[5,1284] MCCLXXXIV. Comes Iouiniaci {illustris Francigena}, qui in obsidione Urbinatis remanserat, contra instructionem domini Guidonis de Monteforti Urbinates imprudenter inuadens, ibidem extitit interfectus. In crastino Assumptionis beatae Mariae, Philippus Philippi regis Franciae primogenitus, dispensatione Romana; ecclesiae, Parisius duxit in uxorem Iohannam consanguineam suam, filiam defuncti Henrici regis Nauarrae comitisque Campaniae unicam. In uigilia beatae Katerinae uirginis, per totam noctem tanta fuit uentorum uehementia, quod multae domus multaque monasteriorum clocheria et multae fortes et magnae arbores per regnum Franciae ceciderunt. Septima die mensis ianuarii Karolus rex Siciliae moritur. Cuius mortem agnoscens papa Martinus, lugubres dies cum suis cardinalibus, sicut licuit, celebrauit, et comiti Attrebatensi {Roberto}, cui tutelam regni Siciliae et puerorum capti principis Salernae, primogeniti dicti Karoli regis Siciliae defuncti, committebat, magnam summam pecuniae ad eorum subsidium destinauit. Philippus rex Franciae, meuse martio, {aduersus Arragones excommunicatos a Papa}, ad regnum Arragoniae occupandum iter arripuit. [5,1285] MCCLXXXV. Die Annunciationis beatae Mariae, qui fuit dies Resurrectionis Dominicae, postquam papa Martinus missara celebrasset et refectionem solitam cum suis capellanis sumpsisset, arripuit eum occulta et grauis infirmitas. Ex qua licet se grauiter pati diceret, eius physici morbum ignorantes et causas, asseruerunt nullum mortis indicium in eo apparere. Die uero mercurii proximo subsequenti, circa noctis horam quasi quintam, debitum explens conditionis humanae, ad Dominum, ut certis opinatur indiens, transmigrauit; nam diuersarum afflicti passionum et morborum ad tumulum eius uenientes, multis uidentibus, sunt sanati. Cui successit Honorius quartus, natione Romanus de domo Sebellorum. Honorius papa, statim post promotionem suam, tam comiti Attrebatensi in Appulia quam ceteris stipendiariis in certis locis per dominum papam Martinum praedecessorem suum ordinatis, eos confouendo, praestauit stipendia, et animauit ad suscepta negotia sollicite prosequenda. Petrus rex Arragonum, cognoscens quod rex Franciae exercitum speraret ad regnum Arragoniae peruadendum, protinus se de Sicilia in regnum Arragoniae transtulit, uerens amittere regni iura. Et quia Siculi de Messana principem Salernae Karolum ad quoddam castellum transtulerant, metuens eorum infidelitatem, fecit eum in Arragonia transportari, et diligentissime custodiri. Philippus rex Franciae, circa festum beati Iohannis Baptistae, regnum Arragoniae, quod Karolo filio suo comiti de Valesio concessum fuerat ab ecclesia Romana, contra Petrum regem Arragoniae damnatum per mare et terram inuasit. Et primo terram Rocilionis aggrediens, {Ianuam ciuitatem sibi contrariam aggressus est, et in breui totam destruens}, per {locum inuium iuxta} passum Eclusae, qui, in ipsis Pireneis montibus positus, fortior illius terrae introitus dicebatur, inuitis inimicis, omnia capiendo usque ad Geronnam regni Arragoniae urbem fortissimam peruenit et obsedit. Quod uidentes Arragonii qui in summo passus Eclusae uertice - - - armati steterant, nec per aliunde credebant regem Francorum ascendere, admirantes timuerunt ualde, et timore perterriti ad urbes et oppida confugerunt. Rex autem Franciae Geronnam obsidens et ibidem assultus plures faciens ciues debilitauit; sed ipsi fortiter repugnantes, se per tresmenses uel circiter lenuerunt. In ipso autem obsidionis termino, die Assumptionis beatae Mariae, cum misisset rex ad portum maris proximum, ubi erant suae naues, pro uictualibus exercitui asportandis, Petrum regem Arragoniae non latuit. Qui statim, secum assumptis quingentis equitibus armatis et tribus millibus peditibus, iter occupauit ut Francorum posset uictualia depraedari. Quod agnoscentes dominus Radulphus de Nigella regis Franciae constabularius et dominus Iohannes de Hardicuria marescallus, illico, cum centum et quinquaginta sex armatis equitibus, Arragonum insidiis occurrerunt. Quos uidentes Arragonii, quia pauci ad eorum numerum uidebantur, protinus irruerunt in ipsos; sed Franci eos uiriliter suscipientes, praeualuerunt in eosdem : nam, quamuis essent in dicto conflictu fortiores et nobiliores totius Arragoniae, prout asserebatur, fere omnes corruerunt. Sed et Petrus rex Arragonum, qui recognoscentiam armorum suorum non induerat ne posset a Gallicis ueraciter apprehendi, lethaliter uulneratus, fugere compulsus est. {Qui in quadam abbatia se reponens, satis cito postea, Francis ignorantibus, expirauit}; sed mortem eius quantum potuerunt Arragonii celauerunt. Mense uero obsidionis tertia Geronna a Francis capitur et munitur. Post quam rex Franciae statim uersus Carcassonam, propter infirmitatem magnam quam incurrerat {et propter instantem hiemem,} rediens, paucas gentes in Geronna dimisit, et partem nauium suarum, nescio per cuius consilium, licentiauit : unde damnum et pudorem maximum reportauit; nam dictas naues quas licentiauerat protinus Arragonii locantes et alias insequentes debellauerunt, et partem earum maximam lucrati sunt. SedetGeronnam, cum Iudaeis et Paganis quamplurimis, qui ad auxilium eorum conuenerant, obsidentes, pactione habita cum Francis qui ibidem remanserant ut sani cum suis hinc recederent, recuperauerunt. Franci etiam redeundo in descensu montium detrimentum maximum sunt perpessi. Nam Arragonii in quibusdam munitionibus existentes, cum uiderent paucos Gallicos ab exercitu elongatos, in illos irruebant et prout poterant depraedabantur, statimad suas fortericias refugientes. Philippus rex Franciae, de obsidione urbis Geronnae infirmus reuertens uersus Carcassonam, apud Perpiniacum defunctus est quinta die octobris ; cui successit Philippus, eiusdem primogenitus ex Ysabelle regina, sorore Petri de Arragonia damnnti, octodemis. Porro uiscera Philippi regis apud Narbonam {in maiori ecclesia} sepeliuntur, et corpus eius {cum corde} apud Sanctum-Dionysium in Francia delatum est. Sed antequam ibidem sepulturae traderetur, magna dissensio inter monachos sancti Dionysii et fratres Praedicatores Parisius commorantes, propter cor ipsius regis, estexorta. Nam Philippus rex, defuncti Philippi regis filius, iuuenis et nouus rex, ut dictum est, ad petitionem cuiusdam confessoris sui fratris de ordine Praedicatorum ante dicto, concesseiat improuisus dictum cor patris sui praedictis fratribus Praedicatoribus ad humandum Parisius in fratrum ecclesia praedictorum. Et tunc per legatum Romanae curiae in Francia existente, et praelatos etbarones regni Franciae ostensum est nouo regi hoc in praeiudicium fieri ecclesiae beati Dionysii ante dictae; nam pater suus totum elegerat corpus suum apud Sanctum-Dionysium sepeliri. Et de hoc fuit postmodum determinatum Parisius in scholis, per plures magistros theologos, quod neque rex neque monachi dare, neque fratres praedicti possent praedictum cor, dispensatione dumtaxat summi poutificis, detinere. Auctoritate tamen regia praeualente, sepultum est Parisius apud Fratres. Hic Philippus rex defunctus reliquit quinque pueros : Philippum successorem regni, Karolum comitem de Valesio ex Ysabelli prima uxore, atque Ludouicum comitem Ebroicarum, Margaretam reginam Angliae, et Blancham ducissam Austriae ex Maria {de Brabanto} regina uxore secunda. Philippus quartus rex Franciae, cum uxore sua domina Iohanna, filia quondam Henrici regis Nauarrorum comitisque Campaniae et Briae Palatini, Remis, die Epiphaniae, in regem Franciae inunctus et coronatus est. [5,1286] MCCLXXXVI. Petro Arragoniae rege, sicut superius dictum est, defuncto, Alphonsus eius primogenitus in regem Arragoniae, et Iacobus alter filius cum Constant in matre ipsorum in regem Siciliae, contra inhibitionem et mandatum Romanae ecclesiae, coronantur. Circa Pentecosten, Honorius papa quartus sententiam quam Martinus papa praedecessor suus contra Petrum Arragoniae regem defunctum protulerat, in filios ipsius, Alphonsum tunc regem in Arragonia et Iacobum ac Constantiam eorum matrem coronatos in Sicilia, eadem firmitate et edicto simili confirmauit. Eduardus rex Angliae uenit in Franciam cum multo nobili comitatu. Qui a rege Franciae cum magno honore susceptus, fecit eidem Parisius homagium pro Gasconia et toto ducatu Aquitaniae quem in suo dominio possidebat. Deinde ulterius progrediens in Gasconiam, apud Burdegalas, in Natale Domini, grande tenuit parlamentum, in quo plures nuntios regni Siciliae, Arragoniae, Hispaniae suscipiens, suspectum fuit ne aliquid contra {regnum et} regem Franciae moliretur. Tamen ibidem, ut quidam referunt, deliberationem principis Salernae Karoli consanguinei sui germani capti a Siculis, {erga regem Arragoniae Alphonsum qui eumdem tenebat in carcere}, procurauit. Mense septembri, Mathaeus abbas Sancti-Dionysii in Francia, per cuius sapientiam et prudentiam regnum Franciae magna ex parte regebatur ac fuerat per longum tempus, die festo sancti Firmini martyris, diem clausit extremum. Hic utique uir in omnibus laudabilis fuit et multum religiosus; monasterium namque illius abbatiae, longe a retroactis temporibus incœptum et miro ac sumptuoso opere constructum, fere a media parte usque ad ultimum consummauit. Abbatiam etiam suam, quam in rebus et facultatibus inopem et quasi consumptam inuenit, nouis muris et altis cingens ac aedificiis magnis et sumpluosis reparans, ipsam suis temporibus locupletemreddidit, et multum in redditibus augmentauit. Tantum denique, dum rexit eumdem locum, ita ibidem religio efferbuit, quod monachi sui, propter religiositatem suam et uitam honestam quam ducebant, plures in diuersis regni Franciae monasteriis {abbates} ponerentur. Die parasceues, Honorius papa obiit; cui successit Nicholaus quartus. [5,1287] MCCLXXXVII. Rex Cypri fecit se in Accon in regem Ierusalem, contra ius quod in eodem regno habebant heredes Karoli regis Siciliae, coronari. Propter quod comes Attrebati Robertus, tutor heredum principis Salernae Karoli capti, quia in hoc Templarii et Hospitalarii consenserant, terras et domos eorum per Appuliam constitutas fecit in manu sua saisiri. Alphonsus Arragoniae rex regnum auunculi sui regis Maioricarum, qui se de parte Ecclesiae et regis Franciae tenebat, occupauit. Graeci ab unitate et obedientia Romanae ecclesiae se separantes, Papam et cardinales sibi creauerunt. Comes Attrebatensis {Robertus} apparatum faciens ad transfretandum in Siciliam, misit dominum Guidonem de Monteforti apud Venetias et per totam Tusciam, ad petendum galeas et alia necessaria pro Siculis expugnandis. Parum ante Natale Domini uenerunt nuntii Arragoniae et Siciliae ad curiam Romanam proponentes in plano consistorio, coram Papa et cardinalibus, millta falsa quae apud aliquos magnum fauorem inuenerunt. Primo Arragonii excusauerunt dominum suum {Alphonsum} regem, quod {postpatris obitum} non miserat nuntios ad curiam {Romanam}, dicentes quia non poterant transire per terram regis Franciae propter guerram inter ipsos habitam. Secundo dicebant dominum suum innocentem, quia in nullo conscium facto patris. Tertio quia, diu ante mortem patris sui, habuerat regni posscssionem in qua remanserat; quam petebat sibi in pace dimitti, et quod Papa non permitteret ipsum super hoc ab aliquo molestari. Quarto offerebat se ad seruitium Ecclesiae, quia, sicut praedecessores sui fuerant obedientes ecclesiae Roman ae et deuoti, in hoc intendebat eos praecipue imitari. De primo Papa non curauit. Ad secundum sic respondit : « Placeret nobis quod esset innocens, sicut dicitis, sed contrarium ostendit in hoc quod gentem suam {nobis et regi Siciliae rebellantem} misit et non cessat mittere in terram nostram Siciliae; item in hoc quod non permittit interdictum nostrum seruari in terra Arragoniae; item in hoc quod occupauit regnum auunculi sui regis Maioricarum, qui se tenet de parte Ecclesiae; item in hoc quod detinet Karolum, principem Salernae, innocentem ; quem quamdiu tenuerit, apud nos non inueniet gratiam nec fauorem. » Ad tertium Papa sic respondit : « Licet dominus uester regnum Arragoniae teneat et possideat, in hoc tamen dicimus ipsum ius non habere, imo fratrem regis Franciae Karolum comitem de Valesio, cui collatum est per Ecclesiam. Verumtamen, si ipse uoluerit de iusticia sua contendere coram nobis, parati sumus, {si uenerit}, audire eum et dare ei iusticiae complementum. » Postmodum uenerunt Siculi proponentes primo quam diu fuerant oppressi a Gallicis, et, cum non possent amplius sustinere ipsos, de terra sua curialiter eos eiicere intendebant, quando quidam maligni subito irruerunt in eisdem, quod displicuit bonis uiris. Excusabant etiam Constantiam, uxorem Petri de Arragonia, dicentes eam innocentem quia uenerat in Siciliam sicut mulier obediens uiro suo; petentes ut Iacobum filium eius, quem ipsi in regem elegerant dominus Papa confirmaret. Haec et alia friuola nuilta proponentibus, dominus Papa respondit eisdem quod recederent et melius et sanius concilium procurarent. [5,1288] MCCLXXXVIII. {Multis undecumque galeis}, circa Ascensionem Domini, {apud Neapolim ad expugnandos Siculos congregatis}, quidam miles de Appulia in armis strenuus, Reginaldus de Auella nominatus, praecepto et consilio Roberti, comitis Attrebatensis et legati Romanae curiae domini Girardi de Parma presbyteri cardinalis, cum pluribus galeis armis et gentibus bene munitis, transfretauitin Siciliam et ibidem Cathinensem urbem inuadens, eam satis leuiter ui sua expugnatam in deditionem accepit. Ipse autem ibi descendens cum gente sua, uasa sua naualia uacua redire fecit Neapolim, in quibus quamplures alii debebant ex condicto, sicut promiserant, ad eius auxilium concurrere festinanter. Sed dum tardarent, Siculi et Arragonii dictum militem et gentem suam in dicta urbe per mare et per terram obsidentes, cum diu bene et uiriliter se defendissent, eos tamen, rebus suis et uita salua, ciuitatem reddere compulerunt. Tandem, dum ad eorum subsidium dominus Guido de Monteforti, comes Tusciae, comes de Bregna, dominus Philippus filius comitis Flandrensis {Guidonis} et plures alii de regno Franciae nauigarent, a Siculis {nauali praelio} in mari {deuicti et a Rogero de Daurea) eorum amiralio} capti sunt et {diuersis} carceribus mancipati. Sed postea, fere omnibus pecunia redemptis, solus Guido de Monteforti periit in carcere, nec potuit deinceps prece uel pretio, quamuis multum pro eo offerretur, redimi, dolo, ut a multis suspicatur, Eduardi regis Angliae detentus. Iohannes dux Brebanciae et comes de Luicebourc, uersus Leodium magnum exercitum congregantes, aduersus se inuicem pro comitatu de Lamburgo hostiliter pugnauerunt. Sed praelio hinc inde acriter commisso, comes de Luicebourc cum tribus fratribus suis fuit ibidem interfectus, et Coloniensis archiepiscopus, ac quam plures alii qui in auxilium comitis conuenerant, capti fuerunt similiter et detenti, duce cum suis uictoriam obtinente. Karolus princeps {Salernae}, filius Karoli regis Siciliae defuncti, circa Purificationem beatae Mariae de carcere regis Arragoniae et Siculorum liberatur ; eo (amen pacto quod magnam pecuniae summam redderet, et pacem Siculorum et Arragonensium, pro posse suo, erga Romanam ecclesiam et regem Francise procuraret ; quod si procurare non posset infra triennium, prout iurare compulsus est, ad carcerem reuerteretur : et donec ista compleuisset, tres de pueris suis obsides, cum quadraginta aliis de nobilioribus Prouinciae, tradere coactus est. Tripolis ciuitas transmarina a soldano Babyloniae capitur; ubi multa millia Christianorum trucidantur et captiuantur. [5,1289] MCCLXXXIX. Post destructionem Tripolis ciuitatis transmarinae, Christiani, Hospitalis et Templi militia Acconis ciuitatis trebas cum soldano Babyloniae et Sarracenis usque ad duos annos inierunt. Sed mille quingenti soldanarii latini, a papa Nicholao missi in subsidium Terrae Sanctae, uenientes in Accon, contra uoluntatem ciuium, Templi et Hospitalis militiae, easdem irruperunt, exeuntes armati de Accon cum uexillis uersus casalia et oppida Sarracenorum, et trucidantes passim sine misericordia quotquot Sarracenos utriusque sexus repererunt, qui priuilegio securitatis pacifice omnino gaudere se credebant. Karolus princeps, rex Salernae, de carcere liberatus, uenit Romam et ibidem, die sancto Pentecostes, a papa Nicholao quarto in regem Siciliae coronatur, absolutus totaliter a iuramento quod fecerat regi Arragonum et Siculis. Iacobus filius Petri de Arragonia, qui se in regem Siciliae coronari, sicut superius dictum est, fecerat, cum magno exercitu transiit in Calabriam, obsidens Gaietam ciuitatem. Quod audiens Karolus secundus Siciliae rex, statim ad subsidium obsessae ciuitatis properauit. Dum uero uterque exercitus ad praelium se pararet, nuntius regis Angliae Eduardi superueniens quidam miles, trebas hinc inde, de prece et mandato sui domini, usque ad duos annos continuos impetrauit; monens tamen Karolum regem quod pactum quod cum rege Arragonum et Siculis inierat satageret adimplere. Soldanus Babyloniae, audit a strage suorum uersus Acconem, mandauit Acconensibus quod, nisi destructores gentis suae sibi redderent, ciuitatem ipsorum infra anni curriculum obsideret, et captam eam, sicut Tripolim nuper fecerat, adduceret in exterminium et ruinam. Ludouicus primogenitus filius Philippi regis Franciae ex Iohanna regina quarto nonas octobris nascitur. [5,1290] MCCXC. Appropinquante termino quo soldanus Babyloniae Acconem impugnare minatus fuerat, exiens ipse de Babylonia, cum infidelis populi multitudine infinita, aduersus Acconem properauit. Sed graui arreptus infirmitate, medio itinere iam peracto, et in lectum mortis decidens, illuc septem amiratos, quemlibet habentem suo sub imperio quatuor millia equitum et uiginti millia peditum armatorum, mittere procurauit. Qui Accon appropinquantes, et a medio martii usque ad medium aprilis ciuitatem diuersis assultibus uexantes, nihil tamen dignum mcmoria peregerunt. Cum autem Soldanus postremum diem sibi terribilem praesensisset imminere, uocatis amicis suis totius exercitus amiralis, lilium suum, qui praesens aderat, fecit loco sui principatus soldanariae gubernaculo sublimari, et hoc peracto satis cito postea cxpirauit. Igitur nouus Soldanus, sepulto patre, mouit illico uersus Acconem {cum} innumerabili exercitu gressus suos, et appropinquans usque ad unum milliare ciuitatem, ibidem praecepit castra figi. Machinis ergo suis et aliis instrumentis praeparatis et contra ciuitatem applicatis, a quarto die maii per decem dies continuos ciuitatem Sarraceni impugnantes, et infra eam per iactum lapidis manualis grossos lapides iactantes, non modicum urbem damnificauerunt, ciuibus habere requiem minime permittentes. Quo ciues timore perterriti, a ciuitate thesauros omnes cum mercibus et sacrosanctis reliquiis, senes quoque et debiles, mulieres speciosas et pueros ac cunctos ad pugnam inutiles in Cyprum fecerunt nauigio transportari. Multi etiam, perpendentes quae fiebant discordiae inter ciues et urbis capitaneos, cum omnibus rebus suis, tam equites quam pedites, recesserunt ; et ita non remanserunt in Accon nisi duodecim millia uel circiter, quorum quingenti erant equites et reliqui pedites strenui bellatores. Quinta decima die maii tam grauem impetum custodiis murorum dederunt Sarraceni, quod, fere rege Cypri cedente custodia, nisi nox obscurissima interuenisset, et aliquantulae defensionis aliunde uenienti affuisset impetus, Sarraceni ciuitatem intrassent. Nocte igitur insecuta, rex Cypri, ministro militiae Theutonicorum suam tradens custodiam tuendam, ad ipsam mane reuersurus ut dicebat, cum omnibus suis et cum fere tribus millibus aliorum per mare turpiter aufugit. In crastino autem Sarraceni ad congrediendum uenientes, et uidentes paucos ad propugnacula custodiae regis Cypri apparere defensores, illuc undique concurrerunt, fossatum ex illa parte {lignis et aliis} implentes et murum perforantes. Intrantes igitur cum magno impetu ciuitatem, Christianos fere usque ad medium urbis uiriliter repulerunt. Sed prius hinc inde occisoruni maxima strage facta, per marescallum et ministrum Hospitalis, ab urbe in uespere illius diei sunt repulsi, et die subsequenti similiter. Die uero tertia Sarraceni undique ad conflictum uenientes, per portam sancti Antonii ciuitatem in trauerunt, et cum Templariis et Hospitalibus confligentes, eos totaliter prostrauerunt, ciuitatem capientes, et eam cum muris, turribus, domibus, ecclesiis et omnibus aliis eiusdem aedificiis funditus euertentes. Patriarcha et minister Hospitalis sauciatus, a suis in dromundo tracti in mari cum pluribus perierunt. Sic igitur, peccatis nostris exigentibus, Accon, solum Christianitatis asylum illis in partibus, ab inimicis fidei destructa est, quia non fuit qui eius succurreret angustiae ex omnibus caris eius. Karolus secundus rex Siciliae uenit in Franciam, et apud castrum Corbolii super Secanam, in festo Assumptionis beatae Mariae, dedit unam de filiabus suis in uxorem, per dispensationem Romanae ecclesiae, Karolo comiti de Valesio, fratri regis Franciae Philippi; {ob cuius matrimonium contrahendum, et etiam regnorum (Arragoniae et Valentiae) quitationem a Karolo comite factam, dederat ipse rex Siciliae eidem Karolo Andegauiae et Cenomaniae comitatus}. [5,1291] MCCXCI. Gens castri quod Valencianis dicitur, siti in pago Flandriae et Hanoniae, contra dominum suum Iohannem comitem Hanoniae, qui nimis eos opprimebat, rebellauit, et gentes eius de uilla eiiciens, ac diu se contra illum tenens, multa damna comiti intulit, et tandem Guillermum, filium comitis Flandrensis, in suum defensorem et dominum aduocauit. Radulphus rex Alemanniae obiit, cui successit Adulphus comes de Naaso, miles in armis strenuus, sed non multum locuples. Nicholaus papa, auditn destructione Acconis ciuitatis transmarinae, per litteras suas praelatos Franciae consuluit quod ad Terrae Sanctae recuperationem et subsidium magis necessarium esse iudicarent, et ut ad hoc regem, barones et principes ac se ipsos et minorem populum incitarent. Qui concilia congregantes episcoporum, abbatum, priorum et aliorum praelatorum, quilibet archiepiscopus in sua diœcesi, habito consilio domini Papae, significauerunt quod prius oportebat barones et principes totius Christianitatis aduersus se inuicem commotos sedare, et maximeGraecos, Siculos, Arragones ad pacem trahere; ac sic demum, si bonum sibi esse, crucem auctoritate sua in toto Christianitatis imperio praedicare. Iohannes dux Brabenciae, cum filio comitis de Luicebourc, cuius patrem in bello peremerat, reconciliatus, dedit eidem {in fœdus amicitiae} unam de filiabus suis in uxorem. Iohanna Blesensis comitissa obiit sine herede. Cuius hereditas obuenit Hugoni comiti Sancti-Pauli, et eius fratribus Guidoni et Iacobo, fratribus Roberti comitis Attrebatensis ex matre, ac Galchero domino de Creciaco in Bria; et factus est Hugo comes Blesensis, et Guido comes Sancti-Pauli. Obiit etiam Nicholaus papa, circa Annuntiationem beatae Mariae; post quem ecclesia Romana uacauit per duos annos tres menses et duos dies. [5,1292] MCCXCII. Rex Angliae Eduardus ex concepta diu ante malicia, ut dicebatur, magnum apparatum faciens, fingendo quod in Terram Sanctam proponeret proficisci, per homines suos de Baiona in Gasconia et quamplures alios regni sui, sumptis sibi nauibus et armis in magna multitudine, fecit gentes et subditos regis Francise de Normannia et locis aliis per mare et terram nequiter inuadere; in numeros ex ipsis crudeliter occidendo, capiendo et detinendo, ac quamplures nauesipsorum frangendo, et earum superstites cum bonis et mercibus in Angliam transuehendo. Inuaserunt etiam praedicti homines de Baiona, ex praecepto regis Angliae, proditionaliter uillam regis Franciae quae Rochella nuncupatur, facientes in eam assultus quamplurimos, et occidentes nonnullos, ac uillae damna quam plurima inferentes. Quo audito, cum rex Franciae Philippus mandasset regi Angliae et locum eius tenentibus in Gasconia quod certum numerum praedictorum hominum de Baiona apud Petragorum in prisione sua mitterent, pro faciendo de eis quod ratio suaderet et iustitia postularet, mandato eius parere contumaciter et contemptibiliter est neglectum. Karolus comes de Valesio, frater regis Franciae Philippi, mittitur a fratre contra comitem de Hanonia Iohannem qui, in pago Flandriarum et Hanoniae, nimis multum infestabat ecclesias in regis Franciae custodia constitutas, et de hoc quod ibidem possidebat regi Franciae homagium facere renuebat. Cum autem Karolus apud Sanctum-Quintinum in Viromandia praepararet exercitum, Iohannes comes Hanoniae, potestatem regis Franciae pertimescens, ad Karolum inermis et deuotus properauit, et cum ipso Parisius ad regem ueniens, quidquid erga ipsum et ecclesias deliquerat ad regis beneplacitum emendauit. Apud Rothomagum minor populus, propter malam tol tam qua nimis grauius solito premebatur, contra magistros scacarii regis Franciae ministros insurgentes, eos in urbis castello obsederunt, et domum collectoris illius pecuniae infringentes, {denarios} per eiuitatis plateas effuderunt. Sed tandem per maiorem et burgenses urbis ad mandatum magistrorum sedati, quamplures suspenduntur, et multi diuersis regis Franciae carceribus mancipantur. Philippus rex Franciae, iratus quod gentes regis Angliae de Gasconia mandato suo minime paraissent, fecit, per constabularium suum Radulphum de Nigella militem, totam Gasconiam, tanquam proprium ipsius feodum, in manu sua saisiri ; citare faciens regem Angliae ad suum parlamentum. Gilo {Cornuti} Senonensis archiepiscopus obiit, cui successit Stephanus, decanus ecclesiao Senonensis. [5,1293] MCCXCIII. Circa Pentecostem comes Fuxi et comes de Hermeigniaco, qui Fuxi comitem de proditione appellauerat, in duello apud Gisortium, coram rege et baronibus Franciae, conflixerunt. Sed, {ad preces comitis Attrebati Roberti}, negotium ipsorum rex super se suscipiens, et eos a couflictu retrahens, neutri fuit uictoria attributa. Rex Angliae Eduardus, pluries et solemniter, super iniuriis et facinoribus {quae} et quas gentes suae de Baiona et Anglia hominibus regis Franciae de Normatmia et alibi intulerant, ad curiam regis Franciae {citatus}, uenire contemnit. Sed ut, fallente conscientia, fraudulentiori consilio iniquitatem possit perficere quam concepit, mandauit regi Franciae quod sibi quitabat quidquid ex eius feodo possidebat; {putans illud et amplius ui armorum acquirere, et partum sine homagio cuiuscumque de cetero obtinere}. Mense iulio Nouiomum, Galliae ciuitas, tota igne conflagrata est, {praeter sancti Eligii et sancti Bartholomaei abbatias}. Guillermus Autissiodorensis episcopus obiit; cui successit Petrus Aurelianensis episcopus. In Aurelianensi uero ecclesia positus est a papa Bonifacio episcopus Ferricus, filius ducis Lotharingie, qui electus in discordia fuerat ad Autissiodorensem episcopatum. Henricus de Hispania, frater regis Castellae, quem captum in bello Corradini et incarceratum a Karolo primo regis Siciliae supra retulimus, de prisione euadens, in Hispaniam reuersus est. [5,1294] MCCXCIV. Mense maio, ad nuptias filiae regis Angliœ quam Henricus comes de Barro desponsauerat, Iohannes dux Brabentiae apud Barrum inuitatus, fuit ibidem in hastiludio a quodam milite lethaliter sauciatus. Sed parum superuiuens, perceptis sacramentis ecclesiasticis, expirauit. Quinta die mensis iulii apud Perusium, post ecclesiae Romanae duorum annorum trium mensium et duorum dierum uacationem, frater Petrus de Morone, Yserniensis diœcesis, natione Appullus, monachus et pater cuiusdam tenuis religionis ab eo institutae, quae appellatur Sancti-Benedicti in Montibus, apud Sulmonem Aprucii arcem heremiticam uitam ducens, uir magnae humilitatis, sanctae conditionis et famae celebris, aetatis, ut putabatur, annorum septuaginta et amplius, ualidus tamen et compos, litteraturae quidem modicae, sed discretionis bonte et alicuius experientiae, ex insperato, cum cardinales super electione papae uiderentur esse in sua discordia obstinati et confirmati, et tunc ad tractandum de electione non conuenissent, nec alias unquam de ipso fratre Petro eligendo mentionem ullam habuissent, quodam cardinali de fama et sanctitate ipsius in communi consistorio incidenter aliqua referente, diuina, prout creditur, inspiratione, unanimi omnium cardinalium uoto, cum multarum lacrymarum effusione, in summum pontilicem est electus, et Cœlestinus huius nominis quintus appellatus. Hic duodecim cardinales, supra numerum eorum qui tunc aderat, fecit, satis laudabiles et ualentes personas; et decretalem, quam de elegendo summo pontifice praedecessor suus Nicholaus tertius suspensam reliquerat, confirmauit. Circa uero Aduentum Domini, nescio quo spiritu ductus, depositis in plano consistorio mitra, annulo et sandaliis ac omnibus aliis episcopalibus ornamentis, omni papali oflicio et beneficio totaliter resignauit. Post quem, in uigilia Natalis Domini, dominus Benedictus presbyter cardiualis, natione Campanus, in papam est electus, et Bonifacius octauus nominatus. Hic Coelestinum praedecessorem suum, uolentem redire ad locum unde assumptus fuerat, non permisit, sed fecit eum sicut decuit honestissime custodiri. Circa mensem septembris, rex Angliae Eduardus, praeparato nauigio, per tres dies mare intrauit, monens et instruens gentes suas. Sed interim Galenses, aestimantes ipsum cum sua classe debere proficisci, rebellionis spiritum assumentes, eidem damna quamplurima intulerunt. Classis regis de Anglia recedens, et uersus Rupellam in Pictauia maris semitas perambulans, insulam du Redictam depopulauit et arsit; ac inde ulterius uersus Burdegalam ciuitatem Anglici nauigantes, Blauiae castrum et tres uel quatuor uillas supra mare existentes occupauerunt, gentes regis Franciae quae erant earum custodiae deputatae occidentes et turpiter expellentes. Munitis igitur uillis quas ceperant, Baionae applicant et proditione ciuium ciuitatem in deditionem accipiunt, excepto castello, quod castellanus et quidam Gallici diu contra eos defenderunt et fortiter tenuerunt. Plures de regno Franciae soldenarii missi contra Anglos in Gasconiam parum aut nihil proficiunt. Comes Acherarum in Appulia, quem Karolus secundus rex Siciliae super omnes dominum et magistrum in terra sua Prouinciae constituerat, probatus et repertus sodomita pessimus et sui domini proditor, mandato regis captus, a posterioribus usque ad os ueru ferreo ardenti transfigitur, et postea concrematur. Fassus est autem in illa pœna quomodo Karolum regem Siciliae, patrem Karoli secundi regis, proditionaliter ab obsidione Messanensium retraxerat, et quomodo post, una cum filio eius {Salernae} principe, se capi permittens, Siculos, ipsum captum principem uolentes in regem coronare et Arragones cupientes de terra sua expellere, disturbauit. Frater Radulphus de Grandiuilla in Normannia, ordinis Praedicatorum, qui, mandato Cœlestini papae, infra Aduentum Domini Parisius in patriarcham Ierusalem consecratus fuerat, Romam proficiscens, auctoritate Bonifacii papae successoris Cœlestini deponitur. Rex Alemanniae Adulphus, regi Angliae Eduardo pecunia {contra regem Franciae} confœderatus, circa Epiphaniam Domini fecit diffidare ex parte sua regem Franciae Philippum; sed deficientibus sibi auxiliariis, quod conceperat nequiuit perficere. Guido comes Flandriae qui, confœderatus regi Angliae, uolebat eidem regi filiam suam nuptui tradere, cum eadem Parisius a rege Franciae Philippo in custodia detinetur; sed ipse parum post relaxatur, filia cum regiis pueris {educanda} remanente. Karolus comes de Valesio, frater regis Franciae Philippi, cura magno exercitu a fratre in Gasconiam missus, terram inimicorum fratris sui hostiliter ingreditur et Riontium, castrum fortissimum super Girondam situm, {quod Gasconum proditione Anglici detinebant}, obsidet : {ibi enim erant Iohannes de sancto Iohanne, et Iohannes de Britannia, atque ceteri regis Angliae Eduardi egregii bellatores.} [5,1295] MCCXCV. Radulphus dominus de Nigella regis Francis constabularius, Karolo comiti de Valesio a Burdegala ad obsidionem castri Riontii occurrens in auxilium, in uia quamdam munitionem, Podenciacum dictam, ubi erant Anglici cum Gasconis, sabbato ante Dominicam in Ramis Palmarum obsedit. Apud Podenciacum per octo dies pluribus assultibus factis, Anglici qui intus erant cum Gasconis, pactione facta cum Radulpho regis Franciae constabulario, ut salua uita hinc abirent, Gascones et fortericiam {die Resurrectionis Dominicae} sibi tradiderunt. Quos Gascones apud Riontium adductos ad Karolum, fecit omnes, numero sexaginta, ante fores Riontii suspendi, feria quinta post Pascha. Quod illi de Riontio percipientes, cognitaque proditione Anglicorum eis facta apud Podenciacum, aduersus Anglos qui secum intus erant graui indignatione suut permoti. Propter quod Iohannes de Britannia, nepos regis Angliae, et Iohannes de Sancto-Iohanne ac quamplures Anglorum milites, sibi timentes, nocte ueniente ad naues properantes, per mare auffugerunt; sed ab illis de uilla plures illorum, dum portum peterent, sunt occisi. Die igitur ueneris subsequentis in mane, Francorum exercitus intelligens esse discordiam intus castrum, facto ad uillam assultu, paucis resistentibus, eam capiunt, quamplurimos occidentes; et nonnullos milites ac nobiles capientes, castrum Riontii regis Francorum subiiciunt ditioni. Mense maii subsequente, Simon Praenestinus episcopus et Berardus Albanensis, cardinales Romanae ecclesiae, a Bonifacio papa missi pro pace inter regem Franciae et regem Angliae facienda, in Franciam uenerunt. Karolus frater regis Franciae, comes Valesii, Riontio castro quod ceperat munito, uillam sancti Seuerii obsidet; quam tota fere aestate diuersis assultibus uexatam, tandem in deditionem accepit. Sed illo postmodum in Franciam reuerso, gens uillae illius infida, rebellionis spiritum resumens, a fidelitate regis Franciae resiliuit. Sancio rex Hispaniae moritur, relinquens duos pueros admodum paruulos, quos, ut dicebatur, a quadam monacha consanguinea sua sibi in matrimonium iuncta genuerat. Hos uero pueros suscepit tuendos, in odium gentis Francorum et duorum aliorum nepotum suorum Alphonsi et Ferrandi de filia sancti Ludouic! regis Franciae Blancha genitorum, Henricus patruus eorum, qui nuper euaserat de carcere regis Siciliae Karoli. Frater Gilo de ordine eremitarum sancti Augustini, uir ingeniosus et summus theologus, fit a papa Bonifacio Bituricensis archiepiscopus, post Simonem de Bello locofactum episcopum Praenestinum. Hic frater Gilo, siue Ægidius, multa Ecclesiae utilia scripsit. Circa festum sancti Petri ad Vincula, Mathaeus dominus Monmorenciaci et Iohannes de Hardicuria, classis regis Franciae amiralii, cum ad portum Angliae qui Douura nominatur applicuissent, quidam de minoribus eorum exeuntes de nauibus, iniecto igne, uillam usque ad castellum incenderunt. Potuissetque tunc, ut dicebatur, totus exercitus qui erat in nauibus de gente Francorum totam de facili Angliam occupasse, si non auctoritas dictorum amiralium obstitisset; nam ipsi, classe a portu reuocata, illos qui exierant periclitari et occidi permiserunt. Radulphus de Grandiuilla iterum a papa Bonifacio patriarcha Ierusalem constituitur. Florentius comes Hollendiae Parisius ueniens, contra regem {Angliae} regi Francorum Philippo confœderatur. Margareta regina Franciae, uxor quondam sancti Ludouici regis, moritur, et in ecclesia sancti Dionysii {in Francia, iuxta regem sanctissimum Ludouicum coniugem suum, honorifice} sepelitur. Uséc Parisius apud sanctum Marcellum, post mortem mariti, abbatiam sororum Minorum {in qua honestissime diu uixit} construxit. Mortuo Alphonso rege Arragonum, Iacobus eius frater, occupator regni Siciliae, dimissa Sicilia ueniens in Arragoniam, in regem coronatur, fratre suo Siciliam post eumFrederico occupante. Qui rex Iacobus, facta pace cum Karolo regc Siciliae, unam de filiabus suis desponsauit, et obsides quos Alphonsus rex frater suus pro Karolo, sicut superiusdictum est, receperat, liberauit. [5,1296] MCCXCVI. Cœlestinus papa depositus obiit. Scoti Angliam incursantes, plurima damna regi Angliae intulerunt, sub fiducia regis Franciae cui confœderati fuerant. Sed dum a uastatione redeunt Angliae, uenientes ad quoddam castrum, in marchia Scotiae et Angliae situm, quod eis subditum fuerat, gens uillae quae, Scotis insciis, fidelitatem regi Angliae iurauerat, dum Scoti secure arma deposuissent, Iohannem regem eorum cepit et regi Angliae destinauit. Petrus et Iacobus de Columna Romanae ccclesiae cardinales, qui, uiuentepapa Cœlestino, schisma commouerant, diccntes indebitam eius depositionem et iniustam Bonifacii papae promotionem extitisse, cum adhuc non cessarent submurmurare talia et proloqui, a cardinalitatis officio per papam Bonifacium amouentur, et omnibus ecclesiasticis beneficiis priuantur. Alphonsus et Ferrandus, filii Ferrandi primogeniti Alphonsi quondam Hispaniae regis ex Blancha filia regis Franciae sancti Ludouici, qui {a iure regiae dignitatis et excellentiae sibi debito per Alphonsum auum suum totaliter priuati fuerant, et propter hoc} in Francia exulabant, audita morte Sancionis regis Hispaniae patrui ipsorum, festinato itinere a Francia recedentes, Hispanias petunt, et auxilio regis Arragonum et filii Iohannis Nunnii, illius terrae magni nominis baronis, regnum Legionense cum magna parte Hispaniae occupant. Sed Henrico, tutore puerorum regis Sancii utrorumque auunculo eis uiriliter resistente, conatus eorum multum debilitatur. Interim, dum interse uario euentu pugnant, Ferrandus, dimisso fratre, uenit in Franciam, auxilium a rege Franciae petiturus; et inde ad Romanam curiam accedens, parum hinc inde commodi reportauit. Mala tolta primo a mercatoribus {solummodo}, deinde centesimus, post quinquagesimus omnium bonorum siue rerum uniuscuiusque, tam a clericis quam a laicis per regnum Franciae, {propter guerram isto tempore discurrentem inter reges Franciae et Angliae}, exactatur. Ob quam causam Bonifacius papa decreuit ut si reges, principes, et barones totius Christianitatis deinceps a praelatis, abbatibus et clero, Papa inconsulto, tales exactiones acciperent, aut si praelati, abbates et clerus sibi darent, excommunicationis sententiam incurrerent ipso facto ; a qua, nisi in mortis articulo, a nemine possent absolui praeter a Romano pontifice uel ipsius mandato speciali. Ludouicus filius Karoli regis Siciliae, qui ordinem fratrum Minorum ingressus fuerat, fit a papa Bonifacio Tholosanus episcopus et episcopatum, quem prius ipse Papa in duos diuiserat, integrum accepit. Robertus comes Attrebatensis cum magno Francorum exercitu in Gasconiam proficiscitur, contra Edmundum fratrem regis Angliae, sororium suum, qui illuc cum ingenti classe Anglorum aduenerat ; sed infirmitatem incurrens parum post mortuus est. Cum igitur, circa Purificationem beatae uirginis Mariae, Iohannes de Sancto-Iohanne, Iohannes de Britannia ac comes Lincolniensis, qui exercitui praeerant Auglicorum et Gasconum, fuissent de Baiona et alibi, ad suam garnisionem uictualium conducendam, egressi, comes Attrebati miles egregius, qui istud audierat, cumquingentis tantum equitibus quos tunc secum et non amplius habebat, aduersuseos, qui mille equites et pedites in magna multitudinefuerant congregati, audaciter properauit; et, prae aliissuorum, super eos circa solis occasum irruens, tam uiriliter cum suis Francigenis Gascones et Anglicos debellauit, quousque, licet bis ad praelium recollectos, fugere compulit, multis tamen eorum occisis et quamplurimis, cum Iohanne de Sancto-Iohanne, Gasconum et Anglorum nobilibus captis et retentis. {Comes autem Lincolniae et Iohannes de Britannia fugati de praelio omnem garnisionem quamd ucebant cum bellico apparatu totaliter amiserunt}, et nisi nox praelium dirimisset, et nemora loco certaminis proxima, in quibus latuerunt, offuissent, nullus de tantamultitudine euasisset. Sic uero aduersariis regis Franciae deuictis, et captiuis perdiuersos carceres in Franciam missis, nemo Anglorum uel Gasconum ausus fuit amplius in Gasconia contra dictum comitem Attrebatensem uel Francigenas ad bellum progredi uel exire. Eodem anno Florentius comes Hollendiae, et non multo post filius eius unicus proditionaliter a quodam milite occiduntur; et sic Hollendiam et Frisiam comes Hanoniae ratione consanguinitatis obtinuit. Guido comes Flandriarum, suasu filii sui Roberti, ut creditur, regi Angliaeconfœderatus contra dominum suum Philippum regem Franciae, mandauit ei Parisius per duos abbates in litteris patentibus nihil ab eo in feodum aut aliter se tenere. {Mense decembri} in uigilia sancti Thomae apostoli ita Parisius et alibi Secana fluuius excreuit, quod nulla aetas meminerit aut legerit ipsuiu in tantum antea excreuisse. Nam tota ciuitate aquis accincta et repleta, nequibant homines intrare uel egredi de urbe absque nauigio, uel per uicos fere omnes progredi sine suffragio batellorum ; unde mole aquae et rapacitate duo pontes lapidei, cum molendinis et domibus super et subtus aedificatis, totaliter corruerunt, et oportuit fere per octo dies ciuibus de cibariis per naues a foris allatis succurisse. [5,1297] MCCXCVII. {Per Hispanias Alphonsus et Ferrandus fortiter agentes, nominis et aduentus sui timorem incutiunt uniuersis; ad quos tunc adueniens patruus ipsorum dominus Iohannes, uires eorum non minimum augmentauit; nam per illum in deditionem uillas et castra plurima receperunt : qui dum incaute postea super hostes irrueret et caperetur, Alphonsus inclytus eius nepos aliter ipsum rehabere non potuit, nisi uniuersa quae acquisierat restauraret. Unde magna sui cordis liberalitate tractus totum pro ipso reddidit, maiores aestimans esse diuitias, amicorum quam rerum labentium habere copiam opulentam. Qui de tanto beneficio statim ingratitudinem incurrens, ad hostes se contulit, et regnum Legionense, quod dono nepotis acceperat, reddidit inimicis. Sic igitur amissis omnibus, Alphonsus magnanimitate animi aduersa superans, regum Franciae genus altissimum unde descenderat ad memoriam reducendo, cum non haberet ubi diuerteret, contra suorum opinionem qui consilium sibi dabant in Franciam uel Arragoniam reuertendi, ad campos in tentoriis ante quoddam oppidum se contulit, malens pro iure et iustitia ius suum requirendo mori, quam reuerti sine gloria et honore. Cuius uidens industriam eiusdem castri dominus, ipsum cum gente sua pietate motus in oppidum introduxit, per cuius auxilium Alphonsus postea damna multa suis intulit inimicis.}. Henricus comes de Barro, qui filiam regis Angliae desponsauerat, cum magna multitudine armatorum in comitatum Campaniae, qui reginam Franciae Iohannam iure hereditario competebat, intrauit hostiliter, iniectoque igne circumcirca, uillam quamdam arsit et plures in ea homines occidit. Ad cuius conatus temerarios reprimendos missus a rege Franciae Galcherus {de Creciaco} dominus de Castellione cum exercitu Campaniensium, terram comitis de Barro {ferro et ignibus} depopulauit, {et sic eum ad terrae suae custodiam reuocauit}. Iacobus et Petrus de Columna Romanae ecclesiae cardinales depositi, populum contra papam Bonifacium commouere minime cessantes, in Nepesina {Tusciae} ciuitate, cum Iohaune nepote suo milite strenuissimo, se receperunt. Sed eos papa Bonifacius anathemate feriens et tanquam schismaticos damnans, crucesignari populum Romanum et Italicos fecit, atque contra illos exercitum magnum misit. Philippus rex Franciae magno exercitu congregato comitem Flandriae Guidonem debellaturus, apud Compendium, in die sancto Pentecostes, fratrem suum Ludouicum comitem Ebroicarum, et Ludouicum consanguineum suum, filium Roberti comitis Clarimontis, cum centum uiginti aliis nouos milites fecit. Inde in Flandriam profectus, terram comitis, omnia deuastando, peragrans, Insulanum castrum, ubi erat Robertus Guidonis primogenitus cum pluribus militibus, obsedit in uigilia sancti Iohannis Baptistae. Et dum ad castri expugnationem machina et alia ingenia praeparantur, Francigenae undique concurrentes, abbatiam monialium quae Margueta dicitur, fugatis monialibus, destruunt et incendunt, omniaque in circuitu Insulae usque ad leugas quatuor diripiendo deuastantes, horrorem cunctis uidentibus incutiunt et stuporem. Guido comes sancti Pauli, et Radulphus de Nigella Franciae constabularius, atque Guido frater eius exercitus Francorum marescallus, cum aliqua parte gentis suae, ad quatuor leugas de Insula equitantes super fluuium qui Lius nominatur, ex altera parte ripae fluuii, iuxta uillam de Comminis, inuenerunt quingentos de hostibus regis Franciae in tentoriis latitantes; quos, amne transmeato, inuadentes, plures capiunt reliquosque trucidant. Tertio idus augusti papa Bonifacius, apud Urbem ueterem, sanctum Ludouicum, regem quondam Franciae, canonizauit. Philippo rege Franciae ad obsidionem Insulae commorante, interim nobilis comes Attrebati Robertus de Gasconia reuersus {apud sanctum Audomarum in terram propriam se recepit, et} uocato ad se filio suo Philippo cum aliis nobilibus Francorum, ex alia parte quam rex intrauerat Flandrias aggreditur, omnia usque ad uillam quae Furnes nominatur capiens et deuastans. Die igitur martis post Assumptionem beatae Virginis, tota fere militia Flandrensium cum magna multitudine peditum congregata, aduersus comitem Attrebatensem et suos dimicans, iuxta uillam superius nominatam deuida est et deleta ; ubi sexcentis equitibus et sexdecim millibus peditum tam captis quam occisis a comite Attrebatensi, uilla de Furnes capitur, et tota uallis de Cassello postea occupatur. In praedicto comitis Attrebatensis bello captï fuerunt Guillermus de Iuliers, et Henricus comes Albimontis, et multi alii de regno Alemanniae magni nominis milites et praeclari. Qui ad laudem et gloriam {militiae} emeritae Roberti comitis Attrebatensis, dum {Parisius in quadrigis et alibi} per diuersos regis Franciae carceres mitterentur, scutum eius siue uexillum ante facies eorum appositum deferebant. Insulani uictoria comitis Attrebatensis perterriti, uidentesquemuros suos machinis regis Franciae saepins cassari, inito pacto ne bonis et uita priuarentur, se et uillam suam regi subiiciunt. Robertus uero filius comitis Flandrensis, et milites qui secum intus erant inde fugientes, ad patrem suum apud Brugias existentem uelociter peruenerunt. Ibi enim rex Angliae Eduardus cum paucis parumper ante aduenerat, deceptus, ut aiunt, a comite Flandrensi, qui sibi pro certo mandauerat Karolum fratrem regis Franciae et comitem Attrebatensem a suis captos apud Brugias se tenere ; uel, ut melius creditur, uteomiti Flandrensi consilium et auxilium in sua guerra tribueret opportunum. Rex igitur Francorum {de aduentu regis Angliae auditis rumoribus}, Insula sic recepta et gente sua munita, uersus Courteriacum oppidum exercitum suum mduit; quod statim in deditionem accipiens, apud Brugias ire disposuit. Sed interim rex Angliae et comes Flandriarum relicta Bruga, apud Gandauum, propter loci fortitudinem, se recipiunt tempestiue. Quod Brugenses percipientes, regi Franciae et eius exercitui humiles et deuoti mox occurrunt, et eum apud Brugas introducentes, eius ditioni se submittunt. Et cum ibidem per aliquot tempus recreatus fuisset Francorum exercitus, rex Franciae uersus Gandauum iter arripiens, apud quamdam uillam Inglemoustier nominatam, prope Gandauum sitam, recepit nuntios regis Anglorum, inducias uel trebas ex parte sui et Flandriarum comitis postulantes. Et per plures dies multis tractatibus ibidem habitis deeodem, tandem propter instantem hiemem sunt concessae; et ob amorem regis Siciliae, qui propter hoc in Franciam ueniebat, usque ad duos annos, ut creditur, prolongatae. In Italia Nepesina ciuitas, ab exercitu papae Bonifacii diu afflicta, uenit ad deditionem, fugientibus inde Petro et Iacobo de Columna cum suis ad oppidum de Columna. Sed ibidem iterum obsessi sunt. Philippus rex Francorum a Flandriis reuersus, omnes praelatos et barones regni sui Parisius, octauo die ante Natiuitatem Domini, congregari fecit ; ostentlens eis quasdam papales litteras, in quibus continebatur quomodo papa Bonifacius sibi et primo suo succedenti heredi concesserat decimam ecclesiarum regni sui accipiendam quotiescumque uellent, si, iudicante eorum conscientia, opus esse uel necessarium crederent regno suo; et etiam quomodo sibi, in subsidium expensarum guerrae suae, concesserat idem Papa omnes redditus, prouentus et obuentiones unius anni praebendarum, praepositurarum, archidiaconatuum, decanatuum {beneficiorum, ecclesiarum et aliarum quarumlibet dignitatum} ecclesiasticarum, quae in regno Franciae durante guerra sua uacare contingeret ; archiepiscopatibus, episcopatibus, monasteriis seu abbatiis dumtaxat exceptis. Eodem anno, tertia die martii, papa Bonifacius, constitutiones quasdam nouas, quas diligenti cura, pro statu et commodo uniuersalis Ecclesiae catholicae, a peritis in iure canonico et ciuili compilari et ordinari fecerat, in plano consistorio coram omnibus tradidit ad legendum ; et perlectae saepius cum magna diligeutia, atque a cardinalibus approbatae, decreuit ut quinto libro Decretalium adiungerentur ac deinceps liber sextus Decretalium nominaretur. [5,1298] MCCXCVIII. Vicesima prima die mensis aprilis, in priuato consistorio, disputato a Papa et cardinalibus de indulto Martini papae quarti Praedicatoribus et Minoribus concesso de confessionibus audiendis, Bonifacius papa haec uerba uel consimilia dixit : « Declarauimus et declaramus, intelleximus et intelligimus quod confessus Praedicatoribus et Minoribus illa eadem peccata habet confiteri proprio confessori uel sacerdoti, secundum statuta concilii generalis; et sic interpretatus fuit idem papa Martinus praesentibus pluribus cardinalibus » ; subiiciens quod si non esset sic interpretatus, ipse idem interpretabatur. Mortuo Simone Carnotensium episcopo, magister Iohannes de Gallendia, subdecanus ecclesiae Carnotensis, fît episcopus. Conserto praelio inter Adulphum regem Romanorum et ducem Austriae Albertum, rex Adulphus perimitur, et dux Albertus in regem Romanorum sublimatur. Exercitus papae Bonifacii castrum de Columna et post Sagarollam oppidum capit, fugientibus inde Iacobo et Petro de Columna apud Penestre urbem, ubi tandem uexatione recipientes intellectum, idibus octobris Reate ad Papam uenerunt, misericordiam et non iudicium postulantes; et tune benigne et misericorditer ab eo sunt recepti, nec tamen ad status pristinos restituti. Pax inter regem Franciae Philippum et regem Angliae Eduardum quibusdam pactis et conditionibus confirmatur. Ludouicus episcopus Tholosae obiit; post quem episcopatus, ut prius, per papam Bonifacium in duos diuisus, duos episcopos habuit, unum apud Tholosam, alterum apud Apamiam. Sanctus Ludouicus quondam rex Franciae, confessor Domini gloriosus, praesente Philippo Francorum rege, baronibus et praelatis totius regni Franciae apud Sanctum-Dionysium congregatis, cum magna exultatione et ingenti laetitia uniuersorum, in crastino festiuitatis beati Bartholomaei aposloli, de terra eleuatur, reuolutis uiginti octo annis ex quo in regno Tunarum subtus Carthaginem in castris obierat» Qui quanti meriti confessor Domini gloriosus extiterit apud Deum {licet} miracula prius facta démonstrauerint, specialius tamen post eius exaltationem in diuersis mundi partibus ostensum est, quia in tantam gratiam curationum excreuit, ut nullus fideliter ab eo subsidium siue sanitatem exposceret quin sine mora perciperet. Filius Iohannis Nunnii, miles quidam de Hispania illustris, qui pro Alphonso et Ferrando, Oliis Blanchae filiae sancti Ludouici regis quondam Franciae gloriosi, regnum Hispaniae sibi iure debitum debellantibus, nuxilium petiturus in Franciam aduenerat, in reditu suo ab aduersariis circumuentus, in bello uulneratus capitur, et tamdiu carceri mancipatur quousque sacramento firmauerit quod nullum deinceps Alphonso et Ferrando fratribus inferret auxilium, nec de parte eorum amplius se teneret. Philippus {unicus} Attrebatensis Roberti comitis filius moritur, et Parisius apud fratres Praedicatores sepelitur. Hic ex uxore sua, nomme Blancha, filia Iohannis ducis Britanniae {duos} filios et {duas} filias habuit, quarum una comiti Ebroicarum fratri Philippi regis Franciae nupsit; altera Gastoni comiti Fuxinensi. In festo sancti Andreae apostoli, apud Reatam {Italiae} urbem ubi erat tunc Papa et curia, fuit tam ingens et terribilis terrae motus, quod {muris et domibus terrae ruentibus}, relicta urbe, omnes adeampos fugerunt ; et uersus finem ianuarii cometes per plures dies in sero apparuit. Robertus comes Attrebati {tertiam uxorem accipiens}, filiam Iohannis comitis Hanoniae desponsat. [5,1299] MCCXCIX. Robertus dux Calabriae, filius secundi Karoli regis Siciliae, cum ingenti classe transiens in Siciliam, Cathinensem urbem expugnat et gente sua munit. Cuius felicem euentum frater suus Philippus princeps Tarentinus audiens, dum inconsulte fratrem sequeretur, cum omnibus suis a Siculis in mari capitur. Eduardus rex Angliae Margaritam, sororem régis Franciae Philippi, apud Canturiam Angliae urbem desponsauit; de qua, reuoluto anno, filium nomine Thomam suscepit. Eodem anno Casahan rex Tartarorum qui dicitur magnus Canis, miraculose, ut aiunt, per filiam regis Armeniae christianam, quam ipse desponsauerat, ad fidem Christi, cum magna multitudine gentis suae, conuersus, circa finem mensis septembris, innumerabilem aduersus Sarracenos exercitum congregauit; habens secum regem Armeniae christianum totius sui exercitus marescallum. Primo igitur apud Halapiam cum ipsis confligens, deinde à la Chamèle, cum multo exercitus sui damno uictoriam obtinuit. Reparatis uero uiribus, Sàrracenos Tartari persequentes usque Damascum, ubi soldanus Babyloniae magnum collegerat exercitum, inito praelio, tantam stragem de Sarracenis fecerunt, quod centum millia et amplius occisa ceciderint, soldanus, cum quinque solum hominibus, apud Babylonem fugerit tempestiue. Et sic, capta Halapia, la Chamèle et Damasco, occisis et fugatis Sarracenis, Tartari post Syriam et regnum Ierosolymitanum cum ipsa Ierusalem, sicut dicitur, occupauerunt, {et in Pascha subsequenti, Christiani in Ierusalem diuiuum seruitium cum exultatione et gaudio celebrarunt. Columnenses misericordiam papae Bonifacii expectantes, cum nullam sibi adesse prospicerent, occulte fugiunt, et quibus locis latuerint usque post mortem ipsius Papae incognitum fuit multis}. Circa festum sancti Andrae Albertus rex Romanorum et Philippus rex Franciae, pro pace utriusque regni et fœdere confirmando, apud Vallem Coloris conuenerunt. Ubi, annuente rege Alberto, praelatis et baronibus Allemanniae, concessum fuisse dicitur quod regnum Franciae potestatis suae terminos, qui solum usque ad Mosam fluuium se extendunt, usque ad fluenta Rheni fluminis dilataret; et etiam trebae usque ad annum unum comiti de Barro a rege Franciaesunt concessae. Termino treugarum quae erant inter regem Franciae et Flandriarum comitem transacto, Karolus comes de Valesio, post uatiuitatem Domini missus in Flandrias a rege fratre suo cum magno exercitu, Duacum et Bethuniam in deditiouem accepit, et post apml Brugias se recipiens, inter portum marinum qui Dam nominatur et Brugias, cum Roberto comitis Flandriarum filio bellum acre incurrit,ubi hinc indepluribus uulneratis, Flandrenses tandem, cum impetum Fraucorum ulterius ferre non possent, praelio cedentes se apud Gandauum ocius receperunt. Ferricus Aurelianensis episcopus a quodam milite, cuius filiam uirginem corruperat, ut dicitur, occisus est; cui successit magister Bertaudus de Sancto Dionysio, Remensis ecclesiae archidiaconus, {qui sui temporis opinatissimus inter theologos refulgebat}. [5,1300] MCCC. Karolus comes de Valesio, frater regis Franciae, Dam, famosum Flandriae portum, impugnat et capit. Post cuius captionem {cum Gandauum disponeret obsidere, Guido} comes Flandriarum sibi metuens, se, Gandauum, Ypram et reliquum terrae suae, cum duobus filiis Roberto et Guillermo, quibusdam conditionibus, ut aiunt, interiectis, Karolo reddidit. Et sic, adducti Parisius ad regem Franciae, de commissis ueniam petierunt; sed minime consequentes, usque ad tempus miserendi eorum diuersis carceribus retruduntur. Bonifacius papa indultum faciens, dedit omnibus uere pœnitentibus et confessis accedentibus causa peregrinationis ad basilicas beatorum Petri et Pauli apostolorum Romanae urbis per totum praesentem annum, ac deinceps per quemlibet annum centesimum in perpetuum secuturum, plenam indulgentiam omnium peccatorum suorum. Blancha, soror regis Franciae Philippi, datur uxor Radulpho duci Austriae, filio regis Romanorum Alberti. Rogerus de Oliua, classis regis Siciliae Karoli amiralius, in mari contra Siculos pugnans, uiginti duas galeas eorum cepit et usque ad numerum quadringentorum hominum interfecit. Theobaldus Beluacensis episcopus, {nutritor pauperum praecipuus}, obiit; {cui successit Simon Nouiomensis episcopus, et apud Nouiomum Petrus, post quem Andreas}. Karolus comes de Valesio, frater regis Franciae, defuncta uxore sua filia regis Siciliae Karoli, secundam accepit uxorem Katherinam, filiam Philippi, filii Balduini imperatoris de Constantinopolitano imperio eiecti; cui ius imperii Graecorum competebat. In Appulia Sarraceni Leutheriae ciuitatis qui {ibidem a tempore imperatoris Frederici congregati} sub tributo multorum regum Siciliae eamdem urbem, legibus suis uiuentes, diu incoluerant, a Karolo rege omnes qui christiani effici noluerunt morti traditi sunt. {Soldanus Babyloniae resumptis uiribus, Tartaros et Christianos, siue Armenios, a regno Ierusalem et Syriae deuictos expellit, et terram suo dominio subiugauit}.