[9] CAPUT IX. Colloquia inter partes de compositione irrita. Interceptum castrum. Fuga obsessorum in templum. Tunc tandem reminisci poterant prouerbii sui: « Si interfecerimus Carolum, quis uindicaturus ueniet illum? » Et uere infiniti erant, et eorum ad uindicandum uenientium incertus hominum praeter Deum numerus erat, et ideo, quis, nomen interrogatiuum et infinitum in prouerbio eorum uim rectam et plenam obtinuit. Et sciendum quia milites illi strenui intus quidem cum reis fuere, quibus semper animus exeundi uel extra a muro cadendi et labendi erat promptior, si forte locum habuissent; eo quod communiter sub nota traditorum ascriberentur, quicunque obsessi sunt cum reis. Quo rescito principes obsidionis, collectis consiliariis et optimatibus maiori prudentiae, accesserunt ad muros, et usi sunt colloquio cum omnibus intro obsessis. Iusserunt igitur sibi ad spectaculum murorum euocari illos obsessos qui rei non fuerant, et obtulerunt eis licentiam et potestatem, si uellent, exeundi ab obsessis, salua uita et membris eorum, quorum quidem aperta foret innocentia. Caeterum praeter reos, si aliqui exire uellent et probare innocentiam suam secundum iudicium principum, eadem libertate exirent. Reis uero nulla dispensatione subueniretur, qui tantum facinus, et ante hoc inauditum perfecerant crimen, imo inaudito plecterentur exterminio, et ante hoc inaudita moriendi acerbitate. Igitur secundum edictum et pactum huiusmodi exierunt perplures, quia eorum erat aperta innocentia, aut parati fuerunt, quibus minus credebatur, probare innocentiam. 38. Tandem praepositus uultu tristiore et omisso maiestatis suae rigore et superbia, mente consternatus accessit ad colloquium, et frater eius castellanus Haket usi sunt humili ratione in uerbis huiusmodi. Responsalis quidem praepositi et omnium obsessorum erat castellanus Haket, qui solus pro omnibus loquebatur, et respondit ita principibus: « Domini et amici nostri, qui nostri miserentur, si aliter nobis accidisset aliquo uestigio dilectionis antiquae, debent pietatis officia erga nos exhibere, quantum poterunt, saluo honore suo et facultate. Rogamus ergo uos et obsecramus, principes terrae huius, et mementote quantae dilectionis bona consecuti fueritis a nobis: miseremini nostri, qui mortem domini comitis uobiscum conquerimur, deflemus, reos damnamus, et prorsus expelleremus a nobis, nisi quod nostri sanguinis propinquitatem inuiti quidem seruamus in ipsis. Tamen obsecramus potentiam uestram, audite nos super nepotes nostros, quos reos dicitis: ut liceat eis per uos exeundi obtinere libertatem iam a castro, et deinde, instituta eis poena pro tam immani facinore ab episcopo et magistratibus, abeant in exsilium perpetuum, ut sic quoquo modo in cilicio et poenitentia Deo mereantur reconciliari, quem grauiter offenderunt. Nos uero, ego et praepositus, et Robertus puer, cum hominibus nostris parati sumus secundum uniuersi generis iudicium satisfacere omnibus, quod innocentes sumus ab opere et consensu traditionis, et super hoc innocentiam nostram probare omnimodo parati sumus, si quis sub coelo hominum dignetur suscipere probationis nostrae argumenta. Dominus meus praepositus coram uniuerso clero suae innocentiae probationem quantumcunque grauem se facturum offert, eo quod conscientiam suam mundam testetur. Requirimus iterum a uobis ut salua uita et membris suis permittatis nepotibus reis et in traditione notatis habere in exsilium eundi libertatem, et nobis uerae probationis sententia purgari, militibus secundum ius saeculare, clericis secundum scripta diuina examinari liceat. Quod si fieri abominaueritis, uolumus melius sic obsessi simul cum reis uiuere, quam ad uos exire et turpiter mori. » Cumque complesset orationem castellanus Haket, exorsus est quidam militum obsidionis, nomine Walterus, respondere praedictis: « Nullius beneficii memores esse uestri, nulliusque dilectionis antiquae uestigia iure obseruare deinceps debemus, qui dominum comitem traditum, a nobis sicut dignum fuit tumulandum et deflendum, uiolenter seclusistis, simulque cum reis participastis thesaurum regni, et regalem aulam ipsius iniuste possidetis, impiissimi traditores domini uestri, ad quos amodo nihil pertinet de regno et comitatu. Omnia enim tam uitam propriam quam rem extrinsecam iniuste possidetis, quoniam quidem sine fide, sine lege uos fecistis; et idcirco omnes Christiani nominis professores contra uos armastis, quoniam principem terrae huius pro iustitia Dei et hominum tradidistis in sacro Quadragenario, in sacro loco, in sacris orationibus Deo prostratum. Itaque deinceps fidem et hominia, quae hactenus uobis seruauimus, exfestucamus, damnamus, abiicimus. » Aderat huic collocutioni totius obsidionis multitudo, qui statim finita responsione ista, arreptis festucis exfestucauerunt illorum obsessorum hominium, fidem et securitatem, et separati sunt ab inuicem colloquentes sibi animo irato et obstinato, utrobique hinc ad expugnandum, illinc ad resistendum. 39. Eodem die ab armigeris abbatissae Auriniacensis coenobii audiuimus euentum Isaac, qui eadem nocte qua fugerat, cum se credidisset uenisse Gandauum, uenerat iuxta Ipram. Fugit ergo inde usque in Steenuordam uillam Widonis generi sui, ubi accepto consilio, nocte Teruanniam descendit, et latenter et furtim monachicum habitum assumpsit. Caeterum rumor et requirentia uniuersorum persequebatur fugientem, ut nullatenus lateret, quin statim ueritatem rescirent. Igitur aduocati Teruanniae filius, cum Isaac resciret, irruit in claustrum fratrum, et reperit in cuculla latentem in ecclesia, et quasi psalmos ruminantem. Cumque captum eduxisset Isaac, uirgis et uinculis coactum et flagellatum constrinxit; et ita extorsit ab eo, ut reos in comitis traditione proderet. Et respondit confitens de se, et aliis nominatim reis, superaddens plures fuisse, qui conscii sceleris et administratores fuissent reorum, tradentium actualiter comitem, scilicet gladio materiali. Subiunxit quoque de coniuratione proditionis suae cum Bosiardo et Willelmo ex Werui, Ingranno de Esna et Roberto Puero, Wlfrico fratre praepositi et paucis simul annumeratis homicidis pessimis. Et retulerunt aliqui dixisse Isaac, in suffossione unius quercus in pomerio, domui suae adiuncto, pecuniam radicitus abscondisse, quam milites loci nostri perscrutando et circumquaque fodiendo usque in uiscera terrae ibant frustrati. 40. Quinto decimo die ante Kalendas Aprilis, sexta feria, adductae sunt scalae aduersus muros et impetebant utrobique sese sagittis et lapidibus. Illi uero qui scalas adduxere, clypeis defensi et loricas induti progrediebantur. Multi equidem consequebantur ad spectandum, quomodo erigerentur ad muros scalae, eo quod ex uiredine et humiditate graues essent, et ponderis magni, in altitudinem habentes circa mensuras sexaginta pedum hominis, et in latitudinem pedum duodecim scala inferior, et scala superior admodum strictior, sed longior parumper exstitit. Cumque trahebantur scalae, iuuabat manus, uox et clamor trahentium, et resonabant clamores in aere altiori. Tunc Gendenses armata manu protegebant illos clypeis qui scalas traherent. Nam audito et uiso tractu, obsessi super muros ascenderunt, et ad propugnacula prodibant, obruentes lapidum infinitos iactus et sagittarum densitatem contra scalarum attrectatores. Caeterum animosi iuuenes et audaces, appositis paruulis scalis, quas decem homines solebant ferre, uolentes praeuenire insultum maiorum scalarum, ascenderunt ad murum unus post alium; sed cum aliquis in summitatem ascensum et super murum intentaret, illi qui ab intus latitabant, insidiantes ascensoribus, hastis et conto et telis deiecerunt haerentem in scala, ita ut nullus tam audax, tam uelox amplius foret, qui auderet ingredi ad obsessos per scalas minores. Interim murum perforare satagebant caementariorum malleis et uniuersis ferramentis alii, et magnam partem muri auellentes frustrati recesserunt. Sed cum trahentium multitudo prope muros conscendisset, et acrius utrinque pugnaretur in obruendo moles lapidum ab intus, densae noctis tenebrae prohibebant utrosque a pugna, et multa laesione accepta Gendenses exspectabant diem crastinum, quando uniuersa simul cum ipsis obsidio, uiolenter erectis maioribus scalis, ingrederentur ad obsessos. 41. Quarto decimo Kalendas Aprilis, Sabbato, cum lucescente mane obsessi in diuersa uexati parte castri, post pugnas quotidianas membra dedissent quieti; et cum paulisper securiores forent, quod hesterno die egregie pugnassent contra forinsecos Gendenses (namque ea securitate uigiles murorum praeconato die introierant in domum comitis ad ignem tepefacere se propter asperitatem frigoris et uentorum, in uacuum relicta curte castri), ciues nostri in meridionali parte, qua sanctorum reliquiae elatae fuerant, intro conscenderunt per subtiles scalas et latrices, quas solus homo ferret. Intus quippe sine sonitu et clamore sese collegerunt in magnas acies et praemunitas ad pugnandum. Statimque ordinabant minores inter se ituros ad portas maiores, ut terrae et simul lapidum congeriem sustollerent a portis et introitum facerent extra consistentibus uniuersis, qui hoc factum adhuc ignorabant. Portam quoque unam castri in parte occidentis repererant clausam firmiter clauis et sera ferrea, nullaque terrae et lapidum obiectione obrutam; quam ideo liberam obseruauerant, ut per illam reciperent et emitterent quos uellent traditores illi. Quam statim ipso accessu gladiis et securibus nostri Burgenses aperuerant, et, circa concitato clamore et strepitu armorum, intrinsecus in tumultum et concursum conturbauerunt exercitum in circuitu castri. Igitur irruerat grauissima obsidionis manus intra castra; alii ut pugnarent; alii ut raperent quaecunque infra reperi rent; alii ut intra ecclesiam ingressi corpus B. comitis Caroli obtinentes Gandauum transferrent. Tunc traditores illi, qui in domo comitis graui sopore soluti iacebant, terrore et clamore infinito exspergefacti, ignari rerum euentus, discurrebant uisum quidnam clamorum causa foret. Et cum rerum pericula sibi imminere cognouissent, prosilientes ad arma instabant prae foribus exspectantes congressum. Quidam ex ipsis in ingressu ciuium nostrorum inter castrum intercepti sunt ad unam portarum, milites quidem plures quibus custodia earumdem portarum deputata fuerat in parte orientis, qui cum ingressis ciuibus tumultum subeuntes, cum nihil ulterius possent, sese reddiderunt misericordiae et pietati captiuantium. Quidam uero eorum diffidentes uitae suae, si a ciuibus caperentur, a muris dilapsi sunt, unus quorum in labendo praecipitatus Giselbertus miles expirauit. Quem cum mulierculae traxissent in domum, et exsequias sibi praepararent, castellanus Theodoricus et sui rescitum mortuum illum caudae equi copulatum, per omnes plateas suburbii tractum, tandem in cloacarium in medio fori proiectum deturbauit. Igitur cum ciues intellexissent illos uelle resistere prae foribus in domo comitis, conscensis gradibus, quibus itum est ad easdem fores, securibus et gladiis detruncabant ianuas, et introgressi ad obsessos, fugabant eos per mediam domum eamdem usque ad transitum, quo transire consueuerat comes de domo sua in ecclesiam B. Donatiani. In hoc ergo transitu, qui arcuatus erat et ex lapidibus constructus, congressus maximus fuit; ubi ciues cominus gladiis tantummodo pugnabant, eo quod obsessi ulterius fugere aspernarentur. Satis uires et animos suos tentantes, utrinque stabant immobiles, sicut ipse murus; donec collecta manu ciues non pugnando, sed ruendo in obsessos, in fugam conuerterent ipsos, scilicet Borsiardum, qui immanis et iracundus, ferox et imperterritus, robore corporeo ualidior, restitit ciuibus semper in faciem, multos uulnerans, sternens, et ictu malleatorio gladii sui attonitos plurimos deiiciens. Simulque fugabant Robertum Puerum, in quem nemo manum mittere uolebat, eo quod audissent de eo quod innocens traditionis diceretur; atque imo magis, quod omnibus in regno et ante traditionem et post dilectior permanserat, fugere ille nobilis neglexerat; sed rogatu amicorum secutus est fugientes, et nisi causa ipsius fuisset, ibidem Borsiardum et suos milites, simulque omnes reos traditionis comprehendissent. Cumque sese traditores infra templum recepissent, non ulterius persecuti sunt eos ciues; sed ad praedam et spolia reuersi sunt, discurrentes per domum comitis et domum praepositi et dormitorium fratrum et claustrum. Consimiliter fecerunt uniuersi qui in obsidione aderant, sperantes thesaurum comitis se forte obtenturos, et supellectilem domorum infra muros positarum. Et quidem in domo comitis culcitras plures, tapeta, linteamina, scyphos, caldaria, catenas, ferrea claustra, uincula, compedes, neruos, boias, manicas, uniuersae captiuitatis adminicula ferrea, et fores ferreas thesauri comitis et plumbeos ductus aquarum, qui a tectis aquas deduxerant, diripiebant, sine aliqua culpa credentes se rapere potuisse. In domo praepositi etiam lectos, scrinia, sedilia, uestes, uasa et uniuersam supellectilem eius rapuerunt. In cellario tam comitis quam praepositi et fratrum quoque cellario, frumentorum et carnium et uini et ceruisiorum copiam, quantam rapuerint in infinitum, relinquo. In dormitorio fratrum, quod uestibus pretiosis et charis stratum stabat, tam magnam rapinam exercuerunt, ut non cessarent a tempore ingressus in castrum usque in noctem ire et redire ad asportandum. [10] CAPUT X. Fuga praepositi. Obsidentium dissidia. Templum inferius captum. Turris ab obsessis detenta, cum solario templi. 42. Obsessis ergo nihil praeter solum templum relictum est, et absque eis quae in templo secum comportauerant uictualibus, scilicet uino et carnibus, farina, caseis, leguminibus et caeteris necessariis uitae. Hic praetereundum non est qui erant capita inter obsessos, scilicet castellanus Haket, Borsiardus, Robertus Puer, Walterus filius Lamberti in Reddenburg, Wilfricus Cnop. Nam praepositus Bertulfus tertia nocte, id est nocte diei Iouis ante captionem castri, data pecunia Waltero butelgir usque ad quadringentas marcas de subtus lobium suum funibus appensus elapsus est solus, melius confidens illi Galtero quam ulli homini super terram, qui tamen ipsum transductum in desertum locum, scilicet Mor, solum reliquit expositum inimicis suis et derelictum fugae; cum tamen in loco illo sibi ignoto, nesciret quo fugeret, et quem fugeret. Igitur obsessi in templo conscensa turre molares lapides obruebant super uagantes in castris, et praedam uniuersae supellectilis ferentibus grauem iniecerunt casum, ubi plures obruti lethaliter perierunt. Sagittas statim direxerant contra fenestras turris uictores castri, ut non posset in turri quisquam caput per fenestras emergere, cui non iniicerentur mille sagittae, mille fundarum iactus, ita ut tota turris sagittis inhaerentibus hirsuta staret. Cumque nihil super hoc proficerent utrinque, obsessi flammas iniecerant in tectum scholarum quod templo adiacuerat; per hoc uolentes domum praepositi exurere, cui idem tectum uicinum fuit. At in illo facto frustrati, deorsum in pauimentum templi, et in choro, et in sanctuario interiore discursitantes, armati et praecauti sollicitabantur, ne auderet aliquis per fenestras introgredi ad ipsos aut per ianuas ecclesiae uiolenter irrumpere. 43. Summo igitur mane unus ex Gendensium turba iuuenis per scalam ascendens ad capitalem sanctuarii ecclesiae fenestram, gladio et conto perfringens opus uitreum et ferreum illapsusque audaciter aperuit scrinium unum sanctuarii, ut praedam quaereret. Inclinus quoque reuoluere coeperat, et manum hac et illac deducere, cum ianua scrinii grauis, et in casum praeceps percuteret furem et praedonem illum, et reiecit a se emortuum. Sed idem mortuus plumarum congerie contectus, diu ibidem iacuerat; nam maximus plumarum cumulus in sanctuario iacebat. Interea dum diu a Gendensibus exspectaretur ille iuuenis, et non rediret, uolebant uiolenter conscendere per fenestram. Nam iuuenem illum praemiserant uelut audacissimum, per quem tentarent ingressum templi, et sic comitis corpus obtinere crediderant; contra quos nostri ciues armis occurrebant, nec unquam perpessi sunt Gendenses uel etiam loqui coram se de auferendo comitis corpore. Valde et supra quam mihi credat aliquis, indignati sunt ciues nostri, quod aliquis hominum a loco nostro corpus auferre moliretur. Contendentibus illis exerebant gladios ad inuicem, et factus est tumultus et concursus uniuersorum ad pugnam. Caeterum obsessi tunc quantum poterant, infestabant uictores, quorum sapientiores audito tumultu, et de uictoria et lite, scilicet quod Gendenses contenderent se iure corpus comitis secum apud Gandauum transferre debere, eo quod suis scalarum instrumentis perterruissent obsessos et coegissent eos fugere a castro; et quod nostri ciues econtra assererent nihil ualuisse instrumenta eorum, nihil aliud in obsidione fecisse quam furari, et sumptum grauem facere in loco nostro, dirimendo lites sedabant tumultum dicentes: Nolite contendere, sed potius simul exspectemus quoadusque Deus nobis et regno contradiderit comitem bonum et legitimum, cuius et principum regni et episcopi nostri et totius cleri consiliis de corpore fiat dispensatio. Atque in hunc modum pacificati, instituerunt inuasores templi uiros armatos et audaces ad inuasionem. Collecto ergo robore, impetuose introierunt et irruperunt ad ianuam templi uersus claustrum, et fugauerunt obsessos a pauimentis inferius usque in solarium, in quo impie et fraudulenter tradiderant dignissimum terrae consulem, simulque cum domino suo serui arctati sunt, quanquam sine uelle ipsorum cum domino suo consule clausi forent. Tunc tandem Gendenses in sanctuarium ingressi, requirebant iuuenem illum, quem in mane praemiserant per capitalem sanctuarii fenestram, et repererunt in plumis conquassatum et mortuum quem alii mentiebantur occisum a Borsiardo, cum illaberetur incaute in templum. Neque enim describere locus est quantus iactus fuisset lapidum a solario super uictores pauimentorum templi, et quot obruti, conquassati, telis et sagittis uulnerati; ita ut totus chorus templi plenus iaceret cumulo lapidum et nusquam pauimentum appareret. Parietes et uitreae fenestrae in circuitu, et status simul, et sedes fratrum deiectae sunt, et ita totum erat confusum et dirutum, ut nulla in templo facies sancta et integra maneret; sed turpi et informi deformitate horribilior staret quolibet carcere. Nam in solario obsessi praeparauerant sibi propugnacula ex scriniis et tabulis altarium, et formis, et scamnis et caetera suppellectile templi, et colligauerant ea funibus campanarum. Campanas quoque in frusta et plumbum, quo antiquitus contecta erat ecclesia, diuiserunt, cum eo obruentes alios. Infra enim ecclesiam, scilicet in choro, pugnabatur acerrime; sed a turri et a ianuis turris tanta strages facta est, ut non sufficiat mihi describere neque percussorum et uulneratorum multitudinem prosequi. 44. Igitur domum comitis superiorem obtinuit Geruasius miles et camerarius atque consiliarius comitum regni cum fortitudine magna, et iussit affigi signa sua in summa arce domus. Namque ex inuidia obsessorum hoc factum est qui statim primo die obsidionis, etiam in die qua dominum suum serui impii tradiderant, signa contra inimicos ferebant. Unde Willelmus ille Iprensis signa, quasi dominus et terrae consul, ferebat contra quosdam qui sibi redditus consulares soluere denegauerant, quia illum consulem fere aspernati sunt. Traditores quidem illi die primo obsidionis nihil humiliter agentes, quia principes regni sibi conscios in scelere suo et securos in eadem fide et amicitia crediderant cum ipsis, signa sua in suprema arce camerae comitis et in summitate turris ecclesiae, et in minoribus tribus, et in lobio praepositi, simul in exitu portarum superbe praefixerant; ut per hoc appareret ipsos fuisse dominos, qui exspectarent regni proceres, amicos et conscios suos, per quorum potentiam obsidionem destruerent, et inultum maneret quod consulem tradidissent. Desiderius, frater Isaac, obtinuit inferiorem domum comitis cum ciuibus nostris, et fixerat signum suum in lobio comitis maiore. Quem cum transeuntem Robertus puer in castro uidisset a turri, improperabat taliter: « O Desideri, non es memor quod tu hactenus nobis consuluisti tradere dominum consulem; fidem super hoc et securitatem tradidisti, et nunc uiso infortunio nostro gaudes et persequeris nos. O utinam liceret mihi exire! ad singulare bellum te euocarem! Deum testor quod tu magis sis traditor quam nos, eo quod olim dominum, modo nos tradidisti! Quod improperium non sine omnium nota tulit! » 45. In domo quoque praepositi nepotes Thancmari, quorum causa in parte traditio facta est, ut aiunt, praefixerant signa sua superbe et gloriose ac potenter. Quod ualde aegre ferebant omnes, et ciues nostri nimis indoluerant, eo quod praepositus et sui ante tempus traditionis uiri essent religiosi, amicabiliter se habentes erga eos, et cum honore omnes tractassent in loco nostro et in regno commanentes. Hi ergo praedicti postquam obtinuissent domos et signa affixerant, quidquid intus repererant, quasi proprium possidebant. Intumuit ergo cor ciuium nostrorum contra nepotes Thancmari, et quaerebant occasionem pugnandi et interficiendi illos. Igitur ad uesperam Sabbati illius, cum frumenta et uinum quod obtinuerant in domo praepositi apud rus suum emitterent nepotes Thancmari, occurrerunt eis ciues nostri in claustro et extractis gladiis uas uini truncabant, et concitatus est tumultus infinitus et clauserunt ciues portas suburbii, ut nemo aufugeret nepotum illorum. At obsessi euocauerant ciues, olim amicos suos, obsecrantes ut inimicos illos perderent, quorum causa grauissimum nefas perpetrassent. Nepotes igitur Thancmari in eadem domo praepositi resistere cum non potuissent ciuibus, quaerebant subterfugere. Thancmarus ipse fugiendo peruenerat ad exitum unius portae, et quia clausa fuit, cum quaereretur ab eo quid causae fuisset tanti tumultus, mentitus est congressum fieri inter obsessos ac obsidentes. Tandem latuit in domuncula una, quousque uideret quid de nepotibus suis ageretur. Cumque ciues per pontem Sancti Petri et per pontem castri armata manu transirent, obuiam eis occurrit Walterus butelgir et caeteri principes obsidionis, conatu graui compescentes tumultum. Tot equidem lanceati stabant in foro, ut crederet aliquis perficiem hastarum siluam fuisse densissimam. Nec mirum, cum uniuersi totius regni eodem die, tum pro praeda, tum pro uindicta, tum magis pro auferendo consulis funere, tum pro admiratione omnium, quae ibidem fiebant, in suburbium confluxerant. Clamabant itaque omnes, Thancmarum et nepotes eius iure suspendi debere, eo quod eorum causa comes occisus, et praepositus et eius nepotes obsessi, et plures de ipsorum familia interfecti et turpissima morte damnati fuissent; ideoque non posse eos perpeti, ut parcerent eis, imo turpiori et magis crudeli nece damnarent, qui dominos suos, praepositum et fratres simulque eius nepotes, potentiores et nobiliores in comitatu, fraude, seditione, coemptione facta, apud comitem deposuissent. Vix ergo turbatos ciues principes cohibebant, quia castellanus Haket et Robertus puer cum amicis et propinquis ipsorum ciuium, in turri altiore stantes, annuebant brachiis et manibus, ut insultum facerent in nepotes Thancmari, qui ita arroganter in domum praepositi conscenderant, signa uictricia affixerant, quasi suis uiribus castrum expugnassent; cum eo tempore quo ciues ingressi sunt uiolenter in castrum, nepotes Thancmari domi et in rure suo dormirent. Illa tandem conditione sedatus est tumultus, quatenus ipsa hora exirent domum, et signa quae affixerant, uerecunde tollerent et discederent. At illi cum ductu principum periculoso sibi recesserunt inde, in tantum diffidentes ciuibus ut unusquisque nepotum Thancmari equo et suo secum ductore insidente abscederet: et sic relicta est domus sub tutela militum et ciuium nostri loci, et frumentum et uinum dispertitum est inter principes obsidionis et ciues, quorum uiribus uictoria illo die consummata est. Et tandem clausus ille dies sollicitos nimis reddidit super noctis subsequentis temporibus obseruandis, et in curte castri et in claustro fratrum, simulque in domo praepositi et refectorio atque fratrum dormitorio. Nam illo usi sunt consilio obsessi, ut claustri et domorum tecta circa templum flammis destruerent ne accessum aliquo modo ad ipsos obsidentes haberent. Inde stupefacti custodes noctis sollicitudine et metu peruigilabant. Saepe obsessi clanculo egressi nocturnis horis incusserunt timores custodibus. Caeterum in tam arcto loco turris templi, traditores uigiles suos omni nocte obsidionis tubis et buccinis resonare iusserant et cornu canere, adhuc euadere sperantes, eo quod principes regni per litteras in turrim sagitta transiectas, amicitiam et auxilium offerrent. 46. Praepositus uero conductorem habens fratrem Fulconis canonici Brudgensis, militem subdolum, ex praecepto Walteri butelgir, nocte praescripta diei Iouis peruectus est equo apud Kaihem uillam eiusdem Walteri et Borsiardi. Cumque parum ibi delituisset, et accusatus fuisset, cum uno comite nocte Furnas ad uxorem suam fugit, et inde iterum, quia latere non poterat in nocte sancta Parasceue, transiuit apud Warnestum, sicut audiuimus eadem nocte, et fugam institit, et nudis pedibus poenam peccatorum suorum sponte perpessus ibat, ut tanto peccatori Deus indulgeret, quod contra consulem pium deliquerat. Satisque probabile fuit quia postea statim cum captus fuisset, pedum ipsius plantae excorticatae apparuerunt, quia in itinere nocturno ad lapides in tantum offenderat pedes, ut sanguis ex eis efflueret. Et uere grauissime uir iste dolebat, qui pridem omnibus imperitabat, diuitiis et honore saeculi pollebat, et cum in uoluptate floreret, punctum pulicis ut iaculum formidaret; ecce solus, et infra terminos suos exsul solus pererrabat. Reuertamur ergo ab excursu isto ad uigilias noctis praefatae, in qua timores nocturnos cum ad inuicem incuterent sibi tam obsidentes quam obsessi, pertaesi et fatigati utrinque diem, pro nocte transposuerant ad dormitandum. [11] CAPUT XI. B. Carolo successor in comitatum Flandriae datus Guillelmus Northmannus: alii competitores. Eius de corpore Gandauum transportando insidiae dispositae. 47. Tertio decimo Kalendas Aprilis Dominica in nocte Benedicti abbatis, ex Atrebato rex Franciae Lodewicus mandauit principibus et baronibus obsidionis praedictae salutem, fidem et auxilium, insuper omnem gratiam pro uindicando nepote suo et Flandriarum aequissimo consule Carolo, quem iustius decuerat fuisse regem, quam pessimorum traditorum comitem: « Non habeo quidem ad uos ad praesens transeundi opportunitatem, eo quod festinantius cum paucis huc descenderem, auditum et scitum euentum rei et obsidionis. Non enim sapienter mihi agere uisum est in manus traditorum terrae incidere; quoniam, sicut intelleximus, plures sunt adhuc qui super obsessos dolent, et eorum scelera defendunt, et ad eorum euasionem omni modo laborant. Igitur quia terra conturbata est et coniurationes iam factae sunt in personam Willelmi, ut uiolenter regnum obtineat, et contra eum omnes fere de ciuitatibus adiurauerint, se nullo modo Willelmum illum in comitem recepturos, eo quod spurius sit, natus scilicet ex nobili patre et matre ignobili, quae lanas carpere, dum uiueret ipsa, non cessaret. Volo et praecipio uobis, sine dilatione coram me conuenite et communi consilio eligite comitem utilem, quem uobis aequalem, et terrae et incolis praeesse consenseritis. Nec poterit diu terra sine consule fore, nisi cum grauiore periculo quam modo immineat. » Cumque perlectae sunt litterae coram uniuersis, ecce dum nondum respondissent litteris regis, utrum irent an non, superuenit alius nuntius nepotis comitis Caroli, demandans principibus obsidionis salutem et naturalem erga omnes terrae inhabitatores dilectionis affectum: « Certum est uobis omnibus meae sorti et potestati regnum Flandriae post mortem domini mei consulis iure cognationis pertinere. Idcirco considerate et caute agere uos uolo, super electionem meae personae, et praemonitos uos rogo ne me alienum a regno faciatis, qui iure et ex debito propinquitatis, si mihi remandaueritis, comes futurus, iustus, pacificus, tractabilis, et utilitatis communis atque salutis prouisor accurro. » Tunc principes simulque omnes qui audierant litteras ab Elsatan a nepote consulis transmissas, fictitias asserentes, nulla animaduersione responsionis agebantur, eo quod respublica laboraret, et rex e uicino conuentum acceleraret, neque sine longa opera pro eligendo nepote illo se tractare posse praeuiderent. Utillimum ergo praeanticipantes consilium, ex imperio regis praeparabant se ituros feria secunda et tertia. Postea tamen ex industria et consilio singulari, principes conuocatis ciuibus, proruerunt in eadem Dominica ad arma et inuaserunt obsessos in turri. Quodque ideo factum est ut perterritos obsessos magis exanimarent et pauidos redderent, quod in discessu subito ad regem a principibus facto, non auderent a turri exire uel aufugere. Congressus quidem grauis utrinque factus est, et adhuc obsessos latebat cur in Dominica insultum facerent in eos, cum omnes caeteras de praeterito tempore Dominicas in pace obseruassent. Exierunt igitur secunda, et tertia feria apud Atrebatum locutum regi, ordinatis illis qui turrim nocte ac die armati caute et fideliter, ne quis obsessorum subterfugeret, obseruarent. 48. Decimo Kalendas Aprilis feria quarta, Isaac captus est et suspensus liberator meus, finitis tribus hebdomadis ab occisione comitis, ante Annuntiationem S. Mariae et ante in Ramis palmarum Lambertus Archei a turri elapsus euasit, fugiens apud Michem uillam nauicula deuectus. Hic de consilio Borsiardi fuit, et nequiter semper egit consiliando, agendo et ad omne nefas instigando dominos suos; idcirco odiosus erat omnibus qui in obsidione dolos illius audierant. Cumque a tempore obsidionis intra castrum clauderetur usque ad tempus quo fugam subiit, ad omne negotium quod intus agebatur strenuus erat, in sagittando peritissimus, in iaculando hastas et uniuersa tela fortior, qui quidem stragem mortalem fecerat in hostes. Qui cum fugeret, a ciuibus requisitus est diluculo, et per totum illum quo fugerat diem. Nam, a turri cum se furaretur, exclamabat eis qui obsederant turrim Borsiardus, quando et ad quem locum suus consiliarius et tam familiaris fugisset. Tandem ciues constipauerant uillam in qua fugitiuus ille latuit, et a latibulo extractum reduxeruut eum captiuum, et suspendio in foro nostro illum perdidissent si eo tempore adfuissent primates obsidionis, qui in Atrebato regno consuluerunt. Cuidam tandem Gerberto ciui nostro sub fidei securitate commendatus, cuius ille cognatus fuit, qui illum cautelae custodia in uinculis constrictum usque ad praesentiam primorum comitatus conseruauit, ut illorum iudicio constaret, quidquid fieri percenserent de illo. 49. Nono Kalendas Aprilis, feria quinta, Woltra cruual retulit nostratibus, regem Anglorum cum illo Iprensi Willelmo concordiam laudasse, pecuniam infinitam simul et milites trecentos praestitisse in auxilium ad obtinendum comitatum Flandriae. Quod cum falsum foret, tamen simulata fraude quasi credibile diffamauit. Nam uere constitit illum Willelmum Iprensem suscepisse de thesauro comitis Karoli Anglicae monetae quingentas libras per manus nepotum praepositi Bertolphi, qui impiissimi traditores sibi et regno praeferre conati sunt eumdem Willelmum; qui ab eis quidem pecuniam, consilium et auxilium obtinuerat, et quotidianis litteris missis in inuicem et remissis, mutuas uoluntates et conscientiarum secreta loquebantur. A rege ergo Anglorum mentitus est miles praefatus Willelmum suscepisse donaria pecuniarum, uolens tegere traditiosam conscientiam Willelmi, qui uere a traditoribus submissam pecuniam acceperat, per quam solidarios compararet, et sic cum uirtute cum comitatum obtinuisset, traditores suas uoluntates consequenter per ipsum consummassent. Nullus uero primatum obtenturus in regno, uoluit aliquid consilii uel internuntii traditorum aperte suscipere, eo quod statim sub nota traditionis conscriberetur. Ideo ille Willelmus tegebat conscientiam suam, et pecuniam a rege mentitus est sibi fuisse transmissam, quasi nihil commune haberet uel secreti cum traditoribus, qui tamen manifeste ante tempus obsidionis salutem et auxilium litteris signatis mandauerat praeposito et suis. Qua tempestate Giselbertus, nepos traditorum, castellanus Burgensis, qui sub nota traditionis erat, ad castellanum S. Audomari subterfugerat, offerens excusationem suam et innocentiam se paratum probare coram rege et patribus regni. 50. Octauo Kalendas Aprilis, feria sexta, Annuntiatio Domini, quo etiam die passus est Dominus, celebrata est Sabbato in Ramis palmarum, machinamento et dolis Gendensium actum est, ut per ducatum magni praeconis, et Ansboldi militis et ciuium quorumdam nostrorum assensum, simulque ex consensu traditorum, nocte huius Sabbati transacta, introirent in castrum et corpus piissimi comitis per manus traditorum a fenestris solarii eiusdem Gendensis coenobii fratres susciperent, et manticis, et saccis collectum transferrent. Exspectauerant quidem monachi duo per totum illud tempus opportunitatem furandi corpus. Cum igitur armati circa turrim deambularent illi qui monachis ducatum praestiterant, uigiles perterriti cornua circumquaque personuerunt, et euocati ciues et obseruatores turris irruerunt contra praeconem magnum, et Ansboldum militem, et suorum complices, fugantes illos et uulnerantes quosdam timore mortis nimis affectos. Pepigerant uero monachi coadiutoribus suis centum marchas argenti se daturos, si forte per illos glebam consulis obtinerent. Igitur rescito eo quod furtim et pretio aut quoquo modo alio monachi uellent corpus consulis auferre, ciues praecauti cum uigilanti turba sollicitae magis sese obseruantiae dedere. 51. Sexto Kalendas Aprilis, Dominica in Ramis palmarum, conuenerunt Burgenses nostri in agrum quod suburbio adiacet, intra septas uillae, conuocatis undecunque Flandrensibus circa nos, coniurauerunt simul super sanctorum reliquias, sic: « Ego, Folpertus iudex, iuro me talem electurum comitem terrae huius qui utiliter recturus est regnum praedecessorum suorum comitum, iura potenter contra hostes patriae obtinere poterit: affectuosus et pius in pauperes, Deo deuotus, semitam gradiens rectitudinis, et talis fuerit qui utilitati communiter patriae uelit et possit prodesse. Consequenter ergo omnes meliores ciuium iurauerunt: ex Isandica Alardus Scabinus cum sua potentia; ex Ostburg Haiolum cum illius loci potestatibus; ex Reddenburg Hugo Berlensis, et illius loci fortioribus; ex Lapscura, Ostkerca, Utkerca, Liswega, Slipen, Gistella, Oldenburg, Lichterualda, Iadbeca, omnes fortiores et meliores simili sacramento iurauerunt. » Eratque multitudo maxima coniurantium in idipsum. 52. Tertio Kalendas Aprilis, feria quarta in succinctione campanarum reuersi sunt ex Atrebato principes nostri, qui ad regem exiuerant pro consulendo regno et eligendo consule secundum consilium regis Ludewici Franciae imperatoris atque omnium baronum ipsius et terrae nostrae electionem, et iuxta prudentem et patriae utilitati probabilem examinationem, cum tali relatu laeti et gaudentes, salutem et fidem ex parte regis et baronum denuntiantes nobis et omnibus terrae incolis atque illis praecipue, qui ad faciendam uindictam pro morte domini Caroli consulis assidua obsidione desudauerant: « Rex Franciae Ludouicus omnibus regni filiis bonis salutem et gratiam, et cum regali potentia in uirtute Dei et fortitudine armorum, inuictissimum suae praesentiae subsidium. Quia patriae ruinam simul cum comite tradito grauem praeuidentes, indoluimus, seueritatis rigore et inaudito ante hoc tempus supplicio uindictam acturi conuenimus: et, ut deinceps terra suo consule nouiter per nos electo reconcilietur et conualeat, quidquid in subsequenti litterarum serie audieritis, obedite et facite. » Igitur Walterus butelgir litteras protulit regis signatas coram uniuersis ciuibus nostris, qui confluxerant simul in agrum praedictum, ad auscultandum regis mandatum: atque uiua uoce litteris testimonium confirmans ait: « Audite, o ciues nostri, quid consilii et negotii apud regem et eius barones actum sit et prudenti examinatum iudicio. Principes Franciae et primi terrae Flandriarum, iussu et consilio regio, elegerunt uobis et terrae huius consulem Willelmum puerum, natum ex Northmannia, nobilem quidem genere et hactenus inter uos ab infantulo educatum in puerum, et inde in iuuenem fortem. Quem iuxta omnem consuetudinem bonam consuescere liquet, et qualem uultis talem habiliter flectere poteritis ad omnes bonos mores mansuetum et docilem. Ego quidem elegi ipsum Robertus Bethuniae, Baldwinus ex Alst et Iwan frater eius, castellanus ex Insulis et caeteri barones sublimauerunt illum in comitatu, fidem, securitatem et hominia ei fecimus secundum omnem modum praedecessorum suorum comitum Flandriae. Ipse etiam nos pro merito nostri laboris donauit terris et praediis traditorum, qui secundum principum omnium iudicia proscriptione damnati sunt, nihilque ipsis rerum uel miserationis praeter grauissimam et inexcogitatam adhuc mortem relictum constat. Praecipio ergo et uolo ac consulo absque dolo uobis suburbanis simul omnibus qui assistitis, ut suscipiatis nouiter electum comitem Willelmum et a rege comitatu donatum, in dominum et consulem uobis. Caeterum et si quid est quod suae potestatis iure donari poterit, sicut teloneum et census terrae, libenter uobis condonari teloneum uolentibus simul et censum mansionum uestrarum infra suburbium, meipso denuntiante ex parte regis et comitis noui, condonabit absque dolo et malo ingenio. » Auditis ergo litteris, et uoce litterarum latoris, ciues procrastinauerunt responsum de receptione seu electione noui consulis concedenda sibi, ut accitis Flandrensibus cum quibus eligendi sacramenta constituerant simul aut concessionem facerent aut legationis regiae litteras refutarent, et quia tenuerant diem sermonum longis protractibus, reuersi sunt ciues a loco oratorio ex communi consilio mandantes pro Flandrensibus tota illa nocte, ut electionem in persona noui consulis factam concederent aut reprobarent. [12] CAPUT XII. Aduentus Guillielmi comitis cum rege in Flandriam et Brugas. Iuramenta utrinque facta. 53. Pridie Kalendas Aprilis, feria quinta, postquam conuenerant ciues cum Flandrigenis, ex communi consilio consenserunt, ut in Sabbato sanctae Paschae uiginti milites, et duodecim e ciuibus seniores et prudentiores exirent obuiam nuntiis regis apud Rauenschot oppidum ad colloquium; ibique Gendenses exspectarent aduentum nostrorum. Nam ex ciuitatibus Flandriae et castris Burgenses stabant in eadem securitate et amicitia ad inuicem, ut nihil in electione, nisi communiter, consentirent aut contradicerent. Qua in re Burgenses nostri, non sine Gendensium consilio agebant, qui a latere sibi uicinius assederant. Ibant itaque sicut praeordinauerant in eodem Sabbato sancto. Rex quoque, sicut in Atrebato praeordinauerat, cum nouiter electo comite descendit apud Insulas, ubi hominia facta sunt comiti, sicut in Atrebato. Et inde descendit in uillam, nomine Dinsa, in itinere quo iturus erat in Gandauum. In eadem uero uilla exspectabat rex Gendenses, qui reciperent nouum comitem secundum praeceptum suum et electionem primorum terrae. Igitur concorditer actum est inter nostros et Gendenses de receptione noui electi, ut susciperent eum in consulem et terrae totius aduocatum. 54. Kalendis Aprilis, feria sexta, in die Parasceue castellanus Haket a turri euasit solus, et transiuit apud Liswega, et ibi latuit cum filia sua, quam ibique duxerat olim miles magni generis et diuitiarum plenus. Exspectabat enim ille fugitiuus quid deinceps ageret. Quarto Nonas Aprilis, in Sabbato sancto Paschae, quidam ciues nostri et Gendenses, qui a colloquio reuersi sunt, elegerunt Willelmum in comitem sibi et patriae, hominia, fidem et securitatem facientes comiti secundum morem praedecessorum suorum comitum. Eodem die Geruasius constitutus est castellanus in castro nostro Brugensi a rege et comite nouo, cui suum meritum nondum per hoc meritum recompensatum est, cum tot et tanta in obsidione egisset, quae memoriae diligenter commendo lectorum. Nam in ipsa hora qua tradebatur comes Carolus, ipse flendo et crines uestesque discerpendo, complosis manibus clamabat discurrens in castro haec: « Heu! quod solus uindicare non possum dominum meum et aequissimum principem terrae nostrae; quem etiam nullus hominum defensare aut uindicare praesumit; ibique principium uindictae ipse solus Geruasius constituit, et postmodum secum Deo ipso pugnante, feliciter consummauit. » Tertio Nonas Aprilis, Dominica sancta Paschae in Theodosiae uirginis, littera Dominica B. in exspectationes suspensus erat et clerus et populus pro aduentu regis et comitis apud nos. Quo die illi traditores pessimi communicauerunt se corpori et sanguini Christi. Nescitur tamen per quem sacerdotem hoc factum fuerit. Eodem die sagittis infestabant in castro transeuntes obsessi et pessimi traditores, nullius fidei et reuerentiae termino, sub exspectatione turpissimae mortis sibi futurae uitam continuantes. 55. Nonas Aprilis, feria tertia, Aqua sapientiae, in crepusculo noctis, rex simul cum nouiter electo consule Willelmo Flandriarum marchione Bruggas in suburbium nostrum uenit, cui obuiam processerant canonici S. Donatiani, reliquias sanctorum afferentes et in solemni processu, regio more regem et comitem nouum cum gaudio suscipientes. Octauo Idus Aprilis, feria quarta, conuenerunt rex et comes cum suis et nostris militibus, ciuibus, et Flandrensibus multis in agrum consuetum; in quo scrinia et reliquiae sanctorum collatae sunt. Et silentio indicto, lecta est charta libertatis ecclesiae et priuilegiorum B. Donatiani coram uniuersis in praesentia regis et comitis: ut contra ea quae priuilegiorum paginis conscripta, et a catholicis Romanis pontificibus sancita et a nemine catholicorum regum et comitum corrupta constiterant, rex in sua persona, simul et comes, nullo temerario ausu se opponeret; sed potius regiae dignitatis praerogatiua ueneraretur sancita et suae potentiae corroboraret imperio. Libertatem uero eligendi canonice, et sine simonia praepositum ex concessione domini papae, sicut priuilegii sui inscriptione contentum est, se habere protestati sunt fratres eiusdem Ecclesiae, quem quidem praepositum rex si praesens adforet canonice et sine simonia electum protestatiue officii sui ministerio et dignitate praelationis sublimaret, et in locum praelationis subrogaret: « Quod si rex non adforet, comes eiusdem potestatis officio functus, concessionem canonice electi praepositi, et in locum subrogationis, et in propria persona et suorum faceret secundum praedecessorum suorum catholicorum principum morem. » Lecta est quoque chartula conuentionis inter comites et ciues nostros factae de teloneo condonato et censu mansionum eorumdem; quatenus pro pretio electionis et susceptionis personae noui consulis, reciperent a comite libertatem huiuscemodi, ne teloneum aut censum deinceps ipsi aut successores loci nostri, comiti uel eius successori soluerent; sed perpetua illa libertate donati, sicut in charta conuentionis conscriptum erat, ad confirmandam libertatem eamdem, iuramentum a rege simul et a comite expostulatum susciperent: scilicet ne rex aut comes amplius per se uel per ministros pro soluendo teloneo et censu, ciues nostros aut ipsorum in loco nostro successores inquietaret; sed bono animo et sine malo ingenio et non subtracto, tam priuilegia canonicorum quam condonationem teloneorum et census inuiolabiliter conseruaret. Sub hac ergo conditionis compositione iurauerunt rex et comes super sanctorum reliquias in audientia cleri et populi. Subsequenter quoque ciues iurauerunt fidelitatem comiti, sicut moris erat, et hominia fecerunt ei et securitates, sicut prius praedecessoribus suis naturalibus principibus terrae et dominis. Ut igitur beneuolos sibi comes ciues nostros redderet, superaddidit eis, ut potestatiue et licenter consuetudinarias leges suas de die in diem corrigerent, et in melius commutarent, secundum qualitatem temporis et loci. Tandem sacramento iusiurandorum confirmatis omnibus, reuersi sunt rex et consul in hospitium; ubi delatae sunt in omnium audientia litterae huiusmodi ab iis qui obsidionem fecerant in Reddenburg, primatibus: « Nos quoque huius obsidionis exactores, electum nouum Flandriarum consulem electuri erimus ex nostra parte, sub hac conditione quidem, ut in consuetas expeditiones, insuper prauas principum exactiones et telonea noua, quae doloso consilio Lamberti in Reddenburg nouiter et praeter ius consuetudinarium terrae instituta sunt, a nobis et a nostris uiciniae incolis amplius amota, damnes et destruas; et libertatem obtineant rustici nostri exeundi et depascendi pecudes suas super terram, quae dicitur Mor sine coemptione praua instituta a Lamberto. Insuper de coemptione grauissima mansionum in Erdenburg, uolumus quoddam medium regem et comitem ponere, ut per duodecim nummos tantummodo redimatur unusquisque nummorum illorum, quos secundum positionem mansionum hactenus sedecim nummis redimebant filii post mortem patrum suorum. Nobis ipsis quidem legem statuimus, ut si expeditio ex parte comitis nostri fuerit indicta, ille qui excusationem non habuerit legitimam, emendabit comiti uiginti solidos. Super iis omnibus assensum tuum, domine rex, et concessionem et confirmationem comitis noui expostulamus, quatenus iuramento confirmet omnia quae in hac charta conscripsimus et in audientia omnium promulgata constant. Monemus et obsecramus tam regis quam comitis personam et eius omnipotentiam, ut Bertolphum praepositum et eius fratres Ulfricum Cnop, Haket castellanum, Robertum puerum, Lambertum ex Reddenburg cum filiis ipsorum, Borsiardum et reliquos traditores nunquam haeredes fore permittant deinceps in comitatu Flandriae. » Cumque perlecta fuisset charta huiusmodi in conspectu uniuersorum, iurauit comes nouus, se confirmare et concedere bono animo, et sine malo ingenio et non subtracto, omnia quae expostulauerant ab ipso. Ac deinceps per totum reliquum diei tempus, hominia fecerunt consuli illi, qui feodati fuerant prius a Carolo comite piissimo, suscipientes nunc similiter feoda sua et officia et quaecunque obtinuerant ante iure et legitime. 56. Septimo Idus Aprilis, feria quinta, iterum hominia facta sunt comiti, qua hoc ordine, suae fidei et securitatis termino consummata sunt. Primum hominia fecerunt ita: Comes requisiuit, si integre uellet homo suus fieri; et ille respondit, « Volo, » et iunctis manibus amplexatus a manibus comitis, osculo confoederati sunt. Secundo loco fidem dedit is qui hominium fecerat prolocutori comitis in iis uerbis: « Spondeo in fide mea me fidelem fore amodo comit Willelmo, et sibi hominium integraliter contra omnes obseruaturum fide bona et sine dolo. » Idemque super reliquias sanctorum tertio loco iurauit. Deinde uirgula, quam manu consul tenebat, inuestituras donauit eis omnibus qui hoc pacto securitatem et hominium simulque iuramentum fecerant. Eodem die Eustachius ex Stenuordia, in S. Audomaro prius interemptus a ciuibus, et postea in conflagrationem illius domus, qua suffugerat iniectus, in cineres combustus est. Ipse enim sub nota traditionis talem perpeti mortem promeruit. Eadem die in Brugis comes dedit Baldwina ex Alst quadringentas libras praeter uiginti, eo quod ipsius uiribus et consilio maxime post regem in comitatu ualuerit. Sexto Idus Aprilis feria sexta, similiter hominia facta sunt comiti. Quinto Idus Aprilis Sabbato, rex ibat apud Winendala locutum Willelmo illi Iprensi adulterino comiti, pro concordia facienda inter ipsum et uerum nouumque comitem. At illi adulterino comiti indignum fuit supra modum inire concordiam cum uero Flandriarum consule, uel aliquam pacis compositionem se facturum, quia eum despectui habebat: « Rex igitur aegre ferens superbiam et contemptum adulterini Iprensis comitis, ipsumque dedignatus ad nos usque reuersus est. » Quarto Idus Aprilis Dominica, comes noster secundum consilium regis et principum iturus fuerat apud S. Audomarum, sed quia paucos habebat secum in uia in quibus confideret, nocte ad nos rediit.