[21] CAPUT XXI. Pugnae et irruptiones bellicae inter Guillielmum Northmannum et Theodoricum Alsatium. 109. Sexto Nonas Maii, in nocte feriae quartae, illi, qui in Gandavo in domo comitis a civibus illis adhuc obsessi tenebantur, eo quod in parte Willelmi consulis persisterent, exierunt, et platearum domos plurimas incenderunt. Cumque cives pro ignis destructione laborarent, securibus exciderunt jactatoria ingenia, scilicet mangunellas, quibus lapideam domum et turrim, in qua degebant obsessi, prosternerent. Eodem die, scilicet quarta feria Gervasius castellanus Brugensis cum militibus obsidere voluit in Wingchina in parte comitis Willelmi agentes. At illi strenui milites occurrerunt Gervasio, et ipsum illum vulneraverunt, et de armigeris duos coeperunt, equos et palefridos lucrati sunt. 110. Tertio igitur in Nonis Maii, Sabbato revoluto anno, instabat dies anniversarius omnium illorum qui de turri praecipitati erant pro morte Caroli comitis. Et notandum quod in hac eadem septimana occisi sunt in Ostburch Lambertus filius Ledewif et cum ipso plures, quorum consilio et traditione Theodoricus Flandriae superpositus violenter est Willelmo Northmannensi. In hac eadem hebdomade satagebat rex Franciae in pridie Nonas Maii, Dominica Misericordia Domini, convocare archiepiscopos, episcopos et omnes synodales personas in clero et abbates et discretissimos, tam in clero quam in populo, comites et barones caeterosque principes, ut ad se in Atrebatum convenirent, habiturus consilium de istis duobus consulibus, quem eorum cum regia potentia expelleret, aut quem stabiliret. Quo tempore Theodoricus in Insulis et Willelmus errabat in Ipra. Tota vero terra in periculis agitabatur, in rapinis, incendiis, traditionibus, dolis, ita ut nemo discretus viveret securus. Igitur utrobique exspectabant, quod consilium, aut quae sententia daretur in curia et conventu tot prudentum et discretorum virorum, et quae pericula in futuro timerent, cum omnia pericula sibi superventura timerent. Et notandum quod omnes fere, quibus terra Flandrensis prohibita erat propter traditionem Caroli consulis, et hoc secundum judicia principum et baronum terrae, hoc tempore reversi sunt in terram hac simulatione et dolo, ut si quis esset, qui eos auderet interpellare de traditione, ipsi interpellati responderent secundum vel quod miles erat in curia comitis, vel secundum quod inferioris conditionis coram scabinis et judicibus terrae. Igitur adhuc nullus interpellatus est nec respondit. Et memorandum quod cum jam primo comes Theodoricus in Insulas conscendisset, quaedam incantatrix occurrit illi descendens in aquam illam, quam comes transiturus erat per pontem juxta incarminatricem. At illa conspersit consulem aquis. Igitur, ut aiunt, comes Theodoricus languebat in corde et visceribus, ita ut comestionem et potum fastidiret. Cumque milites ejus indoluissent super eo, coeperunt incantatricem, et ligatis manibus et pedibus, stipulis et straminibus succensis impositam combusserunt. Ab illo ergo tempore usque in septimum Idus Maii, Cono ex Frorerdeslo in Winendala, et illi qui in Winchina cum Lamberto arma ferebant contra comitem Theodoricum et suos, non desistebant depraedari villas circa se et rusticos, simulque cum rebus ipsorum violenter auferre. At Brugenses fossatis novis circumdederunt se, vigiliis et insidiis suis et suorum militum sese defensabant. Quo tempestate villa Orscamp depraedata est prorsus a militibus Willelmi consulis. 111. Pridie Idus Maii, feria secunda, Brugenses impetebant illos in Winchina, et vulnerati sunt utrinque plurimi et mortui quidam. Non tamen oppidum illorum obsessorum destructum est. In Idibus Maii, feria tertia, Willelmus comes, collectis militibus suis, invasit praeconem in Orscamp, et fugavit illum in ecclesiam ejusdem ruris, et clausum intus obsedit eum, appositisque ad fores templi ignibus ipsas fores conflagravit. Interim burgenses nostri occurrerunt ei armati in Orscamp, et cum perspexissent et consulem et milites ejus et flammas ignium in templo, perterriti fugerunt et plures capti sunt eodem die. Cum ergo in fugando et in persequendo cives nostros comes excurreret, praeco ex Orscamp cum paucis e templo prosiliebat, et evasit periculum ignis, et captus est unus militum, qui in evasione eadem exiverat a templo; Burgenses vero nostri fugerunt timore et pavore perterriti, simulque quia conscii erant sibi, quod eumdem comitem Willelmum injuste expulerant et tradiderant; et quidam eorum in furnos campestres latuerunt, de quibus exstracti, captivi sunt abducti. 112. Duodecimo Kalendas Julii, feria secunda, fama retulit ex Lens, regem Franciae fugisse ab Insulis, ubi comitem nostrum Theodoricum obsederat per quator dies. Eadem tempestate Gendenses evisceraverant quamdam incantatricem, et stomachum ejus circumferebant circa villam suam. Quarto Kalendas Junii, feria tertia, comes Willelmus, collecta maxima manu militum et peditum, invasit Brugas, et usque in portis et cingulis et infra fossata nostra insultum impetuose et animose inferebat. Utrobique alii interfecti, alii perplures sunt vulnerati. Tandem in vespera reversus est apud Jadbeca. Tertio Kalendas Junii, feria quarta, comes Willelmus rapuit iterum apud Orscamp rusticos et milites cum armatis, et violenter abduxit apud Winendala et Oldenburg. Pridie Kalendas Junii, in die Ascensionis Domini, ex Oldenburg misit quemdam monachum, nomine Basilium, comes Willelmus praecipiens notario suo Basilio, ut ad se festinaret, eo quod in praesentiam suam berquarii et custodes curtium et reddituum suorum rationem debitorum suorum reddituri venissent. Igitur monachus ille detentus est in Brugis per Iwanum, et Gervasium castellanum et Arnoldum nepotem Caroli consulis, qui priore die a Bruburg venerat Brugas. Eodem tempore comes Willelmus Oldemburg circumsepiri et fossatis firmari praecepit, ubi se et suos recipere ordinaverat. Igitur nemo ruricola circa nos securus erat, sed cum omni supellectile sua, aut ad nemora subterfugerat et latitabat, aut infra Brugas ascendit, vix ibidem vitae suae aut rerum securus. 113. Quarto Idus Junii, Dominica sancta Pentecostes, comes Theodoricus venit Brugas, conquisitis circumadjacentiis villarum circa Gandavum, et in maximo gaudio susceptus est a nostris. Tertio Idus Junii, feria secunda, milites et latrunculi quidam, qui erant in parte Willelmi consulis, ex Jadbeca prodibant, et quasi speciem pacis ferrent, cum milite quodam ex nostra parte manente, sermones et salutationes conferebant. Hujus ergo equitis nostri domus defensabilis et firmissima stabat: in quam omnes circummanentes, et plures ex civibus Brugensibus res suas comportaverant, quas ibidem tutius salvarent. Interceperunt ergo equitem illum in curte sua secure vagantem, et traditum vulneribus interfecerunt, et domum, eodem expulso equite, violenter obtinuerunt. Statim comes Theodoricus laetus cum innumera multitudine advolans obsedit eos, coegitque eos obsessos ut sese redderent. Quos tamen salvis membris abire dimisit, et equitem dominumque illius domus bene in propria domo restituit, feria tertia scilicet, pridie Idus Junii. Eodem pridie Idus Junii, audientes milites consulis Willelmi, qui in Oldenburg, et Jadbeca, et Straten jacuerant, ut insidias pararent nostro comiti Theodorico et nostris, quod cum tota potentia sua obsidionem Theodoricus fecisset extra in remotis villis a Brugis, accurrentes circa sexaginta praecursores, incenderunt domum vicinam castro Brugensi, allicere volentes cives nostros, quos fortassis sic caperent. Magis vero ideo nos impetebant, ut Theodoricum consulem per ignis fumum et flammas ab obsidione revocarent. Igitur castellanus Gervasius cum militibus occurrens ad insultum insidiatorum, coepit duos milites strenuos, Walterum nepotem Thancmari, per quem occasio et causa seditionis et pugnae totius originem habuit inter Borsiardum, illum traditorem comitis Caroli, et Thancmarum; coepitque alium cum Waltero militem. Sed isdem Walterus lethaliter vulneratus erat in captione illa. Cives vero Brugenses manus prae gaudio complosas conferebant, animi exhilarationem non satis sibi invicem ostendentes pro tam bono suo successu. Nam tandem post tot mala, post tot praedas et domorum incendia, et post tot homicidia in nostro perpetrata, captus est Walterus ille a nostris, qui caput et principium fuit totius mali terrae nostrae, pro cujus dolis Carolus consul traditus est; non quod ipse tradidisset, sed hostes suos Borsiardum et suos ad tradendum compulisset. Haec quoque dico secundum sensum vulgi et secundum furorem animi illorum, qui modo captivum Walterum praefatum suspenderent aut novo et inaudito mortis fine dissipassent, si comes permisisset. Nam viso igne juxta Brugas, comes Theodoricus jam ab obsidione revertens, cum tota multitudine accurrit, sed ante accursum ipsius capti sunt illi duo et caeteri insidiatores retro fugati Eodem die Walterus ex Somerengem et milites et pedites cum eo, qui quidem ex nostra parte militabant, apud Haltras capti sunt. Eodem die Daniel et Iwan apud Ruplemunda super ducem Lovaniae quinquaginta milites ceperunt. Eodem die miserunt Iprenses secreto litteras Brugensibus, quatenus privatim et in tuto loco aliquos sapientiores nostros et suos vellent convenire, et de honore comitatus utiliter agere. 114. Quarto decimo et decimo tertio Kalendas Julii, comes Theodoricus ascenderat cum comite Frederico in Gandavum, et collegit sibi infinitum exercitum de Axla et Buchold et Was et confiniis illis; adduxit quoque instrumenta jactatoria, quibus dejiceret domos defensales et oppida inimicorum suorum. Applicuitque cum gravi exercitu ad Tiled, et obsedit domum Folket militis. Igitur duodecimo Kalendas Julii, feria quarta, Brugenses occurrerunt comiti cum suo castellano Gervasio et cum infinita Flandrensium multitudine, qui cum ipsis conjuraverant. Consederunt ergo foris nocte sequente circa domum praedictam. Igitur comes Willelmus juxta subsequens exercitum circumspexit, quota foret turba et exercitus qui militem suum obsederant. Nec parum indoluit de injuria illa, et grassanti arrogantia obsidentium. Elegerat namque Willelmus comes prius emori, quam tantum opprobrium sui sustinere. Igitur undecimo Kalendas Julii, feria quinta, et die quarto ante festum S. Joannis Baptistae, circa mane, in Oldenburg ab abbate illius loci, religioso et prudenti viro, poenitentiam suorum peccatorum devotus suscepit, et vovit Deo ut deinceps pauperum foret advocatus et Ecclesiarum Dei. Similiter omnes strenui milites ejus voverunt, circumcisisque crinibus et rejectis vulgaribus indumentis, camisia et lorica, caeteris armis induti sunt, humili voto apud Deum et fortissimo zelo progredientes ad bellum, veneruntque in vertices montis, qui eminebat juxta exercitum Theoderici consulis; ibique praeordinabant sese ad bellum. Fecit ergo Willelmus comes tres turmas equitum, et obtinuit primam suorum aciem, cujus ipse dux primum insultum facere se constituit. Ex adverso itaque Theodoricus comes similiter ordinaverat acies suas; in quarum una ipse et Gervasius castellanus capita erant, in altera comes Fredericus; curtatisque hastis utrinque paulatim sese aggressi sunt in virtute hastae et gladii, cecideruntque infiniti. Cominus pugnabant, non aliter quam morti se offerrent, in media arma inimicorum corruebant. Ante quidem sese praejudicaverant mori in bello, quam a comitatu expelli. In agressu enim primo Daniel, qui caput erat militiae Theodorici consulis, volebat se inferre cuneis Willelmi consulis, ibique dejectus est comes Fredericus, et contra illum vinctus Riquartus ex Woldman in priore junctura: plures quippe et infinitae fiebant in invicem juncturae. Tandem gladiis contendebant. At pars et cuneus ille, in quo Willelmus comes pugnabat, deficere incipiens, retro in fugam se convertit, quem Daniel persequebatur cum suis. Cumque utrinque laborarent, illi in fugiendo, illi in persequendo, secunda pars cuneorum Willelmi consulis, quae ad insidiandum latebat, prosiluit in adversas facies Danielis et suorum; et, quia recenti virtute et unanimi consensu exhortati fuerant et instructi ad bellum, in nullo haesitantes, hastis et gladiis persecutores illos interruperunt. Tunc comes Willelmus a fuga velociter resiliens, sese cum suis recepit, unoque cursu et animo virili ac robore corporum suorum crudelitati armorum et dispersioni inimicorum insistebat. Igitur universi qui cum consule Theodorico pericula belli sibi imminere praeviderant, in diversa armis disjectis, nudique prorsus fugerunt: adeo ut cum comite suo praeter decem milites nulli commanerent. Willelmus quidem comes et sui loricas projicientes, leviores equis insidentes, tunc tandem victoriae suae fructum consecuti, hostes alios occiderunt, alios ceperunt. Circa mediam noctem ad Brugas rediit comes Theodoricus: caeterum quo Willelmus comes redierit, non audivimus. Tunc nostri loci conjuges viros suos, filii patres, servi et ancillae dominos suos perditos deflebant, casum et infortunium belli perquirentes, tota nocte et deinceps fletibus et suspiriis languebant. Summo diliculo igitur cum exirent nostri ad mortuos suos, iterum a militibus Willelmi capti sunt. Tam gravis persecutio et multiplex captivitas nostrorum nunquam audita est contigisse in nostris partibus ante hoc facinus belli. Infinita vero pecunia data est pro captivatis nostris redimendis Willelmo comiti et suis, et sic quodammodo iterum terra nostra depraedata. Tandem audientes nostrates, quod Willelmus comes ante ingressum belli se Deo humiliter subjecisset, poenitentiae remedium insumpsisset, crines et superfluas vestes ipse et omnes sui truncassent post belli infortunia sua, cives nostri simul cum suo consule Theodorico crines et vestes circumciderunt, et ipsi quoque presbyteri nostri ad exemplum inimicorum tandem poenitentiam praedicaverunt, et post tot damna, spolia et captivitates in nostros peractas indixerunt jejunium universale, et ferebant cruces et scrinia sanctorum in ecclesiam B. Mariae in Brugis, ibique excommunicaverunt omnes sacerdotes Brugenses ex nomine Willelmum comitem Northmannum, Thancrannus decanus, Eggardus, Sigebodo, Heribertus, Fromoldus senior, Theodoricus presbyteri, feceruntque vovera consulem Theodoricum coram universis, quod si aliqui ex Iprensibus sese ad ipsum converterent, misericorditer eos susciperet, sive de omni comitatu, quicunque se converterent similiter ad ipsum, non exhaeredaret eos. 115. Octavo Kalendas Julii, Dominica, in die S. Joannis Baptistae, in ecclesia B. Mariae crucifixus, qui stabat in pavimento ad adorandum fidelibus, per seipsum et Dei virtute a loco in quo firmiter fixus steterat, sursum levatus decidisset in pavimentum, nisi quidam custodum ecclesiae casum manibus praeripuisset. Qui quidem custos iterum solito loco infixit crucifixum illum, et cum abiisset, iterum sicut primitus, ab infixione levatur et ruere coeperat idem crucifixus. Tunc omnes, qui ad adorandum stabant accurrentes, iterum infixerunt, putantes casum illum evenisse ex incuria infigentis. Sed circumquaque conspectantes, incuriam nullam hoc fecisse probaverunt. 116. Quarto Nonas Julii mensis, feria quarta, in translatione Martini episcopi Turonensis Ecclesiae, obsedit comes Willelmus Northmannensis cum gravi exercitu domum magni praeconis in villa Orscamp, adducens instrumenta jactatoria, magnellam et pyrrira, quibus dejiceret domum praefatam. Sed Theodoricus comes cum civibus Brugensibus et Flandrigenis circa Brugas et infra fossata et sepes ejusdem domus, simulque Arnoldus Wineth, sese opposuerunt, utrumque vero exercitum fluvius diviserat, qui domum illam praedictam orientem versus muniebat. At ox illa parte in qua Willelmus insultum fecit, domus illa sepibus et fossatis firma fuit. Multi igitur in aggressu belli et pugnae in invicem, utrinque mortui seu vulnerati sunt, sed domus et fossata et sepes ejus firmiter perstiterunt. Tandem turrim ex una et turrim ex altera parte oppositam erexerunt, quibus conscensis acriori modo pugnaverunt. Tunc exercitus Willelmi eo quod ventus ex occidente duriter perflaret oppositum sibi hostium cuneum, comportari jussit undecunque fenum, herbam, tecta domorum, fruteta et omnem materiam, quae subministraret impletionem fossatorum, ut sic intrarent ad hostes oppositos. At illi de intus ignem pice et uncto veteri et cera levius ardentem machinae injecerunt, et ita igne consumptum est quidquid conjectum fuit. Ejusdem quidem machinae ardentis fumus ventorum stridore agitatus, in oculos irruit eorum, qui ignem injecerant ab intrinsecus; hastis et telis et sagittis multi occubuerunt infecti. Sedit igitur Willelmus ille sex dies in obsidione illa; in quibus diebus tot militias, tot tornationes exercitabant milites utriusque exercitus. Nam cum fluvius profundus esset inter utrumque hostem, quaerebant omni tempore obsidionis milites Willelmi vada et transitus fluvii, quibus transire non differebant, avidi pugnae et belli, utpote illi, qui fortiores armis et numerosiores erant multitudine. Sexto ergo die, qui erat septimo Idus Julii, feria secunda, circa vesperam, videns Willelmus quod nihil proficeret in obsidione domus illius, transire jussit milites quadringentos per vada fluvii, et combusserunt domum Ansboldi militis et domos fratris et sororum ejus. Tunc exercitus ejus recessit; at nostri fugerunt in Brugas, et vicini, qui circa nos commanebant, cum omni supellectili sua et pecudibus fugientes, intraverunt ad nos in Brugas, tremore et pavore attoniti, noctemque illam insomnem duxerunt. Eadem die monachi S. Trudonis et eorumdem cellula juxta Orscamp sita, prorsus depraedata est, ut nec libri vel calix sacrificii ibidem remaneret. Notandum quidem quod nullus sapientum inter nostros Brugenses ausus erat vera profiteri de casu et infortunio et fuga nostra. Quicunque enim aliquid veritatis profitebatur, illum traditorem loci nostri et fautorem Willelmi consulis deturpabant, mortemque subito minati sunt. Nec mirum, quia Deus obstinabat corda eorum, ne omnem veritatem vellent audire. Tamen cruces et processiones per ecclesias a clero delatas subsequentes, magis Deum ad iram, quam ad placationem provocaverunt; quia in obstinatione animi, in malis et in superbia et pugna contra potestatem a Deo ipsis praelatam erexerant. Omni quidem potestati omnis anima debet esse subdita, sicut ait Apostolus (Rom. XIII, 1). Igitur si in loco illo, unde pessimae traditiones emerserant, infortunia contingerent, bella, seditiones, homicidia, opprobria sempiterna totius Flandriae, nonne jure idem locus debetur omnibus malis? Et si Ecclesia fratrum patitur, quae in Brugis est, nonne merito, quia praepositus ejusdem Ecclesiae causam malorum intulit? Et, quamvis nemo auderet annuntiare bannum, et anathema archiepiscopi nostri et episcopi caeterorumque suffraganeorum episcoporum ejus, audivimus et cognovimus quidem vere, et nos fuisse merito in banno positos, et in prohibitione divini officii, eo quod superposueramus comitem comiti, et infinitas mortes per hoc intulimus universis. Presbyteri nostri et clerus nostri loci praeparaverunt sese ad pugnam cum populo et turba, male illius memores quod starent quasi murus pro domo Israel. 117. Quinto Idus Julii, feria quarta, in translatione Benedicti abbatis, Christianus de Gistela et fratres Walteri Pennati mendacii venerunt Brugas per conductum Danielis. Et posuit Christianus filium suum in obsidem, et fratres praefati duo remansesunt obsides, pro Waltero fratre suo compediti in domo comitis, quae est in Brugis. Ferebant igitur secum Christianus et milites ejus Walterum illum, donec viderent, si aut convaleret aut moreretur, utpote illum qui vulneratus ad mortem languebat. [22] CAPUT XXII. Mors Guilielmi Northmanni. Regimen pacificum Theodorici. 118. Quarto Idus Julii, feria quinta, dux Lovaniae obsedit Alst cum gravi exercitu, et venit sibi in auxilium comes Flandriarum Willelmus cum quadringentis militibus. Interim apud Brugenses multa mendacia volitabant de negotio obsidionis praefatae. Contigit interim quod in Brugis molendinum aquis immersum undique dilapsumque destrueretur, et aqua, quae ad plagam meridiei munierat castrum et suburbium Brugense, in loco, quo molendinum concluserat aquas, elaberetur fere tota. Inde commoti cives accurrebant, et fimo, lignis, terra aquas effluentes obstruebant. Imputabant igitur suffossionem molendini factam fuisse furtive ab inimicis suis, eo quod ita post defluxum aquarum, castrum et suburbium ipsorum ad ingressum pateret hostibus. Multi aderant divinatores et laici et sacerdotes, qui adulabantur civibus nostris, praedicentes eis, quaecunque sciebant cives voluisse audire. Si quis vero sapiens de negotio obsidionis, aut de loci et civium periculis imminentibus verum profitebatur, vilissima repulsa impetitus ab ipsis obmutuit. Adhuc vero languebant cives nostri in extorquendo pecuniam ab invicem, quam comiti Theodorico transmitterent in expeditionem obsidionis praefatae. Similiter illi ex Gend laborabant. Erantque in Alst obsessi Iwan et Daniel, et comes Theodoricus cum forti milite, satisque in bello probato. 119. Octavo Kalendas Augusti, feria quarta, in die S. Christophori reductus est Walterus Pennatum mendacium in captivitatem in Brugis; et redditi sunt obsides, qui pro eo dati et usque ad id temporis observati fuerant. Sexto Kalendas Augusti, sexta feria, post transfigurationem Domini in monte Thabor, dignabatur dominus suae praevisionis et nostrae simul persecutionis ponere in hac seditione quodammodo finem, quia comes Willelmus Northmannus, dum in assultu praefatae obsidionis se praetulisset hostibus penes castrum Alst, dejectus ab equo, dum sese in pedes recepisset et manum dexteram ad oras armorum deduceret, quidam peditum ab hostibus prosiliens, lancea eamdem dexteram consulis in palma perfigens, medium brachii, quod adjunctum manui cohaeserat, perfodit et lethali vulnere infecit. Quem milites sui collegerunt, utpote dominum suum miserando occasu morientem, ac per totum illum diem mortem celando inimicis, sine planctu et ejulatu, voces et clamores dolorum compresserant tanto acriori mentis angustiati confusione. Dux igitur Lovaniae quaerere satagebat, ut se et suos componeret cum comite nostro Theodorico, et totius discordiae in invicem habitae, causas in judicio Iwan et Danielis et regis Angliae commendavit. Concessione ergo compositionis utrinque laudata, dum rogabat comitem nostrum Theodoricum, ut ducatum praeberet consuli Willelmo revertendi cum suis pacifice ab obsidione; cumque omnem comes Theodoricus duci super hoc assensum praestitisset, ait dux: « Ecce, quem in tantum virtus tua persequitur hostem, Willelmus comes e vulnere lethali exspiravit. » Igitur prosiluit unusquisque utrinque alius ad deflendum tanti et tam praecipui militis occasum, alius ad excitandum hostes in exsultandum, alius ad denuntiandum his qui domi remanserant; ut sibi praecauti rerum suarum non nisi vigilanter et praeconsiderati agerent. Volitabat enim undique rumor et fama mortis principis illius, et qui in fide et securitate ejusdem consulis decertaverant, ad tutiora loca sese conferebant. Tunc cum planctu infinito et clangore excelso corpus militis strenui feretris impositum ad S. Audomarum humandum transtulerunt. 120. Caeterum Theodoricus comes inimicos suos persequebatur ubique, et conflagratione ignis eos vastavit, captivavit, disperdidit, nisi qui gratiam ejus ante conflagrationem ipsam, aut pecunia, aut aliter conquisierant. Ascendit igitur Theodoricus comes apud Ipram quarto Kalendas Augusti, Dominica, cum infinito militum auxilio et obtinuit Ipram. Cives vero Brugenses et milites et solidarii eorum exierunt, et depraedati sunt villam Ridevorda, et domos combusserunt. Igitur Lambertus ex Ridevorda et Lambertus ex Winchina, aliqui ex Folketh et Tileth, et plures alii de confiniis nostris, qui in auxilio consulis Willelmi certaverant, sese in oppido Winendala receperunt. Illi quoque qui in Ipra cives in parte constiterant Willelmi, cum Isaac apud Formesela sese contra comitem Theodoricum firmaverunt; ubi exercitata est militia maxima. Et notandum quod cum in tantis periculis Brugensium locus fuisset, ut cives nullo consilio sibi posse, nisi a solo Deo, mederi credidissent, et ideo cordis sacrificio Deum placassent, dispensatione solita Deus subvenit ipsis. Nam consulem Willelmum gladio sui judicii enecavit, sed illo quippe modo, ut non in propria sed in alienae pugnae causa, scilicet ducis illius, cujus in auxilio militabat, emoreretur. Proinde nos Brugenses a morte illius innoxii deputabamur; quoniam quidem nemo e nostris ipsi intulerat mortem, imo eodem tempore quo functus est a vita nos timebamus illum procul dubio ad nos obsidendos futurum. Illi etiam ex Ostkercka milites qui de consilio comitis Theodorici et nostro pendebant, eadem die qua obiit consul Willelmus, improperabant nobis, quod traditores fuissemus et recesserunt a nobis. Interea apud Brugas nuntius venit, qui mortem denuntiaret Willelmi consulis. Quo audito cives et omnes nostrates Deo referebant gratias pro tanta liberatione sua et rerum suarum. Igitur mirabilis dispensatio Dei, quae hoc modo principem illum mori dispensavit, ut in ducis praefati obsidentis Alst auxilio obiret extra consulatum nostrum. Et quanquam contra nostrum comitem et nostrates in parte pugnaret, non fuit quidem alicujus alterius causa illius pugnae et obsidionis quam ducis. Et licet Willelmus comes libenter quacunque occasione nostrates impugnaret et ideo in auxilium ducis maxime conscendisset, ejus pugna aut ejus mors ibidem a Deo praefixa, non imputabatur nisi duci. Ducis enim miles in hoc fuerat, nec ibidem pro comitatu primo, sed pro salute et honore ducis velut alius quislibet solidarius, mortuus est. Contendunt aliqui quod nostrates, postquam expulerant Willelmum consulem, superopposuerunt ei Theodoricum comitem et eumdem argento et consilio et omni facultate tam consilii quam pecuniae, undique confirmatum in castris et omnibus locis, in quibus praevenire poterant, Willemo illi opposuerunt ad resistendum. Illo enim modo non potuerunt innocentes a morte illius probari. Alii dicunt ducem impetisse Theodoricum quia praesciebat, si ipse Theodoricus forte regnaret et persisteret in consulatu Flandrensi, multa mala posset in posterum inferre sibi et fortassis a ducatu expelleret, aut saltem dotem illam, pro qua comes Theodoricus satagebat ducem coram imperatore appellare, violenter auferret. Comes Willelmus pro consimili causa in praedicta ducis obsidione impugnabat comitem Theodoricum, quia sciebat hunc emolliri, quo astu a consulatu expellere ipsum potuisset; attamen sibi injuste et traditiose sciebat illum Theodoricum sibi superpositum fuisse, et ideo utrique poterant rationabiliter et comes Willelmus pro causa ducis et pro propria injuria ibidem recte occubuisse, et comes Theodoricus pro dote a duce expostulata juste et pro comitatu oblique tradito, ibidem restitisse duci et Willelmo comiti. 121. Quaeratur ergo cum per mortem alterius Deus pacem vellet restituere patriae, cur magis dispensavit, ut moreretur Willelmus comes, qui justiorem causam regendi terram obtinuit, et quare non citius mortuus fuit Theodoricus comes, qui injuste superpositus videbatur, aut qua justitia Deus concessit ei consulatum, qui violenter arripuit dignitatem? Si igitur neuter eorum bene suscepit comitatum, jure utrique erat auferendus. Attamen quia jure haereditario Theodorico consuli pertinebat comitatus jure eum possidet. Et si injuste videatur arripuisse, tamen quia olim ante electionem illius Willelmi, qui mortuus est, per litteras directas primatibus Flandriae requisiverat, quod sibi pertinebat: quanquam et tunc non sit exauditus ab illis, non minus debebat petere et conquirere haereditatem suam, quae injuste sibi ablata est, et alii injuste a rege Franciae vendita. Igitur post tot controversias praeponimus justiorem causam Theodorico comiti, qui non injuste dicitur superpositus consuli Willelmo: imo ille comes mortuus ipsi Theodorico injustissime superpositus est, et per coemptionem ex regis potestate, potestative comes effectus. Igitur illum ex antiqua justitia Theodoricum vitae reservavit et suae haereditati restituit, illumque morte a consulatu removit, qui quantumcunque potenter viveret, totam terram vastaret, omnesque terrae incolas ad bellum civile provocaret, legesque Dei et hominum confunderet: quem lege districta Deus, viam universae carnis ingredi non sine malis meritis suis adjudicavit. Nec enim comes Willelmus de omnibus, quae in vita possedit, secum post mortem permanere fatebitur inter umbras, quas ad poenalia loca praemisit, nisi militiae, laudem: bonus enim in militia dicebatur. Igitur tantam injuriam, quia nulla potestas humana corrigere aut potuit aut noluit, secundum lineam districti examinis sui Deus correxit. Ideoque in homines Flandriae iram et flagella indignationis suae intulit, quia omnium erat in arbitrio positum ante deliberare, praevidere, et discutere, et summa diligentia perquirere; Deumque contrito corde et piae mentis sacrificio super hoc placare, quem sibi et patriae Dominum praestituerent, et electum amarent et venerarentur. Quia ergo hoc neglexerunt, eum, quem incaute Dominum susceperunt, tyrannum et vastatorem totiusque mali exactorum perpessi sunt, eumdemque post electionem et susceptionem in consulatu nullam viam vel mores honestos praedecessorum comitum, principes et bajuli aut consiliarii terrae docuerunt; sed ad praedam et argutas fallacesque causas instruxerunt, quibus pecunias infinitas super cives et burgenses terrae conquirerent, et quandoque violenter extorqueren 122. Igitur Theodoricus Flandriarum marchio ab illo mortis Willelmi tempore regnavit, et peragratis castris, scilicet Atrebato, Tervannia, S. Audomaro, Insulis, Aria, in quibus locis more bonorum praedecessorum suorum venerabiliter susceptus est a clero et populo et fide et hominio confirmatus, tandem ad reges Franciae et Angliae ascendit, suscepturus ab ipsis feoda et donaria regalia. Complacuit ergo sibi utriusque regni scilicet rex Franciae et rex Angliae super comite nostro Theodorico, et investituras feodorum et beneficiorum, quae ab ipsis sanctissimus, et piissimus comes Carolus obtinuerat, gratanter dederunt.