[3,0] LIBER III. [3,1] I. - Bellum Asiaticum. - Victa ad occasum Hispania populus Romanus ad orientem pacem agebat, nec pacem modo, sed inusitata et incognita quadam felicitate relictae regiis hereditatibus opes et tota insimul regna ueniebant. Attalus, rex Pergamenorum, regis Eumenis filius, socii quondam commilitonique nostri testamentum reliquit: "populus Romanus bonorum meorum heres esto. In bonis regiis hanc fuerunt". Adita igitur hereditate prouinciam populus Romanus non quidem bello nec armis, sed, quod aequius, testamenti uire retinebat. Sed hanc difficile dictu est utrum facilius amiserit populus Romanus an recuperauerit. Aristonicus, regii sanguinis ferox iuuenis, urbis regibus parere consuetas ferox iuuenis, urbis regibus parere consuetas partim facile sollicitat, paucas resistentis, Myndon, Samon, Colophona ui recepit, Crassi quoque praetoris cecidit exercitum ipsumque cepit. Sed ille memor et familiae et Romani nominis custodem sui barbarum uirgula excaecat et in exitium sui, quod uolebat, ita concitat. Mox a Perperna domitus et captus et per deditionem in uinculis habitus. Aquilius Asiatici belli reliquias confecit, mixtis - nefas! - ueneno fontibus ad deditionem quarundam urbium. Quae res ut maturam, ita infamem fecit uictoriam, quippe quum contra fas deum moresque maiorum medicaminibus inpuris in id tempus sacrosancta Romana arma uiolasset. [3,2] II. - Bellum Iugurthinum. - Haec ad orientem; sed non ad Meridianam plagam eadem quies. Quis speraret post Carthaginem aliquod in Africa bellum? Atqui non leuiter se Numidia concussit, et fuit in Iugurtha quod post Hannibales timeretur. Quippe rex callidissimus populum Romanum, armis inclytum et inuictum, opibus aggressus est; et citra spem omnium fortuna cessit, ut rex fraude praecipuus fraude caperetur. Hic, auo Masinissa, et Micipsa patre per adoptionem, quum interficere fratres statuisset, agitatus regni cupiditate, nec illo magis quam senatum populumque Romanum, quorum in fide et clientela regnum erat, metueret, primum scelus mandat insidiis; potitusque Hiempsalis capite, quum se in Adherbalem conuertisset, isque Romam profugisset, missa per legatos pecunia, traxit in sententiam suam senatum. Et haec fuit de nobis eius prima uictoria. Missos deinde, qui regnum inter illum Adherbalemque diuiderent, similiter aggressus, quum in Scauro ipsos Romani imperii mores expugnasset, inchoatum nefas perfecit audacius. Sed non diu latent scelera : corruptae nefas legationis erupit; placuitque persequi bello parricidam. Primus in Numidiam Calpurnium Bestia consul immittitur; sed rex peritus fortius aduersus Romanos aurum esse quam ferrum, pacem emit. Cuius flagitii reus, quum interueniente publica fide, a senatu arcesseretur, pari audacia et uenit, et competitorem imperii Massinissae immisso percussore confecit. Haec altera contra regem fuit causa bellandi. Igitur sequens ultio mandatur Albino. Sed huius quoque - pro dedecus! - ita corrupit exercitum, ut uoluntaria nostrorum fuga uinceret Numida, castrisque poteretur; addito etiam turpi foedere in pretium salutis, quem prius emerat, dimisit exercitus. Eodem tempore in ultionem non tam imperii Romani quam pudoris, Metellus assurgit : qui callidissime hostem nunc precibus, nunc minis, iam simulata, iamque uera fuga eludentem, artibus suis aggressus est. Agrorum atque uicorum populatione non contentus, in ipsa Numidiae capita impetum fecit, et Zamam quidem frustra diu uoluit; caeterum Thalam, grauem armis, thensaurosque regis, diripuit. Tunc urbibus exutum regem, et iam finium suorum regnique fugitiuum per Mauros atque Gaetuliam sequebatur. Postremo Marius, auctis admodum copiis, quum pro obscuritate generis sui capite censos sacramento adegisset, iam fusum et saucium regem adortus, non facilius tamen uicit, quam si integrum ac recentem. Hic et urbem Herculi conditam Capsam, in media Africa sitam, anguibus arenisque uallatam, mira quadam felicitate superauit, et saxeo inditam monti Muluccham urbem, per Ligurem, aditu arduo inaccessoque penetrauit. Mox non ipsum modo, sed Bocchum quoque, Mauritaniae regem, iure sanguinis Numidam uindicantem, apud oppidum Cirtam grauiter cecidit. Qui ubi, diffisus rebus suis, alienae cladis accessio fieri timet, pretium foederis atque amicitiae regem facit. Sic fraudulentissimus regum fraude soceri sui in insidias deductus est, et Syllae in manum traditus; tandemque opertum catenis Iugurtham in triumpho populus Romanus adspexit. Sed ille quoque, quamuis uictus ac uinctus, uidit Urbem, quam uenalem, et quandoque perituram, si habuisset emptorem, frustra cecinerat. Iam, ut uenalis fuisset, habuit emptorem; et quum ille non euaserit, certum erit eam non esse perituram. [3,3] III. - Bellum Allobrogicum. - Sic ad Meridiem populus Romanus. Multo atrocius et multipliciter magis a Septentrione saeuitum. Nihil hac plaga infestius : atrox caelum, perinde ingenia. Omni igitur tractu uiolentus hostis, a dextris atque laeuis et medio Septentrionis erupit. Prima trans Alpes arma nostra sensere Salyi, quum de incursionibus eorum fidissima atque amicissima ciuitas Massilia quereretur; Allobroges deinde et Aruerni, quum aduersus eos similes Haeduorum querelae opem et auxilium nostrum flagitarent; Varusque uictoriae testis, Isaraque et Vindelicus amnes et inpiger fluminum Rhodanus. Maximus barbaris terror elephanti fuere, immanitati gentium pares. Nil tam conspicuum in triumpho quam rex ipse Bituitus, discoloribus in armis, argenteoque carpento, qualis pugnauerat. Vtriusque uictoriae quod quantumque gaudium fuerit, uel hinc existimari potest, quod et Domitius Aenobarbus et Fabius Maximus, ipsis quibus dimicauerant in locis, saxeas erexere turres et desuper exornata armis hostilibus tropea fixere, quum hic mos inusitatus fuerit nostris. Numquam enim populus Romanus hostibus domitis uictoriam suam exprobrauit. [3,4] IV. - Bellum Cimbricum, Teutonicum, ac Tigurinum. - Cimbri, Teutoni atque Tigurini ab extremis Galliae profugi, quum terras eorum inundasset Oceanus, nouas sedes toto orbe quaerebant; exclusique Gallia et Hispania, quum in Italiam demigrarent, misere legatos in castra Silani, inde ad senatum, petentes ut Martius populus aliquid sibi terrae daret, quasi stipendium, ceterum, ut uellet, manibus atque armis suis uteretur. Sed quas daret terras populus Romanus agrariis legibus intra se dimicaturus? Repulsi igitur, quod nequiuerant precibus, armis petere coeperunt. Sed nec primum impetum barbarorum Silanus, nec secundum Manlius, nec tertium Caepio sustinere potuerunt. Omnes fugati, exuti castris. Actum erat, nisi Marius illi saeculo contigisset. Ille quoque non ausus congredi statim militem tenuit in castris, donec inuicta illa rabies et impetus, quem pro uirtute barbari habent, consenesceret. Recessere igitur increpantes et - tanta erat capiendae Urbis fiducia! - consulentes, si quid ad uxores suas mandarent. Nec segnius quam minati fuerant, tripartito agmine per Alpes, id est claustra Italiae, ferebantur. Marius, mira statim uelocitate occupatis compendiis, praeuenit hostem; prioresque Teutonas sub ipsis Alpium radicibus assecutus in loco quem Aquas Sextias uocant quo - fidem numinum! - proelio oppressit! Vallem fluuiumque medium hostes tenebant. Nostris aquarum nulla copia. Consultone id egerit imperator, an errorem in consilium uerterit, dubium. Certe necessitate aucta uirtus causa uictoriae fuit. Nam flagitante aquam exercitu, "uiri", inquit, "estis, en, illic habetis". Itaque tanto ardore pugnatum est eaque caedes hostium fuit, ut uictor Romanus de cruento flumine non plus aquae biberit quam sanguinis barbarorum. Certe rex ipse Teutobodus, quaternos senosque equos transilire solitus, uix unum, quum fugeret, adscendit; proximoque in saltu comprehensus, insigne spectaculum triumphi fuit : quippe uir proceritatis eximiae super tropaea sua eminebat. Sublatis funditus Teutonis, in Cimbros conuertitur. Hi iam - quis crederet? - per hiemem, quae altius Alpes leuat, Tridentinis iugis in Italiam prouoluti ruina descenderant. Athesim flumen non ponte nec nauibus, sed quadam stoliditate barbarica primum corporibus aggressi, postquam retinere amnem manibus et clypeis frustra tentauerant, ingesta obrutum silua transiluere: et si statim infesto agmine Urbem petissent, grande discrimen esset; sed in Venetia, quo fere tractu Italia mollissima est, ipsa soli caelique clementia robur elanguit. Ad hoc panis usu carnisque coctae et dulcedine uni mitigatos Marius in tempore aggressus est. Iam diem pugnae a nostro imperatore petierunt, et sic proximum dedit. In patentissimo, quem Raudium uocant, campo concurrere. Millia inde ad sexaginta ceciderunt; hinc trecentis minus; per omnem diem conciditur barbarus. Istic quoque imperator addiderat, uirtuti dolum secutus Hannibalem artemque Cannarum; primum nebulosum nanctus diem, ut hosti inopinatus occurreret; tum uentosum quoque, ut puluis in oculos et ora ferretur; tum acie conuersa in Orientem, ut, quod ex captiuis mox cognitum est, ex splendore galearum ac repercussu, quasi ardere caelum uideretur. Nec minor cum uxoribus eorum pugna quam cum ipsis fuit; quum obiectis undique plaustris atque carpentis altae desuper, quasi e turribus, lanceis contisque pugnarent. Perinde speciosa mors earum fuit quam pugna. Nam quum missa ad Marium legatione libertatem ac sacerdotium non impetrassent - nec fas erat - suffocatis elisisque passim infantibus suis aut mutuis concidere uulneribus; aut, uinculo e crinibus suis facto, ab arboribus iugisque plaustrorum pependerunt. Boiorix rex in acie dimicans inpigre nec inultus occubuit. Tertia Tigurinorum manus, quae quasi in subsidio Noricos insederat Alpium tumulos, in diuersa lapsi, fuga ignobili et latrociniis euanuit. Hunc tam laetum tamque felicem liberatae Italiae, assertique imperii nuntium, non per homines, ut solebat, populus Romanus accepit, sed per ipsos, si credere fas est, deos. Quippe eodem die quo gesta res est uisi pro aede Pollicis et Castoris iuuenes laureati praetori litteras tradere; frequensque in spectaculo rumor uictoriae Cimbricae : "feliciter!" dixit. Quo quid admirabilius, quid insignius fieri potest? Quippe uelut elata montibus suis Roma spectaculo belli interesset, quod in gladiatorio munere fieri solet, uno eodemque momento, quum in acie Cimbri succumberent, populus in urbe plaudebat. [3,5] V. - Bellum Thracium. - Post Macedonas, si diis placet, Thraces rebellabant, ipsi quondam tributarii Macedonum; nec in proximas modo prouincias contenti incurrere, Thessaliam atque Dalmatiam, in Adriaticum mare usque uenerunt; eoque fine contenti, quasi interueniente natura, contorta in ipsas aquas tela miserunt. Nihil interim per id omne tempus residuum crudelitatis fuit in captiuos saeuientibus: litare diis sanguine humano, bibere in ossibus capitum, et cuiusque modi ludibrio foedare mortem tam igni quam fumo; partus quoque grauidarum mulierum extorquere tormentis. Saeuissimi omnium Thracum Scordisci fuere, sed calliditas quoque ad robur accesserat. Siluarum et montium situ cum ingenio consentiebant. Itaque non fusus modo ab his, aut fugatus, sed - simile prodigio! - omnino totus interceptus exercitus quem duxerat Cato. Didius uagos et libera populatione diffusos intra suam reppulit Thraciam. Drusus ulterius egit et uetuit transire Danubium. Minucius toto uastauit Hebro, multis quidem amissis, dum per perfidum glacie flumen equitatur. Piso Rhodopen Caucasumque penetrauit. Curio Dacia tenus uenit, sed tenebras saltuum expauit. Appius in Sarmatas usque peruenit, Lucullus ad terminum gentium Tanaim lacumque Maeotim. Nec aliter cruentissimi hostium quam suis moribus domiti. Quippe in captiuos igni ferroque saeuitum est; sed nihil barbaris atrocius uisum est, quam quod abscissis manibus relicti, uiuere superstites poenae suae iubebantur. [3,6] VI.- Bellum Mithridaticum. - Ponticae gentes a Septentrione in sinistrum iacent, a Pontico cognominatae mari. Harum gentium atque regionum rex antiquissimus Aeetes : post Artabazes, a septem Persis oriundus, inde Mithridates, omnium longe maximus. Quippe quum quattuor Pyrrho, decem et septem anni Annibali suffecerint, ille per quadraginta annos restitit, donec tribus ingentibus bellis subactus, felicitate Sullae, uirtute Luculli, magnitudine PompeiI, consumeretur. Causam quidem illius belli praetenderat apud Cassium legatum, attrectari terminos suos a Nicomede Bithynico; caeterum elatus animis ingentibus, Asiae totius, et, si posset, Europae cupiditate flagrabat. Spem ac fiduciam dabant nostra uitia; quippe quum ciuilibus bellis disiungeremur, inuitabat occasio, nudumque latus imperi ostendebant procul Marius, Sulla, Sertorius. Inter haec reipublicae uulnera, et hos tumultus, repente, quasi captato tempore, in lassos simul atque districtos subitus turbo Pontici belli ab ultima ueluti specula Septentrionis erupit. Primus statim impetus belli Bithyniam rapuit; Asia inde pari terrore correpta est, nec cunctanter ad regem ab urbibus nostris populisque descitum est. Aderat, instabat; saeuitia quasi uirtute utebatur. Nam quid atrocius uno eius edicto, quum omnes qui in Asia forent Romanae ciuitatis homines interfici iussit? Tum quidem domus, templa et arae, humana omnia atque diuina iura uiolata sunt. Sed hic terror Asiae Europam quoque regi aperiebat. Itaque, missis Archelao Neoptolemoque praefectis, excepta Rhodo, quae pro nobis firmius stetis ceteris, Cyclades, Delos, Euboea et ipsum Graeciae decus, Athenae, tenebantur. Italiam iam ipsamque urbem Romam regius terror afflabat. Itaque Lucius Sylla festinat, uir armis optimus, parique uiolentia ruentem ulterius hostem quadam quasi manu repulit. Primumque Athenas urbem - quis crederet? - frugum parentem, obsidione ac fame ad humanos cibos compulit. Mox subruto Piraeei portu, sex quoque et amplius muris cinctus. Postquam domuerat ingratissimos, ut ipse dixit, hominum, in honorem tamen mortuorum, sacris suis famaeque donauit. Mox quum Euboea atque Boeotia praesidia regis dispulisset, omnes copias uno apud Chaeroniam, apud Orchomenon altero bello dissipauit, statimque in Asiam transgressus, ipsum opprimit. Et debellatum foret, nisi de Mithridate triumphare cito quam uere maluisset. Ac tunc quidem hunc Asiae statum Sylla dederat. Ictum cum Ponticis foedus. Recepit Bithyniam a rege Nicomedes, Ariobarzanes Cappadociam: ac si erat Asia rursus nostra, ut coeperat; Mithridates tantum repulsus. Itaque non fregit ea res Ponticos, sed incendit. Quippe rex Asia et Europa quodam modo inescatus non iam quasi alienam, sed, quia amiserat, quasi raptam, belli iure repetebat. Igitur ut exstincta parum fideliter incendia maiore flamma reuiuiscunt; ita ille de integro, auctis maiorem in modum copiis, tota denique regni sui mole, in Asiam rursus mari, terra, fluminibusque ueniebat. Cyzicum, nobilis ciuitas, arce, moenibus, portu turribusque marmoreis, Asiaticae plagae litora illustrat. Hanc ille, quasi alteram Romam, toto inuaserat bello; sed fiduciam oppidanis resistendi nuntius fecit, docens aduentare Lucullum: qui - horribile dictu - per medias hostium naues utre suspensus, et pedibus iter adgubernans, uidentibus procul, quasi marina pristix, euaserat. Mox clade conuersa, quum ex mora obsidentem regem fames, ex fame pestilentia urgeret, recedentem Lucullus assequitur, adeoque cecidit, ut Granicus et Aesepus amnes cruenti redderentur. Rex callidus, Romanaeque auaritiae peritus, spargi a fugientibus sarcinas et pecuniam iussit, qua sequentes moraretur. Nec felicior in mari quam in terra fuga. Quippe centum amplius nauium classem, apparatumque belli grauem, in Pontico mari aggressa tempestas, tam foeda strage lacerauit, ut naualis belli instar efficeret; plane quasi Lucullus, quodam cum fluctibus procellisque commercio, debellandum tradidisse regem uentis uideretur. Attritae iam omnes ualidissimi regni uires erant; sed animus malis augebatur. Itaque conuersus ad proximas gentes, totum paene Orientem ac Septentrionem ruina sua inuoluit. Iberi, Caspii, Albani et utraeque sollicitabantur Armeniae; perque omnia et decus et nomen et titulos Pompeio suo Fortuna quaerebat. Qui, ubi nouis motibus ardere Asiam uidet, aliosque ex aliis prodire reges, nihil cunctandum ratus, priusquam inter se gentium robora coirent, statim ponte nauibus facto, omnium ante se primus transit Euphratem; regemque fugientem media nactus Armenia - quanta felicitas uiri! - uno proelio confecit. Nocturna ea dimicatio fuit et luna in partibus. Quippe quasi commilitans, quum a ergo se hostibus, a facie Romanis praebuisset, Pontici per errorem longius cadentes umbras suas, quasi hostium corpora, petebant. Et Mithridates quidem nocte illa debellatus est; nihil enim postea ualuit, quamquam omnia expertus, more anguium, qui obtrito capite, postremum cauda minantur. Quippe quum effugisset hostem per Colchos, Siciliae quoque litora et Campaniam nostram subito aduentu terrere uoluit : Colchis tenus iungere Bosporon; inde per Thraciam Macedoniamque et Graeciam transilire; sic Italiam nec opinatus inuadere: tantum cogitauit! Nam per defectionem ciuium, Pharnacisque filii scelere praeuentus, male tentatum ueneno spiritum ferro expulit. Cnaeus interim Magnus rebelles Asiae reliquias sequens, per diuersa gentium terrarumque uolitabat. Nam sub Orientem secutus Armenios, captis in ipso capite gentis Artaxatis, supplicem iussit regnare Tigranem. At in Septentrionem Scythicum iter, tamquam in mari, stellis secutus, Colchos cecidit, ignouit Iiberiae, pepercit Albanis; regemque horum Orodem, positis sub ipso Caucaso castris, iussit in plana descendere; Arthocen, qui Iberis imperabat, et obsides liberos dare. Orodem etiam remuneratus est, ultro ab Albania sua lectulum aureum et alia dona mittentem. Nec non et in Meridiem uerso agmine, Libanum Syriae, Damascumque transgressus, per memoria illa odorata, per turis et balsami siluas, Romana circumtulit signa. Arabes, si quid imperaret, praesto fuere. Hierosolymam defendere tentauere Iudaei; uerum hanc quoque intrauit, et uidit illud grande inpiae gentis arcanum patens, sub aureo uti caelo. Dissidentibusque de regno fratribus arbiter factus, regnare iussit Hircanum; Aristobulo, quia renouabat eam rem, catenas dedit. Sic Pompeio duce, populus Romanus totam, qua latissima est, Asiam peruagatus, quam extremam habebat imperii prouinciam, mediam fecit. Exceptis quippe Parthis, qui foedus maluerunt, et Indis, qui adhuc nos non nouerant; omnis Asia inter Rubrum mare et Caspium et Oceanum, Pompeianis domita uel oppressa signis tenebatur. [3,7] VII. - Bellum Piraticum. - Interim dum populus Romanus per diuersa terrarum districtus est, Cilices inuaserant maria; sublatisque commerciis, rupto foedere generis humani, sic maria bello quasi tempestate praecluserant. Audaciam perditis furiosisque latronibus dabat inquieta Mithridaticis proeliis Asia, dum sub alieni belli tumultu exterique regis inuidia impune grassantur. Ac primum, duce Isidoro, contenti proximo mari, Cretam inter atque Cyrenas et Achaiam, sinumque Maleum, quod a spoliis Aureum ipsi uocauere, latrocinabantur. Missusque in eos Publius Seruilius, quamuis leues et fugaces myoparonas graui et Martia classe turbaret, non incruenta uictoria superat. Sed nec mari submouisse contentus, ualidissimas urbes eorum et diutina praeda abundantes, Phaselin et Olympon euertit, Isauronque ipsam arcem Ciliciae, unde, conscius sibi magni laboris, Isaurici cognomen adamauit. Non ideo tamen tot cladibus domiti, terra se continere potuerunt; sed ut quaedam animalia, quibus aquam terramque colendi gemina natura est, sub ipso hostis recessu, impatientes soli, in aquas suas resiluerunt, et aliquando latius quam prius. Sic ille ante felix Pompeius, nunc dignus uictoria uisus est; et Mithridaticae prouinciae facta accessio. Ille dispersam toto mari pestem semel et in perpetuum uolens exstinguere, diuino quodam apparatu aggressus est. Quippe quum classibus suis et socialibus Rhodiorum abundaret, pluribus legatis atque praefectis utraque Ponti et Oceani ora complexus est. Gellius Tusco mari impositus, Plotius Siculo; Gratilius Ligusticum sinum, Pomponius Gallicum obsedit, Torquatus Balearicum, Tiberius Nero Gaditanum fretum, qua primum maris nostri limen aperitur; Lentulus Libycum, Marcellinus Aegyptium, Pompei iuuenes, Adriaticum, Varro Terentius Aegaeum et Ponticum, Pamphylium Metellus, Asiaticum Caepio; ipsas Propontidis fauces Porcius Cato sic obditis nauibus quasi portam obserauit. Sic per omnes aequoris portus, sinus, latebras, recessus, promontoria, freta, paeninsulas, quidquid piratarum fuit, quadam indagine inclusum et oppressum est. Ipse Pompeius in originem fontemque belli Ciliciam uersus est. Nec hostes detrectauere certamen, non ex fiducia, sed quia oppressi erant, ausi uidebantur; sed nihil tamen amplius, quam ut ad primum ictum concurrerent. Mox ubi circumfusa undique rostra uiderunt, abiectis statim telis remisque, plausu undique pari, quod supplicantium signum fuit, uitam petiuerunt. Non alias tam incruenta uictoria usi unquam sumus; sed nec fidelior in posterum reperta gens ulla est. Idque prospectum singulari consilio ducis, qui maritimum genus a conspectu longe remouit maris, et mediterraneis agris quasi obligauit; eodemque tempore et usum maris nauibus recuperauit et terrae homines suos reddidit. Quid prius in hac mirere uictoria? uelocitatem, quod quadragesimo die parta est? an felicitatem, quod ne una quidem nauis amissa est? an uero perpetuitatem, quod amplius piratae non fuerunt? [3,8] VIII. - Bellum Creticum. - Creticum bellum, si uera uolumus noscere, nos fecimus sola uincendi nobilem insulam cupiditate. Fauisse Mithridati uidebatur: hoc placuit armis uindicare. Primus inuasit insulam Marcus Antonius, cum ingenti quidem uictoriae spe atque fiducia, adeo ut plures catenas in nauibus quam arma portaret. Dedit itaque poenas uecordiae : nam plerasque naues intercepere hostes; captiuaque corpora religata uelis ac funibus pependere, ac sic uelificantes triumphantium in modum Cretes portubus suis adremigauerunt. Metellus deinde totam insulam igni ferroque populatus, intra castella et urbes redegit, et Gnossum, et Erythraeam, et, ut Graeci dicere solent, urbium matrem, Cydoniam; adeoque saeue in captiuos consulebatur, ut ueneno se plerique conficerent, alii deditionem suam ad Pompeium absentem mitterent. Et quum ille res in Asia gerens, eo quoque praefectum misisset Antonium, in aliena prouincia inclytus fuit; eoque infestior Metellus in hostes ius uictoris exercuit; uictisque Lasthene et Panare, Cydoniae ducibus, uictor rediit. Nec quidquam amplius tamen de tam famosa uictoria quam cognomen Creticum reportauit. [3,9] IX. - Bellum Balearicum. - Quatenus Metelli Macedonici domus bellicis nominibus assueuerat, altero ex liberis eius Cretico facto, mora non fuit quin alter quoque Balearicus uocaretur. Baleares per idem tempus insulae piratica rabie corruperant maria. Homines feros atque siluestres mireris ausos a scopulis suis saltem maria prospicere. Adscendere etiam inconditas rates, et praenauigantes subinde inopinato impetu terruere. Sed quum uenientem ab alto Romanam classem prospexissent, praedam putantes, ausi etiam occurrere; et primo impetu ingenti lapidum saxorumque nimbo classem operuerunt. Tribus quisque fundis proeliatur. Certos esse quis miretur ictus, quum haec sola genti arma sint, id unum ab infantia studium? Cibum puer a matre non accipit, nisi quem, ipsa monstrante, percussit. Sed non diu lapidatione terruere Romanos. Postquam cominus uentum est expertique rostra et pila uenientia, pecudum in morem, clamore sublato, petierunt fuga litora. Dilapsi in proximos tumulos quaerendi fuerunt ut uincerentur. [3,10] X. - Expeditio in Cypron. - Aderat fatum insularum; igitur et Cypros recepta sine bello. Insulam ueteribus diuitiis abundantem et ob hoc Veneri sacram, Ptolemaeus regebat. Et diuitiarum tanta erat fama, nec falso, ut uictor gentium populus, et donare regna consuetus, P. Clodio tribuno duce, socii uiuique regis confiscationem mandauerit. Et ille quidem ad rei famam ueneno fata praecepit. Ceterum Porcius Cato Cyprias opes Liburnis per Tiberinum ostium inuexit; quae res latius aerarium populi Romani quam ullus triumphus impleuit. [3,11] XI. - Bellum Gallicum. - Asia Pompeii manibus subacta, reliqua quae restabant in Europa, Fortuna in Caesarem transtulit. Restabant autem immanissimi gentium Galli atque Germani; et quamuis toto orbe diuisa, tamen qui uinceret, habuit Britannia. Primus Galliae motus ab Heluetiis coepit, qui Rhodanum inter et Rhenum siti, non sufficientibus terris, uenere sedem petitum, incensis moenibus suis; hoc sacramentum fuit, ne redirent. Sed petito tempore ad deliberandum, quum inter moras Caesar, Rhodani ponte rescisso, abstulisset fugam, statim bellicosissimam gentem sic in sedes suas, quasi greges in stabula pastor, deduxit. Sequens longeque cruentior pugna Belgarum, quippe pro libertate pugnantium. Hic quum multa Romanorum militum insignia, tum illud egregium ipsius ducis, quod, nutante in fugam exercitu, rapto fugientis e manu scuto, in primam uolitans aciem, manu proelium restituit. Inde cum Venetis etiam nauale bellum; sed maior cum Oceano quam cum ipsis nauibus rixa; quippe illae rudes et informes et statim naufragae, quum rostra sensissent; sed haerebat in uadis pugna, quum aestibus solitis cum ipso certamine subductus Oceanus intercedere bello uideretur. Illae quoque accessere diuersitates, pro gentium locorumque natura. Aquitani, callidum genus, in speluncas se recipiebant: iussit includi. Morini dilabebantur in siluas: iussit incendi. Nemo tantum feroces dixerit Gallos: fraudibus agunt. Induciomarus Treueros, Ambiorix conuocauit Eburones. Utrique, absente Caesare, coniuratione facta, inuenere legatos. Sed ille fortiter a Dolabella submotus est, relatumque regis caput; hic, insidiis in ualle dispositis, dolo perculit. Itaque et castra direpta sunt et aurum ablatum. Cottam cum Titurio Sabino legatos ibi amisimus. Nec ulla de rege mox ultio; quippe perpetua trans Rhenum fuga latuit. Nec Rhenus ergo immunis, nec enim fas erat ut liber esset receptator hostium atque defensor. Sed prima contra Germanos illius pugna, iustissimis quidem ex causis: Aedui enim de incursionibus eorum querebantur. Quae Ariouisti regis superbia! Quum legati dicerent "ueni ad Caesarem" et " quis est autem Caesar?" et "si uult, ueniat" inquit; et "quid ad illum, quid agat nostra Germania? Num ego me interpono Romanis?" Itaque tantum gentis nouae terror in castris, ut testamenta passim etiam in principiis scriberentur. Sed illa immania corpora, quo maiora erant, eo magis gladiis ferroque patuerunt. Qui calor in proeliando militum fuerit, nullo magis exprimi potest quam quod, elatis super caput scutis quum se testudine barbarus tegeret, super ipsa Romani scuta salierunt; et inde in iugulos gladiis descendebant. Iterum de Germano Tencteri querebantur. Hic uero iam Caesar ultro Mosellam nauali ponte transgreditur ipsumque Rhenum; et Hercyniis hostem quaerit in siluis; sed in saltus ac paludes genus omne diffugerat: tantum pauoris incussit intra ripam subito Romana uis! Nec semel Rhenus, sed iterum quoque, et quidem ponte facto, penetratus est. Sed maior aliquanto trepidatio. Quippe quum Rhenum suum sic ponte quasi iugo captum uiderent, fuga rursus in siluas et paludes; et, quod acerbissimum Caesari fuit, non fuere qui uincerentur. Omnibus terra marique captis, respexit Oceanum; et, quasi hic Romanis orbis non sufficeret, alterum cogitauit. Classe igitur comparata, Britanniam petit. Transit mira celeritate; quippe qui tertia uigilia Morino soluisset a portu, minus quam medio die insulam ingressus est. Plena erant tumultu hostico litora, et trepidantia ad conspectum rei nouae carpenta uolitabant. Itaque trepidatio pro uictoria fuit. Arma et obsides accepit a trepidis et ulterius iisset, nisi improbam classem naufragio castigasset Oceanus. Reuersus igitur in Galliam, classe maiore auctisque copiis, in eumdem rursus Oceanum, eosdemque rursus Britannos, Calidonias secutus in siluas, unum quoque e regibus Cauelianis in uincula dedit. Contentus his - non enim prouinciae, sed nomini studebatur - cum maiore quam prius, praeda reuectus est, ipso quoque Oceano tranquillo magis, et propitio, quasi imparem se fateretur. Sed maxima omnium, eademque nouissima coniuratio fuit Galliarum, quum omnes pariter Aruernos atque Biturigas, Carnutas simul Sequanosque contraxit ille, corpore, armis spirituque terribilis, nomine etiam quasi terrore composito, Vercingetorix. Ille festis diebus et conciliabulis, quum frequentissimos in lucis haberet, ferocibus dictis ad ius pristinum libertatis erexit. Aberat tunc Caesar, Rauennae delectum agens, et hieme creuerant Alpes: sic interclusum putabant iter. Sed ille, qualis erat ad nuntium - rem felicissimae temeritatis - per inuios ad id tempus montium tumulos, per intactas uias et niues, expedita manu emersus occupat Galliam, et ex distantibus hibernis castra contraxit, et ante in media Gallia fuit quam ab ultima timeretur. Tum ipsa capita belli aggressus urbes, Auaricum cum quadraginta milibus propugnantium sustulit; Alexiam ducentorum quinquaginta milium iuuentute subnixam flammis adaequauit. Circa Gergouiam Aruernorum tota belli moles fuit; quippe quum octoginta milia muro et arce et abruptis defenderet, maximam ciuitatem, uallo, sudibus et fossa inductoque fossae flumine, ad hoc decem et octo castellis, ingentique lorica circumdatam, primum fame domuit; mox audentem eruptiones, in uallo gladiis sudibusque concidit; nouissime in deditionem redegit. Ipse ille rex, maximum uictoriae decus, supplex quum in castra uenisset, tum et phaleras et sua arma ante Caesaris genua proiecit: "Habes", inquit, "fortem uirum, uir fortissime, uicisti". [3,12] XII. - Bellum Parthicum. - Dum Gallos per Caesarem in septentrione debellat, ipse interim ad Orientem graue uulnus a Parthis populus Romanus accepit. Nec de fortuna queri possumus; caret solacio clades. Aduersis et diis et hominibus, cupiditas consulis Crassi, dum Parthico inhiat auro, undecim strage legionum et ipsius capite multata est. Et tribunus plebi Metellus exeuntem ducem hostilibus diris deuouerat; et quum Zeugma transisset exercitus, rapta subitis signa turbinibus hausit Euphrates, et quum apud Nicephorium castra posuisset, missi ab Orode rege legati denuntiauere, "percussorum cum Pompeio foederum Syllaque meminisset". Regis inhians ille thesauris, nihil ne imaginario quidem iure, sed "Seleuciae se responsurum esse", respondit. Itaque dii foederum ultores nec insidiis nec uirtuti hostium defuerunt. Iam primum, qui solus et subuehere commeatus, et munire poterat a tergo, relictus Euphrates. Tum simulato transfugae cuidam Mazarae Syro creditur, dum in mediam camporum uastitatem, eodem duce, ductus exercitus, ut undique hosti exponeretur. Itaque uixdum uenerat Carras, quum undique praefecti regis, Silaces et Surenas, ostendere signa auro sericisque uexillis uibrantia. Tum sine mora circumfusi undique equitatus, in modum grandinis atque nimborum densa pariter tela fuderunt. Sic miserabili strage deletus exercitus. Ipse in colloquium sollicitatus, signo dato, uiuus in hostium manus incidisset, nisi, tribunis reluctantibus, fugam ducis barbari ferro occupassent. Sic quoque relatum caput ludibrio hosti fuit. Filium ducis paene in conspectu patris eisdem telis operuere. Reliquiae infelicis exercitus, quo quemque rapuit fuga, in Armeniam, Ciliciam Syriamque distractae, uix nuntium cladis retulerunt. Caput eius recisum, cum dextera manu, ad regem deportatum ludibrio fuit, neque indigno. Aurum enim liquidum in rictum oris infusum est, ut cuius animus arserat auri cupiditate, eius etiam mortuum et exsangue corpus auro ureretur. [3,13] XIII. - Anacephaloeosis. - Haec est illa tertia aetas populi Romani transmarina, qua, Italia progredi ausus, orbe toto arma circumtulit. Cuius aetatis superiores centum anni sancti, pii, et, ut diximus, aurei, sine flagitio, sine scelere, dum sincera adhuc et innoxia pastoriae illius sectae integritas, dumque Poenorum hostium imminens metus disciplinam ueterem continebat. Postremi centum, quos a Carthaginis, Corinthi Numantiaeque excidiis et Attali regis Asiatica hereditate deduximus in Caesarem et Pompeium, secutumque hos, de quo dicemus, Augustum ut claritate, rerum bellicarum magnifici, ita domesticis cladibus miseri et erubescendi. Quippe sicut Galliam, Thraciam, Ciliciam, Cappadociam, uberrimas ualidissimasque prouincias, Armenios etiam, et Britannos, ut non in usum, ita ad imperii speciem, magna nomina acquisisse, pulchrum ac decorum; ita eodem tempore dimicasse domi cum ciuibus, sociis, mancipiis, gladiatoribus, totoque inter se senatu, turpe atque miserandum. Ac nescio an satius fuerit populo Romano, Sicilia et Africa contento fuisse, aut his etiam ipsis carere, dominanti in Italia sua, quam eo magnitudinis crescere, ut uiribus suis conficeretur. Quae enim res alia ciuiles furores peperit quam nimia felicitas? Syria prima nos uicta corrupit; mox Asiatica Pergameni regis hereditas. Illae opes atque diuitiae afflixere saeculi mores, mersamque uitiis suis, quasi sentina, rem publicam pessum dedere. Unde enim populus Romanus a tribunis agros et cibaria flagitaret, nisi per famem, quam luxu fecerat? Hinc ergo Gracchana prima et secunda et illa tertia Apuleiana seditio. Unde regnaret iudiciariis legibus diuulsus a senatu eques, nisi ex auaritia, ut uectigalia rei publicae, atque ipsa iudicia in quaestu haberentur? Hinc rursus et promissa ciuitas Latio, et per hoc arma sociorum. Quid autem bella seruilia? unde nobis, nisi ex abundantia familiarum? unde gladiatorii aduersus dominos suos exercitus, nisi ad conciliandum plebis fauorem effusa largitio, quum spectaculis indulget, supplicia quondam hostium artem facit? Iam ut speciosiora uitia tangamus, nonne ambitus honorum ab iisdem diuitiis concitatus? Atqui inde Mariana, inde Syllana tempestas. Aut magnificus apparatus conuiuiorum, et sumptuosa largitio, nonne ab opulentia paritura mox egestatem? Haec Catilinam patriae suae impegit. Denique illa ipsa principatus et dominandi cupido, unde, nisi ex nimiis opibus uenit? Atqui haec Caesarem atque Pompeium furialibus in exitium rei publicae fascibus armauit. Hoc igitur populi Romani omnes domesticos motus separatos ab externis iustisque bellis ex ordine prosequemur. [3,14] XIV. - Causa seditionum tribunitia potestas. - Seditionum omnium causas tribunicia potestas excitauit, quae, specie quidem plebis tuendae, cuius in auxilium comparata est, re autem, dominationem sibi acquirens, studium populi ac fauorem agrariis, frumentariis, iudiciariis legibus aucupabatur. Inerat omnibus species aequitatis. Quid enim tam iustum quam recipere plebem ius suum a patribus? ne populus gentium uictor, orbisque possessor, extorris laris ac focis ageret? Quid tam aequum quam inopem populum uiuere ex aerario suo? Quid ad ius libertatis aequandae magis efficax quam ut, senatu regente prouincias, ordinis equestris auctoritas saltem iudiciorum regno niteretur? Sed haec ipsa in perniciem redibant; et misera res publica in exitium suum sui merces erat. Nam et a senatu in equitem translata iudiciorum potestas uectigalia, id est, imperii patrimonium, supprimebat, et emptio frumenti, ipsos rei publicae neruos, exhauriebat aerarium. Reduci plebs in agros unde poterat sine possidentium euersione, qui ipsi pars populi erant? et tamen relictas sibi a maioribus sedes aetate, quasi iure possidebant? [3,15] XV. - Seditio Tiberii Gracchi. - Primam certaminum facem Tiberius Gracchus accendit, genere, forma, eloquentia facile princeps. Sed hic, siue Mancinianae deditionis, quia sponsor foederis fuerat, contagium timens et inde popularis; siue aequo et bono ductus, quia depulsam agris suis plebem miseratus est, ne populus gentium uictor orbisque possessor laribus ac focis suis exsularet, quacumque mente, rem ausus ingentem. Postquam rogationis dies aderat, ingenti stipatus agmine rostra conscendit; nec deerat obuia manu tota inde nobilitas, et tribuni in partibus. Sed ubi intercedentem legibus suis C. Octauium uidet Gracchus, contra fas collegii, ius potestatis, iniecta manu, depulit rostris; adeoque praesentis metu mortis exterruit, ut abdicare se magistratu cogeretur; sic triumuir creatus diuidendis agris. Quum ad perpetranda coepta, die comitiorum, prorogari sibi uellet imperium, obuia nobilium manu, eorumque, quos agris mouerat, caedes a foro coepit. Inde quum in Capitolium profugisset, plebemque ab defensionem salutis suae, manu caput tangens, hortaretur, praebuit speciem regnum sibi et diadema poscentis; atque ita, duce Scipione Nasica, concitato in arma populo, quasi iure oppressus est. [3,16] XVI. - Seditio Caii Gracchi. - Statim et mortis et legum fratris sui uindex, non minore impetu incaluit Caius Gracchus. Qui quum pari tumultu atque terrore plebem in auitos agros arcesseret, et recentem Attali hereditatem in alimenta populo polliceretur, iamque nimius et potens altero tribunatu, secunda plebe uolitaret, obrogare auso legibus suis Minucio tribuno, fretus comitum manu, fatale familiae suae Capitolium inuasit. Inde proximorum caede depulsus, quum se in Auentinum recepisset, inde quoque obuia senatus manu, ab Opimio consule oppressus est. Insultatum quoque mortis reliquiis; et illud sacrosanctum caput tribuni plebis percussoribus auro repensatum est. [3,17] XVII. - Seditio Apuleiana. - Nihilo minus Apuleius Saturnius Gracchanas asserere leges non destitit : tantum animorum uiro Marius dabat! qui nobilitati semper inimicus, consulatu suo praeterea confisus, occiso palam comitiis Annio, competitore tribunatus, subrogare conatus est in eius locum Caium Gracchum, hominem sine tribu, sine nomine; sed subdito titulo, in familiam ipse se adoptabat. Quum tot tantisque ludibriis exsultaret impune, rogandis Gracchorum legibus ita uehementer incubuit, ut senatum quoque cogeret in uerba iurare, quum abnuentibus aqua et igni interdicturum se minaretur. Unus tamen exstitit, qui mallet exsilium. Igitur, post Metelli fugam, omni nobilitate perculsa, quum iam tertium annum dominaretur, eo uesaniae progressus est, ut consularia quoque comitia noua caede turbaret. Quippe ut satellitem furoris sui Clauciam consulem faceret, Caium Memmium competitorem interfici iussit, et in eo tumultu regem ex satellitibus suis se appellatum laetus accepit. Tum uero iam conspiratione senatus, ipso quoque iam Mario consule, quia tueri non poterat, aduerso, directae in foro acies. Expulsus inde, Capitolium inuasit; sed quum abruptis fistulis obsideretur, senatuique per legatos paenitentiae fidem faceret, ab arce degressus, cum ducibus factionis receptus in curiam est. Ibi eum, facta irruptione, populus fustibus saxisque coopertum in ipsa quoque morte lacerauit. [3,18] XVIII. - Drusiana Seditio. - Postremo Liuius Drusus, non tribunatus modo uiribus, sed ipsius etiam senatus auctoritate, totiusque Italiae consensu, easdem leges asserere conatus, dum aliud captat ex alio, tantum conflauit incendium, ut nec prima illius flamma posset sustineri; et subita morte correptus, hereditarium in posteros suos bellum propagaret. Iudiciaria lege Gracchi diuiserant populum Romanum, et bicipitem ex una fecerant ciuitatem. Equites Romani tanta potestate subnixi, ut qui fata fortunasque principum haberent in manu, interceptis uectigalibus, peculabantur suo iure rem publicam. Senatus exsilio Metelli, damnatione Rutilii debilitatus, omne decus maiestatis amiserat. In hoc statu rerum, pares opibus, animis, dignitate (unde et nata Liuio Druso aemulatio exarserat) equitem Seruilius Caepio, senatum Liuius Drusus asserere. Signa, et aquilae, et uexilla aderant: ceterum sic urbe in una, quasi in binis castris, dissidebatur. Prior Caepio in senatum impetu facto, reos ambitus Scaurum et Philippum principes nobilitatis elegit. His motibus ut resisteret Drusus, plebem ad se Gracchanis legibus euocauit, eisdem socios ad plebem spe ciuitatis erexit. Exstat uox ipsius, nihil se ad largitionem ulli reliquisse, nisi si quis aut caenum diuidere uellet, aut caelum. Aderat promulgandi dies, quum subito tanta uis hominum undique apparuit, ut hostium aduentu obsessa ciuitas uideretur. Ausus tamen abrogare legibus consul Philippus; sed apprehensum faucibus uiator non ante dimisit quam sanguinis in ora et oculos redundaret. Sic per uim latae iussaeque leges; sed pretium rogationis statim socii flagitare; quum interim imparem Drusum, aegrumque rerum temere motarum, matura, ut in tali discrimine, mors abstulit. Nec ideo minus socii promissa Drusi a populo Romano reposcere armis desierunt. [3,19] XIX. - Bellum Sociale. - Sociale bellum uocetur licet, ut extenuemus inuidiam; si uerum tamen uolumus, illud ciuile bellum fuit. Quippe quum populus Romanus Etruscos, Latinos Sabinosque sibi miscuerit, et unum ex omnibus sanguinem ducat, corpus fecit ex membris, et ex omnibus unus est; nec minore flagitio socii intra Italiam quam intra urbem ciues rebellabant. Itaque quum ius ciuitatis, quam uiribus auxerant, socii iustissime postularent, ad quam spem eos cupidine dominationis Drusus erexerat; postquam ille domestico scelere oppressus est, eadem fax, quae illum cremauit, socios in arma et expugnationem Urbis accendit. Quid hac clade tristius? quid calamitosius? quum omne Latium atque Picenum, Etruria omnis atque Campania, postremo Italia, contra matrem ac parentem suam Urbem consurgerent; quum omne robur fortissimorum fidelissimorumque sociorum sub suis quisque signis haberent municipalia illa prodigia; Poppedius Marsos, et Latinos Afranius; Umbros totus et consules; Samnium Lucaniamque Telesinus; ut, quum regum et gentium arbiter populus ipsum se regere non posset, uictrix Asiae Europaeque a Corfinio Roma peteretur! Primum fuit belli in Albano monte consilium, ut festo die Latinarum Iulius Caesar et Marcius Philippus consules, inter sacra et aras, immolarentur. Postquam id nefas proditione discussum est, Asculo furor omnis erupit, in ipsa quidem ludorum frequentia trucidatis, qui tum aderant ab Urbe, legatis. Hoc fuit impii belli sacramentum. Inde iam passim ab omni parte Italiae, duce et auctore belli discursante Poppedio, diuersa per populos et urbes signa cecinere. Nec Annibalis nec Pyrrhi fuit tanta uastatio. Ecce Ocriculum, esse Grumentum, ecce Faesulae, ecce Carseoli, Reate, Nuceria, et Picentia caedibus, ferro et igne uastantur. Fusae Rutilii copiae, fusae Caepionis. Nam ipse Iulius Caesar, exercitu amisso, quum in urbem cruentus referretur, miserabili funere mediam etiam urbem peruiam fecit. Sed magna populi Romani fortuna, et semper in malis maior, totis denuo uiribus insurrexit; aggressique singulos populos, Cato discutit Etruscos, Gabinius Marsos, Carbo Lucanos, Sylla Samnites; Strabo uero Pompeius, omnia flammis ferroque populatus, non prius finem caedium fecit, quam Asculi euersione, Manibus tot exercituum, consulum, direptarumque urbium diis litaretur. [3,20] XX. - Bellum seruile. - Utcumque, etsi cum sociis - nefas - cum liberis tamen et ingenuis dimicatum est. Quis aequo animo ferat in principe gentium populo bella seruorum? Primum seruile bellum inter initia Urbis, Herdonio duce Sabino, in ipsa Urbe tentatum est; quum, occupata tribuniciis seditionibus ciuitate, Capitolium obsessum est, et a consule captum; sed hic tumultus magis fuit quam bellum. Mox, imperio per diuersa terrarum occupato, quis crederet Siciliam multo cruentius seruili quam Punico bello esse uastatam? Terram frugum ferax, et quodam modo suburbana prouincia, latifundiis ciuium Romanorum tenebatur. Hic ad cultum agri frequentia ergastula, catenatique cultores, materiam bello praebuere. Syrus quidam nomine Eunus - magnitudo cladium facit ut meminerimus - fanatico furore simulato, dum Syriae deae comas iactat, ad libertatem et arma seruos, quasi numinum imperio, concitauit; idque ut diuinitus fieri probaret, in ore abdita nuce, quam sulphure et igne stipauerat, leniter inspirans, flammam inter uerba fundebat. Hoc miraculum primum duo milia ex obuiis, mox iure belli refractis ergastulis, sexaginta amplius milium fecit exercitum; regiisque, ne quid malis deesset, decoratus insignibus castella, uicos, oppida miserabili direptione uastauit. Quin illud quoque - ultimum dedecus belli! - capta sunt castra praetorum; nec nominare ipsos pudebit; castra Manlii, Lentuli, Pisonis, Hypsaei. Itaque qui per fugitiuarios abstrahi debuissent, praetorios duces, profugos proelio, ipsi sequebantur. Tandem Perperna imperatore, supplicium de eis sumptum est. Hic enim uictos, et apud Ennam nouissime obsessos, quum fame, ex qua pestilentia, consumpsisset, reliquias latronum compedibus, catenis religauit, crucibusque puniuit; fuitque de seruis ouatione contentus, ne dignitatem triumphi seruili inscriptione uiolaret. Vixdum respirauerat insula, quum statim serui, et a Syro reditur ad Cilicem. Athenio pastor, interfecto domino, familiam ergastulo liberatam sub signi ordinat. Ipse ueste purpurea, argenteoque baculo, et regium in morem fronte redimita, non minorem quam ille fanaticus prior, conflat exercitum; acriusque multo, quasi et illum uindicaret, uicos, castella, oppida diripiens, in dominos, in seruos infestius, quasi in transfugas saeuiebat. Ab hoc quoque praetorii exercitus caesi, capta Seruilii castra, capta Luculli. Sed Aquilius, Perpernae usus exemplo, interclusum hostem commeatibus ad extrema compulit, communitasque copias fame facile deleuit; dedidissent se, nisi suppliciorum metu uoluntariam mortem praetulissent. Ac ne de duce quidem supplicium exigi potuit, quamuis uiuus in manus uenerit; quippe dum circa ad prehendendum eum multitudo contendit, inter rixantium manus praeda lacerata est. .. [3,21] XXI. - Bellum Spartacium. - Enimuero et seruilium armorum dedecus feras; nam etsi per fortunam in omnia obnoxii, tamen quasi secundum hominum genus sunt et in bona libertatis nostrae adoptantur. Bellum Spartaco duce concitatum, quo nomine appellem, nescio; quippe quum serui militauerint, gladiatores imperauerint, illi infimae sortis homines, hi pessimae, auxere ludibriis calamitatem. Spartacus, Crixus, Oenomaus, effracto Lentuli ludo, cum triginta aut amplius eiusdem fortunae uiris eruperunt Capua; seruisque ad uexillum uocatis, quum statim decem millia amplius coissent hominum, non modo effugisse contenti, iam et uindicari uolebant. Prima uelut ara uiris mons Vesuuius placuit. Ibi quum obsiderentur a Clodio Glabro, per fauces caui montis uitineis delapsi uinculis, ad imas eius descendere radices; et exitu inuio, nihil tale opinantis ducis impetu castra rapuerunt; inde alia castra. Deinceps Coram, totamque peruagarunt Campaniam; nec uillarum atque uicorum uastatione contenti, Nolam atque Nuceriam. Thurios atque Metapontum terribili strage populantur. Affluentibus in diem copiis, quum iam esset iustus exercitus, e uiminibus pecudumque tegumentis, inconditos sibi clypeos, e ferro ergastulorum recocto gladios ac tela fecerunt. Ac ne quod decus iusto desset exercitui, domitis obuiis etiam gregibus, paratur equitatus, captaque de praetoribus insignia et fasces ad ducem detulere. Nec abnuit ille de stipendiario Thrace miles, de milite desertor, inde latro, dein in honore uirium gladiator; qui defunctorum quoque praelio ducum funera imperatoriis celebrauit exsequiis, captiuosque circa rogum iussit armis depugnare, quasi plane expiaturus omne praeteritum dedecus, si de gladiatore munerator tum fuisset. Inde iam consulares quoque aggressus, in Apennino Lentuli exercitum percecidit; apud Mutinam Caii Cassi castra deleuit. Quibus elatus uictoriis, de inuadenda urbe Romana - quod satis est turpitudini nostrae - deliberauit. Tandem enim totis imperii uiribus contra mirmillonem consurgitur; pudoremque Romanum Licinius Crassus asseruit, a quo pulsi fugatique - pudet dicere - hostes in extrema Italiae refugerunt. Ibi circa Bruttium angulum clusi, quum fugam in Siciliam pararent, neque nauigia suppeterent, ratesque ex trabibus, et dolia connexa uirgultis in rapidissimo freto frustra experirentur, tandem eruptione facta, dignam uiris obiere mortem; et, quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione pugnatum est. Spartacus ipse in primo agmine fortissime dimicans, quasi imperator, occisus est. [3,22] XXII. - Bellum ciuile Marianum. - Hoc deerat unum populi Romani malis, iam ut ipse intra se parricidale ferrum domi stringeret, et in urbe media ac foro, quasi arena, ciues cum ciuibus suis, gladiatorio more concurrerent. Aequiore animo utcumque ferrem, si plebei duces, aut si nobiles mali saltem, ducatum sceleri praebuissent. Iam uero - pro facinus! - qui uiri! qui imperatores! decora et ornamenta saeculi sui, Marius et Sylla, pessimo facinori suam etiam dignitatem praebuerunt. Tribus, ut sic dixerim, sideribus agitatum est; primo et leui et modico tumultu magis quam bello, intra ipsos armorum duces subsistente saeuitia; mox atrocius et cruentius, per totius uiscera senatus grassante uictoria; ultimum non ciuicam modo, sed hostilem quoque rabiem supergressum est; quum armorum furor totius Italiae uiribus niteretur, eo usque odiis saeuientibus, donec deessent qui occiderentur. Initium et causa belli inexplebilis honorum Marii fames, dum decretam Syllae prouinciam Sulpicia lege sollicitat. Sed inpatiens iniuriae statim Sylla legiones circumegit; dilatoque Mithridate, Esquilina Collinaque porta geminum Urbi agmen infundit. Unde quum consulto Sulpicius et Albinouanus obiecissent cateruas, sudesque et saxa undique a moenibus ac tela iacerentur, ipse quoque iaculatus incendio uiam fecit, arcemque Capitolii, quae Poenos, quaeque Gallos etiam Senones euaserat, quasi captiuam, uictor insedit. Tum ex consulto senatus aduersariis hostibus iudicatis, in praesentem Tribunum, aliosque diuersae factionis iure saeuitum est; Marium seruilis fuga exemit; immo fortuna alteri bello reseruauit. Cornelio Cinna, Cnaeo Octauio consulibus, male obrutum resurrexit incendium, et quidem ab ipsorum discordia, quum de reuocandis, quos senatus hostes iudicauerat, ad populum referretur. Cincta quidem gladiis contione, sed uincentibus quibus pax et quies potior, profugus patria sua Cinna confugit ad partes. Redit ab Africa Marius clade maior; si quidem carcer, catenae, fuga, exsilium horrificauerant dignitatem. Itaque ad nomen tanti uiri late concurritur; seruitia - pro nefas! - et ergastula armantur; et facile inuenit exercitum miser imperator. Itaque ui patriam reposcens, unde ui fuerat expulsus, poterat uideri iure agere, nisi causam suam saeuitia corrupisset. Sed quum diis hominibusque infestus rediret, statim primo impetu cliens et alumna Urbis Ostia nefanda strage diripitur; mox in urbem quadruplici agmine intratur. Diuisere copias Cinna, Marius, Carbo, Sertorius. Hic postquam manus omnis Octauii depulsa Ianiculo est, statim ad principum caedem signo dato, aliquando saeuius quam aut in Punica aut in Cimbrica urbe saeuitur. Octauii consulis caput pro rostris exponitur; Antonii consularis in Marii ipsius mensis; Caesares a Fimbria in penatibus domorum suarum trucidantur; Crassi, pater et filius, in mutuo alter alterius adspectu; Baebium atque Numitorium per medium forum unci traxere carnificum; Catulus se ignis haustu ludibrio hostium exemit; Merula, flamen Dialis, in Capitolio Iouis ipsius oculos uenarum cruore respersit; Ancharius, ipso uidente Mario, confossus est, quia fatalem illam scilicet manum non porrexerat salutanti. Haec tot senatus funera intra Kalendas et idus Ianuarii mensis septima illa Marii purpura dedit; quid futurum fuit, si annum consulatus implesset? Scipione Norbanoque consulibus, tertius ille turbo ciuilis insaniae toto furore detonuit; quippe quum hinc octo legiones, inde quingintae cohortes starent in armis, inde ab Asia cum uictore exercitu Sylla properaret. Et sane quum tam ferus in Syllanos Marius fuisset, quanta saeuitia opus erat, ut Sulla de Mario uindicaretur? Primum apud Capuam sub amne Volturno signa concurrunt, et statim Norbani fusus exercitus; statim omnes Scipionis copiae, ostentata spe pacis, oppressae. Tum Marius iuuenis, et Carbo consules, quasi desperata uictoria, ne inulti perirent, in antecessum sanguine senatus sibi parentabant; obsessaque curia, sic de senatu, quasi de carcere, qui iugularentur, educti. Quid funerum in foro, in circo, in patentibus templis! nam Quinctus Mucius Scaeuola pontifex, Vestales amplexus aras, tantum non eodem igne sepelitur. Lamponius atque Telesinus, Samnitium duces, atrocius Pyrrho et Annibale Campaniam Etruriamque populantur; et sub specie partium, se uindicant. Apud Sacriportum Collinamque portam debellatae omnes hostium copiae. Ibi Marius, hic Telesinus oppressi. Nec idem tamen caedium, qui belli, finis fuit. Stricti enim et in pace gladii; animaduersumque in eos, qui se sponte dediderant. Minus est, quod apud Sacriportum, et apud Collinam portam, septuaginta amplius millia Sylla concidit: bellum erat. Quattuor millia deditorum inermium ciuium in uilla publica interfici iussit. Isti tot in pace, non plures sunt? Quis autem illos potest computare, quos in Urbe passim, quisquis uoluit occidit? donec admonente Furfidio "uiuere aliquos debere, ut essent quibus imperarent", proposita est ingens illa tabula; et ex ipso equestris ordinis flore ac senatus duo millia electi, qui mori iuberentur: noui generis edictum. Piget post haec referre ludibrio habita fata Carbonis, fata Sorani praetoris, atque Venuleii; Baebium sine ferro, ritu ferarum, inter manus laniatum; Marium, ducis ipsius fratrem, apud Catuli sepulchrum, oculis, manibus cruribusque defossis, seruatum aliquamdiu, ut per singula membra moreretur. Positis singulorum hominum singulorum fere poenis, municipia Italiae splendidissima sub hasta uenierunt, Spoletium, Interamnium, Praeneste, Florentia. Nam Sulmonem, uetus oppidum socium atque amicum - facinus indignum! - nondum expugnatum, ut obsides iure belli, et modo morte damnati duci iubentur; sic damnatam ciuitatem iussit Sylla deleri. [3,23] XXIII. - Bellum Sertorianum. - Bellum Sertorianum quid aliud quam Syllanae proscriptionis hereditas fuit? Hostile potius an ciuile dixerim nescio, quippe quod Lusitani Celtiberique Romano gesserint duce. Exsul et profugus feralis illius tabulae, uir summae quidem sed calamitosae uirtutis, malis suis maria terrasque permiscuit; et iam Africae, iam Balearibus insulis, fortunam expertus, missusque in Oceanum, Fortunatasque insulas penetrauit: tandem Hispaniam armauit. Viro cum uiris facile conuenit; nec alias magis apparuit Hispani militis uigor quam Romano duce. Quamquam ille non contentus Hispania, ad Mithridatem quoque Ponticosque respexit, regemque classe iuuit. Et quid futurum fuit? satis tanto hosti, cui uno imperatore resistere res Romana non potuit: additus Metello Cnaeus Pompeius. Hi copias uiri diu, et ancipiti semper acie attriuere; nec tamen prius bello quam suorum scelere et insidiis exstinctus est. Prima per legatos habita certamina, quum hinc Domitius et Thorius, inde Herculeii proluderent: mox his apud Segouiam, illis apud Anam flumen oppressis, ipsi duces cominus inuicem experti, apud Lauronem atque Sucronem aequauere clades. Tum illis ad populationem agrorum, his ad urbium excidia conuersis, misera inter Romanos duces Hispania discordiae poenas dabat; donec, oppresso domestica fraude Sertorio, uicto deditoque Perperna, ipsae quoque in Romanam fidem uenere urbes Osca, Termes, Clunia, Valentia, Auxima et infame nihil non experta Calaguris. Sic recepta in pacem Hispania. Victores duces externum id magis quam ciuile bellum uideri uoluerunt, ut triumpharent. [3,24] XXIV. - Bellum ciuile sub Lepido. - Marco Lepido, Quincto Catulo consulibus, ciuile bellum paene citius oppressum est quam inciperet: sed quantum lateque fax illius motus ab ipso Syllae rogo exarsit! Cupidus namque rerum nouarum per insolentiam Lepidus, acta tanti uiri rescindere parabat; nec immerito, si tamen posset sine magna clade rei publicae. Nam quum iure belli Sulla dictator proscripsisset inimicos, qui supererant, reuocante Lepido, quid aliud quam ad bellum uocabantur? quumque damnatorum ciuium bona, addicente Sylla, quamuis male capta, iure tamen, repetitio eorum procul dubio labefactabat compositam ciuitatem. Expediebat ergo quasi aegrae sauciaeque rei publicae requiescere quomodocumque, ne uulnera curatione ipsa rescinderentur. Ergo quum turbidis concionibus, uelut classico, ciuitatem terruisset, profectus in Etruriam, arma inde et exercitum Urbi admouerat. Sed iam Miluium pontem collemque Ianiculum Lutatius Catulus, Cnaeusque Pompeius, Syllanae dominationis duces atque signiferi, alio exercitu insederant. A quibus primo statim impetu retro pulsus, hostisque a senatu iudicatus, incruenta fuga Etruriam, inde Sardiniam recessit, ibique morbo et poenitentia interiit. Victores, quod non temere alias in ciuilibus bellis, pace contenti fuerunt.