[13] CAPUT XIII. Supplicium sumptum de Bertulpho praeposito et Guidone de Stenfordo. Tumultus ciuium Brugensium sedatus. 57. Tertio Idus Aprilis, feria secunda, praepositus Bertolphus traditus est in manus illius adulterini comitis, qui ideo magis studuerat et labore assiduo perquisierat, quo loco latuisset, ut captiuato eo, et diuulgato quod praepositum Burdgensem cepisset, suae potestatis famam praecipue emendaret, si de eo uindictam fecisset grauem. Nam, sicut praescripsimus, in maturitate traditionis ab Ipra mandauerat eidem praeposito apertam salutationem et suis; in quo famam suam turpissimam et traditiosam reddiderat per omnes regnorum fines. Igitur cum cepisset eum profugum et exsulem in patria et inter parentes; tamen non satis poterat excogitare quo mortis supplicio perderet, cuius conscius traditionis dicebatur. Et quamuis ille adulterinus calliditatis et astutiae taliter argumentis uideretur probare innocentiam suam; tamen Deus, cui nihil resistit, cuius auctoritate dictum est: « "Nihil occultum quod non reueletur", » hanc inhumanam turpitudinem et tanti principis sui traditores fidelibus suis manifestauit, damnauit, proscripsit, praecipitauit. Tantus erat tumultus, clamor et concursus Iprensium; et totius uiciniae circa captiuum unum hominem, ut non possimus aequiparare eum. Et, sicut aiunt, saltando, choros ducendo, diuersis applausibus praeibant et consequebantur praepositum, trahentes eum funibus longioribus a dextris eius et sinistris, ita ut ordo trahentium in longum, et ab inuicem in latum procederet, ut sic ab omnibus olim uir ille dignus et potentissimus, uerecunde et ignominiose derideretur, nudus prorsus praeter braccas, luto et lapidibus obrutus trahebatur. Praeter clerum et paucos qui dudum religiosum uirum cognouerant, nemo miseratus est illum. At ille tot iniuriis fatigatus, totque opprobriis et tunsionibus laesus, mortis suae supplicium eminus exspectabat, ante cuius mentis faciem poterant ad memoriam merito reduci omnia quae egerat, si aliquod uiuendi spatium turba in eius mortem corruens praestitisset. Poterat quidem reminisci, si debuit, quomodo uiolenter intrusus, et uiuenti praeposito Ledberto, uiro honesto et propter Deum omnia patienti, superpositus iniuste, et contra Deum in templo Dei praelationem usurpasset, praebendulas Simoniaca haeresi commutasset, nepotes suos stipendiis Ecclesiae in omne facinus armasset; et nunc tandem Catholicum et de regum stirpe progenitum, nobilissimum principem Carolum, suo aut assensu aut consilio morti tradiderit; qui sicut inter sui supplicii angustias profitebatur, si uoluisset, defendisse a traditione poterat. Ante mentis quidem oculos praefixisse poterat quantam in clero gratiam, quantumque honorem, famam, diuitias, uires, reuerentias, Deus ultro contulisset, cuius dispensatricis Dei gratiae, dum eam quasi propriam et naturalem possidet, penitus non est recordatus. Namque sic fuerat XXXVI annis implicitus omnibus praedictis uirtutibus et uitiis, ut nullo modo explicari posse uideretur. Si quis uelit audire multiplicitatem sui generis et magnitudinem factorum, mirabilem magis pugnam Dei et manum eius, quam contra ipsos destruendos exercuit, credere liquet. Et quanquam locum genealogiae eius describendae hic obtinere uidear, tamen uideor mihi satis operae inceptae labori sufficere, et eius descriptionibus supersedere: in qua euentum obsidionis, et non adulterinum exordium generationis praepositi et suorum proposui me exsecuturum. Proinde ibat uir, ille olim gloriosus nunc ignominiosus, olim uenerabilis nunc turpis, immoto uultu et oculis in coelum directis, et nisi fallor Deum miseratorem humanae conditionis, qua ipse indutus in regno mundi homines regit, inuocabat sine strepitu uocum, sed in secreto mentis sibi inuocauerat semper adiutorem. Tunc unus persecutorum percusso capite eius fuste, ait: « O superbissime hominum, cur indignaris respicere et loqui principibus et nobis, qui habent potestatem perdendi te. » At ille nec respicere curabat eos, et suspensus est in medio fori Iprensium iuxta supplicia furum et latronum in patibulo, et braccas detraxerunt ei, ut illa uerecundiora corporis apparerent. Nihil turpe uel ignominiosum erat, quod in eius supplicium non inferrent. In quo patibulo brachia in crucem extensa, et manus insertae sunt, et caput transiectum per foramen eiusdem patibuli, ita ut reliquum corpus uiri praedictis suis membris suspensum quasi alienis laqueis suffocatum moreretur. Cumque primo loco suspenderetur, et in ipso instrumento patibuli adhuc uir ille pedum articulis summatim sustentaret corpus, ut saltem sic uitae miserandae prolongaret spatium, uenit ad eum inter tot millia lapidantium et iacturam facientium ille adulterinus comes Willelmus, et indixit omnibus silentium et ait: « Dic ergo mihi, o praeposite, per salutem animae tuae, te obtestor; dic, inquam, quaeso, qui sunt praeter te et Isaac, et praeter apertos traditores adhuc latenter nocentes et culpabiles in morte domini mei Caroli comitis? » Et ille coram uniuersis respondit: « Aeque tu sicut et ego, nosti. » Tunc furore arreptus Willelmus ille praecepit lapides et lutum iacere in praepositum illum, et interfici. Et ecce qui pro piscibus emendis in foro conuenerant, uncis ferreis, fustibus et sudibus corpus uiri dissipabant; nec in eo instrumenti adminiculo, quo pedum articulis se sustentabat, sinebant diutius sustentari; sed propulso eo a sustentaculo suspendium, et uitae dispendia sub acerrimae mortis tenebris inferebant. At ille moriens conquestionem fecit pro traditione, qua ipsum Walterus, miles ex Sarran et homo suus, tradiderat in eamdem mortem qua iam emoriebatur; qui eum ducatum praestitisse debuit, decepit. Iprensium igitur turba furens in mortem praepositi, canis uiscera contorserat circa collum eius, et os canis ad os eius iam uitalem spiritum expirantis opposuerunt, aequiparantes cani ipsum et facta ipsius 58. Eodem tempore Wido, miles famosus et fortis, qui de consilio comitum Flandriae praecipuus fuerat, in eamdem traditionem conspirauerat, eo quod neptem praepositi uxorem duxisset, scilicet sororem Isaac. Unde quidam Hermannus ferreus, miles fortis. statim occiso Carolo consule in praesentia illius Iprensis adulterini comitis ad singulare bellum Widonem euocauit, quid dominum suum nequiter tradidisset. At Wido paratum se defendere de superimposita traditione semper fore prosiliuit. Et determinatus est eis dies, quo praedictus praepositus mortis suae etiam pertulerat tormenta. Statimque mortuo praeposito, omnes qui adfuerant, reuersi sunt ad curtem, in qua bellum indictum fuit inter Hermannum ferreum et Widonem, et pugnatum est acriter ab utrisque. At Wido deiecerat equo aduersarium suum, et lancea resurgere conantem, quoties uoluit, strauit. Tunc aduersator ille propius accursitans, equum Widonis gladio traiiciens euiscerauit. De quo tandem lapsus Wido, extracto gladio impetiuerat aduersarium. Erat quidem occursus alternis ictibus mucronum continuus et acerrimus, donec fatigati pondere et sarcina armorum, uterque reiectis clypeis luctaminis uiribus pugnae uictoriam accelerarent. Et cecidit ille Hermannus ferreus in terra prostratus, cui Wido incumbebat maniculis ferreis ora et oculos contundens militis. At ille prostratus, sicut legitur de Antheo, a frigiditate terrae uires paulatim resumpsit, et callide dum quiesceret Widonem de uictoria securum reddidit. Interim manum suauius subducens usque ad inferiores loricae oras, in qua parte non fuerat Wido praemunitus, raptum per testiculos, collectis uiribus ad puncti unius momentum, a se propulit. In quo rapticio pulsu tota de subtus natura corporis rupta, ita prostratus defecit Wido, ut uictum et mortuum se fore exclamaret. Tunc comes uolens per omnia famae suae in hoc bello consulere, iussit eumdem Widonem iuxta praepositum suspendi in eodem patibulo iam mortuum; ut, sicut pares fuerant in tradendo, ita pares morerentur in tormento. Post haec uero utrorumque corpora uirorum rotae plaustri superposita, in malo altissima fixae, uidenda uniuersis transeuntibus proposuerunt, brachiaque mutuis quasi amplexibus ad colla flectentes, imaginem tradendi et consulendi de morte domini et gloriosi ac piissimi consulis Caroli, illis iam per tres dies mortuis, insignibant. Venit itaque ad nos, et in praesentia regis armiger unus, qui eodem die intererat et uiderat utrosque suspensos in Ipra, praepositum et Widonem, annuntians euentum eorum. Acclamatum est statim illis qui in turri obsessi sunt, quomodo captus et mortuus fuerit dominus illorum praepositus, et quia amodo nihil restaret eis, nisi quod se redderent regi tractandos secundum quod nequiter egerant. Igitur dolor et anxietas, et luctus et suspiria uexabant miseros illos, et omni spe uitae destitutos: fortius quam principes obsidionis, obsederant eos metus et desperatio. 59. Eodem die Geruasius iusserat carpentariis turrim ligneam disiungere, quae erecta erat ad inuadendos muros prius, et nunc inutiliter stabat. Cuius trabem fortissimam specialiter separatam ab aliis praeparari iusserat, et arietem fieri, quo pertunderetur paries templi. At obsessorum sagittarii sagittas mittendas cum ex percussione neruorum arcubus curuatis intentarent operariis, ab arce turris, in qua degebant, arcus et sagitta imposita, eo ipso tractu quo trahere festinabat, decidit a manibus trahentis. Quod factum inspicientes milites, qui citati praesentes, et oppositi in omni opere artificum astiterant, protegente illos artificiose operantes machinas rerum, sicut sunt arietes, sues, iactatoria, scalae et consimilia, quibus muros et lapideas compositiones destruere solent, euentum pessimum fore uaticinati sunt, ex casu arcus et sagittae obsessorum. Eodem die ad uesperum grauis tumultus obortus est inter Geruasium et suos, et ciues nostros. Nam ex imperio regis et praecepto eorum principum obsidionis, qui cito perditionem obsessorum accelerare tentabant, quique sumptus magnos omni obsidionis tempestate expenderant, uigiliis et impugnationibus assidue laborauerant, ex communi, inquam, ipsorum consilio et edicto regio uniuersale decretum confirmatum erat; ne aliquis auderet e tota obsidentium multitudine accedere ad turrim et loqui obsessis; ne forte intimaretur eis quo ingenio caperentur. Lex quoque posita est propter transgressores talis, ut si quis contra hoc decretum faceret, in captiuitatem proiiceretur, et communi principum iudicio plecteretur. Igitur unus e ciuibus, qui sororem cuiusdam militis obsessi duxerat, clanculo accessit ad turrim, requirens ab illo genero suo uasa et uestes quas sibi praestiterat; et ille quae habuit reddidit uasa. Cum in reditu ciuis ille transiret per forum, miles Geruasii unus, qui praeceptum regis et principum et domini sui susceperat, et potestatem etiam capiendi transgressores praecepti; persecutus est ciuem illum, et tantum uiolenter captiuumque reduxit secum usque ad domum comitis. Continuo tumultus infinitus factus est inter ciues, et prosilientes ad arma, inuaserunt domum comitis et familiam Geruasii, quae se ab intus fortiter defendebant. Clamauerunt enim se nunquam uelle pati dominium cuiuspiam imo in sua potestate staret, hoc malefactum corrigere. Cumque diutius tumultuassent, Geruasius in medio eorum protulit haec uerba: « Nostis, o ciues et amici mei, quod secundum uestram petitionem et rex et comes iam constituerunt me uicecomitem loci nostri, et secundum regis et principum decretum actum est, quod miles meus iam ciuem et uicinum uestrum ceperit decreti transgressorem, meamque personaliter dignitatem contempsistis in hoc facto, domum comitis et familiam meam inuasistis in ea, et tandem sine ratione, armata manu in praesentia regis prosiluistis. Nunc ergo, si uultis, uicecomitatum causa iniuriae mihi illatae omitto, fidem et securitatem inter nos firmatam dissoluo, ut pateat omnibus uobis, quia dominium super uos obtinere non quaero. Si ergo placet, coram rege sepositis armis conueniamus, ut iudicetur inter nostros et uestros. » Cumque finisset orationem, ascenderunt simul coram rege et compositi sunt iterum fide et amicitia ad inuicem sicut prius. [14] CAPUT XIV. Obsidio promota. Solarium templi occupatum. Veneratio sepulcri B. Caroli comitis. 60. Secundo Idus Aprilis feria tertia, rex in dormitorium fratrum cum prudentioribus et consiliariis suis conscendit considerate praenotare in qua parte ingeniose aggressum praesignarent in templum. Erat namque dormitorii domus adiuncta templo, ita ut ingeniorum instrumenta praepararentur in illa, quibus parietem templi pertunderent et ingrederentur ad obsessos. Namque cum illi miseri inferiora templi obtinere non poterant, gradus quibus in solarium ascenderetur, lignis et lapidibus obstruxerant, ut nullus ascendere uel ipsi descendere possent, tantummodo sese a solario et turribus templi defendere conantes. Inter columnas quippe solarii specula et status suos ex scriniorum aggeribus et cumulis scamnorum prostituerant, e quibus lapides, plumbum et rerum moles deiicerent super inuasores templi. In turri quoque consequenter prae foribus fenestrarum tapeta et culcitras suspenderant, ne funda et arbalistis forsitan percuterentur intrinsecus, cum turris a foris aggrederetur. In suprema quidem turrium arce stabant fortiores iuuenes obsessorum, qui molares lapides sternerent super discurrentes in curtem castri. Atque sic inordinabiliter in templo Dei ordinatis rebus suis, exspectabant mortis suae finem, nihil reuerentiae et honoris conferendo beato funeri, quod in solario inter ipsos sepultum iacebat, praeter hoc solum quod uix dominum suum recognoscentes, quem tradiderant, eius ad caput cereum praefigerent, qui assidue in honorem boni consulis arderet a die obsidionis primo, usque ad diem quo introgressum est uiolenter ad ipsos. Nam farinam et legumina circa tumbam comitis reposuerant, quibus quotidie in usus suos assumptis uitam continuabant. Cumque rex et sui studiosius exquirerent et praesignarent locum pertundendi templum, Robertus puer per unam fenestrarum templi caput efferens loquebatur militibus regis, obsecrans eos, ut internuntii eius forent ad regem, humiliter inquiens omne iudicium principum terrae et baronum, domini sui regis uelle subire, ut in lege ipsorum merito suae excusationis, aut uiuere promereretur, aut supplicio damnationis, si se non excusaret, exterminari. Nec ullus hominum ausus est internuntiorum uerba in regis praesentiam proferre, tam grauiter indignatus est rex illos traditores uel etiam uidere. Caeterum ciues nostri et milites regis et uniuersi qui audierant quam humili oratione exorasset iuuenis dominum regem, in lacrymas fusi condoluerunt ei, imprecantes pro eo domini misericordiam. 61. Idus Aprilis feria quarta, confinxerant mendacium obsessi de morte Borsiardi, quatenus exorta lite inter Robertum puerum et ipsum, gladio occubuisset traiectus, existimantes per hoc animos principum a seueritate mitigari, ne tanto furore inuaderent deinceps, sicut prius; et a turri euocabant mortem Borsiardi, quam mendose diffamabant. Alii eum euasisse asserebant. Quo audito, rex percepit obsessos illos iam diffidere sibi, timore et anxietate deficere, constantique animo edixit ut milites sui se armarent et inuaderent templum. Quod ideo factum est, ut in congressu illo deficientes et lassati, in posterum obsessi illi non ualerent toties tot assultus et inuasiones sustinere, sed magis cedere et locum uictoriae christianae catholico regi Ludowico et militibus suis dare. Erat quidem in obruendo lapides et mittendo iacula, utrinque grauis aggressus a meridie usque in uesperam. Quo die rex accepit claues a decano Helia de sanctuario Ecclesiae B. Christofori, eo quod accusatus ei fuerat thesaurus comitis Caroli in eodem sanctuario fuisse repositus. Et cum introisset rex, nihil praeter sanctorum reliquias inuenit. Verum quippe fuit cuppam auream cum suo operculo et cannam, scilicet argenteum uas uinarium, praepositum de rapina comitis a nepotibus suis quasi pro dono in partitione rapinae accepisse, et eadem uasa pro salute animae suae ad operam ecclesiae Deo obtulisse. Cum ergo obsidio fieret, et fratres reliquias et feretra sanctorum a castro efferrent, in quodam scrinio illa duo uasa secreto et sub simulatione reliquiarum sanctarum imposita extulerant pariter cum caeteris reliquiis sanctorum, atque custodiendum illud scrinium commendauit decanus praefatus cuidam simplici presbytero Eggardo in ecclesia Domini Saluatoris, signatum sub ueneratione dignissimarum reliquiarum. Quod quidem scrinium quam deuote ille simplex sacerdos susceperit, et posito eo in sanctuario preces effuderit, atque animae suae salutem depoposcerit, testantibus compresbyteris eiusdem ecclesiae manifestum fuit, omnique nocte candelas, cereos et luminaria et lampades accensas praeposuit, non satis se uenerari reliquias illas posse credens. Reuera satis Sacerdos ille promeruerat, ut cum nouo comiti redderentur uasa illa, semel aut plus ex eisdem uasis presbyter ille bonum uinum bibisset. Hunc igitur thesaurum rex quaerens circumquaque, miserat inuestigatores et insidiatores, qui latenter thesaurum Caroli comitis recolligerent, nihilque super hoc profecit. Unde rex etiam Robertum puerum secundo die ante discessum suum apud Franciam flagellis caesum coegit, ut si quid de thesauro meminisset, quis partem aliquam possideret, regi intimaret. Cuius accusatione eodem die comes nouus et rex obtinuerunt uasa praedicta, sicut in subsequenti dicturi sumus. Alii obsessorum euocauerunt Borsiardum aufugisse, ut sub illo mendacio parcius impugnarentur. 62. Decimo octauo Kalendas Maii, feria quinta, aries, qui instrumentum factus est ad pertundendum parietem templi, adductus est in fratrum dormitorio in eadem septa extrinsecus, iuxta quam intrinsecus corpus boni consulis sepulturae commendatum Deo suo iacebat. Statimque artifices arietis ascensoria graditiua erexerant in altum, et, ablato pariete ligneo dormitorii, qui propinquior templo steterat, summitatem ascensoriorum ibidem subduxerant; quatenus usque ad murum et parietem templi gradatim possint armati progredi quicunque auderent. Nam fenestra in aedificio templi primo, ex ordine antiqui operis illo patuit, quo iam artifices ascensoria direxerant. Sed paulisper inferius temperabant instrumentorum aditus, ita ut subtus fenestram percussiones arietis praeordinarent, et pertuso pariete lapideo, eamdem fenestram quasi pro ostio libere ingressuri obtinerent: erantque gradus latissimi, in quorum fronte decem milites simul in latum ad pugnandum starent. Quibus praeordinatis trabem maximam funibus suspensam in eadem parte super gradus illos ad perforandum templum direxerant, et laqueos eidem innexos, et simul armatos iuxta laqueos quibus trahere retrorsum a templo in altum reductam, et in uirtute et fortitudine retractam ad parietem templi percutere callide et argumentose constituerant. Super capita quoque ascendentium tegmina ex uirgis inserta trabibus et connexa fuerant, ut, etsi tectum dormitorii aliquo ingenio ab obsessis infringeretur, sub contextura uirgarum securi agerent arietis impulsores; et parietes ligneos simul ante se proposuerant ad defensionem sui, ne iaculorum et sagittarum percussionibus ab intrinsecus laederentur. Igitur retro a muro et pariete templi reducto per laqueos ariete, quantum extensis brachiis suspensi possent, uno impetu et uno clamore arietis ruinam et casum ualde ponderosum, uirium suarum fortitudine et maximo conatu templo appulere; ex cuius singula percussione maximus lapidum cumulus in terram corruit, donec tota maceries et paries in eo loco, quo contusus est, perforaretur. In capite eius quoque arietis ferramenta solidissima trabem praemunierant, ita ut nullo ingenio offensam aliam pateretur, quam illam, quae ui molis et roboris sui sibi a se ingereretur. Longus igitur labor tundendi fuit a meridie inceptus, et post uesperam finitus. 63. Interim obsessi illi praesentientes debilitatem parietis, et perfossionem citius futuram, quid agerent dubii et inconstantes, tandem intus ardentes composuerant carbones pice et cera et butyro delinitos, quos tecto dormitorii iniecerant. At in momento carbones adhaerentes tegulis, flammas uento flante uibrabant, ita ut maximae flammae concitatae, circumquaque tectum corriperent. A superiori itaque turri iaciebant molares lapides super tectum dormitorii, in ea parte qua aries pertundebat templum, ut utrumque et ignem iniectum tecto, ne quis exstingueret, defenderent et lapidibus obrutis et de alto praecipitatis super perfossores templi a periculo introitus sese obseruarent. Tot et tanti lapides obruti non impediebant exactores arietis. Cum igitur super capita sua ignis flammas uibrantes conspexissent milites, unus ex illis tectum ascendit, et inter tot iactus lapidum et iaculorum ignem uix exstinxerat. Patuit igitur post tot percussiones arietis foramen maximum in pariete templi, qui citius satis quam credebatur perfossus est, eo quod a tempore antiquae exarsionis templi, pluuia et inundatione imbrium totum aedificium ecclesiae quasi putridum staret, quia hactenus sine tecto ligneo nudum fuit. Tunc clamor infinitus eleuatus est extrinsecus, et uniuersi qui et in foribus impugnauerant obsessos, et in choro inferius, et undique per fenestras et in omni parte, qua accessum poterant sibi praestitisse, rescito eo quod perfossum fuisset templum, acriori animo et cupidissima uictoriae audacia decertarunt, qui quidem omnes a meridie usque in uesperam constanter utrinque aggressi sunt, pene deficientes labore pugnae et armorum ponderositate. Sed iam intellecta arietis perfossione, recreati et animositate confortati, quasi iam ad arma proruissent primum, infestare coeperunt obsessos et sine simulatione persequi. At miseri obsessi cum numero fuissent pauci, satis pauciores erant in pugna, qui simul in uno loco pugnandi non habuerant gratiam, sed ad omnes accessus, scilicet in foribus, fenestris, choro et in eo maxime loco quem aries iam possederat, incommoda uitae perpessi iam diuisim undique repugnantes, ab inimicis suis dispendium et perditionem deinceps suspiciebant. Illi quidem qui in templo contra arietis exactores lapides, sagittas, contos, sudes, et uniuersi generis tela contorserant, timidiores ideo fuerant, quod pauci essent et quod complices illorum diuisim et pene deficientes prae labore diutino, contra tam grauem exercitum pugnarent; insuper armorum egentes, unde se tuerentur, non haberent: quantum tamen ausi sunt, obstiterunt. At quidem illi exactores arietis et caeteri milites regis et nostri loci iuuenes armati et audaces, auidique pugnae, cum ex aduerso inspexissent obsessos, iam animos reuocauerant suos, prae oculis cordis habentes quam egregie pro patre et patria moriendum foret, et quam honesta uictoria uincentibus proposita esset, quamque scelesti et facinorosi fuissent traditores illi qui de templo Christi speluncam sibi fecissent, et quod magis uidebatur, quam auide et cupide propter thesauri et pecuniae domini consulis rapinam irruerent super obsessos ipsi, et idcirco solummodo festinabant. Sed cuiuscunque animi fuissent sine ordine, sine pugna, absque omni respectu armorum sese uno impetu per medium foramen praecipitauerunt, ita ut simul irruentes locum et tempus auferrent obsessis pugnandi uel aliquos interficiendi. Non enim cessabant ruere, donec sine interruptione quasi pontem seipsos fecissent, et quod mira Dei gratia dispensatum est, sine uitae suae periculo mortali ingressi sunt, alii ruendo, alii offendendo, alii intrusi uiolenter, alii surgere conantes a casu prosternentes, alii, sicut solet fieri in tanto tumultu, sine ordine irruentes, uocibus et clamoribus, atque cursuum et ruinae armorumque stridore et fragore, non solum templum, sed omne castrum et uiciniam eius replentes introrsum, sicut exterius Deum laudantes et benedicentes pro uictoria qua uictores suos honestauit, regem et suos sublimauit, super omnia maiestatis suae Deus nomen glorificauit, Ecclesiamque suam ab inquinatoribus in parte mundauit, et gloriosum illum martyrem suum consulemque bonorum tunc primum deflendum pia ueneratione et oratione fidelium suorum circumfultum donauit. 64. Quod igitur prius non licuit, tunc tandem Fromoldo iuniori licuit, ex longo desiderio et ardenti animo uota Deo pro salute domini sui consulis offerre, lacrymis et cordis contritione sacrificium mactare et gaudio gaudere pro inspectatione loci in quo dominus suus humatus quiescebat; et tunc primum exsequias praeparabat domino suo, quem per tot dies sepultum, id est, quadraginta quatuor, uidere non poterat. Neque enim corpus eius, sed solum uidit aforis sepulcrum: optabat quidem, et oris et cordis oratione deprecabatur, ut Deus in die resurrectionis communis inter rectores fideles et summos suae praesentis Ecclesiae principes, concederet sibi tandem dominum suum Carolum principem duplici gloria sublimatum uidere et cum ipso manere et gloria contemplationis Trinitatis sanctae cum illo perenniter beatificari. Reputauerat igitur pro grandi dono, quod iuxta tumbam domini sui liceret sibi mortem deflere, casum totius patriae conqueri et quem uiuentem dilexerat, iam traditum a seruis summa dilectione exsequi. Non sine lacrymis quidem hoc faciebat. « O Deus! quot eo die tibi uota tuorum fidelium dignabaris suscipere: et quidquid intermissum fuerat in eadem ecclesia culturae diuinae nimirum recompensatum fuit ea hora magnitudine et multiplicitate iustorum uotorum. » Stabat itaque cereus ardens ad caput consulis, quem posuerant in honorem et uenerationem domini sui traditores illi. Postquam ergo irruerat in templum super obsessos et clamor concitatus est fugiendo, retraxerant se tam a pertusione quam a foribus et a propugnaculis suis pessimi hominum, conscensaque turre ad se defendendos in gradibus resistebant persequentibus. Igitur uictores christianissimi milites regis Franciae gradus obstruere et intercludere festinabant, lapidibus et lignis, scriniis et trabibus et caeteris supplementis, ita ut nullus obsessorum decedere posset in solarium, in quo consul iacebat. Et ascendens rex in templum, planxit mortem nepotis sui Caroli; et apposuit custodiam, quae cautius obseruaret turrim. Alternis ergo uigiliis regis milites obseruabant turrim cum obsessis. Quidquid igitur inuentum est in solario illo quod rapi potuit, omnium praeda fuit. Tandem canonici eiusdem templi per scalas a choro in solarium conscendentes, ordinauerunt quosdam de fratribus qui singulis noctibus uigilias circa sepulcrum comitis agerent. Cumque, confractis utensilibus templi, nihil in priori statu permansisset, circumspexerunt altaria et mensas altari Deo custode permansisse immota, et congaudentes congaudio fratres quidquid deinceps obtinuerunt, non iure uel merito, sed pro solo Dei dono obtinuerunt. Conclusit ergo Deus diem illum in conclusionem inimicorum suorum et in uictoriam fidelium, exaltando nomen imperii sui in omnes terrarum fines. Non tamen desistebant obsessi illi uigilias suas sibi in turre instituere, cornibus canere, et quasi adhuc aliquid hominii obtinuissent, in tam arcto imperiose agere, seipsos non recognoscentes, fuisse miserrimos. Dati enim fuerant in reprobum sensum. Quidquid ergo deinceps egerunt, nec Deo nec hominibus probabile fuit, sed reprobatum et odiosum. 65. Decimo septimo Kalendas Maii, feria sexta, conuenerunt Burgenses coram rege proni in terram et adorauerunt eius dignitatem, quatenus pro precum et seruitiorum suorum meritis, Robertum puerum exeundi ab obsessis libertate donaret, et eius innocentiae purgationem legitimam susciperet. At ipse rex petitiones eorum se facturum assensit, saluo honore et gratia propriae personae simulque principum terrae, sine quo consilio nihil super eo acturum statuerat. Decimo sexto Kalendas Maii Sabbato, castellanus Gandensium cum Arnoldo ex Grandberga, et collectis proceribus uiciniae suae anteuenit, regem obsecrans omni modo pro liberatione Roberti pueri. Cui rex ait nihil cum honore suo posse eis consentire absque principum communi consilio; alioquin contra fidem et iuramentum suum ageret. [15] CAPUT XV. Nouus comes Audomaropoli susceptus. Ius competitorum. Posteritas Balduini Insulensis comitis indicata. Familia Bertulphi praepositi adulterio et homicidio infamis. 66. Decimo quinto Kalendas Maii, Dominica Surrexit Pastor bonus, nuntiatum est regi comitem nouum Flandriae in S. Audomaro cum honore, more praedecessorum comitum terrae, gratanter susceptum. Nam obuiam processerant pueri, arcus et sagittas ferentes, ad occursum comitis agiles et uelociores, turmatim procedentes, quasi per pugnam resistere simulantes, succincti et praeparati arcubus intensis et neruis, quibus, si expediret, sagittando inuaderent comitem et suos. Viso ergo puerorum occursu, consul et sui, quidnam sibi uoluissent, per internuntium requisiuit. Et acclamauerunt comiti, quatenus feodum quod a praedecessoribus suis semper pueri nostri obtinuerant, hoc a te obtinere iuris erat nostri, circa nemorum saltus in festis Sanctorum et aestatis tempore licenter uagari, auiculas capere, spiriolos et uulpes sagittare, et huiusmodi puerilia recreando satagere. « Haec ergo licenter egimus hactenus et uolumus eadem a te licentia ludorum nostrorum mores deinceps renouare. » Proinde succedenter ciues obuiam armata manu processerant, exspectantes puerorum suorum reditum et comitis noui aduentationem. Igitur comes Willelmus, qui aetate iuuentae pubescebat, puerilia uix tempora excedens, iucundo animo ludicra pueris morose concessit, et plausu et adiocatione cum pueris, uexillum et signum puerorum arripiens, iucundabatur. Cui laudes canere et tripudiorum uoces personare coeperant, cum ciues eminus prospicientes uiderunt a pueris solemniter comitem susceptum, et cum plausu et pacis ueneratione circumfultum ad ipsos usque descendentem. Igitur postquam simul conuenerant et comes et populus, cum processione clerus loci eius honoris ac gloriae sublimatione obuiam uenit in thure et cereis, sicut mos est in susceptione comitatum nouiter obtinentium, uocum iubilatione et melodiarum consonantiis personantes, omnibus ciuibus applaudentibus susceperunt et usque infra ecclesiam eadem melodiarum suauitate solemniter perduxerunt. Ubi debitum orationis Deo obsequium catholice electus deuote obtulit, simulque pro eo populus et clerus, ut ipso administrante comitatum, Deus ita regeret et protegeret, quatenus deinceps pace et salute, et comiti et Deo sua redderent. Post susceptionem uero, hominia et securitates fecerunt. A Terruannorum urbe quidem descenderat in S. Audomarum. 67. Illa quoque tempestate Hugo Campus-Auenae et Walterus ex Frorersdelo cum suis apud Ariam castrum insultum fecerant, ubi Willelmus ille adulterinus comes Iprensium intus se et suos receperat, et locum et castrum praemunierat. Ipse enim comitatum arripuerat, uiolenter obtinuerat Flandriarum castra et munitiones adhuc plures, scilicet Ipram castrum, Formeselam oppidum, Casletum castellum, Furnum castrum, Ariam castrum et omnem uiciniam circa castra praedicta, et Bergas castrum, et caetera. Ipse namque de linea comitum spurius erat, atque ea affinitate cognationis comitatum obtinuisse existimauerat. Duos igitur milites praefati principis deiecerunt et equos quinque lucrati sunt. Eadem tempestate Baldewinus ex Alst et Razo cum grauissimo Gendensium exercitu obsederant castrum Oldenarda, in quo comes de Montibus se et suos introductos praemunierat, ad inuadendum regnum Flandriarum quod sibi iure cognationis iustius pertinebat. 68. Nam, ut paulo altius retexamus comitum praedecessorum suorum originem, Baldwinus comes barbatus principium generis subsequentium comitum fuit. Hic uero cum diem obierat, in Insulis humatus est; habuit itaque duos filios post se haeredes terrae Flandrensis: Baldewinum et Robertum. Utrosque quidem pater, dum uiueret, uxores ducere praecepit; et Baldewinum in Haenau Richildem comitissam de Montibus accipere in coniugem fecit, de qua genuit filios duos uir eius; alter eorum uocatus est Baldewinus, et alter eorum Arnoldus, Robertus igitur duxit Gertrudem comitissam Holdlandensem uxorem, de qua post peractam traditionem genuit abbatissam Messinis, et Gertrudem matrem Simonis et Gerardi, quae quidem ducissa fuit in Elsatam: Theodericus dux eam duxerat. Genuit etiam matrem Caroli comitis Adalam quae a primo uiro soluta in Salerniam duci nupsit. Vir quoque eius primus rex Daciae Cnuto, a suis traditus, in ecclesia occisus, martyrium pro iustitia moriendo, cum sanctis possidet. Cumque ille primus pater Baldwinus uiueret, filios suos alterum a sinistra et alterum a dextera, quasi duas alas, quibus per omnes terras suas uolaret, expanderat. Ipse quoque medium, scilicet Flandriam, solus regebat. 69. Cumque plenus dierum bonorum obiisset, senior filius eius Baldewinus comes de Montibus cum uxore sua Richilde comitatum obtinuit Flandriae. Igitur timens ne aliqua inquietudo uel traditio per fratrem suum Robertum sibi fieri posset et filiis, hominium et securitatem a fratre sibi fieri requisiuit et filiis suis. Cumque super hoc cum principibus consilio habito utile fore tam patriae quam sibi praenosset, arcessito fratre suo consule Aquatico Roberto, in Brudgis curiam suam conuocauit, simulque pares et barones totius sui comitatus. In quorum omnium praesentia promulgauit huiuscemodi uerba: « Ego, Flandriarum comes Baldewinus, in posterum uolens praecauere patriae huic et liberis meis, ne a fratre meo per dolos et traditiones filii mei et incolae terrae meae aliquid iniuriae et exhaeredationis patiantur: obsecro et praecipio fratri meo Roberto, comiti Aquarum, ut fidem et securitatem iuret filiis meis post mortem meam, ut neque fraude uel subtracto uim et dolum inferat filiis meis post obitum meum, sed in sua et suorum persona fidem filiis meis, scilicet nepotibus suis, iurabit et tenebit, ipso uiuente, sicut melius sciri poterit. Et dabo sibi munera et donaria multa sub eadem conditione. » Igitur in ecclesia B. Donatiani in Brudgis iuramentum factum est super sanctorum reliquias infinitas, quas afferri comes Baldewinus praeceperat, in praesentia omnium qui eo tempore tam pares quam principes erant in terra, et acceptis donariis consul rediit. Igitur cum Balduinus uir Richildis in Brugis obiisset, filius eius Arnoldus, cui patria pertinebat, cum mater uersus Montes et uiciniam matris rediit, circa Casletum et S. Audomarum et illas partes conuersabatur. Nondum enim iuuenis ille arma acceperat, sed militiae uirtutem arripuerat. Audierat namque Robertus comes Holdlandensis, patriam relictam nepotibus suis adhuc paruulis aetate, et matrem puerorum simul se a confinio circa Bruggas iacente subtraxisse, habuit occasionem per hoc, et principium opportunitatemque traditionis. Misit latenter et in dolo ad principes et maiores uiciniae circa mare, scilicet in Isendica, Ostburg, Reddenburg, et Brugis, et ad Flandrenses marinos, et pretio et sponsionibus confoederauit sibi eos, quatenus ipse per illos patriae comitatum obtineret, nepotesque, qui paruuli et inutiles exstitissent, propelleret. Habuit quemdam clericum in familia sua, qui internuntius huius traditionis fidelis fuit. Qui cum toties Brugas ueniret et circa confinia Flandriae, coepit rumor diffamari, quod clericus ille traditionis internuntius esset. Tunc ille subterfugiens alio tempore iterum mandata domini sui deferens principibus, simulauerat se fuisse caecum, et praeeunte duce suo, ipse subsequebatur suspensis manibus, et palpitans baculo, sicque peregit corde et oculis caecus traditionem mortis et caecitatis. Igitur cum omnium principum patriae animos, fidem et securitatem comes Holdlandiae obtinuisset, nauibus insidens, cum armata manu clanculo tantummodo uenit in Flandriam, accitisque omnibus traditoribus clanculo, nocte quadam signum dederunt complicibus suis, ut in loco qui dicitur Clipello, domum incenderent, et illic ad signum flammae conuenirent. Cumque eodem signo omnes conuenissent, fuit eorum turba multiplex et ualida, et abierunt deinceps aperte persequendo puerum Arnoldum, qui eo tempore in Casleto rem ignorans, degebat cum paucis qui etiam conscii traditionis puerum dominum suum exhortabantur, ut cum patruo suo traditore bellum iniret, et quia iuste resisteret ei, uictoriam ei promittebant a Deo concedendam. Igitur puer Arnoldus animatus ad bellum cum militibus admodum paucis occurrit, quem in ipso tumultu belli, ipsi serui sui, qui eum armauerant et armorum caelaturas praenouerant, quasi extranei et alii essent quam serui, deiecerunt puerum dominum suum et gladiis iugulauerunt : traditoque domino suo, uniuersi, qui in parte pueri pugnauerant, in fugam conuersi, alii interfecti, ibidem exspirauerunt; alii lethaliter uulnerati, mortem in paucis uitae flatibus perpessi sunt. Multi quidem mortui, multi uulnerati, multique capti sunt. Securus ab hoste comes Robertus cum exercitum suum pererraret, quidam Vulfridus Rabel, qui fidelis adhuc permanserat cum puero, quem interfectum ignorauerat, in uirtute et cum potentia sua coepit Robertum consulem traditorem illum et coniecit in captiuitatem. Sedato ergo tumultu illius diei, conuenerunt omnes pares patriae, et obsederunt undique castellanum illum Wilfricum in S. Audomaro, et coegerunt illum reddere Robertum comitem: quem cum reddidisset, in consulem patriae restituerunt. Frater igitur Arnoldi traditi pueri, qui superstes remansit, nomine Baldewinus, haeredes post se reliquit, de quorum linea iste puer de Montibus comes et miles strenuus, iure patriam obtenturus Flandriarum, nunc audita traditione consulis Caroli, pro iure hereditario requirit patriam et haereditatem suam Flandriam totam. Facit igitur quod potest, et nouo Comiti nostro suum facere parum est, et notandum id hoc facto antiquae traditionis illud propheticum: « Quoniam Deus iniquitates patrum solet uindictae seueritate corrigere in tertiam et quartam generationem. » 70. Robertus itaque ille, qui nepotem suum tradidit primus numeretur, filius quoque ipsius, Robertus qui in Atrebato iacet, secundus et successione et comitatu. Post quem filius eius Baldewinus comes, qui in S. Audomaro iacet, tertius fuit. Post illum uero comes, optimus omnium consulum consul, terrenae dignitatis sidus et lumen praecipuum, quartus fuit, in cuius traditione et martyrio Deus antiquae traditionis terminauit uindictae correctionem, et pro iustitia patriae occisum transduxit in requiem sanctorum, in eodem loco, in quo olim iuratum est. Utrumque Deus in secunda traditione dispensauit, et antiquae traditionis uindictam exercuit, et pro iustitia morientem statim inter sanctos martyres suscepit. Igitur postquam Robertus comes ille, qui nepotem suum tradiderat, in consulatu sedisset, traditores Flandriae, qui sibi comitatum tradiderant, semper suspectos habuit et ad suum consilium nullo modo accedere permisit. Igitur uidentes se a consule suo contemni et despici, seorsum inierunt consilium, ut dolo interficerent consulem, et fratrem Arnoldi pueri traditi, nomine Baldewinum, in consulem susciperent, sicut iustum erat, quia iustior haeres Flandriarum erat; iterum sicut olim in desertum locum conuenerunt, tractantes mortem inferendam domino suo. Cumque accepta opportunitate tradendi rediissent, unus militum, qui intererat traditioni, ad pedes comitis prouolutus accusauit caeteros nefandae traditionis illius complices, qui mortem comitis iurauerant. Igitur ad bellum accusati, per consulem euocati et conuicti decollati sunt alii, et alii exsilio damnati, plures quippe proscripti. Tandem si dignum esset auditu, quod uere non est, sed admiratione sola scribendum in quarta uel tertia generis linea, Deus uindicauit consequenter in genere traditorum, scilicet antiquam traditionem nouis periculis nouo genere praecipitationis, 71. Paullo superius igitur principium generis praepositi, et nepotum suorum recognoscere libet. Boldrannus castellanus fuit in Brudgis, cuius uxor erat nomine Dedda uel Duua. Huius Boldranni homo miles fuit Erembaldus de Furnis natus. Imperata fuit quaedam expeditio Flandrensibus, et itum est equis et nauibus pro defensione patriae usque ad locum periculi et insultus terrae. Cum uero nauibus perlaberentur Scaldim fluuium, Boldrannus castellanus et Erembaldus miles suus, cui prae caeteris confidebat, caeterique plures omnes loricas induti et ad pugnam praeparati, uenit nox, et fixerant anchoram in medio amne ut diem exspectarent. At praefatus ille Erembaldus adulterio abutebatur saepe uxore domini sui castellani. Illa quoque adultera, sicut aiunt, promiserat adultero sno uicecomitatum, si forte uir eius cito moreretur. Unde adulter semper domino suo machinabatur mortem. Facto quoque noctis silentio, dum castellanus ad mingendum in ora stetisset nauis, ille Erembaldus retro accurrens, longe a naui proiectum dominum in profundum torrentis aquosi praecipitauit. Hoc uero dormientibus caeteris factum est, et nemo praeter adulterum illum sciebat quo deuenisset castellanus ille, qui absque liberis submersus erat. Reuersus ergo Erembaldus, adulteram suam duxit uxorem, et facultatibus opum domini sui emit uicecomitatum. De qua uxore genuit praepositum Bertulfum, Haket, Wulfricum Cnop, Lambertum Nappin patrem Borsiardi, Robertum quoque castellanum post ipsum secundo loco, post ipsum Robertum filius eius Walterus castellanus tertio uicecomitatns loco haeres successit; post hunc Haket castellanus fuit, sub cuius tempore Carolus comes traditus est. In hoc ergo gradu quarto punita est in successores suos antiqua praecipitatio Boldranni noua ista praecipitatione, quae facta est a propugnaculis camerae comitis in Brudgis, et forsitan dispensante Deo punitum est in eis peccatum parentum, sicut in Exodo legitur, ubi ait Dominus ad Moysen in XXXIII capitulo eiusdem Exodi, ubi leges de uniuersis protulit Deus dicens: « Ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, uisitans iniquitatem patrum in filiis, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me. » 72. Reuertamur igitur ad describendum in Oldenarda euentum, quia comes de Montibus cum Burgensibus eiusdem loci et militiae impetu irruit super Gendenses, et conuersos in fugam, alios interemit, alios uulneribus infecit, et multos coepit. Maior quidem fngientium pars submersa est fluctibus ipsis, qui nauibus deuecti ohsidionem praeordinauerant. Praeualuerunt enim comes et sui circa fines illos. Castrum quoque Niniue obtinuerat, et satellites suos in eo posuerat acutiores et fortiores. Eodem die in Brugis armiger unus a turre per funem elapsus est, qui statim captus trahebatur ad carcerem et in eo intrusus diem suae perditionis quamuis nolens, exspectabat. [16] CAPUT XVI. Deditio obsessorum in turri. Reconciliatio ecclesiae S. Donatiani, Exsequiae B. Caroli. Ipra intercepta. 73. Decimo quarto Kalendas Maii, feria secunda, iterum ciues nostri ad genua regis deuoluti deprecabantur pro Roberti liberatione. Indignatus uero rex despexit eos, qui toties ipsum uexarent. Et iratus iussit seruos suos accelerato ire et ferramentis turrim succidere. Statimque ferramentis demoliebantur turrim inferius. Quibus succidentibus obsessos timor mortalis inuasit, ita ut sine modo stupore laborarent, cibus eis et potus fastidiret, omnes seusus hebetarent et languerent. Proinde macerati esurie et siti, cum sufficienter haberent, quo uitam continuarent, euocabant illos quos foras uiderant uagantes in curte castri, qui casum et ruinam turris succisae iam in parte exspectabant, quia uehementi sitis ariditate arescerent, simulque esurie et fame langnerent, et mira Dei dispensatione factum est, ut ipsis traditoribus uinum suum acidum et sine sapore iam haustum et potatum feteret, frumenta et panes putrida saperent, et aqua insipida eis nihil prodesset, ita ut gustu et odore putrido fastiditi, fame et siti pene defecissent. Hac igitur egestate coacti, quaerebant exeundi a turre licentiam, et abeundi in quemcunque alium locum, quo principes decernerent ipsos ituros. Succisores igitur turris iam gradus auulserant, et parumper restabat, quod in breui succisum, casum et ruinam grauissimam faceret. 74. Decimo tertio Kalendas Maii, feria tertia cum intellexissent turris maiores partes succisas et periculum ruinae imminere. Namque ad singulas malleorum percussiones in summitate turris senserunt repercussiones et nutationes, et turrem iam quasi trepidantem et contrementem, timore infinito timentes inierunt consilium ut ante sese regis potestati redderent, quam oppressi in ruina et casu turris suffocarentur. Euocabat ergo Robertus puer se et complices suos regi reddendos, illa tamen conditione, ut ipse Robertus absque carcere teneretur quanquam et caeteri truderentur in carcerem. Habito ergo principum super hoc consilio, rex secundum expostulationem obsessorum concessit exeundi libertatem, eo quod utillimum erat illos sponte se reddere, et sine periculo mortis obsidentium et turrim succidentium. Exierunt ergo singulus et singulus usque ad XXVII uersus domum praepositi per fenestram in gradibus turris obliquatam. Caeterum qui corpulentiores erant per funes elapsi sunt a maiori fenestra eiusdem turris. Robertus puer commendatus est militibus regis custodiendus in camera comitis superiore; at caeteri omnes in carcerem detrusi sunt. Voluit tandem pro ciuibus nostris rex quasi magnum quiddam facere, et commendauit eis Robertum puerum custodiendum in compede et neruis, ea conditione, ut iudicio principum postmodum tractandum regi et comiti redderent. Ciues uero pro grandi dono sub praedicta conditione susceperunt in custodiam iuuenem adhuc ephebum. 75. Hic uero notandum, quomodo Deus traditores illos in paucitatem redegerit et genere et loco. Ante hoc facinus quidam fortiores et meliores eiusdem sanguinis praedecessores obierant quos ex nomine retexere longum esset. Ad ultimum isti pessimi relicti sunt, per quos dispensatio Dei consummata est, traditio completa, patria desolata, rapina exercitata, manus omnium contra omnes armata. Cum igitur impune fecisse existimassent omnia, quae traditiose egerant, et nullus hominum auderet uindictam inferre, soli Deo relicta est uindicta; qui statim coarctauit eos, et timore concussit, ut non auderent extra uicum nostri loci prodire, sed magis consiliati sunt uillam et suburbium nostrum sepire et cirnmfodere, sicut supra memorauimus. Statim die octauo post mortem consulis, per obsidionem in castro clausi, deinde cum castrum fuisset inuasum a nostris, in turrim fugati, magis coarctati sunt: deinde in carcerem trusi, in tantum arctati sunt, ut non possent simul omnes sedere, nisi tres quatuor ad minus stetissent. Tenebrae, calor et fetor et sudor inficiebat illos, et desperatae uitae horror et incertae mortis futurae turpitudo. Maximae eis fuisset pietatis quidem donum indultum, si sic mori licuisset, quomodo fures aut latrones suspendio perierunt. Igitur cum in turri sese praepararent exituros, unus iuuenum per fenestram altiorem turris, gladio proiecto, prosilire praesumpserat, et sese raptim in cursu animauerat. Quem quidem reatus conscientiae condemnauerat, fortis animi sui libertatem corpore exsequi paratus erat. In ipso ergo raptu, alii eum retinuerunt, et simul cum ipsis in carcerem ire perpessus est. Multi uero ex nostris ciuibus uiso periculo iuuenis et miseria captiuorum, flebant, quia sine lacrymis dominos suos captiuatos ire in carcerem uidere non poterant. Exierunt tandem pallidi illi miseri, signa traditionis in facie portantes, liuore et inedia deformiter signati. Tunc quippe in exitu ipsorum concurrentium in turrim infinitus erat numerus, et omnia quae ibidem repererant, pro praeda abstulerant. Tumultuantibus uero et discurrentibus nostris in turri, Benkin coterellus fune a turre in terram demisso, elapsus est, et latuit qua potuit donec per noctem transfugisset apud insulam in mari, quae dicitur Wulpen. Quem quidem unanimiter requirentes etiam in cloacariis et in immundis locis latuisse illum crediderant. Spe lucri et obtinendi thesaurum comitis fere omnes, qui in obsidione tunc aderant, in turrim conscendere satagebant. Tunc Geruasius castellanus milites suos armatos intus posuit, qui tumultuantes et ascendere uolentes deinceps prohiberent. Et obtinuit uinum traditorum optimum, etiam coctum uinum quod consulis erat, bacones, caseorum pisas uiginti duas, legumina, farinam triticeam, ferramenta etiam optima quibus panes excoquerent, omnemque supellectilem et uasa quibus utebantur, optima. Tamen de thesauro comitis nihil ibidem repertum est. 76. Duodecimo Kalendas Maii, feria quarta, rex ibat ad Reddenburg, uidere situm loci, et qualiter ille Lambertus se circumuallauerat, qui traditionis nota et crimine culpatus, obsessus erat. Quo die fulgore solis et leuiter aeris Deus mundum circa nos renouauit, quia traditores et templi et ecclesiae coinquinatores expulerat a sacro loco, concludens eos in carcerem. Huius ergo gratiae Dei donis laetificati fratres templi, omnimodis ablutionibus pauimenta et parietes et altaria templi, mundando, nihil reliquere quod non abluerent: gradus qui succisi fuerant reaedificauerunt, et quasi renouato templo, nouis utensilibus et reaedificationibus locum suum exornauerunt. Undecimo Kalendas Maii, feria quinta, consutum est corium ceruinum in quo corpus comitis imponeretur, et scrinium quoque fabricatum est, quo imponerent et clauderent. 77. Decimo Kalendas Maii, feria sexta, praeteritis iam septem hebdomadis primae eius sepulturae, sepulcrum comitis destructum est in solario, et corpus ipsius inde cum thymiamate et thure, et pigmentis uenerabiliter sublatum est. Nam fratres illius ecclesiae crediderant corpus comitis iam fetere et neminem posse perpeti mortalem fetorem, eo quod per septem hebdomades a die sepulturae in solario factae, in feria sexta primo, usque in feriam sextam quae fuit succedenter in X Kalendas Maii, sepulcro commendatum esset. Igitur praeordinauerant ut in sublatione corporis a tumulo, incenso igne, iuxta positionem comitis thymiamata et thus posita in igne concremarent, et ita si quid fetoris a tumulo spiraret, uirtute odoris salutiferi reprimeretur. Cumque sublato lapide nihil fetoris sensissent, corpus in corium ceruinum inuolutum in medio chori feretro imposuerunt. Rex ergo collecta ciuium et uniuersorum multitudine in templo exspectabat, donec episcopus et cum ipso abbates tres ab ecclesia S. Christophori cum omni clero procedendo cum scriniis SS. Donatiani, Basilii, Maximi, obuiam funeri et regi in ponte castri occurrerent, et in eamdem S. Christophori ecclesiam cum lacrymis et suspiriis referrent corpus beatum. Ibique episcopus cum omni sacerdotum choro celebrauit commendationem et missam omnium fidelium defunctorum, pro salute animae boni comitis. Eodem die captus est Benkin coterellus, et in rota malo superinfixa ligatus, disperditionem uitae perpessus, omnium spectaculum fuit. Apud Harenas quidem illo tormento miserabiliter mori promeruerat. 78. Nono Kalendas Maii, Sabbato, edictum exiit a rege et principibus, ut apud Ipram et Stathan expedirent se ciues et praepararent ad obsidendum. Octauo Kalendas Maii, Dominica, consecrata est ecclesia S. Saluatoris in Brugis. Ignis enim conflagratione exusta erat illa ecclesia, et altaria confracta. Septimo Kalendas Maii, feria secunda, quia ecclesiae B. Donatiani altaria non fuerant confracta, episcopus reconciliationem celebrauit ecclesiae summo mane. Deinde rex et populus, praecedente episcopo et abbatibus et omni clero loci eius, processit ad ecclesiam S. Christophori, et relato corpore beati consulis, domini et patris nostri Caroli ad ecclesiam B. Donatiani, in medio chori celebriter Deo suo commendatum corpus, tumba decenter clauserunt. Exsequiis igitur solemniter completis, rex et episcopus introduxerunt in statum praelationis Rodgerum praepositum in medio fratrum eiusdem ecclesiae. Eodem die rex et castellanus noster Geruasius cum magno exercitu uersus Stathan et Ipram simul cum ciuibus nostris transierunt. Eodem die festum erat Marci Euangelistae. Et notandum quod tria maxima dona contulit Deus ecclesiae S. Donatiani illo die, quoniam reconciliari sibi Deus dignatus est ecclesiam illam: corpus boni consulis in ea custodiri concessit, eidemque ecclesiae in praepositum Rodgerum accommodauit. 79. Sexto Kalendas Maii, feria tertia, rex et comes cum graui exercitu obsedit Ipram, et facta est tornatio, et militiae utrinque acriter occursus, quando ille adulterinus comes Willelmus cum trecentis militibus ad unam portarum pugnaret contra comitem nouum. Igitur pessimi illi Iprenses, sicut seorsum pepigerant cum rege in alia parte uillae, introduxerunt regem et eius exercitum infinitum. Et introruentes concitauerunt clamores et incendia domorum ex abrupto. Rapinam quoque exercuerunt, quando ille adulterinus comes Willelmus obuiam raptoribus occurreret, ignorans traditum fuisse castrum, simulque seipsum et suos. Quem igitur comprehendit rex et comes, et captiuum apud Insulas traduxerunt custodiendum. Multi quidem post mortem Caroli consulis ascenderant ad illum, sicut capellani et ministri, et solidarii et serui de familia quotidiana comitis, eo quod isdem adulterinus comes Iprensis de linea comitum progenitus fuisset. Furnenses quoque cum ipso militabant, ea de causa, ut si forte perstitisset in consulatu, inimicos suos disperderent eius uiribus et potentia. Sed quia Deus prauorum mentes percutit, in contrarium illis accidit. Nam inimici eorum, audito eo quod Iprensis Willelmus captus fuisset, incursum fecerunt in possessiones et domos et familias hostiles, et igne et ferro demoliti sunt omnem substantiam eorum, quos oderant. Et ita non fuit miseris illis satis, quod capti sunt, quin etiam dispendia rerum suarum domi paterentur. Ergo et militiae et domi persequebatur Deus traditores illos, qui cum suo Iprensi consule in mortem domini et aduocati terrae conspirauerunt. Omnia ergo quae ille Iprensis Willelmus possederat, comes noster obtinuit, milites quoque captiuauit et plures a terra fugauit. Victoriose itaque a nostris eo die actum est, et reuersi sunt cum plausu et rabina maxima.