[3,0] LIBER TERTIVS. Si priores libri responderunt titulis suis et lectorem hucusque cum attentione perduxerunt, edam nunc circa oppugnationes urbium defensionesque STRATEGEMATA- Nec morabor ulla praelocutione, prius traditurus quae oppugnandis urbibus usui sunt, tum quae obsessos instruere possint. Depositis autem operibus et machinamentis, quorum expleta iam pridem inuentione nullam uideo ultra artium materiam, has circa expugnationem species STRATEGEMATON fecimus: I. De repentino impetu. II. De fallendis his, qui obsidebuntur. III. De eliciendis ad proditionem. IV. Per quae hostes ad inopiam redigantur. V. Quemadmodum persuadeatur, obsidionem permansuram. VI. De districtione praesidiorum hostilium. VII. De fluminum deriuatione et uitiatione aquarum. VIII. De iniciendo obsessis pauore. IX. De irruptione ex diuersa parte, quam exspectabimur. X. De insidiis, per quas eliciantur obsessi. XI. De simulatione regressus. Ex contrario circa tutelam obsessorum: XII. De excitanda cura suorum. XIII. De emittendo et recipiendo nuntio. XIV. De introducendis auxiliis et commeatibus suggerendis. XV. Quemadmodum efficiatur, ut abundare uideantur, quae deerunt. XVI. Qua ratione proditoribus et transfugis occurratur. XVII. De eruptionibus. XVIII. De constantia obsessorum. [3,1] DE REPENTINO IMPETU. T- Quintius consul, uictis acie Aequis et Volscis, cum Antium oppidum expugnare statuisset, ad contionem uocato exercitu exposuit, quam id necessarium et facile esset, si non differretur: eoque impetu, quem exhortatio concitauerat, aggressus urbem. M- Cato in Hispania animaduertit potiri se quodam oppido posse, si inopinatos inuaderet. Quadridui itaque iter biduo per confragosa et deserta emensus nihil tale metuentes oppressit hostes. Victoribus deinde suis causam tam facilis euentus requirentibus dixit, tum illos uictoriam adeptos, cum quadridui iter biduo corripuerint. [3,2] DE FALLENDIS HIS, QUI OBSIDEBUNTUR. Domitius Caluinus, cum obsideret Luenam, oppidum Ligurum, non tantum situ et operibus, uerum etiam propugnatorum praestantia tutum, circumire muros frequenter omnibus copiis instituit easdemque reducere in castra. Qua consuetudine inductis ita oppidanis, ut crederent exercitationis id gratia facere Romanum, et ob hoc nihil ab eo conatu cauentibus, morem illum obambulandi in subitum direxit impetum occupatisque moenibus expressit, ut se ipsos dederent oppidani. C- Duellius consul subinde exercendo milites remigesque consecutus est, ut securis Carthaginiensibus usque in id tempus innoxiae consuetudinis subito admota classe murum occuparet. Hannibal in Italia multas urbes cepit, cum Romanorum habitu quosdam suorum, ex longo belli usu latine quoque loquentis, praemitteret. Arcades Messeniorum castellum obsidentes, factis quibusdam armis ad similitudinem hostilium, eo tempore quo successura alia praesidia his explorauerant, instructi eorum, qui exspectabantur, ornatu admissique per hunc errorem ut socii, possessionem loci cum strage hostium adepti sunt. Cimon, dux Atheniensium, in Caria insidiatus cuidam ciuitati religiosum incolis templum Dianae lucumque, qui extra muros erat, noctu improuisus incendit: effusisque oppidanis ad opem aduersus ignes ferendam uacuam defensoribus cepit urbem. Alcibiades, dux Atheniensium, cum ciuitatem Agrigentinorum egregie munitam obsideret, petito ab eis consilio diu tamquam de rebus ad commune pertinentibus disseruit in theatro, ubi ex more Graecorum locus consultationi praebebatur: dumque consilii specie tenet multitudinem, Athenienses, quos ad id praeparauerat, incustoditam urbem ceperunt. Epaminondas Thebanus in Arcadia die festo effuse extra moenia uagantibus hostium feminis plerosque ex militibus suis muliebri ornatu immiscuit: qua simulatione illi intra portas sub noctem recepti ceperunt oppidum et suis aperuerunt. Aristippus Lacedaemonius festo die Tegeatarum, quo omnis multitudo ad celebrandum Mineruae sacrum urbe egressa erat, iumenta saccis frumentariis palea refertis onusta Tegeam misit, agentibus ea militibus, qui negotiatorum specie inobseruati portas aperuerunt suis. Antiochus in Cappadocia ex castello Suenda, quod obsidebat, iumenta frumentatum egressa intercepit occisisque calonibus eorundem uestitu milites suos tamquam frumentum reportantis summisit: quo errore illi custodibus deceptis castellum intrauerunt admiseruntque milites Antiochi. Thebani, cum portum Sicyoniorum nulla ui redigere in potestatem suam possent, nauem ingentem armatis compleuerunt, exposita super merce, ut negotiatorum specie fallerent. Ab ea deinde parte murorum, quae longissime remota erat a mari, paucos disposuerunt, cum quibus e naue quidam egressi inermes simulata rixa concurrerent: Sicyoniis ad dirimendum id iurgium aduocatis, Thebanae naues et portum uacantem et urbem occupauerunt. Timarchus Aetolus, occiso Charmade Ptolomaei regis praefecto, clamide interempti et galeari ad Macedonicum ornatus habitum: per hunc errorem pro Charmade in Saniorum portum receptus occupauit. [3,3] DE ELICIENDIS AD PRODITIONEM. Papirius Cursor consul apud Tarentum Miloni, qui cum praesidio Epirotarum urbem obtinebat, salutem ipsi et popularibus, si per illum oppido poteretur, pollicitus est. Quibus praemiis ille corruptus persuasit Tarentinis, ut se legatum ad consulem mitterent: a quo plena promissa ex pacto referens in securitatem oppidanos resoluit atque ita incustoditam urbem Cursori tradidit. M- Marcellus, cum Syracusanum quendam Sosistratum ad proditionem sollicitasset, ex eo cognouit remissiores custodias fore die festo, quo Epicydes praebiturus esset uini epularumque copiam: insidiatus igitur hilaritati et, quae eam sequebatur, socordiae munimenta conscendit uigilibusque caesis aperuit exercitui Romano urbem nobilibus uictoriis claram. Tarquinius Superbus, cum Gabios in deditionem accipere non posset, filium suum Sextum Tarquinium caesum uirgis ad hostem misit. Is incusata patris saeuitia persuasit Gabinis, odio suo aduersus regem uterentur: et dux ad bellum electus tradidit patri Gabios. Cyrus, Persarum rex, comitem suum Zopyrum, explorata eius fide, truncata de industria facie, ad hostes dimisit. Ille assentante iniuriarum fide, creditus inimicissimus Cyro, cum hanc persuasionem adiuuaret procurrendo propius, quotiens acie decertaretur, et in eum tela dirigendo, commissamsibi Babyloniorum urbem tradidit Cyro. Philippus, oppido Saniorum exclusus, Apollonidi praefecto eorum ad proditionem corrupto persuasit, ut plaustrum lapide quadrato oneratum in ipso aditu portae poneret: confestim deinde signo dato insecutus oppidanos circa impedita portae claustra trepidantis oppressit. Hannibal apud Tarentum, quae a praesidio Romano duce Liuio tenebatur,Cononeum quendam Tarentinum, quem ad proditionem sollicitauerat, eiusmodi fallacia instruxit, ut ille per causam uenandi noctu procederet, quasi id per hostem interdiu non liceret. Egresso ipsi apros subministrabant, quos ille tamquam ex captura Liuio offerret; idque cum saepius factum esset et ideo minus obseruaretur, quadam nocte Hannibal uenatorum habitu Poenos comitibus eius immiscuit: qui cum onusti uenatione, quam ferebant, recepti essent a custodibus, protinus eos adorti occiderunt. Tum fracta porta admissus cum exercitu Hannibal omnes Romanos interfecit, exceptis his, qui in arcem profugerant. Lysimachus, rex Macedonum, cum Ephesios oppugnaret et illi in auxilio haberent Mandronem archipiratam, qui plerumque oneratas praeda naues Ephesum appellebat, corrupto ei ad proditionem iunxit fortissimos Macedonum, quos ille restrictis manibus pro captiuis Ephesum introduceret: postea raptis ex arce armis urbem Lysimacho tradiderunt. [3,4] PER QUAE HOSTES AD INOPIAM REDIGANTUR. Fabius Maximus uastatis Campanorum agris, ne quid eis ad fiduciam obsidionis superesset, recessit sementis tempore, ut frumentum, quod reliquum habebant, in sationes conferrent: reuersus deinde renata protriuit et ad famem redactis potitus est. Antigonus aduersus Athenienses idem fecit. Dionysius, multis urbibus captis, cum Reginos aggredi uellet, qui copiis abundabant, simulabat pacem petitque ab eis, ut commeatus exercitui ipsius sumministrarent: quod cum impetrasset, exhausto oppidanorum frumento aggressus urbem alimentis destitutam superauit. Idem et aduersus Himeraeos fecisse dicitur. Alexander oppugnaturus Leucadiam commeatibus abundantem prius castella, quae in confinio erant, cepit omnesque ex his Leucadiam passus est confugere, ut alimenta inter multos celerius absumerentur. Phalaris Agrigentinus, cum quaedam loca munitione tuta in Sicilia oppugnaret, simulato foedere frumenta, quae residua habere se dicebat, apud eos deposuit: deinde data opera, ut camerae tectorum, in quibus id conferebatur, rescissae pluuiam reciperent, {id} fiducia conditi commeatus proprio tritico abusos initio aestatis aggressus inopia compulit ad deditionem. [3,5] QUEMADMODUM PERSUADEATUR, OBSIDIONEM PERMANSURAM. Clearchus Lacedaemonius, exploratum habens Thracas omnia uictui necessaria in montes comportasse unaque spe sustentari, quod crederent eum commeatus inopia recessurum, per id tempus, quo legatos eorum uenturos opinabatur, aliquem ex captiuis in conspectu iussit occidi et membratim tamquam alimenti causa in contubernia distribui: Thraces nihil non facturum perseuerantiae causa eum credentes, qui tam detestabiles epulas sustinuisset experiri, in deditionem uenerunt. Ti- Gracchus, Lusitanis dicentibus in X annos cibaria se habere et ideo obsidionem non expauescere, "undecimo", inquit, "anno uos capiam": qua uoce perterriti Lusitani, quamuis instructi commeatibus, statim se dediderunt. A- Torquato Graecam urbem oppugnanti cum diceretur iuuentutem ibi studiose iaculis et sagittis exerceri, "pluris eam", inquit, "propediem uendam." [3,6] DE DISTRICTIONE PRAESIDIORUM HOSTIUM. Scipio, Hannibale in Africam reuerso, cum plura oppida, quae ratio illi in potestatem redigenda dictabat, firmis praesidiis diuersae partis obtinerentur, subinde aliquam manum submittebat ad infestanda ea. Nouissime etiam tamquam direpturus ciuitates aderat, deinde simulato metu refugiebat. Hannibal, ratus ueram esse eius trepidationem, deductis undique praesidiis, tamquam de summa rerum decertaturus insequi coepit: ita consecutus Scipio, quod petierat, nudatas propugnatoribus urbis per Masinissam et Numidas cepit. P- Cornelius Scipio, intellecta difficultate expugnandi Delminum, quia concursu omnium defendebatur, aggredi alia oppida coepit et euocatis ad sua defendenda singulis uacuatam auxiliis Delminum cepit. Pyrrhus, Epirotarum rex, aduersus Illyrios, cum ciuitatem, quae caput gentis erat, redigere in potestatem suam uellet, eius desperatione ceteras urbes petere coepit consecutusque est, ut hostes fiducia uelut satis munitae urbis eius ad tutelam aliarum dilaberentur: quo facto reuocatis ipse rursus omnibus suis uacuam eam defensoribus cepit. Cornelius Rufinus consul, cum aliquanto tempore Crotona oppidum frustra obsedisset, quod inexpugnabile faciebat assumpta in praesidium Lucanorum manus, simulauit se coepto desistere. Captiuum deinde magno praemio sollicitatum misit Crotona, qui tamquam ex custodia effugisset, persuasit discessisse Romanos: id uerum Crotonienses arbitrati dimisere auxilia destitutique propugnatoribus inopinati et inualidi capti sunt. Mago, dux Carthaginiensium, uicto Cn- Pisone et in quadam turre circumsesso, suspicatus uentura ei subsidia perfugam misit, qui persuaderet appropinquantibus captum iam Pisonem: qua ratione deterritis eis reliqua uictoriae consummauit. Alcibiades in Sicilia, cum Syracusanos capere uellet, ex Catiniensibus, apud quos tum exercitum continebat, quendam exploratae sollertiae submisit ad Syracusanos. Is in publicum consilium introductus persuasit infestissimos esse Catinienses Atheniensibus et, si adiuuarentur a Syracusanis, futurum, ut opprimerent eos et Alcibiadem; qua re adducti Syracusani uniuersis uiribus Catinam petituri processerunt, relicta ipsorum urbe, quam a tergo adortus Alcibiades ac desolatam, ut sperauerat, afflixit. Cleonymus Atheniensis Troezenios, qui praesidio Crateri tenebant, aggressus tela quaedam, in quibus scriptum erat uenisse se ad liberandam eorum rem publicam, intra muros iecit et eodem tempore captiuos quosdam conciliatos sibi remisit, qui Craterum detractarent: per hoc consilium seditione intestina apud obsessos concitata admoto exercitu potitus est ciuitate. [3,7] DE FLUMINUM DERIVATIONE ET VITIATIONE AQUARUM. P. Seruilius Isauram oppidum, flumine ex quo hostes aquabantur auerso, ad deditionem siti compulit. C- Caesar in Gallia Cadurcorum ciuitatem amne cinctam et fontibus abundantem ad inopiam aquae redegit, cum fontes cuniculis auertisset et fluminis usum per sagittarios arcuisset. Q- Metellus in Hispania citeriore in castra hostium humili loco posita fluuium ex superiore parte immisit et subita inundatione turbatos per dispositos in hoc ipsum insidiatores cecidit. Alexander apud Babylona, quae media flumine Euphrate diuidebatur, fossam pariter et aggerem instituit, ut in usum eius existimarent hostes egeri terram: atque ita subito flumine auerso per alueum ueterem, qui siccatus ingressum praebebat, urbem intrauit. Samiramis aduersus eosdem Babylonios eodem Euphrate auerso idem fecisse dicitur. Clisthenes Sicyonius ductum aquarum in oppidum Crisaeorum ferentem rupit: mox affectis siti restituit aquam elleboro corruptam, qua usos profluuiouentris deficientes cepit. [3,8] DE INICIENDO OBSESSIS PAVORE. Philippus, cum Prinassum castellum nulla ui capere posset, terram ante ipsos muros egessit simulauitque agi cuniculum: castellani, quia subrutos se existimarant, dediderunt. Pelopidas Thebanus Magnetum duo oppida simul oppugnaturus non ita longo spatio distantia, quo tempore ad alterum eorum exercitum admouebat,praecepit, ut ex composito ab aliis castris quattuor equites coronati notabili alacritate uelut uictoriam nuntiantes uenirent. Ad cuius simulationem curauit, ut silua, quae in medio erat, incenderetur, praebitura speciem urbis ardentis; praeterea quosdam captiuorum habitu eodem iussit perduci: qua asseueratione perterriti qui obsidebantur, dum in parte iam se superatos existimant, defecerunt. Cyrus, Persarum rex, incluso Sardibus Croeso, qua praeruptus mons nullum aditum praestabat ad moenia, malos exaequantis altitudinem iugi subrexit, quibus simulacra hominum armata Persici habitus imposuerat, noctuque eos monti admouit. Tum prima luce ex altera parte muros aggressus: ubi orto sole simulacra illa armatorum referentia habitum refulserunt, oppidani captam urbem a tergo credentes et ob hoc in fugam dilapsi uictoriamhostibus concesserunt. [3,9] DE IRRUPTIONE EX DIVERSA PARTE, QUAM EXSPECTABIMUR. Scipio apud Carthaginem sub discessum aestus maritimi, secutus deum, ut dicebat, ducem, ad muros urbis accessit et cedente stagno, qua non exspectabatur, irrupit. Fabius Maximus, Cunctatoris filius, apud Arpos praesidio Hannibalis occupatos, considerato situ urbis, sescentos milites obscura nocte misit, qui per munitam eoque minus frequentem oppidi partem scalis euecti in murum portas reuellerent. Hi adiuti decidentium aquarum sono, qui operis strepitum obscurabat, iussa peragunt: ipse dato signo ab alia parte aggressus cepit Arpos. C- Marius bello Iugurthino apud flumen Mulucham, cum oppugnaret castellum in monte saxeo situm, quod una et angusta semita adibatur, cetera parte uelut consulto praecipiti, nuntiato sibi per Ligurem quendam ex auxiliis gregalem militem, qui forte aquatum progressus, dum per saxa montis cocleas legit, ad summa peruenerat, erepi posse in castellum, paucos centuriones perfectissimos cum uelocissimis militibus, quibus aeneatores immiscuerat, misit capite pedibusque nudis, ut prospectus nisusque per saxa facilior foret, scutis gladiisque tergo aptatis. Hi Ligure ducente loris et clauis, quibus in ascensu nitebantur, adiuti, cum ad posteriora et ob id uacua defensoribus castelli peruenissent, concinere et tumultuari, ut praeceptum erat, coeperunt: ad quod constitutum Marius constantius adhortatus suos acrius instare castellanis coepit, quos ab imbelli multitudine suorum reuocatos, tamquam a tergo capti essent, insecutus castellum cepit. L- Cornelius Rufinus consul complura Sardiniae cepit oppida, dum firmissimas partes copiarum noctu exponit, quibus praecipiebat, delitiscerent opperirenturque tempus, quo ipse naues appelleret: occurrentibus deinde aduentanti hostibus et ab ipso per simulationem fugae longius ad persequendum auocatis, illi in relictas ab his urbes impetum fecerunt. Pericles, Atheniensium, cum oppugnaret quandam ciuitatem magno consensu defendentium tutam, nocte ab ea parte murorum, quae mari adiacebat, classicum cani clamoremque tolli iussit: hostes penetratum illic in oppidum rati reliquerunt portas, per quas Pericles destitutas praesidio irrupit. Alcibiades, dux Atheniensium, Cyzicum oppugnandae eius causa nocte improuisus accessit et ex diuersa parte moenium cornicines canere iussit. Sufficere propugnatores murorum poterant: ad id latus, a quo solo se temptari putabant, cum confluerent, qua non obsistebatur, muros transcendit. Thrasybulus, dux Milesiorum, ut portum Sicyoniorum occuparet, a terra subinde oppidanos temptauit et illo, quo lacessebantur, conuersis hostibus classe inspectata portum cepit. Philippus in obsidione cuiusdam maritimae urbis binas naues procul a conspectu contabulauit superstruxitque eis turres: aliis deinde turribus adortus a terra, dum urbis propugnatores distringit, turritas naues a mari applicuit et, qua non resistebatur, subiit muros. Pericles Peloponnesiorum castellum oppugnaturus, in quod duo omnino erant accessus, alterum fossa interclusit, alterum munire instituit. <>Castellani securiores ab altera parte facti eam solam, quam muniri uidebant, custodire coeperunt: Pericles praeparatis pontibus iniectisque super fossam, qua non cauebatur, subiit castellum. Antiochus aduersus Ephesios Rhodiis, quos in auxilio habebat, praecepit, ut nocte portum cum magno strepitu inuaderent: ad quam partem omni multitudine cum tumultu decurrente, nudatis defensore reliquis munitionibus, ipse a duerso aggressus ciuitatem cepit. [3,10] DE DISPONENDIS INSIDIIS, IN QUAS ELICIANTUR OBSESSI. Cato in conspectu Lacetanorum, quos obsidebat, reliquis suorum summotis, Suessanos quosdam ex auxiliaribus maxime imbelles aggredi moenia iussit: hos cum facta eruptione Lacetani facile auertissent et fugientes auide insecuti essent, illis quos occultauerat coortis oppidum cepit. L- Scipio in Sardinia, cuiusdam ciuitatis parte militum relicta oppugnatione, quam instruxerat, speciem fugientis praestitit: insecutisque temere oppidanis per eos, quos in proximo occultauerat, oppidum inuasit. Hannibal, cum obsideret ciuitatem Himeram, castra sua capi de industria passus est, iussis recedere Poenis, tamquam praeualeret hostis: quo euentu Himeraeis ita deceptis, ut gaudio impulsi relicta urbe procurrerent ad Punicum uallum, Hannibal uacuam urbem per eos, quos in insidiis ad hanc ipsam occasionem posuerat, cepit. Idem, ut Saguntinos eliceret, rara acie ad muros accedens ad primam eruptionem oppidanorum simulata fuga cessit interpositoque exercitu ab oppido interclusos a suis hostes in medio trucidauit. Himilco Carthaginiensis apud Agrigentum iuxta oppidum partem copiarum in insidiis posuit praecepitque his, ut, cum processissent oppidani, ligna umida incenderent. Deinde cum reliqua parte exercitus luce ad eliciendos hostes progressus simulata fuga persequentis oppidanos longius cedendo protraxit. Insidiatores prope moenia imperatum ignem aceruis subiecerunt: unde obortum contemplati fumum Agrigentini incensam ciuitatem suam existimauerunt, defendendaeque eius gratia dum trepide recurrunt, obuiis eis qui insidiati iuxta muros erant et a tergo instantibus quos persecuti fuerant, in medio trucidati sunt. Viriathus disposito per occulta milite paucos misit, qui abigerent pecora Segobrigensium: ad quae illi uindicanda cum frequentes procurrissent simulantesque fugam praedatores persequerentur, deducti in insidias caesique sunt. Scordisci equites, cum Heracleae duarum partium praesidio praepositus esset Lucullus, pecora abigere simulantes prouocauerunt eruptionem: fugam deinde mentiti sequentem Lucullum in insidias deduxerunt et octingentos cum eo milites occiderunt. Chares, dux Atheniensium, ciuitatem aggressurus litori appositam, post quaedam promunturia occulte habita classe, e nauibus uelocissimam praeter hostilia praesidia ire iussit: qua uisa cum omnia nauigia, quae pro custodia portus agebant, ad persequendam euolassent, Chares indefensum portum cum reliqua classe inuectus etiam ciuitatem occupauit. Barca, dux Poenorum, in Sicilia Lilybaeum nostris terra marique obsidentibus partem classis suae procul armatam iussit ostendi: ad eius conspectum cum euolassent nostri, ipse reliquis quas in occulto tenuerat nauibus Lilybaei portum occupauit. [3,11] DE SIMULATIONE REGRESSUS. Phormion, dux Atheniensium, cum depopulatus esset agros Chalcidensium, legatis eorum de ea re querentibus benigne respondit et nocte, qua dimissurus illos erat, finxit litteras sibi superuenisse ciuium suorum, propter quas redeundum haberet. Ac paulum regressus dimisit legatos: his omnia tuta et abisse Phormionem renuntiantibus, Chalcidenses spe et oblatae humanitatis et abducti exercitus remissa urbis custodia, cum confestim Phormion reuertisset, prohibere inexspectatam uim non potuerunt. Agesilaus, dux Lacedaemoniorum, cum Phocenses obsideret et intellexisset eos, qui tunc praesidio illis erant, iam grauari belli incommoda, paulum regressus tamquam ad alios actus liberam recendendi occasionem his dedit: non multo post milite reducto destitutos Phocenses superauit. Alcibiades aduersus Byzantios, qui se moenibus continebant, insidias disposuit et simulato regressu incautos eos oppressit. Viriathus, cum tridui iter discedens confecisset, idem illud uno die remensus securos Segobrigenses et sacrificio cum maxime occupatos oppressit. Epaminondas Mantinia, cum Lacedaemonios in subsidium hosti uenisse animaduerteret, ratus posse Lacedaemonem occupari, si clam illo profectus esset, nocte crebros ignes fieri iussit, ut specie remanendi occultaret profectionem. Sed a transfuga proditus, assecuto exercitu Lacedaemoniorum, itinere quidem, quo Spartam petebat, destitit, idem tamen consilium conuertit ad Mantinienses: aeque enim ignibus factis Lacedaemonios,quasi maneret, frustratus per quadraginta milia passuum reuertit Mantiniam eamque auxilio destitutam occupauit. [3,12] EX CONTRARIO VERO CIRCA TUTELAM OBSESSORUM DE EXCITANDA CURA SUORUM. Alcibiades, Atheniensium, ciuitate sua a Lacedaemoniis obsessa, ueritus neglegentiam uigilum denuntiauit his qui in stationibus erant, obseruarent lumen, quod nocte ostenturus esset ex arce, et ad conspectum eius ipsi quoque lumina attollerent; in quo munere qui cessasset, poenam passurum: dum sollicite exspectatur signum ducis, peruigilatum ab omnibus et suspectae noctis periculum euitatum est. Iphicrates, dux Atheniensium, cum praesidio Corinthum teneret et sub aduentum hostium ipse uigilias circumiret, uigilem, quem dormientem inuenerat, transfixit cuspide: quod factum quibusdam tamquam saeuum increpantibus "qualem inueni", inquit, "talem reliqui." Epaminondas Thebanus idem fecisse dicitur. [3,13] DE EMITTENDO ET RECIPIENDO NUNTIO. Romani, obsessi in Capitolio, ad Camillum ab exilio implorandum miserunt Pontium Cominium, qui, ut stationes Gallorum falleret, per saxa Tarpeia demissus tranato Tiberi Veios peruenit et perpetrata legatione similiter ad suos rediit. Campani, diligenter Romanis, a quibus obsessi erant, custodias agentibus, quendam pro transfuga subornatum miserunt, qui occultatam balteo epistulam inuenta effugiendi causa {occasione} ad Poenos pertulit. Venationi quoque et pecoribus quidam insuerunt litteras membranis mandatas; aliqui et iumento in auersam partem infulserunt, dum stationes transeunt; nonnulli interiora uaginarum inscripserunt. L- Lucullus, Cyzicenos obsessos a Mithridate ut certiores aduentus sui faceret, cum praesidiis hostium teneretur introitus urbis, qui unus et angustus ponte modico insulam continenti iungit, militem e suis nandi et nauticae artis peritum iussit insidentem duobus inflatis utribus litteras insutas habentibus, quos ab inferiore parte duabus regulis inter se distantibus commiserat, ire septem milium passuum traiectum: quod ita perite gregalis fecit, ut cruribus uelut gubernaculis dimissis cursum dirigeret et procul uisentis, qui in statione erant, marinae specie beluae deciperet. Hirtius consul ad Decimum Brutum, qui Mutinae ab Antonio obsidebatur, litteras subinde misit plumbo scriptas, quibus ad brachium religatis milites Scultennam amnem tranabant. Idem columbis, quas inclusas ante tenebris et fame affecerat, epistulas saeta ad collum religabat easque a propinquo, in quantum poterat, moenibus loco emittebat. Illae lucis cibique auidae altissima aedificiorum petentes excipiebantur a Bruto, qui eo modo de omnibus rebus certior fiebat, utique postquam disposito quibusdam locis cibo columbas illuc deuolare instituerat. [3,14] DE INTRODUCENDIS AUXILIIS ET COMMEATIBUS SUGGERENDIS. Bello ciuili, cum Ategua urbs in Hispania Pompeianarum partium obsideretur, Maurus inter noc tamquam Caesarianus tribuni cornicularius uigiles quosdam excitauit: ex quibus , ali{qu}os excitans constantia fallaciae suae per medias Caesaris copias praesidium Pompei transduxit. Hannibale obsidente Casilinum, Romani far in doliis secunda aqua Volturni fluminis demittebant, ut ab obsessis exciperetur. Quibus cum obiecta per medium amnem catena Hannibal obstitisset, nuces sparsere: quae cum aqua ferente ad oppidum defluerent, eo commeatu sociorum necessitatem sustentauerunt. Hirtius Mutinensibus obsessis ab Antonio salem, quo maxime indigebant, cupis conditum per amnem Scultennam intromisit. Idem pecora secunda aqua demisit, quae excepta sustentauerunt necessariorum inopiam. [3,15] QUEMADMODUM EFFICIATUR, UT ABUNDARE VIDEANTUR, QUAE DEERUNT. Romani, cum a Gallis Capitolium obsideretur, in extrema iam fame panem in hostem iactauerunt consecutique, ut abundare commeatibus uiderentur, obsidionem, donec Camillus subueniret, tolerauerunt. Athenienses aduersus Lacedaemonios idem fecisse dicuntur. Hi, qui ab Hannibale Casilini obsidebantur, ad extremam famem peruenisse crediti, cum etiam herbas alimentis eorum Hannibal, arato loco qui erat inter castra ipsius et moenia, praeriperet, semina in praeparatum locum iecerunt, consecuti, ut habere uiderentur, quo uictum sustentarent usque ad satorum prouentum. Reliqui ex Variana clade, cum obsiderentur, quia defici frumento uidebantur, horrea tota nocte circumduxerunt captiuos, deinde praecisis manibus dimiserunt: hi circumsedentibus suis persuaserunt, ne spem maturae expugnationis reponerent in fame Romanorum, quibus ingens alimentorum copia superesset. Thraces in arduo monte obsessi, in quem hostibus accessus non erat, collato uiritim exiguo tritico paucas oues pauerunt in hostium praesidia: quibus exceptis et occisis, cum frumenti uestigia in uisceribus earum apparuissent, opinatus hostis magnam uim tritici superesse eis, qui inde etiam pecora pascerent, recessit ab obsidione. Thrasyblus, dux Milesiorum, cum longa obsidione milites sui angerentur ab Halyatte, qui sperabat eos ad deditionem fame posse compelli, sub aduentum legatorum Halyattis frumentum omne in forum compelliiussit et conuiuiis sub id tempus institutis per totam urbem epulas praestitit: atque ita persuasit hosti superesse ipsis copias, quibus diuturnam sustinerent obsidionem. [3,16] QUA RATIONE PRODITORIBUS ET TRANSFUGIS OCCURRATUR Claudius Marcellus, cognito consilio L- Bantii Nolani, qui corrumpere ad defectionem populares studebat et Hannibali gratificabatur, quod illius beneficio curatus inter Cannenses saucius et ex captiuitate remissus ad suos erat, quia interficere eum, ne supplicio eius reliquos concitaret Nolanos, non audebat, arcessitum ad se allocutus est, dicens fortissimum militem eum esse, quod antea ignorasset, hortatusque est, ut secum moraretur, et super uerborum honorem equo quoque donauit: qua benignitate non illius tantum fidem, sed etiam popularium, quae ex illo pendebat, sibi obligauit. Hamilcar, dux Poenorum, cum frequenter auxiliares Galli ad Romanos transirent et iam ex consuetudine ut socii exciperentur, fidissimos subornauit ad simulandam transitionem, qui Romanos excipiendorum causa eorum progressos ceciderunt: quae sollertia Hamilcari non tantum ad praesentem profuit successum, sed in posterum praestitit, ut Romanis ueri quoque transfugae forent suspecti. Hanno, Carthaginiensium imperator, in Sicilia, cum comperisset Gallorum mercennariorum circiter quattuor milia conspirasse ad transfugiendum ad Romanos, quod aliquot mensum mercedes non receperant, animaduertere autem in eos non auderet metu seditionis, promisit prolationis iniuriam liberalitate pensaturum. Quo nomine gratias agentibus Gallis per tempus idoneum datur pollicitus fidelissimum dispensatorem ad Otacilium consulem misit, qui, tamquam rationibus interuersis transfugisset, nuntiauit nocte proxima Gallorum quattuor milia, quae praedatum forent missa, posse excipi. Otacilius nec statim credidit transfugae nec tamen rem spernendam ratus disposuit in insidiis lectissimam manum suorum. Ab ea Galli excepti dupliciter Hannonis consilio satisfecerunt: et Romanos ceciderunt et ipsi omnes interfecti sunt. Hannibal simili consilio se a transfugis ultus est. Nam cum aliquos ex militibus suis sciret transisse proxima nocte nec ignoraret exploratores hostium in castris suis esse, palam pronuntiauit non debere transfugas uocari sollertissimos milites, qui ipsius iussu exierint ad excipienda hostium consilia. Auditis quae pronuntiauit, retulerunt exploratores ad suos: tum comprehensi a Romanis transfugae et amputatis manibus remissi sunt. Diodorus, cum praesidio Amphipolim tueretur et duo milia Thracum suspecta haberet, quae uidebantur urbem direptura, mentitus paucas hostium naues proximo litori applicuisse easque diripi posse: qua spe stimulatos Thracas emisit ac deinde clausis portis non recepit. [3,17] DE ERUPTIONIBUS. Romani, qui in praesidio Panhormitanorum erant, ueniente ad obsidionem Hasdrubale raros ex industria in muros posuerunt defensores: quorum paucitate contempta cum incautus muris succederet Hasdrubal, eruptione facta ceciderunt eum. Aemilius Paulus, uniuersis Liguribus improuiso adortis castra eius, simulato timore militem diu continuit: deinde fatigato iam hoste quattuor portis eruptione facta strauit cepitque Ligures. Liuius praefectus Romanorum arcem Tarentinorum tenens misit ad Hasdrubalem legatos, abire uti sibi incolumi liceret: ea simulatione ad securitatem perductum hostem eruptione facta cecidit. Cn- Pompeius circumsessus ad Dyrrachium non tantum obsidione liberauit suos, uerum etiam post eruptionem, quam opportuno et loco et tempore fecerat, Caesarem ad castellum, quod duplici munitione instructum erat, auide irrumpentem exterior ipse circumfusus corona obligauit, ut ille inter eos, quos obsidebat, et eos, qui extra circumuenerant, medius non leue periculum et detrimentum senserit. Flauius Fimbria in Asia apud Rhyndacum aduersum filium Mithridatis, brachiis ab latere ductis, deinde fossa in fronte percussa, quietum in uallo militem tenuit, donec hostilis equitatus intraret angustias munimentorum: tunc eruptione facta sex milia eorum cecidit. C- Caesar in Gallia, deletis ab Ambiorige Titurii Sabini et Cottae legatorum copiis, cum a Q- Cicerone, qui et ipse oppugnabatur, certior factus cum duabus legionibus aduentaret, conuersis hostibus metum simulauit militesque in castris, quae artiora solito industria fecerat, tenuit. Galli praesumpta iam uictoria uelut ad praedam castrorum tendentes fossas implere et uallum detrahere coeperunt: qua re proelio aptatos Caesar emisso repente undique milite trucidauit. Titurius Sabinus aduersus Gallorum amplum exercitum continendo militem intra munimenta praestitit eis suspicionem metuentis. Cuius augendae causa perfugam misit, qui affirmaret exercitum Romanum in desperatione esse ac de fuga cogitare. Barbari oblata uictoriae spe concitati lignis sarmentisque se onerauerunt, quibus fossas complerent, ingentique cursu castra nostra in colle posita petiuerunt: unde in eos Titurius uniuersas immisit copias multisque Gallorum caesis plurimos in deditionem accepit. Asculani, oppugnatur oppidum Pompei cum paucos senes aegros in muris ostendissent, ob id securos Romanos eruptione facta fugauerunt. Numantini obsessi ne pro uallo quidem instruxerunt aciem adeoque se continuerunt, ut Popilio Laenati fiducia fieret scalis oppidum aggrediendi: quo deinde suspicante insidias, quia ne tunc quidem obsistebatur, ac suos reuocante, eruptione facta auersos et descendentis adorti sunt. [3,18] DE CONSTANTIA OBSESSORUM. Romani, assidente moenibus Hannibale, ostentandae fiduciae gratia supplementum exercitibus, quos in Hispania habebant, diuersa porta miserunt. Idem agrum, in quo castra Hannibal habebat, defuncto forte domino uenalem ad id pretium licendo perduxerunt, quo is ager ante bellum uenierat. Idem, ab Hannibale obsiderentur et ipsi obsiderent Capuam, decreuerunt, ne nisi capta ea reuocaretur inde exercitus.