit, extinguetur. Quem cum maximo merore deducentes a uilla Brinnaco Parisius, ad basilicam sancti Dionisi sepelire mandauerunt. Chlodoberthum uero conponentes in feretro, Sessionas ad basilicam sancti Medardi duxerunt, proicientesque eo ad sanctum sepulchrum, uouerunt uota pro eo; sed media nocte anilus iam et tenuis spiritum exalauit. Quem in basilica sanctorum Crispini atque Crispiniani martirum sepelierunt. Magnus quoque hic planctus omni populo fuit; nam uiri lugentes mulieresque lucubribus uestimentis induti, ut solet in coniugum exsequiis fieri, ita hoc funus sunt prosecuti. Multa postea Chilpericus rex eclesiis siue basilicis uel pauperibus est largitus. [5,35] His diebus Austrigildis Guntchramni principis regina ab hoc morbo consumpta est; sed priusquam nequam spiritum exalaret, cernens, quod euadere non posset, alta trahens suspiria, uoluit leti sui habire participes, agens, ut in exsequiis eius aliorum funera plangerentur. Fertur enim Herodiano more regem petisse, dicens: «Adhuc spes uiuendi fuerat, si non inter iniquorum medicorum manus interissem; nam potionis ab illis acceptae mihi ui abstulerunt uitam et fecerunt me hanc lucem uelociter perdere. Et ideo, ne inulta mors mea praetereat, quaeso et cum sacramenti interpositione coniuro, ut cum ab hac luce discessero, statim ipse gladio trucidentur; ut, sicut ego amplius uiuere non queo, ita nec ille post meum obitum glorientur, sed sit unus dolus nostris pariter ac eorum amicis». Haec effata, infilicem animam tradidit. Rex uero, peracto ex more iusticio, oppressus iniquae coniugis iuramento, impleuit praeceptum iniquitatis. Nam duos medicos, qui ei studium adhibuerant, gladio ferire praecepit; quod non sine peccato facto fuisse, multorum censit prudentia. [5,36] Hac itaque aegritudine et Nanthinus Equolisinensis comes exinanitus interiit. Sed quae contra sacerdotes uel ecclesias Dei egerit, altius repetenda sunt. Denique Maracharius, auunculus eius, diu in ipsa urbe usus est comitatum. Quo officio completo, ecclesiae sociatur, clericusque factus, ordinatur episcopus. Qui multum uigilanter uel ecclesias uel ecclesiae domos et erigens et componens, septimo sacerdotii anno, iniecto ab inimicis in capite piscis ueneno, simpliciter accipiens, crudeliter enecatur. Sed non diu multam eius mortem pertulit diuina clementia; nam Frontonius, cuius consilio hoc scelus est perpetratum, adsumto confestim episcopatu, uno in eo degens anno, praecurrente iudicio Dei, interiit. Cuius post obitum Heraclius Burdigalensis presbiter, qui quondam legatus Childeberti senioris fuerat, episcopus ordinatur. Nanthinus uero ob requirendam auunculi sui mortem comitatum in ipsa urbe expetiit. Quo accepto, multas episcopo iniurias inrogauit. Aiebat enim: «Homicidas illos, qui auunculum meum interfecerunt, tecum retines; sed et presbiteros huic noxae admixtos ad conuiuium recipes. Deinde inimicitia increscente, paulatim coepit uillas ecclesiae, quas Maracharius testamento scripto reliquerat, uiolenter inuadere, adserens, non debere ecclesiam eius facultatem adipisci, a cuius clericis testator fuerat interfectus. Post ista uero, iam aliquibus ex laicis interfectis, addidit, ut adpraehensum presbiterum alligaret ac contu perfoderet. Cui adhuc uiuenti, retortis post tergum manibus, adpenso ad stipitem, elicere quaerebat, si in hac causa fuisset admixtus. Sed cum ille negaret, profluente cruore de uulnere, reddidit spiritum. Qua de causa commotus episcopus, iussit, eum ab ecclesiae foribus prohiberi. Conuenientibus autem apud ciuitatem Sanctonas sacerdotibus, deprecabatur Nanthinus, ut pacem episcopi mereretur, promittens se omnes ecclesiae res, quas sine ratione abstulerat, redditurum atque humilem exhibere se sacerdoti. At ille fratrum iussionibus obaudire procurans, cuncta quae petebantur indulsit; causam tamen presbiteri omnipotenti Deo commendans, comitem in caritate recepit. Qui post ista regressus urbem, domos illas quas male peruaserat spoliat, elidit ac dissicit, dicens: «Etsi hoc ab ecclesia recipitur, uel desertum inueniatur». Qua de causa iterum motus episcopus, eum a communione suspendit. Quae dum aguntur, impletum beatus pontifex uitae cursum migrauit ad Dominum. Nanthinus quoque ab aliquibus episcopis, intercedentibus praemiis atque adolationibus, communicatur. Post paucos uero menses a supradicto morbo corripitur; qui nimia exustus febre, clamabat, dicens: «Heu, heu! Ab Eraclio antistiti exuror, ab illo crucior, ab illo ad iudicium uocor. Cognosco facinus; reminiscor, me iniuste iniurias intulisse pontifici; mortem deprecor, ne diutius crucier hoc tormento». Haec cum maxima in febre clamaret, deficiente robore corporis, infelicem animam fudit, indubia relinquens uestigia, hoc ei ad ultionem beati antistitis euenisse. Nam exanime corpus ita nigredinem duxit, ut putares eum prunis superpositum fuisse combustum. Ergo omnes haec obstupescant, admirentur et metuant, ne inferant iniurias sacerdotibus! quia ultor est Dominus seruorum suorum sperantibus in se. [5,37] Hoc tempore et beatus Martinus Galliciensis episcopus obiit, magnum populo illi faciens planctum. Nam hic Pannoniae ortus fuit, et exinde ad uisitanda loca sancta in Oriente properans, in tantum se litteris inbuit, ut nulli secundus suis temporibus haberetur. Exinde Gallitiam uenit, ubi, cum beati Martini reliquiae portarentur, episcopus ordinatur. In quo sacerdotio impletis plus minus triginta annis, plenus uirtutibus migrauit ad Dominum. Versiculos, qui super ostium sunt a parte meridiana in basilica sancti Martini, ipse composuit. [5,38] Magna eo anno in Hispaniis christianis persecutio fuit, multique exiliis dati, facultatibus priuati, fame decocti, carcere mancipati, uerberibus adfecti ac diuersis suppliciis trucidati sunt. Caput quoque huius sceleris Goisuintha fuit, quam post Athanachilde regis conubium rex Leuuichildus acceperat; sed quae Dei seruis notam humilitatis inflixerat, prosequente ultione diuina, ipsa quoque est omnibus populis facta notabilis. Nam unum oculum nubs alba contegens, lumen, quod mens non habebat, pepulit a palphebris. Erant autem Leuuichildo regi ex alia uxore duo filii, quorum senior Sigyberthi, iunior Chilperici regis filiam disponsauerat. Sed Ingundis, Sigyberthi regis filiam, cum magno apparato in Hispaniis directa, ab auia Goisuintha cum gaudio magno suscepitur. Quam nec passa est in relegione catholica diu commorare; sed ut rebaptizaretur in Arriana herese, blandis coepit sermonibus inlecere. Sed illa uiriliter reluctans, coepit dicere: «Sufficit satis me ab originale peccato baptismo salutare semel abluta fuisse et sanctam Trinitatem in una aequalitate esse confessam. Haec me credere ex corde toto confiteor nec umquam ab hac fide ibo retrorsum». Haec illa audiens, iracundiae furore succensa, adpraehensam per comam capitis puellam in terram conlidit, et diu calcibus uerberatam ac sanguine cruentatam iussit spoliari et piscinae inmergi; sed, ut adserunt multi, numquam animum suum a fide nostra reflexit. Leuuichildus autem dedit eis unam de ciuitatibus, in qua resedentes regnarent. Ad quam cum abissent, coepit Ingundis praedicare uiro suo, ut, relicta heresis fallacia, catholicae legis ueritatem agnuscerit. Quod ille diu refutans, tandem commotus ad eius praedicationem, conuersus est ad legem catholicam ac, dum crismaretur, Iohannis est uocitatus. Quod cum Leuuichildus audisset, coepit causas querere, qualiter eum perderet. Ille uero haec intellegens, ad partem se imperatoris iungit, legans cum praefectum eius amicitias, qui tunc Hispaniam inpugnabat. Leuuichildus autem dirixit ad eum nuntius, dicens: «Veni ad me, quia extant causae, quas conferamus simul». Et ille: «Non ibo, quia infensus es mihi, pro eo quod sim catholicus». At ille, datis praefecto imperatoris triginta milibus solidorum, ut se ab eius solacio reuocaret, commotu exercitu, contra eum uenit. Herminigildus uero, uocatis Grecis, contra patrem egreditur, relicta in urbe coniuge sua. Cumque Leuuichildus ex aduerso ueniret, relictus a solacio, cum uiderit nihil se praeualere posse, eclesiam, qui erat propinquam, expetiit, dicens: «Non ueniat super me pater meus; nefas est enim, aut patrem a filio aut filium a patre interfici». Haec audiens Leuuichildus, misit ad eum fratrem eius; qui, data sacramenta ne humiliaretur, ait: «Tu ipse accede et prosternere pedibus patris nostri, et omnia indulget tibi». At ille poposcit uocare patrem suum; quo ingrediente, prostrauit se ad pedes illius. Ille uero adpraehensum osculauit eum et blandis sermonibus delinitum duxit ad castra, oblitusque sacramenti, innuit suis et adpraehensum spoliauit eum ab indumentis suis induitque illum ueste uile; regressusque ad urbem Tolidum, ab latispueris eius, misit eum in exilio cum uno tantum puerolo. [5,39] Igitur post mortem filiorum Chilpericus rex mense Octobrio in Cothiam siluam plenus luctu cum coniuge resedebat. Tunc Chlodouechum, filium suum, Brinnacum, faciente regina, transmisit, ut scilicet et ipse ab hoc interitu deperiret. Grauiter ibi his diebus morbus ille, qui fratres interficerat, seuiebat; sed nihil ibidem incommodi pertulit. Ipsi enim rex Calam Parisiacae ciuitatis uillam aduenit. Post paucus uero dies Chlodouechum ad se uenire praecepit; cui qualis interitus fuerit, dicere non pigebit. Igitur cum in supradicta uillam apud patrem habitaret, coepit inmaturae iactare uel dicere: «Ecce, mortuos fratres meus, ad me restitit omne regnum; mihi uniuersae Galliae subicientur, imperiumque uniuersum mihi fata largita sunt! Ecce inimicis in manu positis inferam quaecumque placuerit!» Sed et de nouerca sua Fredegunde regina non condecibilia detractabat. Quae illa audiens, pauore nimio terrebatur. Post dies uero aliquot adueniens quidam ait reginae: «Ut urbata de filiis sedeas, dolum id Chlodouechi est operatum. Nam ipsi concupiscens unius ancillarum tuarum filia, maleficiis tuos per matrem eius filios interficit, ideoque moneo, ne speres de te melius, cum tibi spes per quam regnare debueras sit ablata» . Tunc regina timore perterrita, furore succensa, noua orbitate conpuncta, adpraehensam puellam, in qua oculus iniecerat Chlodouechus, grauiter uerberatam, incidi comam capitis eius iussit ac scisso sode inpositam defigi ante metatum praecipit Chlodouechi. Matrem quoque puellae relegatam et turmentis diu cruciatam, elicuit ab ea professione, quae hos sermones ueros esse firmaret. Regi exim haec et alia huiuscemodi insinuans, uindictam de Chlodouechum poposcit. Tunc rex in uenatione directus, eum praecepit arcessire secretius. Quo adueniente, ex iussu regis adpraehensus in manicis a Desiderio atque Bobone ducibus, nudatur armis et uestibus, ac uili indumento contectus, reginae uinctus adducitur. Ad illa in custodia eum retinere praecepit, elecere ab eo cupiens, si haec ita ut audierat se haberent, uel cuius consilium usus fuerit, aut cuius haec instinctu fecisset, uel cum quibus maximae amicitias conlegasset. At ille reliqua denegans, amicitias multorum detexit. Denique post triduum regina uinctum iussit eum transire Matronam fluuium et in uilla cui Nocito nomen est custodire. In qua custodia cultro percussus interiit ipsoque in loco sepultus est. Interea aduenerunt nuntii ad regem, qui dicerent, quod ipse se ictu proprio perfodisset, et adhuc ipsum cultrum, de quo se perculit, in loco stare uulneris adfirmabant. Quibus uerbis rex Chilpericus inlusus, nec fleuit, quem ipse, ut ita dicam, morte tradiderat instigante regina. Seruientes quoque illius per diuersa dispersi sunt. Mater autem eius crudele morte negata; soror ipsius in monasterio delusa a pueris reginae transmittitur, in quo nunc, ueste mutata, consistit; opesque eorum omnes reginae dilatae sunt. Mulier, quae super Chlodouechum locuta fuerat, diiudicatur incendio concremare. Quae cum duceretur, reclamare coepit misera, se mendacia protulisse; sed nihil proficientibus uerbis, legatam ad stipitem, uiuens exuritur flammis. Thesaurarius Chlodouechi a Chuppani stabuli comite de Biturigo retractus, uinctus reginae transmissus est, diuersis cruciatibus exponendus; sed eum regina et a suppliciis et a uinculis iussit absolui liberumque, nobis obtenentibus {ad regi}, abire permisit. [5,40] Post haec Elafius Catalaunensis episcopus propter causas Brunichildis reginae in Hispaniis in legatione directus, correptus a febre nimia, spiritum exalauit, et exinde delatus mortuus, ad ciuitatem suam sepultus est. Eonius quoque episcopus, quem ligatum Brittanorum supra meminimus, ad ciuitatem suam regredi non permissus, ut Andecauus pasceretur de publico, a rege praeceptum est. Qui Parisius adueniens, dum die dominica sacrosancta sollemnia celebraret, emissa cum hinnitu uocem, terrae conruit. Erumpente uero ab ore eius et naribus sanguinem, inter manus deportatus est, sed conualuit. Nimio enim uino deditus erat et plerumque ita deformiter inebriabatur, ut gressum facere non ualeret. [5,41] Mirus rex Galliciensis legatos ad Guntchramnum regem dirixit. Cumque per Pectauum terminum praeterirent, quod tunc Chilpericus rex tenebat, nuntiata sunt ei. At ille sub custodia sibi eos exhibere praecepit et Parisius custodire. Eo tempore apud Pectauensem ciuitatem lopus ex siluis ueniens, per portam ingressus est; clausisque portis, infra murus ipsius urbis obpressus, occisus est. Adserebant enim quidam et caelum ardentem se uidisse. Leger fluuius maior ab anno superiore fuit, postquam ei Cares torrens adiunxit. Ventus auster nimium uiolente cucurrit, ita ut siluas prosterneret, domus erueret, saepes efferret ipsosque hominis ad internitionem usque uolutaret. Erat enim spatium eius in latitudine quasi iugera septem, longitudo autem non potuit aestimare. Nam et galli plauso cantu in initio noctis saepe dederunt. Luna cumtenebricata est, et comitis stilla apparuit. Grauis autem lues in populo subsecuta est. Legati autem Sueborum post annum demissi, ad propria redierunt. [5,42] Maurilio Cadurcensis urbis episcopus grauiter aegrotabat ab humore podagrico; sed super hos dolores, quos ipse humor commouit, magnos sibi cruciatus addebat; nam saepe candentem ferrum tibiis ac pedibus defigebat, quo facilius cruciatum sibi amplius adderit. Sed cum episcopatum eius multi expeterent, ipse Ursicinum, qui quondam referendarius Ultrogotho reginae fuerat, elegit; quem, dum adhuc uiueret, benedici deprecans, migrauit a saeculo. Fuit autem ualde elemosinarius, in scripturis ecclesiasticis ualde instructus, ita ut seriem diuersarum generationum, quae in libris Veteris Testamenti describitur, quod a multis difficile retinetur, hic plerumque memoriter recensiret. Fuit etiam et in iudiciis iustus ac defendens pauperes ecclesiae suae de manu malorum iudicum iuxta illud Iob: Conseruaui egenum de manu potentis, et inopi, cui non erat adiutor, auxiliatus sum. Os uiduae benedixit me, cum essem oculus caecorum, pes clodorum et inualidorum pater. [5,43] Leuuichildus uero rex Agilanem legatum ad Chilpericum mittit, uirum nulli ingenii aut dispositiones ratione conperitum, sed tantum uoluntatem in catholica lege peruersum. Quem cum uia Toronus detulisset, lacessire nos de fide et inpugnare eclesiastica dogmata coepit. «Iniqua», inquid, «fuit antiquorum episcoporum lata sententia, quae aequalem adseruit Filium Patri; uel qualiter», inquid, «poterit esse Patri aequalis in potestate, qui ait: Pater maior me est? Non est ergo aequum, ut ei similis estimetur, cui se minorem dicit, cui tristitia mortis ingemit, cui postremo moriens spiritum, quasi nulla praeditus potestate, commendat. Unde patet, eum et aetate et potestate paterna minorem». Ad haec ego interrogo, si crederit, Iesum Christum filium Dei esse, si eundemque esse Dei sapientiam, si lumen, si ueritatem, si uitam, si iustitiam fateretur. Qui ait: «Credo, haec omnia esse filium Dei». Et ego: «Dic ergo mihi, quando Pater sine sapientia, quando sine lumine, quando sine uita, quando sine ueritatem, quando sine iustitia fuerit. Sicut enim Pater sine istis esse non potuit, ita et sine Filio esse non potuit. Quae maximae ad dominice nominis mistirium coaptantur. Sed nec Pater esset utique, si filium non haberet. Quod autem eum dixisse ais: Pater maior me est, scias, eum hoc ex adsumptae carnis humilitate dixisse, ut cognuscas, non potestate, sed humilitate fuisse redemptum. Nam tu qui dicis: Pater maior me est, oportit te meminere, quod alibi ait: Ego et Pater unum sumus. Nam et mortis timor et commendatio spiritus ad infirmitatem corporis est referenda, ut, sicut uerus Deus, ita et uerus homo credatur». Et ille: «Cuius quis implet uoluntatem, eius et iunior est; semper filius minor est patri, quia ille facit uoluntatem patris, nec pater illius uoluntatem facere non probatur». Ad haec ego: «Intellegi, quia Pater in Filio et Filius in Patre in una semper Deitate subsistit. Nam ut cognuscas, Patrem Fili facere uoluntatem, si in te fides euangelica manet, audi, quid ipse Iesus deus noster, cum ad resuscitandum uenit Lazarum, ait: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Et ego sciebam, quia semper me audis; sed propter turbam, qui circumstat, dixi, ut credant, quia tu me misisti. Sed et cum ad passionem uenit, ait: Pater, clarifica me claritatem quam habui apud temet ipsum, priusquam mundus fierit. Cui Pater de caelo respondit: Et clarificaui et iterum clarificabo. Aequalis est ergo Filius in Deitati, non minor; sed neque aliquid minus habens. Nam si Deum confiteris, necesse est, integrum fatiares et nihil egentem; si uerum integrum esse negas, Deum esse non credis». Et ille: «Ex adsumptum hominem coepit Dei filius uocitari; nam erat quando non erat». Et ego: «Audi Dauid dicentem ex persona Patris: Ex utero ante lucifero genui te. Et Iohannis euangelista ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc ergo Verbum caro factum est et habitabit in nobis, per quem facta sunt omnia. Nam uos caecati ueneno persuasionis, nihil dignum de Deo sentitis». Et ille: «Numquid et Spiritum sanctum Deum dicitis aut aequalem Patri Filioque decernitis?» Cui ego: «Una in tribus est uoluntas, potestas, operatio; unus Deus in trinitate et trinus in unitate. Tres personae, sed unum regnum, una maiestas, una potentia omnipotentiaque» . Et ille: «Spiritum sanctum, quem aequalem Patri profertis ac Filio, utrisque minor accipitur, quia et a Filio promissus et a Patre legitur missus. Nemo enim promittit, nisi quod suae dominationis subsistit, et nemo mittit nisi inferiorem sibi, sicut ipse ait in euangelio: Nisi ego abiero, Paraclitus ille non ueniet; si autem abiero, mittam illum ad uos». Ad haec ego respondi: «Bene Filius ante passionem ait, quia, nisi ille ad Patrem uictor remeauerit ac proprio sanguine redempto mundo dignum Deo ex homine praeparet habitaculum, non potest Spiritus sanctus, idem Deus, in pectore fanatico et originalis criminis labi infectum discendere. Spiritus enim sanctus, ait Salomon, fugiet fictum. Tu autem, si spem aliquam resurrectionis habis, noli loqui aduersus Spiritum sanctum, quia iuxta sententia Domini: In Spiritu sancto blasphemante non remittitur neque in hoc saeculo neque in futuro». Et ille: «Deus est qui mittit, non est Deus qui mittitur». Ad haec ego interrogo, si crediderit doctrinam Petri Paulique apostolorum. Respondentem autem eo: «Credo», adiaci: «Cum arguerit Petrus apostolus Annaniam pro fraude fundi, uide, quid dicat: Quid tibi uisum est mentire Spiritui sancto? Non es enim mentitus hominibus, sed Deo. Et Paulus, cum gratiarum spiritalium distinguerit gradus: Haec omnia, inquid, operatur unus adque idem Spiritus, diuidens unicuique prout uult. Qui enim quod uoluerit facit, in nullius redegitur potestate. Nam uos, ut superius dixi, nihil recte de Trinitate sancta sentitis, et quam iniqua sit huius sectae peruersitas, ipsius auctoris uestri, id est Arrii, expraessit interitus». Ad haec ille respondit: «Legem, quam non colis, blasphemare noli; nos uero quae creditis etsi non credimus, non tamen blasphemamus, quia non deputatur crimine, si et illa et illa colantur. Sic enim uulgato sermone dicimus, non esse noxium, si inter gentilium aras et Dei eclesiam quis transiens utraque ueneretur». Cuius ego stultitiam cernens, aio: «Ut uideo, et gentilium defensorem et hereticorum adsertorem te esse manifestas, cum et eclesiastica dogmata maculas et paganorum spurcitias praedicas adorari. Satius», inquio, «faciebas, si ea te armaret fides, quam Abraham ad ilicem, Isac in ariete, Iacob in lapide, Moyses uidit in sente; quam Aaron portauit in logio, Dauid exultauit in timphano, Salomon praedicauit in intellectu; quam omnes patriarchae, prophetae siue lex ipsa uel oraculis caecinit uel sacrificiis figurauit; quam et nunc praesens suffragatur Martinus noster uel possidit in pectore uel ostendit in opere, ut et tu conuersus credens inseparabilem Trinitatem, et acceptam a nobis benedictionem purgatoque a malae credulitatis ueneno pectore, delerentur iniquitatis tuae». At ille furore commotus et nescio quid quasi insanus frendens, ait: «Ante anima ab huius corporis uinculis emicet, quam ab ullo relegionis uestrae sacerdote benedictione accipiam». Et ego: «Nec nostram Dominus relegionem siue fidem ita tepiscere faciat, ut distribuamus sanctum eius canibus ac praetiosarum margaritarum sacra porcis squalentibus exponamus». Ad haec ille, relicta altercatione, surrexit et abiit. Sed post haec, cum in Hispaniis reuersus fuisset, in infirmitate debilitatus, ad nostram relegionem, necessitate cogente, conuersus est. [5,44] Per idem tempus Chilpericus rex scripsit indicolum, ut sancta Trinitas non in personarum distinctione, sed tantum Deus nominaretur, adserens indignum esse, ut Deus persona sicut homo carneus nominetur; adfirmans etiam, ipsum esse Patrem, qui est Filius, idemque ipsum esse Spiritum sanctum, qui Pater et Filius. «Sic», inquid, «prophetis ac patriarchis apparuit, sic eum ipsa lex nuntiauit». Cumque haec mihi recitare iussisset, ait: «Sic», inquid, «uolo, ut tu uel reliqui doctores eclesiarum credatis». Cui ego respondi: «Hac credulitate relicta, pie rex, hoc te oportit sequi, quod nobis post apostolus alii doctores eclesiae reliquerunt, quod Elarius Eusebiusque docuerunt, quod et in baptismo es confessus». Tunc iratus rex ait: «Manifestum est mihi in hac causa Elarium Eusebiumque ualidos inimicos habere». Cui ego respondi: «Obseruare te conuenit, neque Deum neque sanctos eius habere offensos. Nam scias, quia in persona aliter Pater, aliter Filius, aliter Spiritus sanctus. Non Pater adsumpsit carnem neque Spiritus sanctus, sed Filius, ut, qui erat Dei filius, ipse ad redemptionem hominis filius haberetur et uirginis. Non Pater passus neque Spiritus sanctus, sed Filius, ut, qui carnem adsumpserat in mundo, ipse offerritur pro mundo. De personis uero quod ais non corporaliter, sed spiritaliter sentiendum est. In his ergo tribus personis una gloria, una aeternitas, una potestas». At ille commotus ait: «Sapientioribus a te haec pandam, qui mihi consentiant». Et ego: «Numquam erit sapiens, sed stultus, qui haec quae proponis sequi uoluerit». Ad haec ille frendens siluit. Non post multos uero dies adueniente Saluio Albigense episcopo, haec ei praecepit recensire, depraecans, ut sibi consentaneus fieret. Quod ille audiens, ita respuit, ut, si cartam, in qua haec scripta tenebantur, potuisset attingere, in frustra discerperit. Et sic rex ab hac intentione quieuit. Scripsit alios libros idem rex uersibus, quasi Sedulium secutus; sed uersiculi illi nulla paenitus metricae conueniunt ratione. Addit autem et litteras litteris nostris, id est w, sicut Graeci habent, ae, the, uui, quarum caracteres hi sunt: Et misit epistulas in uniuersis ciuitatibus regni sui, ut sic pueri docerentur ac libri antiquitus scripti, planati pomice, rescriberentur. [5,45] Agroecula enim Cabillonnensis episcopus hoc obiit tempore; fuitque homo ualde elegans ac prudens, genere senaturio. Multa in ciuitate illa aedificia fecit, domus composuit, ecclesiam fabricauit, quam colomnis fulciuit, uariauit marmore, moseuo depixit. Magnae autem abstinentiae fuit; nam numquam prandium usus est, nisi tantum cenam, ad quam sic temporiue resedebat, ut sole stante consurgeret. Humanitatis exiguae, facundiae uero magnae erat. Obiit autem episcopatus anno quadragisimo octauo, eui autem octogisimo tertio. Cui Flauus, referendarius Gunthramni regis, successit. [5,46] Eo tempore et Dalmatius Rutenae ciuitatis episcopus migrauit a saeculo, uir in omni sanctitate praecelsus, abstinens uel a cibis uel a concupiscentiis carnis, ualde elymosinarius et cunctis humanus, in oratione et uigiliis satis stabilis. Ecclesiam construxit, sed dum eam ad emendationem saepius distruit, inconpositam dereliquit. Post cuius obitum multi, ut fit, episcopatum petibant. Transobadus uero presbiter, qui quondam archidiaconus eius fuerat, maxime in hoc intendibat, fidus, quod filium suum cum Gogone, qui tunc regis erat nutricius, commendauerat. Condidirat autem episcopus testamentum, in quo regis exenium quid post eius obitum accepiret indecabat, adiurans terribilibus sacramentis, ut in ecclesia illa non ordinaritur extraneus, non cupidus, non coniugali uinculo nexus, sed ab his omnibus expeditus, qui in solis tantum dominicis laudibus degebat, substitueritur. Transobadus autem presbiter epulum in ipsa urbe clericis praeparat. Resedentibus autem illis, unus praesbiterorum coepit antestitem memoratum inpudicis blasphemare sermonibus et usque ad hoc erupit, ut eum delerum et fatuum nominaret. Haec eo dicente, pincerna poculum oblaturus aduenit. At ille acceptum dum ori proximat, tremire coepit, laxatumque de manu calicem, super alium, qui sibi erat proximus, caput reclinans, reddidit spiritum, ablatusque ab opulo ad sepulchrum, humo contectus est. Post haec relicto testamento antestitis in praesentia Childeberthi regis ac procerum eius, Theodosius, qui tunc archediaconatum urbis illius potiebatur, episcopus ordinatus est. [5,47] Audiens autem Chilpericus omnia mala, quae faciebat Leudastis ecclesiis Toronicis uel omni populo, Ansoualdum illuc dirigit. Qui ueniens ad festiuitatem sancti Martini, data nobis populo optionem, Eunomius in comitatum erigitur. Denique Leudastis cernens se remotum, ad Chilpericum dirigit, dicens: «Usque nunc, o piissime rex, custodiui ciuitatem Turonicam; nunc autem, me ab actione remoto, uide, qualiter custodiatur. Nam noueris, quia Gregorius episcopus eam ad filium Sygiberthi tradere distinat». Quod audiens rex, ait: «Nequaquam, sed quia remotus es, ideo haec adponis». Et ille: «Maiora», inquit, «de te ait episcopus; dicit enim, reginam tuam in adulterio cum episcopo Berthramno misceri». Tunc iratus rex, caesum pugnis et calcibus, oneratum ferro recludi praecepit in carcere. [5,48] Sed quia liber finem postulat, narrare aliquid de eius actionibus libet; sed prius uidetur genus ac patriam moresque ordiri. Gracina Pictauensis insula uocitatur, in qua a fiscalis uinitoris seruo Leuchadio nomine nascitur. Exinde ad seruitium arcessitus, culinae regiae deputatur. Sed quia lippis erat in adolescentia oculis, quibus fumi acerbitas non congruebat, amotus a pistillo, promouitur ad cophinum. Sed dum inter firmentatas massas se delectari consimulat, seruitium fugam iniens dereliquit. Cumque bis aut tertio reductus a fugae lapsu teneri non possit, auris unius incisione multatur. Dehinc cum notam inflictam corpori occulere nulla auctoritate ualeret, ad Marcoueifam reginam, quam Chariberthus rex nimium diligens in loco sororis toro adsciuerat, fugit. Quae libenter eum colligens, prouocat equorumque meliorum deputat esse custodem. Hinc iam obsessus uanitate ac superbiae deditus, comitatum ambit stabulorum; quo accepto, cunctos despicit ac postponit, inflatur uanitate, luxuria dissoluitur, cupiditate succenditur et in causis patronae alumnus proprius huc illucque defertur. Cuius post obitum refertus praedis, locum ipsum cum rege Charibertho, oblatis muneribus, tenere coepit. Post haec, peccatis populi ingruentibus, comes Turonus destinatur ibique se amplius honoris gloriosi supercilio iactitat, ibique se exhibet rapacem praedis, turgidum rixis, adulteriis lutulentum. Ubi seminando discordias et inferendo calumnias non modicos thesauros adgregauit. Post obitum uero Chariberthi, cum in Sigiberthi sorte ciuitas illa uenisset, transeunte eo ad Chilpericum, omnia quae inique adgregauerat a fidelibus nominati regis direpta sunt. Peruadente igitur Chilperico rege per Theodobertum, filium suum, urbem Turonicam, cum iam ego Turonus aduenissem, mihi a Theodobertho strenue commendatur, ut scilicet comitatum, quem prius habuerat, potiretur. Multum se nobis humilem subditumque reddebat, iurans saepius super sepulchrum sancti antistitis, numquam se contra rationis ordinem esse uenturum seque mihi tam in causis propriis quam in ecclesiae necessitatibus in omnibus esse fidelem. Timebat enim, quod postea euenit, ne urbem illam iterum rex Sigiberthus in suo dominio reuocaret. Quo defuncto, succedente iterum Chilperico in regno, iste in comitatum accedit. Adueniente autem Turonus Merouecho, omnes res eius usquequaque diripuit. Sed hic, dum Sigiberthus duos annos Turonus tenuit, hic in Brittaniis latuit. Qui, adsumpto, ut diximus, comitatu, in tali leuitate elatus est, ut in domo ecclesiae cum toracibus atque loricis, praecinctus pharetra et contum manu gerens, capite galeato ingrederetur, de nullo securus, quia omnibus erat aduersus. Iam si in iudicio cum senioribus uel laicis uel clericis resedisset et uidisset hominem iustitiam prosequentem, protinus agebatur in furias, ructabat conuicia in ciuibus; presbiteros manicis iubebat extrahi, milites fustibus uerberari, tantamque utebatur crudelitatem, ut uix referri possit. Discedente autem Merouecho, qui res eius diripuerat, nobis calumniator existit, adserens fallaciter Merouechum nostro usum consilio, ut res eius auferret. Sed post inlata damna iterat iterum sacramenta pallamque sepulchri beati Martini fideiussorem donat, se nobis numquam aduersaturum. [5,49] Sed quia longum est per ordinem prosequi periurias uel reliqua mala eius, ueniamus ad illud, qualiter me uoluit iniquis ac nefariis calumniis supplantare, uel qualiter in eum ultio diuina descendit, ut illud adimpleretur: Omnis subplantans subplantabitur; et iterum: Qui fodit foueam, incidit in ea. Igitur post multa mala quae in me meisque intulit, post multas direptiones rerum ecclesiasticarum, adiuncto sibi Riculfo presbitero simili malitia peruerso, ad hoc erupit, ut diceret, me crimen in Fredegundem reginam dixisse; adserens, si archidiaconus meus Plato aut Galienus amicus noster subdirentur poenae, conuincerent me utique haec locutum. Tunc rex iratus, ut supra diximus, iussit eum pugnis calcibusque caesum oneratumque catenis recludi in carcerem. Nam Riculfum clericum se habere dicebat, per quem haec locutus fuisset. Hic uero Riculfus subdiaconus, simili leuitate perfacilis, ante hoc anno consilio cum Leudaste de hac causa habito, causas offensionis requirit, quibus scilicet me offenso ad Leudastem transiret; nanctisque tandem, ipsum adiuit, ac per menses quattuor dolos omnes ac muscipulas praeparatas, ad me cum ipso Leudaste reuertitur, deprecans, ut eum debeam recipere excusatum. Feci, fateor, et occultum hostem publice in domo suscepi. Discedente uero Leudaste, ipse se pedibus meis sternit, dicens: «Nisi succurras uelociter, periturus sum. Ecce, instigante Leudaste, locutus sum quod loqui non debui! Nunc uero aliis me regnis emitte; quod nisi feceris, a regalibus conprehensus, mortales poenas sum lueturus». Cui ego aio: «Si quid incongruum rationi effatus es, sermo tuus in caput tuum erit; nam ego altero te regno non mittam, ne suspectus habear coram rege». Post ista Leudastis extitit accusator eius, dicens, se sermones iam dictos a Riculfo audisse subdiacono. At ille iterum uinctus, relaxato Leudaste, custodiae deputatur, dicens, Galienum eadem die et Platonem archidiaconem fuisse praesentes, cum haec est episcopus elocutus. Sed Riculfus presbiter, qui iam promissionem de episcopatu a Leudaste habebat, in tantum elatus fuerat, ut magi Simonis superbia aequaretur. Qui tertio aut eo amplius mihi sacramentum super sepulchrum sancti Martini dederat, in die sexta paschae in tantum me conuiciis et sputis egit, ut uix manibus temperaret, fidus scilicet doli quem praeparauerat. In crastina autem die, id est sabbati in ipsa pascha, uenit Leudastis in urbe Turonica, adsimilansque aliud negotii agere, adprehensis Platonem archidiaconem et Galienum in uincla conectit, catenatosque ac exutos ueste iubet eos ad reginam deduci. Haec ego audiens, dum in domo ecclesiae residerem, mestus turbatusque ingressus oratorium, Dauitici carminis sumo librum, ut scilicet apertus aliquem consolationis uersiculum daret. In quo ita repertum est: Eduxit eos in spe, et non timuerunt; et inimicos eorum operuit mare. Interea ingressi in fluuium super pontem, qui duabus lintribus tenebatur, nauis illa, quae Leudastem uehebat, dimergitur, et nisi natandi fuisset adminiculo liberatus, cum sociis forsitan interisset. Nauis uero alia quae huic innexa erat, quae et uinctos uehebat, super aquas Dei auxilio eleuatur. Igitur deducti ad regem qui uincti fuerant, incusantur instanter, ut capitali sententia finirentur. Sed rex recogitans, absolutos a uinculo libera custodia reseruat inlaesos. Ad ciuitatem uero Turonus Berulfus dux cum Eunomio comite fabulam fingit, quod Gunthramnus rex capere uellet Turonicam ciuitatem, et idcirco, ne aliqua neglegentia accederet, oportere, ait, urbem custodia consignari. Ponunt portis dolose custodes, qui ciuitatem tueri adsimilantes, me utique custodirent. Mittunt etiam qui mihi consilium ministrarent, ut ad occultum, adsumptis melioribus rebus ecclesiae, Aruerno fuga secederem; sed non acquieui. Igitur rex, arcessitis regni sui episcopis, causam diligenter iussit exquiri. Cumque Riculfus clericus saepius discuteretur occulte et contra me uel meos multas fallacias promulgaret, Modestus quidam faber lignarius ait ad eum: «O infelix, qui contra episcopum tuum tam contumaciter ista meditaris! Satius tibi erat silere, et, petita uenia episcopi, gratiam inpetraris». Ad haec ille clamare coepit uoce magna ac dicere: «En ipse, qui mihi silentium indicit, ne prosequar ueritatem! En reginae inimicum, qui causam criminis eius non sinet inquiri!» Nuntiantur protinus haec reginae. Adprehenditur Modestus, torquetur, flagellatur, et in uincla compactus, custodiae deputatur. Cumque inter duos custodes catenis et cippo teneretur uinctus, media nocte, dormientibus custodibus, orationem fudit ad Dominum, ut dignaretur eius potentia miserum uisitare, et qui innocens conligatus fuerat, uisitatione Martini praesulis ac Medardi absolueretur. Mox, disruptis uinculis, confracto cippo, reserato ostio, sancti Medardi basilicam, nocte nobis uigilantibus, introiit. Congregati igitur apud Brinnacum uillam episcopi, in unam domum resedere iussi sunt. Dehinc adueniente rege, data omnibus salutatione ac benedictione accepta, resedit. Tunc Berthramnus Burdegalensis ciuitatis episcopus, cui hoc cum regina crimen inpactum fuerat, causam proponit meque interpellat, dicens, a me sibi ac reginae crimen obiectum. Negaui ego in ueritate haec locutum, et audisse quidem haec alios, nam non excogitasse. Nam foris domum rumor in populo magnus erat, dicentium: «Cur haec super sacerdotem Dei obiciuntur? Cur talia rex prosequitur? Numquid potuit episcopus talia dicere uel de seruo? Heu, heu, domine Deus, largire auxilium seruo tuo!» Rex autem dicebat: «Crimen uxoris meae meum habetur obprobrium. Si ergo censitis, ut super episcopum testes adhibeantur, ecce adsunt! Certe, si uidetur, ut haec non fiant et in fidem episcopi committantur, dicite; libenter audiam quae iubetis». Mirati sunt omnes regis uel prudentiam uel patientiam simul. Tunc cunctis dicentibus: «Non potest persona inferior super sacerdotem credi», restitit ad hoc causa, ut, dictis missis in tribus altaribus, me de his uerbis exuerem sacramento. Et licet canonibus essent contraria, pro causa tamen regis impleta sunt. Sed nec hoc sileo, quod Rigunthis regina, condolens doloribus meis, ieiunium cum omni domo sua celebrauit, quousque puer nuntiaret, me omnia sic implesse, ut fuerant instituta. Igitur regressi sacerdotes ad regem aiunt: «Impleta sunt omnia ab episcopo quae imperata sunt. O rex, quid nunc ad te, nisi ut cum Berthramno accusatore fratris communione priueris?» Et ille: «Non», inquid, «ego nisi audita narraui». Quaerentibus illis, quis hoc dixerit, respondit, se haec a Leudaste audisse. Ille autem secundum infirmitatem uel consilii uel propositionis suae iam fugam inierat. Tunc placuit omnibus sacerdotibus, ut sator scandali, infitiator reginae, accusator episcopi, ab omnibus arceretur ecclesiis, eo quod se ab audientia subtraxisset. Unde et epistolam subscriptam aliis episcopis qui non adfuerant transmiserunt. Et sic unusquisque in loco suo regressus est. Leudastis uero haec audiens, basilicam sancti Petri Parisius expetiit. Sed cum audisset edictum regis, ut in suo regno a nullo colligeretur, et praesertim quod filius eius, quem domi reliquerat, obisset, Turonus occulte ueniens, quae melius habuit in Biturigo transposuit. Prosequentibus uero regalibus pueris, ipse per fugam labitur. Capta quoque uxore eius, in pago Tornacensi exilio recluditur. At Riculfus clericus ad interficiendum deputatur. Pro cuius uita uix obtinui, tamen de tormentis excusare non potui. Nam nulla res, nullum metallum tanta uerbera potuit sustinere, sicut hic miserrimus. Nam ab hora tertia diei, reuinctis postergum manibus, suspensus ad arborem dependebat; ad horam uero nonam depositus, extensus ad trocleas, caedebatur fustibus, uirgis ac loris duplicibus, et non ab uno uel duobus, sed quanti accedere circa miseros potuerunt artus, toti caesores erant. Cum autem iam in discrimine esset, tunc aperuit ueritatem et archana doli publice patefecit. Dicebat enim ob hoc reginae crimen obiectum, ut, eiecta de regno, interfectis fratribus et patre, Chlodouechus regnum acciperet, Leudastis ducatum, Riculfus uero presbiter, qui iam a tempore beati Eufronii episcopi amicus erat Chlodouechi, episcopatum Turonicum ambiret, huic Riculfo clerico archidiaconatu promisso. Nos uero cum Dei gratia Turonus reuersi, inuenimus ecclesiam conturbatam per Riculfum presbiterum. Nam hic sub Eufronio episcopo de pauperibus prouocatus, archidiaconus ordinatus est. Exinde ad presbiterium admotus, recessit ad propria. Semper elatus, inflatus, praesumptiosus; nam, me adhuc commorante cum rege, hic, quasi iam esset episcopus, in domo ecclesiae ingreditur impudenter, argentum describit ecclesiae reliquasque res sub sua redegit potestate. Maiores clericos muneribus ditat, largitur uineas, prata distribuit; minoribus uero fustibus plagisque multis etiam manu propria adfecit, dicens: «Recognoscite dominum uestrum, qui uictoriam de inimicis obtinuit, cuius ingenium Turonicam urbem ab Aruernis populis emundauit»; ignorans miser, quod praeter quinque episcopos reliqui omnes, qui sacerdotium Turonicum susceperunt, parentum nostrorum prosapiae sunt coniuncti. Illud saepe suis familiaribus dicere erat solitus, hominem prudentem non aliter nisi in periuriis quis decipere possit. Sed cum me reuerso adhuc despiceret nec ad salutationem meam, sicut reliqui ciues fecerant, adueniret, sed magis me interficere minitaret, cum consilio prouincialium eum in monasterio remoueri praecipio. Cumque ibidem artius distringeretur, intercedentibus Felicis episcopi missis, qui memoratae causae fautor extiterat, circumuentum periuriis abbatem, fuga labitur et usque ad Felicem accedit episcopum, eumque ille ambienter collegit, quem execrare debuerat. Leudastis uero in Biturigo pergens, omnes thesauros quos de spoliis pauperum detraxerat secum tulit. Nec multo post, inruentibus Biturigis cum iudice loci super eum, omne aurum argentumque uel quod secum detulerat abstulerunt, nihilque ei nisi quod super se habuit relinquentes; ipsamque abstulissent uitam, nisi fuga fuisset elapsus. Resumptis dehinc uiribus, cum aliquibus Turonicis iterum inruit super praedones suos, interfectoque uno, aliqua de rebus ipsis recepit et in Turonico reuertitur. Audiens haec Berulfus dux, misit pueros suos cum armorum apparatu, ut apprehenderent eum. Ille uero cernens, se iam iamque capi, relictis rebus, basilicam sancti Hilarii Pictauensis expetiit. Berulfus uero dux res captas regi transmisit. Leudastis enim egrediebatur de basilica, et inruens in domibus diuersorum, praedas publice exercebat. Sed et in adulteriis saepe in ipsam sanctam porticum deprehensus est. Commota autem regina, quod scilicet locus Deo sacratus taliter pollueretur, iussit eum a basilica sancta eici. Qui eiectus, ad hospites suos iterum in Biturigo expetiit, deprecans, se occuli ab eis. [5,50] Et licet de beati Saluii episcopi conlocutione superius memorare debueram, sed quia mentem excessit, esse sacrilegum non arbitror, si in posterum scribatur. Igitur cum, uale post sinodum memoratam regi iam dicta, ad propria redire uellimus, non ante discidere placuit, nisi hunc uirum, libatis osculis, linquerimus. Quem quesitum in atrio Brinnacinsis domus repperi. Cui dixi, quia iam eram ad propriam rediturus. Tunc remoti paululum, dum hinc inde sermocinaremur, ait mihi: «Videsne super hoc tectum quae ego suspicio?» Cui ego: «Video enim supertegulum, quod nuper rex poni praecepit». Et illi: «Aliud», inquid, «non aspicis?» Cui ego: «Nihil aliud uideo». Suspicabar enim, quod aliquid ioculariter loqueretur. Et adiaci: «Si tu aliquid magis cernis, enarra». At ille, alta trahens suspiria, ait: «Video ego euaginatum irae diuinae gladio super domum hanc dependentem». Verumtamen non fefellit dictio sacerdotem; nam post dies uiginti duo filii regis, quos superius mortuos scripsimus, obierunt. EXPLICIT LIBER QUINTUS, FINITUS IN ANNO QUINTO CHILDEBERTI REGIS.