[4,0] LIBER QUARTUS. [4,1] CAPUT PRIMUM. {I.} Obiectionibus, quod quae narrat minime audierit, occurrit auctor. Nemo iuste, ut aestimo, me id operis deridet agressum. Etsi enim neque Hierosolymam isse, et plerasque personas, loca nihilominus ipsa mihi hactenus contigerit non nouisse, in nullo generali utilitati reor obesse, siquidem ea quae scripsi uel scripsero, a uiris ueritatis testimonio praeditis constat audisse. Si mihi plane id obiicitur quia non uiderim, id obiici non potest quod non audierim, cum uisui auditum quodammodo supparem profecto crediderim. Quamuis enim : Segnius irritent animos demissa per aurem, Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus, Tamen quis historiographos, quis eos qui sanctorum Vitas edidere ambigat, non solum quae obtutibus, sed ea scripsisse quae aliorum hauserant intellecta relatibus? Si namque uerax, ut legitur quidam, et « quod uidit et audiuit, hoc testatur, » authentica procul dubio uera dicentium narratio, ubi uidere non suppetit, comprobatur. Si sit itaque qui carpat, qui coepta despiciat, habet utique liberam optionem, si uelit ut corrigat, et cui nostra displicent, sua scribat. Igitur Dominicus exercitus cum ducibus suis, Raymundo, Sancti Egidii comite, Boemundo atque Godefrido, aliisque quampluribus Armeniam ingreditur, de Turcorum incursibus, si acciderint forte, laetatur. Inter eundum itaque peruium habuere castellum, cui adeo difficilis esset accessus ut cassum uideretur ibidem cuiuslibet molimen assultus. Erat autem illic Simeon quidam, Christiano insignis agnomine, prouinciae gentilis eiusdem, qui a proceribus nostris dominium huius regionis expetiit, quo eam a Turcorum irruptionibus deberet tueri. Nec dare ei munus distulere petitum; ipse uero desedit ibidem, laturus terrae praesidium. Denique nostri progredientes, Caesaream Cappadocum attigere. Postquam autem Caesariensium excessere prouinciam, ad quamdam multae pulchritudinis et situs uberrimi ciuitatem peruenere, quam trium spatio hebdomadarum Turcorum obsedit exercitus, antequam ad eos pertingeret nostrae expeditionis aduentus; sed nullus eis obsidendo prouenit effectus. Nostris ergo aduenientibus, sua ipsorum deditione ciuium, urbs eadem suscepta est. Hanc eques quidam, qui Petrus de Alpibus uocabatur, a principibus precario exegit quatenus quantum ad imperatoris Graeci, ac procerum fidem nostrorum spectat, defenderet regionem, cui, cum nimio affectu, uti fidelitas interpellantis emerebatur, indulta est. Nox diei illi accesserat, Boemundo auditum est, quod hostes, qui pridem urbem illam obsederant, crebris, sed non magnis promotionibus subsequentes, nostros praecederent. Contentus itaque sola sibi pertinentium militum comitia, praecessit; sed eos qui quaerebantur, non reperit. Urbem quoque, quae Coxon apud eos dicitur, attingunt; ubi earum, quae usui habilia erant, rerum plurimam opulentiam repererunt. Loci ergo illius indigenae, intra ciuitatis portas, nostris gratanter admissis, trium illos dierum opportuna satis refectione confortant. {II.} Audit praeterea Sancti Egidii comes Turcos, qui Antiochenae urbi consueuerant praestare custodiam, ab eius decessisse praesidio; partemque sui praemittit exercitus, qui eam obtineant et dominio seruent eius. Electis igitur de propriae militiae primoribus quatuor, quorum tribus idem inerat, scilicet Petri, uocabulum, quartus Guillelmus de Monte Pislerii dicebatur, qui et apud nos armis celebrior habebatur, dirigit, eos illo cum quingentis equitibus. Haud procul itaque ab urbe praedicta, uallem intrant, et in ipsa ualle castrum reperiunt, et ibidem ciuitati Antiochenae, Turcos cum manu copiosa praesidere audiunt. Quos etiam maximo apparatu et armorum et hominum sese instruere contra Francos, si quando sibi ingruerint, addiscunt. Petrus ergo, unus ex his quos superius Petros uocari diximus, cui etiam agnomen a loco, qui Roasa dicitur, fuerat, a sociorum coetu se diuidens, urbis cuiusdam quae Rugia dicitur, uallem ingreditur, et inuentis Turcis Saracenisque, cum eis congreditur, et, interemptis eorum quamplurimis, alios persequitur. Hoc Armenii attendentes, et de uiri fortitudine iucundati, propter insolitam aduersum Turcos audaciam, ditioni illius se mancipant. Nec mora, cuidam Rusae nomine ciuitati, habitatorum deditione, praeficitur; in plerisque itidem castellis excipitur. Exercitus autem residuus, a Coxon, illa quam diximus urbe, digressus, per angustam ac confragosam incredibiliter quorumdam processit montanorum semitam, adeo arduorum, ut nemo eum qui praeibat ullatenus praecedere posset, sed alios post alios sigillatim pedetentimque procedere necesse foret. Arcto namque et nimis scrupeo calli praerupti maximi uorago subtererat, ubi, si equum equo offendi contingeret, desperabili statim praecipitio deperiret. Videres cuneum militarem, qui pridem insolentia itinerum inediaque de equestribus pedites facti erant, feralibus affici tristitiis, pugnos collidere, uellicare capillos, et, mortis sibi imprecato exitu, loricas et galeas, quaelibet arma, sine ullius pretii respectu, denariis tribus aut quatuor seu quinque distrahere, et dum non suppetit emptor, clypeos, aliaque peroptima in profunda disiicere, dummodo ualerent tanto discrimine corpora uix sibi sufficientia expedire. Ex his tandem scopulis ac rupibus postquam cum intolerandis emersere laboribus, urbem quamdam Marasim dictam introeunt, cuius ciues eis obuiam laetabundi prodeunt, et abunde exercitibus uenalia conuehunt. Recreauitque exhaustos tellus uberrima, quousque restitueretur eis domini Boemundi, qui subsequebatur, quemque praestolabantur ibidem, praesentia. [4,2] CAPUT II. {III.} Antiochiam tandem perueniunt Franci, quam et expugnant. Denique perueniunt in illa campestria, ubi Syrorum praedicatissima metropolis sita dignoscitur Antiochia, cuius titulorum sunt specialia, praeter ea quibus ad saeculum floruit priuilegia, quod Christiani nominis inde pullularunt insignia. Pharphar ipsius ciuitatis fluuius nuncupatur. Ad cuius cum nostri peruenissent contigua loca pontis, quidam ex eis quibus praecedendi castra officium fuerat, maximam Turcorum offendere manum, qui plurimis suffarcinati copiis, suggerere properabant obsidendis auxilium. Quos nostri ubi perspexerunt, Francica in eos ferocitate concurrunt, et pene sine ullo temporis interstitio subigentes, hac illacque dispergunt. Laniant miseros instar arietum, et, quae paulo ante terrere potuerant arma, proiiciunt; fugit per cuneos turba gregaria, uulnerant et obruunt, dum mistim properant, socia agmina; pridem superba rabies sentit humilia, et quae nostrorum aestimabat se gauisuram stragibus, laetatur si possit eruere, uel cum pudore, corpora. Hi qui uenerant expugnandis ferre suffragium, fiunt continuo congeries faeda cadauerum, et quas deferebant obsidendis copias, destinauit Omnipotens obsessoribus, consilio misericordiore, praebendas. His igitur non aliter quam segetes grandine comminuuntur, oppressis multa nostris resederunt spolia, innumera frumenti uinique relinquuntur impendia; equorum, camelorum, asinorumque pedestribus cessere subsidia. Itaque nostri super praefati fluminis oram castra constituunt. At Boemundus, iunctis sibi lectissimorum militum millibus quatuor, portae ciuitatis sese opposuit, et ne quis ab ea exiret uel ingrederetur in ipsam, uigilias ea ibi nocte continuauit. Postridie ad ipsam usque Antiochiam, duodecim Kal. Nouembris, cum quarta esset feria, et media iam ageretur dies, deueniens consedit exercitus, trium ciuitatis portarum, obsidentium diligenti instantia praepeditis aditibus, sed quarto uacante, quoniam nullus ei obsidendae patere poterat locus, montanorum contiguorum altitudine plurima angustiaque obstantibus. Tantus autem non modo ciuibus, uerum Turcis praestantibus, nostrorum metus incutitur, ut eorum contra nostros nemo procederet, nemo, ac si nundinas acturi uenissent, ulla eis hostilitatis molimina intentaret, et haec fucatae superficies pacis quindecim ferme diebus, ueluti conclamata, perstiterit. Circa urbem autem ipsam fertilissima huius obsidionis exstitere primordia; omnium usui conuenientium, tempore nouorum inibi recens acto, feruebat opulentia; uineas, sed quo tempore miror, uindemia dependente refertas, frumenta non horreis, sed foueis atque cuniculis immersa ubique reperiebant, cum nec arboribus poma deessent, et quaelibet uitae ipsorum commoda solo uberrimo suppeditante confluerent. Armenii autem et Syri, ex quibus praeter, ut sic dixerim, Turcos epibatas, tota urbs illa constabat, cum urbem ipsam incolerent, et Christianae sese titulo conditionis efferrent, crebro nostros inuisere; et esse eorum uniuersum addiscere, et suis quae apud nostros aucupati fuerant nuntiare. Cum enim Francos suae assiduae confabulationis uisco allicerent, et se a Turcorum facie fugitare, multae adulationis lenocinio, nostrorum auribus mussitassent, uxores tamen proprias excedere, nullatenus ab urbe sinebant, et ad ipsas, digressi a Francis, postliminium facientes, quae istinc subintelligere poterant, ad Turcos Christianorum partium infirmiora ferebant. Proposito igitur eorum cognito, ac essentia Syris interpretibus sita, Turci de ciuitate aliquoties erumpere, aliqua nostris subripere, dum uictualibus quaeritandis oberrant, calles consuetos obtexere, plagam montanorum marisque petentibus ex insperato proruere, nihil ab insidiis et irruptionibus uacare permittere. Haud procul autem inde Castrum habebatur quod uocabatur Areg, in quo praecipuae ferocitatis Turcos pro praesidii ipsius tuitione locauerant, qui Francis, aliquoties inconsideratioribus, frequentium incursuum turbas incutiebant. At principes, tantae impatientes iniuriae, non parua equitum peditumque conflata manu, mittunt qui explorent ubinam delitescere soleant qui tot suis mala irrogant. Repertoque eorumdem latibulo, obuios quidem primo se illis praebent, sed postmodum, fuga callide simulata, eo se ab insequentibus duci sinunt, ubi indubie nouerant latere in insidiis Boemundum. Ibidem, Turcis insectantibus, duo ex nostris occubuerunt. At de latebris sese Boemundus excutiens, hostibus cum debita animaduersione occurrit; eos qui uidebantur terga uertisse reduxit, et confertissima armorum consertione conflixit. Ex eis itaque plurimos interimit, alios captiuos abducit; ad urbis portam quos coeperat pertrahit, ibique, ad terrorem spectantium ciuium, capitibus caedi praecipit. Ast aliqui ciuitatensium, cuiusdam conscendentes portae suprema, quaquauersum fatigabant nostros suarum iactibus sagittarum: in tantum ut intra ambitum castrorum Boemundi, missilium nimbus influeret, et mulier ibidem ictu sagittae occumberet. Denique principes consilium communicant, constituuntque et ordinant ut castrum fieri deberet in cuiusdam uertice montis, quod Malreguard appellarunt, cuius praesidium formidinem sibi ualeret submouere Turcorum. Fiebat itaque oppidum, sed praecipue illic uideres, in lapidum comportatione, primorum manus elaborare principum. Non istic egena manus conqueri poterat, aliquas sese per maiorum potentiam angarias tolerare, cum eos qui sibi dominabantur attenderet, in extremi etiam exsecutione operis, nullo modo sibimet otium indulgere. Sciebant namque piae naturae instinctu, etsi non legerant, quod Marius ille secundum Salustium ait: « Si tu te, inquit, molliter agas, exercitum autem imperio cogas, hoc est dominum non imperatorem esse. » Peracto itaque castro, principes illud custodiere uicissim. Appropinquabat Natale Dominicum, et frumentum, caeteraque corporum alimenta coeperant uehementer imminui, et caro constiterat in toto exercitu omnia uendi. Victualium quaerendorum causa nulla patebat facultas uel longiuscule euagari; intra Christiani quoque nominis fines, nihil pene iam ad usum pertinens poterat reperiri. Porro in Sarracenorum regionem nonnisi cum expeditione plurima quisquam ualebat progredi. Igitur urgente inedia, coacto proceres concilio sese discutiunt qualiter consuli debeat tantae frequentiae hominum, famis atrocissimae, nisi ei subueniatur, subiturae periculum. Tandem uicaria consultatione reperiunt, uti aliqua pars exercitus stipendiis undecunque contrahendis insisteret, altera coeptae obsidioni uacaret. Ad haec itaque Boemundus intulit: « Si uobis, inquit, o strenui milites, tutum uidetur, ego Flandrensis comitis suffultus comitia, uictualium procucurationi operam dabo. » Quod a quibusque iunioribus tanta est gratulatione susceptum, quanto maiori extabuerant, non modo ariditate, uerum omnimoda necessitate ciborum. Celebrata itaque, affectu et alacritate qua poterant, Natiuitate Dominica, postridie, cum esset secunda feria, duo illi praedicti principes, allectis sibi uiginti peditum militumque millibus, Sarracenorum prouincias depopulari aggrediuntur. [4,3] CAPUT III. {IV.} Interea Turci et Arabes, Sarraceni aliique gentiles, qui coierant ab Hierusalem et Damasco, et Alep, aliisque gentibus, pari animo conglomerati, praesidium eidem laturi, cum infinito agmine Antiochiam properabant. Ii iam compererant Christianos in suos fines, pro frugum caeterorumque utilium collectione, cursuros; et crepusculo adhuc dubio, contra nostros acie praeparata, ubi eos exspectare didicerant, cum alacritate in tristitiam mox uertenda, contendunt. Dispertiuntur itaque sese per duarum acierum turmas, alteram a nostrorum frontibus praemittentes; altera retrograda omnem eorum ambire exercitum molientes. At Flandrensium comes, de diuina nullatenus uirtute diffidens, praefixo cordi ac corpori suo signo crucis, fretus insigni comite Boemundo, ea, qua tantos decebat uiros, hostibus magnanimitate occurrit. Pugna conseritur, sed in ipsa primi attentatione congressus, fugax hostis auertitur. Mutantur bella trophaeis, atque terga uertentium illisa corporibus, multipliciter rasilis hasta confringitur. Fraxinos creberrime longas hostilis excipit umbo, et magnis impactae uiribus, per nimietates ictuum in hastulas minutantur. Galea mucronibus operta, occipitium non defendit a uulnere; loricarum, ut putabant, impenetrabilium praetextiones, tenuitatis accusant Nullis corporum partibus munimenta profuerant quidquid tutum Barbari iudicant infirmatur; quid quid Franci tetigere conscinditur. Sternitur campestris superficies numerositate cadauerum; et crebra mortuorum congeries, graminosi pridem ruris exasperat aequor; inuiso ubique terra gentilium cruore respersa nigrescit. Qui nostrorum caedi fuere superstites, uitam sibi gressuum celeritate lucrantur, et spoliis propriis, non ad horum charitatem sed ob sui agilitatem exonerari laetantur. In alterum itaque statum, sese animi nostrorum habitudo commutat, dum metus in audaciam, pugna in uictoriam, moeror in laetitiam, fames in opulentiam suscitatur; nudus induuiis, pedes uehiculis, pauper pecuniis, erutus gratiis, uictor tripudiis ampliatur. {V.} Interim dum ista geruntur, Turcos, qui Antiochiae praeerant, Boemundum cum Flandrensi comite obsidioni deesse non latuit. Tanta ergo tutiores absentia, saepius ad bella lacessere nostros exibant sollicite, quae pars obsidentium haberetur infirmior, aucupantes. Tandem aptum diem, cum esset tertia quaedam feria, suae fortitudini exerendae uidentes, subito minus prouidis ingruunt, et ex peditibus militibusque quamplurimos, dum nihil uerentur, occidunt. Magnificus quoque Podiensis episcopus suae curiae maiorem, eumdemque signiferum suum, inter eos qui perimebantur, amisit. Et nisi fluminis alueus, cuius crepidini castra consederant, interiacens obstitisset, nostrorum internecio non parua et quam crebra fuisset. Ad haec egregium Boemundum regredi contigerat, direptis Sarracenorum prouinciis, et ea in quibus Tancredus morabatur montana reuisere, dum aestimat aliquid quod prodesset obsessoribus ciuitatis se posse ibidem reperire. Cum enim quidquid prae oculis habuerant quique nostrorum diripuissent, multi tamen ex eis nihil inuenere, uacuique rediere, eorum scilicet quae uictui necessaria forent. At nusquam expers consilii Boemundus, dum eos inepte oberrare conspiceret, adoritur, dicens: « Si commoda uitae uestrae disquiritis, si uestris rite, prout urget inedia, corporibus prouidetis, ita agite, quatenus, dum uictus quaeritur, uictum quaerentium nullo modo uita necetur. Desinite discurrere montanorum per auia, cum sciatis hostes uestros incognita uobis horridarum solitudinum fouere latibula. Iunctus pariter (alter enim ex altero fit fortior) procedat exercitus, ut si parti infertur uiolentia, partis alterius ualeat experiri praesidia. Sic enim, si ouis a manu uel praesentia pastoris exerrat, rictibus dignoscitur patere lupinis; sic miles si a commilitonum contubernio soliuagus exeat, quibuslibet procul dubio ludibrium praedonibus exstat. Satius itaque uobis sit apud uos et cum uestris, uel tenui cibo pasci, quam inextricabili captiuitati addictos lautiori edulio uesci. Itaque una ire, pariterque redire, coetibus delectari, praesumptiue nil agere, quorumque est censura bonorum; libere euagari perire uolentium. » Dixit, et ad socios repedans, in nullo obsessores reditu suo opulentiores reddidit. Verum Armeniorum Syriorumque calliditas, cum uideret in exercitu extenuari cibaria, exinaniri uenalia, per quaelibet sibi cognita obambulantes loca, coemptas circumquaque fruges ad exercitum inopia laborantem deferunt; et adeo immoderata charitudine uendunt, ut asini unius ex frumento sarcina octo eorum Bysanteorum pretio distraheretur, quos ibidem purpuratos uocitant, qui centum uiginti nummorum solidis aestimabantur. Ibi pensari potest, quam horrendo famis succubuere discrimini, quibus nulla suppeditabat facultas pretii. Et ubi principes coangustare iam coeperat pecuniae difficultas, quid ageret ille, quem, omnibus pridem opulentis, iam extrema premebat egestas? {VI.} Torserat grandis cruciatus illos, Victus arctabat tenuis supremos, Viribus fusis rabies famei Reddidit imos. Copiae panum fuerant remotae Non boum carnes, nec erant suillae: Vulserat passim manus indigentum Gramina quaeque. Quidquid escarum poterat fuisse Suppetit tandem reperire nulli. Soluerant artus, tulerant et ausum Pectora laxi. Tenditur dirum cutis in tumorem Qui cibi nullum tenuere morem. Esca defecit, periit facultas: Dant ea mortem. Soluit occisos breuis angor omnes, At fame tactos agitant dolores: Unde protractae meliora gestant Praemia mortes. Hos fouet plane cibus angelorum, Optimo gaudent brauio laborum, Quo magis pondus tolerasse constat Suppliciorum. Caeteri pugnant, uariosque casus Ferre concertant, grauibus secunda Ulla uix praestant, meliora laetis Tristia censent. Iam cruces Christum geminas ferendo Prosequi curant, potiora iussis Aggredi gaudent quibus auctor unam Iusserit isdem. Huic fames atrox cor inane carpit, Aridus dudum stomachus fatiscit. Viscerum strages, cerebri ruinas Passio fecit. Intus haec tabes animum fatigat, Inde bellorum feritas molestat, Et dies et nox ibi plena curis Caedibus instat. Acris exstat mens, tenuesque uires, Aegrae sed mentis reparant uigores Inque fundendos minimum uerentur Ire cruores. [4,4] CAPUT IV. {VII.} Guillelmus, qui se inaniter praedicabat, clam aufugit. Guillelmus interea quidam, qui Carpentarius, non quia faber lignarius esset, sed quia in bellis caedendo more carpentarii insisteret, dicebatur, homo Transsequanus; dictis potens, sed opere parcus, magni nominis umbra, uir maiora se aggrediens, et qui nihil relinquebat explicitum. Qui etiam cum Hierosolymitanum esset agressurus iter, direptis contiguorum sibi pauperum substantiolis, profanum uiaticum praeparauit; is, inquam, inediae, quam multo egentiores summa cernebat tolerare fide, impatiens, silenter aufugit. Cuius quidem in armis gloria, in iactantia uerborum solummodo habebatur, nullatenus in re gesta. Is in Hispaniis, cum expeditio Francica ad auertendos, qui ex Africa ibidem confluxerant, paganos, moraretur, iste, cuius uniuersa erat in uerbis audacia, foede recessit, et innumeros sua auersione fefellit. Nec sine euidenti Dei creditur accidisse iudicio, ut, quos popularis celebriores fama reddiderat, deterrimos omnium, laborumque impatientissimos, ostentaret diuina sententia. Nec in huius solum persona id portenti patuit, uerum de aliis, quorum supersedebo nominibus, id ipsum claruit, ut quorum hic inter nos armorum terribilis admodum fuerat et famosa ferocitas, eorum in illo Dominico exercitu, mitior fieret etiam leporibus miseranda tranquillitas. Quod quanto a recto diuersius fuit, tanto magis contemptibile haberi debuit. Si enim hic positi, dum sine iure pugnarent, dum sceleste pauperes praeda eisdem fierent, non immerito plane inter ista, pro animarum suarum damnatione, timidi fuissent. At uero, ubi omnimoda salutis erat aeternae securitas, ibi profecto fuit criminosa timiditas. {VIII.} Petrus Eremita in insipientiam uersus, excessit. Ad hoc, ut stellae quoque iuxta Apocalypsim de coelo cadere uiderentur: Petrus ille, de quo supra actum est, celeberrimus Eremita, et ipse in desipientiam uersus, excessit: Quo geris haec, Petre consilio? cur nominis immemor exstas? Si Petra constat origo Petri, solidum quid denique signat? Quid tibi uis meminisse fugae? faciles nescit petra motus. Siste gradum: ueterem recolas eremum, ieiunia prisca. Iunxeris hactenus ossa cuti, tenui radice ruentem Tendere debueras stomachum, pecuali gramine uesci Quid dapis immodicae memor es? nil tale monasticus ordo, Nil tua te genitura docet; uel te tua dogmata pulsent. Ceu populos ad id angis iter, fieri quoque cogis egenos. Sic praeiens modo iura feras, quae quosque docendo tulisti. Hic aliquando fugax Cereris, pisces ac uina terebat. Sanctior esca foret monacho, porri nasturcia, napi, Cardamus, atque nuces, coryli, tysanae frux, lentis et herbae, Pisce meroque procul posito, frusto tamen addita panis. {IX.} Guillelmum et Petrum Tancredus redire cogit. Hos itaquae piae obsidionis, imo sanctae passionis refugas, Tancredus uir pertinacis in hoc Christi negotio constantiae, persequitur, comprehendit, et ut par erat, non sine plurima eos contumeliarum illatione, reduxit. Quibus tamen reditum sermone spondentibus, credulitatem distulit, donec fide media uterque pepigit quod ad exercitus communionem redirent, et principum iudicio pro militiae desertione satagerent. Guillelmus igitur, uellet nollet, remeare compellitur, et pro curia magnifici Boemundi, tota nocte ibidem excubaturus, exponitur. Postero uero die, ubi aurorae fibra recanduit, ante illius uiri spectabilis ora inducitur. Cui eo quo merehatur pudore suffuso, ita senior ille proloquitur: « Cum, inquit, ubique gentium Franciae nomen regiae, inter omnia regna, maiestate praeemineat, cum uirtutis atque constantiae, post Deum Genitrix integerrimos hucusque uiros emittat, te, garrule nequam, et omnium impurissime, te suo dedecori ac infamiae tulerat, te amodo ac si portentum habeat. O bone rerum Pater, cuius modi Carpentarium habebamus, qui, sicut architectus dolabro lignum, ita lanceis et ensibus triuerit terga gentilium? Ecce ictuum assiduitate faber idem mille interdiu spathas obtuderat, et populos ethnicorum solus ipse, feriatis nobis exciderat. Ubi est illa fastuosa rigiditas, et circa Ligerim ac Sequanam innutrita loquacitas, ubi constare dignoscitur parcimonia actus, et crepitat indesinens loquacitatis tonitrus? Solus iste laboranti poterat succurrere lunae, cum tamen nil efficax, foede torpens, praetendat in opere. Et certe competebat illi tuae tantae fortitudini ut qui gentis Dominicae exstitisti proditor in Hispania, idem coepti honoris hic habiturus cumulum, molireris in Syria. Esto. Plane tibi conueniebat nil aliud agere, et ideo super reatu adeo turpi, largissima uenia donabere. » Iam huius tam irrisoriae declamationis Francos circumstantes pudere coeperat, uixque a uiro substomachante impetrant ut sileat. Pepercit improbo illustris uiri seueritas, non ignara modestiae, eo quidem contenta tenore ut dato polliceretur sacramento, nunquam se ab Hierosolymitano resilire itinere, siue prospera occurrerent, uel tempus obuiaret inopiae, spondet et ipse Tancredum, qui eum a subterfugio cohibuerat, amicum deinceps fore, si eum uiriliter constiterit permanere. His dictis utrobique assensum est. At non multo post tempore Carpentarius ille mirabilis, qui quondam, in tuto positus, carnificium se exercere minabatur in Turcos, sacramenti incontinens, fideique prodigus, furtiuus fugam iterare non distulit. Has autem exercitui ipsi, licet pio, penurias obtigisse nulli mirum habeatur, cum indubie credi possit quia diuinae quae eis si bene agerent non deesset, prosperitati maximis criminibus obluctabantur. Cum enim tanta eos urgeret egestas, et quique negatis atrociter profligarentur eduliis, si quempiam ab exercitu remotius ire contingeret, pro pretio exiguo aliquis, non alius tamen quam nostrorum, eum si solum reperiret, occideret. Inde igitur ea per omnes infelicitas bacchabatur, ut uix in tanto hoste mille equi reperirentur. Hinc panis uniuersos feraliter excruciabat angustia; quae tamen non arcebat, sed aliquos acrius instigabat ad crimina. His uerum sibi diuinitus accedentibus flagellis, non dubium est multos eorumdem ad sui recordationem poenitendo reductos, et de suis desperantes uiribus, ad Dei solius subsidium, sub tanta miseria, unice praestolandum, spei instinctu melioris, appulsos. Fiebant plane his iam eruditiores euentibus, ut quo magis suas attenderent aut copias extenuari, aut fortitudines eneruari, eo amplius ad Deum, cui omnia possibilia crederent, docerentur debita humilitate subiici. {X.} Praeterea, quidam quoque ex legatis, nisi fallor, tyrannici imperatoris, qui Tetigus uocabatur, et illi obsidioni intererat, uir siquidem grauis aeuo, sed naso, qua nescio occasione, deciso, et ob id utens aureo. Hinc timore Turcorum coactus, illinc famis periculo coarctatus, multa mendaciorum coornatione politus, seniores adoritur: « Vestram, o optimi duces, excellentiam grandis cogit scire necessitas quantis intra nos anxietatibus deprimamur, quantis etiam extra terroribus stimulemur. Et cum foris habeantur pugnae, intus famis non desistant nos excruciare dolores, nullum usquequaque patere uidetur effugium, nullum adiacet quod nos faciat respirare solatium. At, si prudentae uestrae fore credatur idoneum, detur mihi facultas in Romaniae partes eundi, et faciam istinc frumentum, uinum, hordeum, carnem, farinam, caseumque et caetera diuersis usibus commoda cum plurima ac frequenti classe deduci, ac indesinentem quorumque uenalium per maria commeatum, imperatorio passim praeeunte edicto procurabo institui. Equorum, et si quae sunt aliae animalium atque uectigalium utilitates, omnis uobis per terram, Graecorum prouincia deportabit. Imperator ipse quem uestra latuit hucusque penuria, ad deferenda indigentiae tantae subsidia summopere ubi compererit properabit. Et uobis sacramento astruam quod haec, ut dixi, omnia fide perseueranti compleam. Quae etiam cum explicuero, coeptae huius obsidionis laboribus me nullatenus repraesentare timebo. Quod si uestrum contubernium, famisque participium me detrectare ueremini, ecce tentoria mea, ecce remansuri sunt apud uos necessarii mei, quos etsi ad tempus reliquero, in finem contempsisse non potero. » Dixit, et procerum aures multae lenocinio circumlocutionis illexit. Igitur ille recessit omnino non ueritus crimen quod in eum, turpiter dum peieraret, incessit, nec unquam deinceps ad id quod spoponderat, cuncta mentitus, accessit. {XI.} Ingenti fame cruciantur oppugnantes urbem. Itaque in tantum eos coeperat instantia hostium uisque constringere ut nostrorum nullus, pro quocunque negotio, praesumeret papiliones suos aut communia castra excedere. Ad hoc omnino miserabilius eos inquietabat domestica, et rabiei simillima, pestis inediae. Si enim, ut ait quidam, Nihil illa fame molestius quae extorquetur inuito, quas torsiones aestimamus passos, quibus continue crucibus addictos, qui nulla spe ad modicum, uel falsa, releuati, illis uere inexpugnabilibus muris quotidie assidebant? Vulgus autem, pauperie omnimoda exesum, per diuersas oberrabat prouincias. Alii Cyprum, Romaniam aliqui, quidam per montana uagari, uictus insufficientia coangustante, iam coeperant. Porro uiam maris, occursus ubique Turcorum creber occluserat. Nusquam denique patebat nostris exitus. {XII.} Audiens interea Boemundus innumera Turcorum agmina nostrorum superuenientia castris, principes alios aggreditur, dicens: « Cum tanta iam nostri paucitas exercitus habeatur, ut uni conficiendo certamini tenuis iam ac insufficiens uideatur, nedum ad duo exercenda praelia bifariam disparetur, retractandum nobis est, si a nobis, cum qualicunque exercitu, Turcis obuiam ingredientibus itur, quis huic ciuitati obsideri coeptae impugnator interim, quis tabernaculorum nostrorum defensor relinquitur? Si ergo uestro ratum uidetur arbitrio, delectam optimorum partem peditum, ad custodiam urbis destinemus obsessae; equites uero, quasi fortiores, Turcorum insaniae comparari debere censemus. » Dixerat, et nulli principum ab eius dissensere consilio. [4,5] CAPUT V. {XIII.} Boemundus Turcos aggreditur. Milites adhortatur. Iam hostium examina iuxta castellum urbi contiguum, quod uocabatur Areg, castra posuerant, transpontem Pharphareum. Dies erat procliuis ad uesperum, et omni Boemundus citata militia de castris egreditur, et prosperans inter flumen adiacentemque lacum castrametatur. Ubi mane inclaruit, celerrime exploratores dirigit, ut Turcorum quantitate perpensa, qualiter se agant et ubi commaneant, festinent renuntiare maturius. Paulo processerant, hostesque, quorum personabat aduentus, quaerere coeperant, cum ecce infinita eorum cernunt emergere examina, per duarum acierum legiones disparata; retro uero eorum pedetentim multitudo subsequebatur maxima. Quibus prospectis quantocius regrediuntur: « Hostes, aiunt, iam imminent, uidetote ut fortes uos et paratos inueniant. » Ad haec Boemundus, suis in Christo fratribus ac commilitonibus excitandis, eloquitur: « Victoriarum uestrarum, o optimi milites, creber euentus non paruae uobis ministrat occasiones audaciae. Fidei hactenus contra perfidiam bella gessistis, et inter omnia discrimina felices exitus habuistis. Delectare uos profecto iam debuit Christi fortitudinis saepissime euidens experimentum, praesertim cum certo certius noueritis, in illis quae potissimum urgebant praeliis non uos pugnasse, sed Christum. Quae ergo ualeat uestrae menti, pro incursu aliquo, desipientia desperationis irrepere, quos mala nulli hactenus attentata. Deo subleuante, euadere, quibus triumphos homini impossibiles contigit prouenisse? in tantum iam precor, apud uos fides experta proficiat ut nulla uobis humana deinceps fortitudo resistat. Hac itaque animos tutiores efficite, caute procedite, et Christum uestra, ut assolet, uexilla ferentem, tota mentium acrimonia consectari nunc et conclamare curate. » Quibus fideliter ac uiuide circumspecteque se acturos acclamantibus, et acierum quoque suarum eidem distributionem, utpote bellorum expertissimo credentibus, iubet idem Boemundus quemque principum appendices suas sibi colligere, et propriam singulos aciem ordinare. Sex igitur, uti dixerat, aciebus expositis, ad peruadendos hostes factis singillatim cuneis, cum summa cautela quinque procedunt. At Boemundus cum suo agmine, ad ferendum, si necessitas incubuisset, subsidium, posterior sequebatur. Nostris itaque hoc modo distinctis, dum animis spirantibus stipati confertissime gradiuntur ad praelium, alter alterius latere tacto sollisollicitabat socium, ut nullus, quantum spectaret ad cuiusque personam, pateretur claudicare conflictum. At ubi res manibus agi coepit. Nec mora, curuatis adeunt hastilibus hostes, Cumque calent animis, et equos calcarihus urgent, Ac utrobique feris quatitur clamoribus aether, Concurrunt acies, torserunt spicula Turci. Francigenae impactis terebrarunt pectora telis. Ictibus ensis hebes fuerat, fecere fragorem Collisi chalybes, molitur uulnera ferro, Quae sitit obscenum rapidissima dextra cruorem. Ac si cornicum uideas examina mota, Et uelut immodico processerit agmine turdus: Sic coeleste iubar tunc protexere sagittae, Aerea densantes iaculorum grandine caecum. Arma crepant et equos rapit impetus, aesque retinnit. Caesa dolent, uictricia gaudent, dissona uox it. Ubi uero totum pondus exercitus quod primas subsequebatur acies, atrocissimo illi certamini se infudit, coepit nostrorum graui hostium impetu acumen obtundi, et eorum proficiente numero, a proposita uirtute parumper inflecti. Quod Boemundus attendens, qui custodias retro auxilium laturus obseruat, multae animaduersionis motu infrenduit. Comitem stabuli ergo accersit suum Robertum scilicet Girardi filium, illoque dirigit: « Vade, inquit, utere iam nunc magnanimitate qua debes, et quae tanto negotio competit, et assumpti huius intentionem tibi propone laboris, dum causam nobis et tibi fore noueris totius Christianitatis auxilium, Hierosolymam Deo redimere ac eius liberare sepulcrum. Nec minus tibi constat diuinis potius adiumentis id operis administrari, quam humanis. Age itaque et tuam patienti Christo iam defer audaciam, nec tam opportunus te segnem locus inueniat, quem tuo forsitan Deus honori praeparat. » His concitus ille sermonibus, tota Deo mente innisus: Exsilit, et densas dirimit mucrone cateruas: Signa ducis praefert, quae sic diuersa ueretur, Ut sibi dum praeeunt pars nostra uigore leuetur. Non igitur secus ille furit quam fetibus orba Assolet ereptis, obiecta necare leaena. Mucro uias aperit, confertum discidit agmen: Obuia contuderat, cuneum docet ire sequentem. Hinc itaque nostri, dum Boemundi non incognitum signum sibi in nullo uacillare conspiciunt, et praedictum stabuli comitem tanta in Turcos animositate bachari, resipuere simul, tantaque hostes uiolentia propulere, ut solius fugae cogerentur sperare praesidia. Nostri denique fugientibus instant, et dum sine ordine properant, praecipites actos usque ad Pharpharici pontis angustias caedere ac detruncare non cessant. Qua Turci caede suscepta, castrum, quod Areg superius nominaui, subintrant, omnimodis spoliant, ignem municipio eidem subiiciunt, nunquamque deinceps ad id redituri diffugiunt. Armeniorum autem Syrorumque gens perfida, qui inter utrosque populos medii, praeliorum aucupabantur exitus, ut cui cessisset uictoria, illi potissimum inhaererent; dum Turcos inferiores attendunt, aggrediuntur quasi semitas obsidere, et Turcos praetereuntes perimere. Igitur ex hiis quae hostibus detracta sunt uictis, crudelis nostrorum indigentia illa conualuit, equis et sumptibus subleuatur, ab ipsis insuper, euentu triumphorum crebrescente secundo, Turcorum feritas contemnitur. Unde et post uictoriam, centum eorum qui bello occubuerant capita praeciduntur, et ad Turcorum, qui obsidebantur, exanimationem, ante muros Antiochiae suspenduntur. Est autem consuetudo gentilium ut caesorum capita, ad indicium uictoriae, reseruare ac ostentare soleant. Interea dum haec peraguntur a nostris, Babylonicus imperator legationem ad principes nostri exercitus direxerat, per quos de his quae erga Turcos egerant eis gratulabundus exstiterat, pariter quoque, etsi falso, spoponderat quod Christianus fieret, si gens nostra Turcis ea quae de eius imperio diripuerant, ademisset sibique restitueret. Diximus plane superius Babylonicum imperium longe potentius regnis Orientalibus exstitisse; sed Turcos armis animisque ferociores multa eius usurpasse. At hii qui urbi obsidendae relicti fuerant, et ipsi quoque cum ciuitatensibus acerrime conflixerunt, non modo uno in loco, sed ante portas fere omnis eius urbis. Dies autem triumphi huius quinto Idus Februarii, pridie ante ieiunii caput. Nec id iniuria, ut qua die ante ipsa ieiunia debentur Christianis epulae, ea quam potissimum affectabant hostium iniquorum saginarentur caede. Franci igitur, tantae uictoriae feruente tripudio, uotorum multitudine Deo cooperatori gratulantes, non sine plurimo praedarum fructu, ad castra recedunt; Turci uero impatientes prae pudore uideri, cuniculis et caueis, si ualerent, regrederentur in patrias. [4,6] CAPUT VI. {XIV.} Castrum prope urbis obsessae portam constituitur. Denique maiores exercitus, dum crebro perpendunt plurimas se perpeti ab his qui obsidebantur incursuum indignitates, coacto concilio diffiniunt ut, antequam aliquam quouis casu suae militiae minorationem patiantur, ad portam urbis, ubi eorum fanum habebatur, ubi quoque pontem constat haberi, castrum instituant, unde aliquantisper hostium tentamenta restringant, Cui eorum sententiae, cuncti sunt iuniores assensi. Ad haec Sancti Egidii comes primus intulit; « Ego, inquit, stipendiis fulciam: idemque seruabo castellum: tantum mihi opitulamini ad aedificandum. » Cui refert Boemundus: « Si libitum uobis sit, spondeo me iturum cum comite isto, qui se praeobtulit, ad portum Sancti Simeonis, ubi pariter eos tuebimur qui huic insistent operi. Residui obsidioni operam dent, nec hostes urbis portas excedere sinant. » Comes itaque ac Boemundus ad Sancti Simeonis, uti proposuerant, processere portum. Hii uero qui remanserant, castellum instituere fuerant aggressi, sed Turci huius aedificii principia uehementissimo impetu turbauerunt. Repentino ergo nostros peruadentes incursu, terga eos uertere coegerunt, plurimos occiderunt, diem Francis lugubrem intulerunt. Comperiunt postridie Turci aliquos principum obsidioni deesse, et quod ad portum Sancti Simeonis abissent; multo apparatu se instruunt atque a portu redeuntibus subito occurrunt. Cumque comitem ac Boemundum cum militari frequentia aduentare conspicerent, coepere stridores et garritus foede nimis conclamando emittere, undecunque nostros ambire, iaculari, sagittare, uulneribus etiam inflictis truculenter occidere. Tanta namque fuit eorum irruptionis acerbitas, ut nostri uix elaberentur per contigua montana praecipites, et quaqua uersum patere potuisset excessus. Qui potuit aliqua uolucres, ut sic dixerim, equos celeritate praetergredi, euasit; si quem gentilis alacritas reperit segniorem, occubuit. In hac tanta, quae putabatur, calamitate, nostrorum millenarium mortui superauere numerum. Quos fidei testimonio probabiles, iuxta Apostolum, inuentos, gloriosa post necem exceperunt praemia passionum, quibus, si quas necesse fuerit peccatorum luere poenas, sola sanguinis effusio omnem fuit potentissima purgare reatum. At Boemundus infinita super tali infortunio anxietate detritus, uia compendiosiore digressus a sociis, cum paucis ad obsidionem peruenit equitibus, quos et reperit congregatos insimul. Efferatis itaque omnium super suorum internecione animis, et Christo amarissimis fidelium singultibus prouocato, eos qui tanta sibi incommoda intulerant unanimiter inuasuri, ad praelii loca perueniunt. Stabant hostium cohortes, de recens acta uictoria, e regione securae, aestimantes istic se itidem effecturos quae cum comite et Boemundo se egisse iactabant. Verum malignis de nequitia proponentibus, benignus Deus pie disponit quae debeat remedia praestare moerentibus. Insignes ergo uiri, dolore fratrum interfectorum compassionis adacti, signo crucis Dominicae frontibus animisque praefixo, uniuersa in illos uirium suarum collatione funduntur. Quorum illi unanimitate perpensa continuo cedunt, et ad Pharpharicum pontem per angustias transituri contendunt. Angustabatur transeuntium multitudo, dum fuga praeproperat, et cum peditum equitumque cuneus, spatio sese breuiore coaggerat, suum quisque comparem, dum nititur praeteruolare, praecipitat. Nec nostris super isto uigilantia deerat, ut ubi uulgi fugientis frequentia densescere uidebatur, ibi non de uulneribus, sed de praecipitio ageretur. Quod si quis aquis immersus, aut per pontis columnas rependo, aut manibus enatando ad aridam conarentur emergere, illico a nostris, ripam fluminis ambientibus, medias undas cogebatur absorptus insumere. Tanta autem huius redhibitio caedis exstitisse cognoscitur, ut Pharpharis unda potius cruoris quam laticis putaretur. Tantis ibidem uicti uictoresque concrepuere clamoribus, tanta pereuntium et perire cogentium, tamque terribilis uocalitas ferebatur ut pulsari strepitibus coelorum supremitas crederetur. Crebris telorum iactibus, caeterisque missilibus fiebat nubilus aer, globique solaris claritas, iaculorum errantium interstitio tegebatur. Mulieres urbis indigenae, Christianae quidem, circa muri propugnacula spectaculo huiusmodi pascebantur, et dum Turcos perimi, totque aerumnis addici prospiciunt, a facie ingemunt: sed auersis uultibus Francorum prosperis euentibus latenter applaudunt. Cogebantur autem Armenii ac Syri, cum essent Christiani, sagittas ad nostros emittere, quidam autem ex ipsis, et idipsum faciebant sponte. Occubuerunt siquidem istic duodecim de eorum primoribus uiri, quos uerbo Chaldaico satrapas, secundum eorum barbariem admirauisos dicunt, aliique quamplures de magis praeditis ac solertioribus ipsorum personis, quibus tota incumbebat defensio ciuitatis. Qui ferebantur mille exstitisse quingenti. Qui uero huic residui fuere exitio, nostris, uti ante consueuerant, insultare desierunt, nulla eorum garrulitas, nil deinceps scurrile apparuit, dies ista diuturnum illorum gaudium moerore mutauit. Ergo superueniens nox, uulgus utrumque diremit, Destiterantque manus, animis agitantibus arma. In tantum autem haec nostris profuit uictoria ut nunquam ulterius tantum roboris ac uirium uiderentur habere, eorumque uox conticesceret irrisoria. Porro etiam de multis, quorum nostros necessitate constabat urgeri, affatim refecta est, Deo propitio, indigentia. Postero igitur die cum diluxisset, Turcorum aliqui de urbe prodeunt, mortuorum suorum cadauera colligunt, quaedam quidem reperere; alia uero, intra fluminis alueum enecta disperiere, et quae inuenire contigit, ad fanum suum quod Mathomariam uocant, ultra pontem Pharpharicum sepeliere, ad portam Antiochiae. In quorum tumulis reposuere pallia, Byzanteos aureos, sagittas et arcus, pluraque alia utensilia, quae exprimere supersedimus. Quarum inferiarum cum ad nostros deuenisset notitia, funestum coemeterium illud, multo armorum freti apparatu, adeunt, fractisque sepulcris erui corpora exinde praecipiunt, factaque congerie in cuiusdam foueae ima deuoluunt. Quorum capitibus tamen amputatis, ad sua ea deportari fecere tentoria, quatenus eorum qui occubuerant, supputatio haberetur certa, exceptis quatuor equorum oneribus, quae asportauerant imperatoris Babylonici legati, patratae scilicet contra Turcos uictoriae testimonia. Quae Turci attendentes, multo aegrius tulere de expositione cadauerum quam tulerant super interfectione ipsorum. Non enim iam moestitiam modestis fletibus temperabant, sed pudore recusso, eiulatibus praedicabant. Tertia abhinc die castrum praefatum aedificare coeperunt, ex his uidelicet lapidibus quos fractis gentilium sarcophagis tulerunt. Castro denique explicito, coepit iam ciuitas quae obsidebatur arctari, in tantum ut is, quem pridem habuerant, iam inciperet tumor omnino reflari. Nostris autem libera quouis eundi aperiebatur facultas, montanorum etiam, quondam difficiles, opportunas deinceps habuere ad quaerenda uictualia semitas. Igitur omnibus quaquauersum uiis Turcorum utilitati praeclusis, quaedam pars a flumine, ubi castrum, et iuxta castrum sita erat Ecclesia, possibilitatem exitus siue introitus adhuc praestare uidebatur. Quod si quidem castrum, cum nostrae esset partis, si fuisset a nostris integre communitum, frustra iam hostium aliquis prodeundi libertatem praesumeret attentare. Concilio itaque proceres coacto, id reperere consilii, ut unum e suis eligant, qui castri custodiae praeficiatur, sollicite muniat, fideliter tueatur, quatenus omnis paganorum oberrantium per montes et campos excursus omnimodis abstineatur, aditus uero uel exitus urbis nihilominus abscindatur. Cumque persona tanto negotio passim per principes disquireretur idonea, Tancredus ille, qui in bellis Dominicis titulum sagacissimae iuuentutis nunc usque meretur et meruit, propriae uiuacitatis impatiens, illico erupit, dicens: « Si scirem pro tanti laboris instantia quid mihi imposterum utilitatis, obtingeret, ego sollicitudine competenti, domesticorum meorum contubernio fultus, idem castrum satagerem roborare, et uias per quas hostes nostri procedendi solent habere licentiam, Deo auxiliante, conabor occludere. » Cuius principes beneuola illatione gauisi, spondent continuo se eidem praebituros quadringentas marchas argenti. Aegre tali promisso, quia ad quantitatem studii uideretur exiguum, Tancredus assensit. Attamen, si desisteret ne deputaretur inertiae, equitibus atque clientibus, qui sibi familiariter adhaerebant, confestim et indubitanter assumptis, dominium castelli obtinuit, facultatem egrediendi extra urbis portas hostibus abstulit, maximamque eorum quae ad equorum pabula pertinent penuriam, lignorum etiam caeterorumque utilium, plurimam raritatem indixit. Itaque uir egregius, perseueranter commanere delegit ibidem, et subtractis commeatibus coepit circumcingere, imo obstruere omni uigilantia ciuitatem. Ipsa autem die qua idem castrum subierat, magna frequentia Armeniorum atque Syrorum per montana ueniebat, quae obsessae ciuitati diuersorum alimentorum stipendia conuehebat. Quibus optimus ille eques, ut officii coepti prosperos haberet euentus, non tam sorte quam Deo ingerente, fit obuiam, et apprehensis, multam frumenti, uini atque olei, aliorumque non minus necessariorum diripuit copiam. Nec iam uir bonus conqueri potuit, cum tam pio exerceretur negotio diuinitus sese oblitum, sed in hac quamprimum fortuna edidicit quod neque unquam nimie corporalibus indigeret, et deinde fructus aeternitatis, post ipsa carnis subsidia, sibi non deesset ad Deum. Erat itaque Turcis, quolibet extra muros eundi, siue gerendi, penitus circumclusa potentia, hisque quae infra urbis moenia reperiri poterant, cogebantur esse contenti, donec caperetur Antiochia. [4,7] CAPUT VII. {XV.} Christiana pietas in castris uigebat. In hac ipsa obsidione magnus Christianae legis exstitit uigor, ut si aliquem quibuslibet conuinci criminibus constitisset, acerrimae sententiae principum exercitus iudiciali censura succumberet. Praeter haec autem, specialiter corporalis impudicitiae flagitia iubebantur ulcisci; nec id immerito. Qui enim penuriis ambiebantur atrocibus, qui quotidie hostium, nisi Deus protegeret, uidebantur patere mucronibus, his profecto nullus rationabiliter debuerat ingeri petulantiae cogitatus. Et quis ibi esse poterat aditus uoluptatis, ubi erat indesinens suspicio mortis? Unde fiebat ut ibi nec mentio scorti, nec nomen prostibuli toleraretur haberi, praesertim cum pro hoc ipso scelere, gladiis, gentilium Deo iudice, uererentur addici. Quod si grauidam inueniri constitisset aliquam earum mulierum, quae probabantur carere maritis, atrocibus tradebatur cum suo lenone suppliciis. Contigit interea quemdam praedicatissimi omnium coenobii monachum, qui monasterii sui claustra fugaciter excesserat, et Ierosolymitanam expeditionem, non pietate, sed leuitate prouocatus, inierat, cum aliqua femina ibi deprehendi; igniti, ni fallor, ferri iudicio conuinci, ac demum, Podiensis episcopi caeterorumque praecepto, per omnes castrorum uicos miseram illam cum suo amasio circumduci, et flagris nudos ad terrorem intuentium dirissime uerberari. {XVI.} Adhaec etiam ut patientiores ad penurias, circumspectiores ad uitia fierent, praefatus Podiensis episcopus multifariam exhortationi uacabat, nec ullus dies Dominicus, aut festa apud Christianos transigebatur celebritas, qua non per quosque castrorum angulos diuinorum uerborum praedicaretur auctoritas. Iniungebatur autem id, si qui forte interfuissent, ab eodem praesule, episcopis, abbatibus, aut clericalibus, quae uidebantur eruditiores, personis. {XVII.} Fraus abbatis cuiusdam. Qui tamen multum profuit Christianis. Factus Caesareae archiepiscopus. Dignum autem relatu mihi uidetur, quoniam se operi nostro abbatum nomen immersit, quemdam ibi exstitisse abbatem, qui cum huius uiae adhuc inter nos tractaretur initium, et se competens tanto itineri non habere comperisset pretium, illud Crucis signum, quod uestimentis ex aliqua materia factum apponi consueuerat, ipse nescio sibi quo artificio media in fronte praesculpsit, ut non modo pictum, sed militaris stigmatis instar ferro esset inflictum. Quo facto, ut fraus mendacio firmaretur, ab angelo sibi per uisionem illud celebrauit impressum. Nec spei huius qualiscunque defuit fructus, nam id cum subintellexisset indocile et nouarum rerum cupidum uulgus, plurimis hominem in sua et extra suam regionem prosecutum est muneribus. Nec tamen poterat argutiam solerter inspicientium talis latere fallacia, cum patenter uirus exstillare uideretur crucis ipsius uiolenter inscripta lineola. Is tandem profectus, cum Antiochenae obsidioni interesset, quae mendose confinxerat, licet ab aliis iam dudum deprehensa, aperuit, et lucri intentionem non tacuit. Qui quidem honeste ibidem se habuit, et Dominico exercitui multa documentorum gratia profuit. Aemulationem quippe Dei habuerat, sed non secundum scientiam prorsus id egerat; in tantum autem eminuit ut, capta Hierusalem, Beatae Mariae ecclesiae, in ualle Iosaphat positae, abbas praeficeretur, ac tempore succedenti, Caesareae Palaesthinorum metropoli archiepiscopus crearetur. Illud autem constat esse indubium quod, nisi diuini uerbi creberrima eis ministrarentur solatia, nunquam inter tanta famis bellorumque discrimina adeo perseuerans eorum exstitisset patientia. Unde quoslibet uita probos, scientia praeditos, non minus, imo magis, inter eos ualuisse dicimus, quam eos qui arma ipsa propriis contra hostes tractauere manibus. « Qui enim animi defectum admonitione consolidat, maior profecto eo est cui uires suo hortatu praestat, praesertum cum hi qui commonitores erant, eidem tolerantiae in omnibus communicarent. » Quid de illis ad ultimum dicam, qui in hac ipsa expeditione diuersis in locis martyrii professione sanciti sunt? Quid, quod non modo sacerdotes, non litterati quilibet, sed uiri militares, et quique plebeii, de quibus nulla poterat fore confessionis spes, ad huius sortem gloriae asciti sunt? Multos etenim captos ex his a paganis audiuimus, qui, cum iuberentur fidei sacramenta negare, maluerunt capita gladiis exponere quam fidem, qua semel imbuti fuerant, Christianam prodere. Inter quos specialiter quem referam elegi unum, militarem equidem uirum, genere nobilem, sed prae omnibus suae cognationis et ordinis hominibus quos nouerim moribus magis insignem. Hunc, a puero mihi cognitum, sancto uidi adoleuisse ingenio, praesertim cum ex eodem quo et ego municipio oriundus exstiterit, et tam ipse quam parentes eius, parentum meorum beneficia tenuerit, eisque hominium debuerit, una mecum creuerit mihique ad integrum uita eius studiumque patuerit. Cum enim equestri iam praeminuisset officio, armorum fuit singularis titulo; sed omnis petulantiae immunis a uitio, in Constantinopolitani imperatoris, scilicet Alexis, celeberrimus palatio, nam in eius obsequiis consueuerat peregrinari sedulo. Qui quidem, quantum ad suum spectabat modulum, cum esset in exteriori bene fortunatus copia, adeo largus habebatur in eleemosyna, in tantum frequens circa diuina mysteria, ut non uideatur militis, sed potius antistitis eius uita. Cum enim eius recolo iugitatem in oratione, pietatem in uerbo, benignitatem in munere, sanctae eius nimium aggratulor intentioni; sed non minus ingemo meae. Talem enim ipsius sum expertus actionem, quae meruerit, non alium quam martyrii finem. Glorior certe, et gloriari possunt quicunque illius consequi potuere notitiam, non praesumo dicere amicitiam, quia quisquis eum uidit, procul dubio martyrem uidisse se nouerit. Is plane a paganis captus, cum cogeretur Christi negare fidem, inducias expetiit a perfidis usque ad proximum sextae feriae diem. Cui cum libentissime annuissent, aestimantes eum morosiori retractatione mutandum, accidit demum ut dies praefixus adesset, eumque furor gentilium urgeret, quatenus eorum sententiae cederet, dixisse fertur: « Si idcirco gladium me impendentem distulisse putatis, ut horum dierum mihi lumina parua lucrarer, et non potius ut ea ipsa die, qua Dominus meus Iesus Christus crucifixus est, mori mihi contingeret, dignum est ut euidens fiat, quid mens Christiana cogitat. Insurgite ergo, inquit, et quo uultis me exemplo occidite, tantum ut ei pro ipso interemptus, animam meam restituam, qui pro generali omnium uita hodie impenderit suam. » His dictis, gladio imminenti subiectum protendit iugulum, et caeso capite, transmittitur ad eum, cuius similitudini mortis inhiauerat, dominum. Is uocabatur Matthaeus, uere, iuxta interpretationem sui nominis non alii quam Deo donatus.