[2,0] LIBER II. [2,1] Prooemium. - Domita subactaque Italia, populus Romanus prope quingentensimum annum agens, quum bona fide adoleuisset; si quod est robur, si qua iuuentas, tum ille uere robustus et iuuenis et par orbi terrarum esse coepit. Ita - mirum et incredibile dictu! - qui prope quingentis annis domi luctatus est - adeo difficile fuerat dare Italiae caput! - his ducentis annis qui sequuntur, Africam, Europam, Asiam, totum denique orbem terrarum bellis uictoriisque peragrauit. [2,2] II. - Primum bellum Punicum. - Igitur uictor Italiae populus Romanus, quum a terra fretum usque uenisset, more ignis, qui obuias populatus incendio siluas, interueniente flumine abrumpitur, paulisper substitit. Mox quum uideret opulentissimam in proximo praedam, quodam modo Italiae suae abscissam, et quasi reuulsam, adeo cupiditate eius exarsit ut quatenus nec mole iungi, nec pontibus posset, armis belloque iungenda, et ad continentem suum reuocanda bello uideretur. Et ecce, ultro ipsis uiam pandentibus fatis, nec occasio defuit, quum de Poenorum impotentia foederata Siciliae ciuitas Messana quereretur. Affectabat autem, ut Romanus, ita Poenus Siciliam; et eodem tempore, paribus uterque uotis ac uiribus imperium orbis agitabat. Igitur specie quidem socios iuuandi, re autem sollicitante praeda, quamquam territaret nouitas rei, (tanta in uirtute fiducia est!) ille rudis, ille pastorius populus uereque terrester ostendit nihil interesse uirtutis, equis an nauibus, terra an mari dimicaretur. Appio Claudio consule, primum fretum ingressus est, fabulosis infame monstris, aestuque uiolentum; sed adeo non est exterritus, ut illam ipsam feruentis aestus uiolentiam pro munere amplecteretur; statimque ac sine mora Hieronem, Syracusanum regem, tanta celeritate uicit, ut ille ipse se prius uictum quam hostem uideret, fateretur. Duilio Cornelioque consulibus, etiam mari congredi ausus est, quum quidem ipsa uelocitas classis comparatae, uictoriae auspicium fuit. Intra enim sexagesimum diem quam caesa silua fuerat, centum sexaginta nauium classis in anchoris stetit, ut non arte factae, sed quodam munere deorum conuersae in naues atque mutatae arbores uiderentur. Proelii uero forma mirabilis, quum illas celeres uolucresque hostium naues hae graues tardaeque comprehenderent. Longe illis nauticae artes, detergere remos, et ludificari fuga rostra. Iniectae enim ferreae manus, machinaeque aliae, ante certamen multum ab hoste derisae; coactique hostes quasi in solido decernere. Victor ergo apud Liparas, mersa aut fugata hostium classe, primum illum maritimum egit triumphum. Cuius quod gaudium fuit! quum Duilius imperator, non contentus unius diei triumpho, per uitam omnem, ubi a cena rediret, praelucere funalia, praecinere sibi tibias iussit, quasi quotidie triumpharet. Prae tanta uictoria leue huius proelii damnum fuit. Alter consulum interceptus Asina Cornelius; qui simulato colloquio euocatus atque ita oppressus fuit : perfidiae Punicae documentum. Calatino dictatore, fere omnia praesidia Poenorum, Agrigento, Drepanis, Panormo, Eryce Lilybaeoque detraxit. Trepidatum est semel circa Camerinensium saltum; sed eximia uirtute Calpurnii Flammae, tribuni militum, euasimus, qui, lecta trecentorum manu, infestum et insessum ab hostibus tumulum occupauit, adeoque moratus est hostem, dum exercitus omnis euaderet. Ac sic pulcherrimo exitu Thermopylarum et Leonidae famam adaequauit; hoc illustrior noster, quod expeditioni tantae superfuit et superuixit, licet nihil inscripserit sanguine. .. Lucio Cornelio Scipione consule, quum iam Sicilia suburbana esset populi Romani prouincia, serpente latius bello, Sardiniam adnexamque Corsicam transit. Ibi Olbiae, et hic Aleriae urbis excidio incolas terruit, adeoque omnes terra, mari Poenos expugnauit, ut iam uictoriae nihil nisi Africa ipsa restaret. Marco Attilio Regulo duce, iam in Africam nauigabat bellum. Nec deerant qui ipso Punici maris nomine ac terrore deficerent, insuper augente Mannio tribuno metum; in quem, nisi paruisset, securi destricta, imperator metu mortis nauigandi fecit audaciam. Mox uentis remisque properatum est; tantusque terror hostici aduentus Poenis fuit, ut, apertis paene portis, Carthago caperetur. Primum belli praemium fuit ciuitas Clypea; prima enim a Punico litore quasi arx et specula procurrit. Et haec et trecenta amplius castella uastata sunt. Nec cum hominibus, sed cum monstris quoque dimicatum est; quum quasi in uindictam Africae nata mirae magnitudinis serpens posita apud Bagradam castra uexaret. Sed omnium uictor Regulus, quum terrorem nominis sui late circumtulisset quumque magnam uim iuuentutis ducesque ipsos aut cecidisset aut haberet in uinculis; classemque ingenti praeda onustam, et triumpho grauem, in Urbem praemisisset, etiam ipsam, belli caput Carthaginem urgebat obsidio, ipsisque portis inhaerebat. Hic paullulum circumacta fortuna est, tantum ut plura essent Romanae uirtutis insignia, cuius fere magnitudo calamitatibus approbatur. Nam, conuersis ad externa auxilia hostibus, quum Xanthippum illis ducem Lacedaemon misisset, a uiro militiae peritissimo uincimur. Tum foeda clade, Romanisque usu incognita, uiuus in manus hostium uenit fortissimus imperator. Sed ille quidem par tantae calamitati fuit; nam nec Punico carcere infractus est nec legione suscepta. Quippe diuersa, quam hostes mandauerant, censuit, ne pax fieret nec commutatione captiuorum reciperetur. Sed nec illo uoluntario ad hostes suos reditu nec ultimo siue carceris, seu crucis supplicio deformata maiestas. Immo his omnibus admirabilior, quid aliud quam uictus de uictoribus atque etiam, quia Carthago non cesserat, de fortuna triumphauit? Populus autem Romanus multo acrior infestiorque pro ultione Reguli quam pro uictoria fuit. Metello igitur consule, spirantibus altius Poenis, et reuerso in Siciliam bello, apud Panormum sic hostes cecidit, ut ne amplius eam insulam cogitarent. Argumentum ingentis uictoriae, centum circiter elephantorum captiuitas; sic quoque magna praeda, si gregem illum non bello, sed uenatione cepisset. Appio Claudio consule non ab hostibus, sed a diis ipsis superatus est, quorum auspicia contempserat; ibi statim classe demersa, ubi ille praecipitari pullos iusserat quod pugnare ab his uetaretur. Marco Fabio Buteone consule, classem hostium in Africo mari apud Aegimurum, iam in Italiam ultro nauigantem cecidit. Quantus, o! tunc triumphus tempestate intercidit, quum opulenta praeda classis, aduersis acta uentis, naufragio suo Africam et Syrtes et omnium ripas gentium, insularum litora impleuit! Magna clades, sed non sine aliqua principis populi dignitate, interceptam tempestate uictoriam et triumphum periisse naufragio. Et tamen, quum Punicae praedae omnibus promontoriis insulisque frustrarentur et fluitarent, populus Romanus et sic triumphauit. Lutatio Catulo consule, tandem bello finis impositus apud insulas, quibus nomen Aegatae. Nec maior alias in mari pugna; quippe commeatibus, exercitu, propugnaculis, armis grauis hostium classis, et in ea quasi tota Carthago; quod ipsum exitio fuit. Romana classis prompta, leuis, expedita et quodam genere castrensis, ad similitudinem pugnae equestris sic remis, quasi habenis, agebatur et in hos uel in illos mobilia rostra, speciem uiuentium, praeferebant. Itaque momento temporis laceratae hostium rates, totum inter Siciliam Sardiniamque pelagus naufragio suo operuerunt. Tanta denique fuit illa uictoria, ut de exscindendis hostium moenibus non quaereretur. Superuacuum uisum est in arcem murosque saeuire, quum iam in mari esset deleta Carthago. [2,3] III. - Bellum Ligusticum. - Peracto Punico bello, secuta est breuis sane, et quasi ad recipiendum spiritum, requies; argumentumque pacis et bona fide cessantium armorum, tunc primum, post Numam, clausa porta Iani fuit; sed statim ac sine mora patuit. Quippe iam Ligures, iam Insubres Galli, nec non et Illyrii lacessebant; sic desub Alpibus, id est, desub ipsis Italiae faucibus, gentes, deo quodam assidue incitante, ne rubiginem scilicet ac situm arma sentiret. Denique utrique quotidiani, et quasi domestici hostes tirocinia militum imbuebant, nec aliter utraque gente, quam quasi cote quadam, populus Romanus ferrum suae uirtutis acuebat. Ligures imis Alpium iugis adhaerentes inter Varum et Macram flumen, implicitosque dumis siluestribus, maior aliquanto labor erat inuenire quam uincere. Tuti locis et fuga, durum atque uelox genus, ex occasione magis latrocinia quam bella faciebat. Itaque quum diu multumque eluderent Salyi, Deceates, Oxybii, Euburiates, Ingauni, tandem Fuluius latebras eorum ignibus sepsit. Baebius in plana deduxit, Postumius ita exarmauit, ut uix reliquerit ferrum quo terra coleretur. [2,4] IV. - Bellum Gallicum. - Gallis Insubribus et his adcolis Alpium, animi ferarum, corpora plus quam humana erant; sed experimento deprehensum est, quippe sicut primus impetus eis maior quam uirorum est, ita sequens minor quam feminarum. Alpina corpora, humenti caelo educata, habent quiddam simile niuibus suis : quae mox, ut caluere pugna, statim in sudorem eunt, et leui motu quasi sole laxantur. Hi saepe et alias, sed Britomaro duce, non prius soluturos se baltea quam Capitolium ascendissent iurauerant. Factum est: uictos enim Aemilius in Capitolio discinxit. Mox, Ariouisto duce, uouere de nostrorum militum praeda Marti suo torquem. Intercepit Iuppiter uotum; nam de torquibus eorum aerum tropaeum Ioui Flaminius erexit. Viridomaro rege, Romana arma Volcano promiserant. Aliorsum uota ceciderunt : occiso enim rege, Marcellus tertia, post Romulum patrem, Feretrio Ioui opima suspendit. [2,5] V. - Bellum Illyricum. - Illyrii seu Liburni sub extremis Alpium radicibus agunt inter Arsiam Titiumque flumen, longissime per totum Adriani maris litus effusi. Hi, regnante Teutana muliere, populationibus non contenti, licentiae scelus addiderunt. Legatos quippe nostros, ob ea quae deliquerant, iure agentes, nec gladio quidem, sed ut uictimas, securi percutiunt; praefectos nauium igne comburunt; idque, quo indignius foret, mulier imperabat. Itaque, Cnaeo Fuluio Centimalo duce, late domantur. Strictae in principum colla secures legatorum manibus litauere. [2,6] VI. - Bellum Punicum secundum. - Post primum Punicum bellum, uix quadriennii requies: ecce alterum bellum, minus quidem spatio - nec enim amplius quam decem et octo annos patet - sed adeo cladium atrocitate terribilius ut, si quis conferat damna utriusque populi, similior uicto sit populus qui uicit. Urebat nobilem populum ablatum mare, raptae insulae, dare tributa, quae iubere consueuerat. Hinc ultionem puer Annibal ad aram patri iurauerat, nec morabatur. Igitur in causam belli Saguntus delecta est, uetus Hispaniae ciuitas et opulenta, fideique erga Romanos magnum quidem sed triste monumentum. Quam in libertatem communi foedere exceptam Annibal, causas nouorum motuum quaerens, et suis et ipsorum manibus euertit, ut Italiam sibi rupto foedere aperiret. Summa foederum Romanis religio est; itaque ad auditum sociae ciuitatis obsidium, memores icti cum Poenis quoque foederis, non statim ad arma procurrunt, dum prius more legitimo queri malunt. Interim iam nouem mensibus fessi fame, machinis, ferro, uersa denique in rabiem fide, immanem in foro excitant rogum, tum desuper se suosque cum omnibus opibus suis, ferro et igni corrumpunt. Huius tantae cladis auctor Annibal poscitur. Tergiuersantibus Poenis, dux legionis Fabius : "Quae, inquit, mora est? In hoc ego sinu bellum pacemque porto; utrum eligitis?" Subclamantibus "bellum", "bellum igitur", inquit, "accipite". Et excusso in media curia togae gremio, non sine horrore, quasi plane sinu bellum ferret, effudit. Similis exitus belli initio fuit. Nam quasi has inferias sibi Saguntinorum ultimae dirae in illo publico parricidio incendioque mandassent, ita Manibus eorum, uastatione Italiae, captiuitate Africae, ducum et regum, qui id gessere bellum, exitio parentatum est. .. Igitur ubi semel se in Hispania mouit illa grauis et luctuosa Punici belli uis atque tempestas, destinatumque Romanis iam diu fulmen Saguntino igne conflauit, statim quodam impetu rapta medias perfregit Alpes, et in Italiam ab illis fabulosae altitudinis niuibus, uelut caelo missa, descendit. Ac primi quidem impetus turbo inter Padum atque Ticinum ualido statim fragore detonuit. Tunc Scipione duce, fusus exercitus; saucius etiam ipse uenisset in hostium manus imperator, nisi protectum patrem praetextatus admodum filius ab ipsa morte rapuisset. Hic erat Scipio, qui in exitium Africae crescit, nomen ex malis eius habiturus. Ticino Trebia succedit. Hic secunda Punici belli procella desaeuit, Sempronio consule. Tunc callidissimi hostes, frigidum et niualem nancti diem, quum se ignibus prius oleoque fouissent – horribile dictu – homines a meridie et sole uenientes nostra nos hieme uicerunt. Trasimenus lacus tertium fulmen Annibalis, imperatore Flaminio. Ibi quoque ars noua Punicae fraudis: quippe nebula lacus, palustribusque uirgultis tectus eques, terga subito pugnantium inuasit. Nec de diis possumus queri; inminentem temerario duci cladem praedixerant insidentia signis examina, et aquilae prodire nolentes et commissam aciem secutus ingens terrae tremor, nisi illum horrorem soli, equitum uirorumque discursus et mota uehementius arma fecerunt. Quartum, id est, paene ultimum uulnus imperii Cannae, ignobilis Apuliae uicus, sed magnitudine cladis emersit, et quadraginta millium caede parta nobilitas. Ibi in exitium infelicis exercitus, dux, terra, caelum, dies, tota denique rerum natura consensit. Siquidem non contentus simulatis transfugis Annibal, qui mox terga pugnantium ceciderunt, insuper callidissimus imperator, patentibus in campis, obseruato loci ingenio, quod et sol ibi acerrimus et plurimus puluis, et Eurus ab Oriente {semper} quasi ad constitutum, ita instruxit aciem, ut Romanis aduersus haec omnia aduersis, quasi secundum caelum tenens, uento, puluere, sole pugnaret. Itaque duo maximi exercitus caesi ad hostium satietatem, donec Annibal diceret militi suo "parce ferro". Ducum effugit alter, alter occisus est; dubium uter maiore animo: Paulum puduit, Varro non desperauit. Documenta cladis cruentus aliquamdiu Aufidus, pons de cadaueribus, iussu ducis, factus in torrente Vergellii, modii duo anulorum Carthaginem missi, dignitasque equestris taxata mensura. Dubium deinde non erat quin ultimum illum diem habitura fuerit Roma, quintumque intra diem epulari Annibal in Capitolio potuerit, si - quod Poenum illum dixisse Adherbalem Bomilcaris ferunt - "Annibal quem ad modum sciret uincere, sic uti uictoria scisset." Tum quidem illum, ut dici uulgo solet, aut fatum urbis imperaturae aut ipsius mens mala et auersi a Carthagine dii in diuersum abstulerunt. Quum uictoria posset uti, frui maluit; relictaque Roma Campaniam Tarentumque peragrare; ubi mox et ipse et exercitus ardor elanguit, adeo ut uere dictum sit "Capuam Annibali Cannas fuisse". Si quidem inuictum Alpibus, indomitum armis, Campaniae - quis crederet? - soles et tepentes fontibus Baiae subegerunt. Interim respirare Romanus et quasi ab inferis emergere. Arma non erant: detracta sunt templis. Deerat iuuentus: in sacramentum militiae liberata seruitia. Egebat aerarium: opes suas libens senatus in medium protulit, nec, praeter quod in bullis singulisque anulis erat, quidquam sibi auri reliquere. Eques secutus exemplum imitataeque equidem tribus. Denique uix suffecere tabulae, uix scribarum manus, Laeuino Marcelloque consulibus, quum priuatae opes in publicum deferrentur. Quid autem in eligendis magistratibus, quae centuriarum sapientia, quum iuniores a senioribus consilium de creandis consulibus petiuere? Quippe aduersus hostem toties uictorem, tam callidum, non uirtute tantum, sed suis etiam pugnare consiliis oportebat. Prima redeuntis et, ut sic dixerim, reuiuiscentis imperii spes Fabius fuit, qui nouam de Annibale uictoriam commentus est, non pugnare. Hinc illi cognomen nouum et rei publicae salutare, Cunctator; hinc illud ex populo, ut imperii scutum uocaretur. Itaque per Samnium totum, per Falernos Gauranosque saltus sic macerauit Annibalem ut, qui frangi uirtute non poterat, mora comminueretur. Inde Claudio Marcello duce, etiam congredi ausus est, comminus uenit et perpulit a Campania sua et ab obsidione Nolae urbis excussit. Ausus et, Sempronio Graccho duce, per Lucaniam sequi et premere terga cedentis, quamuis tum - o pudor! - manu seruili pugnaret: nam hucusque tot mala compulerant. Sed libertate donati fecerant de seruitute Romanos. O horribilem in tot aduersis fiduciam! o singularem animum ac spiritum populi Romani! Tam arctis afflictisque rebus, quum de Italia sua dubitaret, ausus tamen est in diuersa respicere, quumque hostes in iugulo per Campaniam Apuliamque uolitarent mediamque de Italia Africam facerent, eodem tempore et hunc sustinebat et in Siciliam, Sardiniam, Hispaniam diuisa per terrarum orbem arma mittebat. Sicilia mandata Marcello, nec diu restitit: tota enim insula in una urbe superata est. Grande illud et ante id tempus inuictum caput, Syracusae, quamuis Archimedis ingenio defenderentur, aliquando cesserunt. Longe illi triplex murus, totidemque arces, portus ille marmoreus et fons celebratus Arethusae, nisi quod hactenus profuere ut pulchritudini uictae urbis parceretur. Sardiniam Gracchus arripuit. Nihil illi gentium feritas Insanorumque – nam sic uocantur – immanitas montium profuere. Saeuitum in urbes urbemque urbium Caralim, ut gens contumax uilisque mortis saltem desiderio patrii soli domaretur. In Hispaniam missi Cnaeus et Publius Scipiones pene totam Poenis eripuerant, sed insidiis Punicae fraudis oppressi, rursus amiserunt, magnis quidem illi proeliis quum Punicas opes cecidissent. Sed Punicae insidiae alterum ferro castra metantem, alterum, quum euasisset in turrem, cinctum facibus oppresserunt. Igitur in ultionem patris ac patrui missus cum exercitu Scipio, cui tam grande de Africa nomen fata decreuerant, bellatricem illam, uiris armisque nobilem Hispaniam, illam seminarium hostilis exercitus, illam Annibalis eruditricem - incredibile dictu - totam a Pyrenaeis montibus in Herculis columnas et Oceanum recuperauit, nescias citius an felicius. Quam uelociter, quatuor anni fatentur; quam facile, uel una ciuitas probat. Eodem quippe, quo obsessa est, die capta est, omenque Africanae uictoriae fuit, quod tam facile uicta est Hispana Carthago. Certum est tamen ad profligandam prouinciam maxime profecisse singularem ducis sanctitatem, quippe qui captiuos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis barbaris restituerit, ne in conspectum quidem suum passus adduci, ne quid de uirginitatis integritate delibasse saltem oculis uideretur. Haec inter diuersa terrarum populus Romanus; nec ideo tamen Italia uisceribus inhaerentem submouere poterat Annibalem. Pleraque ad hostem defecerant, et dux acerrimus contra Romanos Italicis quoque uiribus utebatur. Iam tamen eum plerisque oppidis et regionibus excusseramus. Iam Tarentos ad nos redierat, iam et Capua, sedes et domus et patria altera Annibalis, tenebatur; cuius amissio tantum Poeno duci dolorem dedit, ut inde totis uiribus Romam conuerteretur. O populum dignum orbis imperio! dignum omnium fauore et admiratione hominum ac deorum! Compulsus ad ultimos metus ab incepto non destitit; et de sua Urbe sollicitus, Capuam tamen non omisit; sed parte exercitus sub Appio consule relicta, parte Flaccum in urbem secuta, absens simul praesensque pugnabat. Quid ergo miramur, mouenti castra a tertio lapide Annibali iterum ipsos deos - deos inquam, nec fateri pudebit - restitisse? Tanta enim ad singulos illius motus uis imbrium effusa, tanta uentorum uiolentia coorta est, ut diuinitus hostem submoueri, nec a caelo, sed ab Urbis ipsius moenibus, et Capitolio ferri uideretur. Itaque fugit et cessit et in ultimum se Italiae recepit sinum, quum Urbem tantum non adoratam reliquisset. Parua res dictu, sed ad magnanimitatem populi Romani probandam satis efficax, quod illis ipsis quibus obsidebatur diebus ager, quem Annibal castris insederat, uenalis Romae fuit, hastaeque subiectus inuenit emptorem. Voluit Annibal contra fiduciam imitari; subiecitque argentarias Urbis tabernas; nec sector inuentus est, ut scias, etiam praesagia fatis fuisse. Nihil actum erat tanta uirtute, tanto fauore etiam deorum, si quidem Asdrubal, frater Annibalis, cum exercitu nouo, nouis uiribus, noua belli mole ueniebat. Actum erat procul dubio, si uir ille se cum fratre iunxisset; sed hunc quoque castra metantem Claudius Nero cum Liuio Salinatore debellat. Nero in ultimo Italiae angulo submouebat Annibalem : Liuius in diuersissimam partem, id est, in ipsas nascentis Italiae fauces, signa conuerterat. Tanto, id est, omni qua longissima Italia, solo interiacente, quo consilio, qua celeritate, consules castra coniunxerint, inopinanterque hostem collatis signis compresserint, neque id fieri Annibal senserit, difficile dictu est. Certe Annibal, re cognita, quum proiectum fratris caput ad sua castra uidisset, "agnosco, inquit, infelicitatem Carthaginis". Haec fuit illius uiri, non sine praesagio quodam fati inminentis, prima confessio. Iam certum erat Annibalem etiam ipsius confessione posse uinci; sed tot rerum prosperarum fiducia plenus populus Romanus magni aestimabat asperrimum hostem in sua Africa debellare. Duce igitur Scipione, in ipsam Africam tota mole conuersus, imitari coepit Annibalem, et Italiae suae clades in Africa uindicare. Quas ille, dii boni, Hasdrubalis copias, quos Syphacis exercitus fudit! quae quanta utriusque castra facibus illatis una nocte deleuit! denique iam non a tertio lapide, sed ipsas Carthaginis portas obsidione quatiebat. Sic factum est ut inhaerentem atque incubantem Italiae extorqueret Annibalem. Non fuit maior sub imperio Romano dies, quam ille, quum duo omnium et antea et postea ducum maximi, ille Italiae, hic Hispaniae uictor, collatis cominus signis, direxere aciem. Sed et colloquium fuit inter ipsos de legibus pacis. Steterunt diu mutua admiratione defixi. Ubi de pace non conuenit, signa cecinere. Constat utriusque confessione, "nec melius instrui aciem nec acrius potuisse pugnari". Hoc Scipio de Annibalis, Annibal de Scipionis exercitu praedicauerunt. Sed tamen Annibal cessit; praemiumque uictoriae Africa fuit, et secutus Africam statim terrarum orbis. [2,7] VII. - Bellum Macedonicum primum. - Post Carthaginem uinci neminem puduit. Secutae sunt statim Africam gentes, Macedonia, Graecia, Syria caeteraque omnia, quodam quasi aestu et torrente fortunae; sed primi omnium Macedones, affectator quondam imperii populus. Itaque quamuis tunc Philippus regno praesideret, Romani tamen dimicare sibi cum rege Alexandro uidebantur. Macedonicum bellum nomine amplius quam spectatione gentis fuit. Causa coepit a foedere Philippi, quo rex iam pridem dominantem in Italia Annibalem sibi sociauerat; postea creuit, implorantibus Athenis auxilium contra regis iniurias, quum ille ultra ius uictoriae in templa, aras et sepulchra ipsa saeuiret. Placuit senatui opem tantis ferre supplicibus. Quippe iam gentium reges, duces, populi, nationes praesidia sibi ab hac urbe petebant. Primum igitur, Laeuino consule, populus Romanus Ionium mare ingressus, tota Graeciae litora ueluti triumphanti classe peragrauit. Spolia quippe Siciliae, Sardiniae, Hispaniae, Africae praeferebat; et manifestam uictoriam nata in praetoria puppe laurus pollicebatur. Aderat sponte in auxilium Attalus, rex Pergamenorum, aderant Rhodii, nauticus populus; quibus a mari, consul a terris omnia equis uirisque quatiebat. Bis uictus rex, bis fugatus, bis exutus castris, quum tamen nihil terribilius Macedonibus fuit ipso uulnerum adspectu, quae non spiculis nec sagittis nec ullo Graeculo ferro, sed ingentibus pilis, nec minoribus adacta gladiis, ultra mortem patebant. Enimuero Flaminio duce, inuios antea Chaonum montes, Aoumque amnem per abrupta uadentem, et ipsa Macedoniae claustra penetrauimus. Introisse uictoria fuit. Nam postea numquam ausus congredi rex, ad tumulos, quos Cynoscephalas uocant, uno ac ne hoc quidem iusto proelio opprimitur.Et illi quidem consul pacem dedit regnumque concessit; mox, ne quid esset hostile, Thebas et Euboeam et grassantem sub Nabide suo Lacedaemona compescuit. Graeciae uero ueterem statum reddidit, ut legibus uiueret suis et auita libertate frueretur. Quae gaudia, quae uociferationes fuerunt, quum hoc forte Nemeae in theatro quinquennalibus ludis a praecone caneretur! Quo certauere plausu! Quid florum in consulem profuderunt! Et iterum iterumque praeconem repetere uocem illam iubebant, qua libertas Achaiae pronuntiabatur; nec aliter illa consulari sententia quam modulatissimo aliquo tibiarum aut fidium cantu fruebantur. [2,8] VIII. - Bellum Syriacum regis Anthiochi. - Macedoniam statim et regem Philippum Antiochus excepit, quodam casu, quasi industria, sic adgubernante fortuna, ut quem ad modum ab Africa in Europam, sic ab Europa in Asiam, ultro se subgerentibus causis, imperium procederet; et cum terrarum orbis situ ipse ordo uictoriarum nauigaret. Non aliud formidolosius fama bellum fuit; quippe quum Persas et orientem, Xerxen atque Darium cogitarent, quando perfossi inuii montes, quando uelis opertum mare nuntiaretur. Ad hoc caelestes minae territabant, quum humore continuo Cumanus Apollo sudaret. Sed hic fauentis Asiae suae numinis timor erat. Nec sane uiris, opibus, armis quidquam copiosius Syria; sed in manus tam ignaui regis inciderat, ut nihil fuerit in Antiocho speciosius quam quod a Romanis uictus est. Impulere regem in id bellum, illinc Thoas Aetoliae princeps, inhonoratam apud Romanos querens aduersus Macedonas militiae suae societatem; hinc Annibal, qui in Africa uictus, profugus et pacis impatiens hostem populo Romano toto orbe quaerebat. Et quod illud fuisset periculum, si se consiliis eius rex tradidisset, id est, si Asiae uiribus usus fuisset miser Annibal? Sed rex suis opibus et nomine regio fretus satis habuit bellum mouere. Europa iam, dubio procul, iure ad Romanos pertinebat. Hic Lysimachiam, urbem in litore Thracio positam a maioribus suis, Antiochus ut hereditario iure reposcebat. Hoc uelut sidere, Asiatici belli mota tempestas. Et maximus regum, contentus fortiter indixisse bellum, quum ingenti strepitu ac tumultu mouisset ex Asia, occupatis statim insulis, Graeciaeque litoribus, otia et luxus tanquam uictor agitabat. Euboeam insulam continenti adhaerentem tenui freto reciprocantibus aquis Euripus abscidit. Hic ille positis aureis sericisque tentoriis, sub ipso freti murmure, quum inter fluenta tibiis fidibusque concinerent, collatis undique, quamuis per hiemem rosis, ne non aliquo genere ducem agere uideretur, uirginum puerorumque delectus habebat. Talem ergo regem iam luxuria sua debellatum populus Romanus, Acilio Glabrione consule, in insula aggressus, ipso statim aduentus sui nuntio coegit ab insula fugere. Tum praecipitem apud Thermopylas assecutus, locum trecentorum Laconum speciosa caede memorandum, ne ibi quidem fiducia loci resistentem, mari ac terra cedere coegit. Statim et e uestigio itur in Syriam. Classis regia Polyxenidae Annibalique commissa: nam rex proelium nec spectare poterat. Igitur, duce Aemilio Regillo, adremigantibus Rhodiis tota laceratur. Ne sibi placeant Athenae! in Antiocho uicimus Xerxem; in Aemilio Themistoclem aequauimus; Ephesiis Salamina pensauimus. Tum consule Scipione, cui frater, ille modo uictor Carthaginis Africanus, uoluntaria legatione aderat, debellari regem placet. Et iam toto cesserant mari; sed nos imus ulterius. Maeandrum ad amnem montemque Sipylum castra ponuntur. Hic rex, incredibile dictu, quibus auxiliis, quibus copiis consederat. Trecenta millia peditum, equitum falcatorumque curruum non minor numerus. Elephantis ad hoc immensae magnitudinis, auro, purpura, argento et suo ebore fulgentibus, aciem utrimque uallauerat. Sed haec omnia praepedita magnitudine sua; ad hoc imbre, qui subito perfusus, mira felicitate Persicos arcus corruperat. Primum trepidatio, mox fuga, deinc triumphus fuerunt. Victo et supplici pacem atque partem regni dari placuit, eo libentius, quod tam facile cessisset. [2,9] IX. - Bellum Aetolicum. - Syriaco bello successit, ut debebat, Aetolicum. Victo quippe Antiocho, Romanus faces Asiatici belli persequebatur. Ergo Fuluio Nobiliori mandata ultio est. Hic protinus, caput gentis, Ambraciam, regiam Pyrrhi, machinis quatit. Secuta deditio est. Aderant Aetolorum precibus Attici, Rhodii; et memineramus auxilii, sic placuit ignoscere. Serpsit tamen latius in proximos bellum omnemque late Cephalleniam, Zacynthon et quidquid insularum in eo mari inter Ceraunios montes iugumque Maleum, Aetolici belli accessio fuerunt. [2,10] X. - Bellum Histricum. - Histri sequuntur Aetolos, quippe bellantes eos nuper adiuuerant. Et initia pugnae hosti prospera fuerunt eademque exitii causa. Nam quum Cnaei Manlii castra cepissent, opimaeque praedae incubarent, epulantes ac ludibundos plerosque, atque, ubi essent prae poculis nescientes, Appius Pulcher inuadit. Sic cum sanguine et spiritu male partam reuomuere uictoriam. Ipse rex, Aepulo equo impositus, quum subinde crapula et capitis errore lapsaret, captum sese uix et aegre, postquam experrectus est, didicit. [2,11] XI. - Bellum Gallograecum. - Gallograeciam quoque Syriatici belli ruina conuoluit. Fuerint inter auxilia regis Antiochi, an fuisse cupidus triumphis Manlius, ac eos uisos simulauerit, dubium est. Certe negatus est uictori triumphus, quia causam belli non approbauit. Ceterum gens Gallograecorum, sicut ipsum nomen indicio est, mixta et adulterata, reliquiae Gallorum, qui, Brenno duce, uastauerant Graeciam, mox Orientem secuti, in media Asiae parte sederunt. Itaque, ut frugum semina, mutato solo, degenerant; sic illa genuina feritas eorum Asiatica amoenitate mollita est. Duobus itaque proeliis fusi fugatique sunt, quamuis sub aduentu hostis, relictis sedibus, in altissimos se montes recepissent, quos Tolostobogi Tectosagique iam insederant. Vtrique fundis sagittisque acti, in perpetuam se pacem dediderunt. Sed alligati miraculo quodam fuere, quum catenas morsibus et ore tentassent; quum offocandas inuicem fauces praebuissent. Nam Orgiacontis regis uxor a centurione stuprum passa, memorabili exemplo custodiam euasit, reuulsumque militis caput ad maritum retulit. [2,12] XII. - Bellum Macedonicum secundum. - Dum aliae aliaeque gentes Syriatici belli sequuntur ruinam, Macedonia rursus se erexit. Fortissimum populum memoria et recordatio suae nobilitatis agitabat; et successerat Philippo filius Perses, qui semel in perpetuum uictam esse Macedoniam, non putabat ex gentis dignitate. Multo uehementius sub hoc Macedones, quam sub patre consurgunt. Quippe Thracas in uires suas traxerant, atque ita industriam Macedonum uiribus Thracum, ferociam Thracum disciplina Macedonum temperauerunt. Accessit his consilium ducis, qui situm regionum suarum summo speculatus Haemo, positis per abrupta castris, ita Macedoniam suam armis ferroque uallauerat, ut non reliquisse aditum, nisi a caelo uenturis hostibus, uideretur. Tamen Marcio Philippo consule, eam prouinciam ingressus populus Romanus, exploratis diligenter accessibus, per acerbos dubiosque tumulos, illa quae uolucribus quoque uidebantur, inuia accessit. Regem securum, et nihil tale metuentem, subita belli irruptione terruit. Cuius tanta trepidatio fuit, ut pecuniam omnem in mare iusserit mergi, ne periret, classem cremari, ne incenderetur. Paulo consule, quum maiora et crebra essent imposita praesidia, per alias uias Macedonia deprensa est, summa quidem arte et industria ducis, quum alia minatus alia irrepsisset. Cuius aduentus ipse adeo terribilis regi fuit, ut interesse non auderet, sed gerenda ducibus bella mandauerit. Absens ergo uictus fugit in maria insulamque Samothracen, fretus celebri religione, quasi templa et arae possent defendere, quem nec montes sui nec arma potuissent. Nemo regum diutius amissae fortunae conscientiam retinuit. Supplex quum scriberet ad imperatorem, ab illo quo confugerat templo, nomenque epistolae notaret suum, regem addidit. Sed nec reuerentior captae maiestatis alius Paulo fuit. Quum in conspectum uenisset hostis, in templum recepit et conuiuiis adhibuit liberosque admonuit suos ut fortunam, cui tantum liceret, reuerentur. Inter pulcherrimos hunc quoque populus Romanus de Macedonia duxit ac uidit triumphum, quippe cuius spectaculo triduum inpleuerit. Primus dies signa tabulasque, sequens arma pecuniasque transuexit; tertius captiuos ipsumque regem attonitum adhuc tamquam subito malo stupentem. Sed multo prius gaudium uictoriae populus Romanus quam epistolis uictoris perceperat. Quippe eodem die quo uictus est Perses in Macedonia, Romae cognitum est. Duo iuuenes candidis equis apud Iuturnae lacum puluerem et cruorem abluebant. Hi nuntiauere. Castorem et Pollucem fuisse creditum uolgo, quod gemini fuissent; interfuisse bello, quod sanguine maderent; a Macedonia uenire, quod adhuc anhelarent. [2,13] XIII. - Bellum Illyricum. - Macedonici belli contagio traxit Illyrios. Ipsi quidem, ut Romanum a tergo distringerent, a Perse conducti pecunia militauere. Sine mora ab Anicio praetore subiguntur. Scordam, caput gentis, delesse suffecit; statim secuta dedito est. Denique hoc bellum ante finitum est quam geri Romae nuntiaretur. [2,14] XIV. - Bellum Macedonicum tertium. - Quodam fato, quasi ita conuenisset inter Poenos et Macedonas ut tertio quoque uincerentur, eodem tempore utrique arma mouerunt. Sed prior iugum excutit Macedo, aliquanto quam ante, grauior, dum contemnitur. Causa belli prope erubescenda. Quippe regnum pariter et bellum uir ultimae sortis Andriscus inuaserat, dubium liber an seruus, mercennarius certe; sed quia uulgo ex similitudine Philippi Pseudophilippus uocabatur, regiam formam, regium nomen, animo quoque regio impleuit. Igitur dum haec ipsa contemnit populus Romanus, Iuuencio praetore contentus, uirum non Macedonicis modo, sed Thraciae quoque auxiliis ingentibus ualidum temere tentauit; inuictusque non a ueris regibus, ab illo imaginario et scenico rege superatus est. Sed, consule Metello, amissum cum legione praetorem plenissime ultus est. Nam et Macedoniam seruitute multauit, et ducem belli deditum ab eo, ad quem confugerat, Thraciae regulo in Urbem in catenis reduxit; hoc quoque illi in malis indulgente fortuna, ut de eo populus Romanus, quasi de uero rege, triumpharet. [2,15] XV.- Bellum Punicum tertium. - Tertium cum Africa bellum et tempore exiguum, nam quadriennio raptum est; et in comparatione priorum minimum labore, non enim tam cum uiris quam cum ipsa urbe pugnatum est; sed plane maximum euentu: quippe eo tandem Carthago finita est. Atque si quis trium temporum momenta consideret, primo commissum bellum, profligatum secundo, tertio uero confectum est. Sed huius causa belli, quod contra foederis legem aduersus Numidas quidem, semel parasset classem et exercitum, frequens autem Masinissae fines territaret. Sed huic ut bono socioque regi fauebatur. Quum bellum sederet, de belli fine tractatum est. Cato inexpiabili odio delendam esse Carthaginem, et quum de alio consuleretur, pronuntiabat : Scipio Nasica seruandam, ne, metu ablato aemulae urbis, luxuriari felicitas urbis inciperet. Medium senatus elegit, ut urbs tantum loco moueretur. Nihil enim speciosius uidebatur, quam esse Carthaginem, quae non timeretur. Igitur Manilio Censorinoque consulibus, populus Romanus aggressus Carthaginem, spe pacis iniecta, traditam a uolentibus classem sub ipso ore urbis incendit. Tum, euocatis principibus, si salui esse uellent, ut migrarent finibus imperauit. Quod pro rei atrocitate adeo mouit iras, ut extrema mallent. Comploratum igitur publice statim, et pari uoce clamatum est "ad arma!" seditque sententia, quoquo modo rebellandum; non quia spes ulla iam superesset, sed quia patriam suam mallent hostium, quam suis, manibus euerti. Qui rebellantium fuerit furor, uel hinc intelligi potest, quod in usum nouae classis tecta domusque resciderunt; in armorum officinis aurum et argentum pro aere ferroque conflatum est : in tormentorum uincula matronae crines suos contulerunt. Mancino deinde consule, terra marique feruebat obsidio. Operis portus nudatus; et primus et sequens, iam et tertius murus; quum tamen Byrsa, quod nomen arci fuit, quasi altera ciuitas resistebat. Quamuis profligato urbis excidio, tamen fatale Africae nomen Scipionum uidebatur. Igitur in alium Scipionem conuersa res publica finem belli reposcebat. Hunc Paulo Macedonico procreatum Africani illius magni filius in decus gentis assumpserat, hoc scilicet fato, ut quam urbem concusserat auus, nepos eius euerteret. Sed ut quam maxime mortiferi esse morsus solent esse morientium bestiarum, sic plus negotii fuit cum semiruta Carthagine quam integra. Compulsis in unam arcem hostibus, portum quoque maris Romanus obsederat. Illi alterum ibi portum ab alia urbis parte foderunt; nec ut fugerent, sed quia nemo illos hac euadere posse credebat. Inde quasi enata subito classis erupit; quum interim iam diebus, iam noctibus, noua aliqua moles, noua machina, noua perditorum hominum manus, quasi ex obruto incendio subita de cineribus flamma prodibat. Deploratis nouissime rebus, quadraginta milia uirorum se dediderunt, quod minus credas, duce Hasdrubale. Quanto fortius femina, et uxor ducis! Quae, comprehensis duobus liberis, a culmine se domus in medium misit incendium, imitata reginam quae Carthaginem condidit. Quanta urbs deleta sit, ut de ceteris taceam, uel ignium mora probari potest; quippe per continuos decem et septem dies uix potuit incendium exstingui, quod domibus ac templis suis sponte hostes inmiserant; ut, quatenus urbs eripi Romanis non poterat, triumphus arderet. [2,16] XVI. - Bellum Achaicum. - Quasi saeculum illud euersionibus urbium curreret, ita Carthaginis ruinam statim Corinthus excepit, Achaiae caput, Graeciae decus, inter duo maria, Ionium et Aegaeum, quasi spectaculo exposita. Haec - facinus indignum - ante oppressa est, quam in numerum certorum hostium referretur. Critolaus causa belli, qui libertate a Romanis data aduersus ipsos usus est, legatosque Romanos, dubium an et manu, certe oratione uiolauit. Igitur Metello ordinanti tum maxime Macedoniam mandata est ultio; et hinc Achaicum bellum. Ac primam Critolai manum Metellus consul per patentes Elidis campos toto cecidit Alpheo. Et uno proelio peractum erat bellum; iam et urbem ipsam terrebat obsidio; sed - fata rerum - quum Metellus dimicasset, ad uictoriam Mummius uenit. Hic alterius ducis Diaei late exercitum sub ipsis Isthmi faucibus fudit, geminosque portus sanguine infecit. Tandem ab incolis deserta ciuitas direpta primum, deinde, tuba praecinente, deleta est. Quid signorum, quid uestium quidue tabularum raptum incensum atque proiectum est! Quantas opes et abstulerit et cremauerit hinc scias, quod quidquid Corinthii aeris toto orbe laudatur, incendio superfuisse comperimus. Nam et aeris notam pretiosiorem ipsa opulentissimae urbis fecit iniuria, quia incendio permistis plurimis statuis atque simulacris, aeris, auri argentique uenae commune fluxere. [2,17] XVII. - Res in Hispania gestae. - Ut Carthaginem Corinthus, ita Corinthum Numantia secuta est; nec deinde orbe toto quidquam intactum armis fuit. Post illa duo clarissima urbium incendia, late atque passim, nec per uices, sed simul pariter quasi unum undique bellum fuit; prorsus ut illae urbes, quasi agitantibus uentis, diffudisse quaedam belli incendia toto orbe uiderentur. Hispaniae numquam animus fuit aduersus nos uniuersae consurgere, numquam conferre uires suas libuit, neque aut imperium experiri aut libertatem tueri suam publice. Alioquin ita undique mari Pyrenaeoque uallata est, ut ingenio situs ne adiri quidem potuerit. Sed ante a Romanis obsessa est quam se ipsa cognosceret, et sola omnium prouinciarum uires suas, postquam uicta est, intellexit. In hac prope ducentos per annos dimicatum est, a primis Scipionibus in Caesarem Augustum, non continue nec cohaerenter, sed prout causae lacessierant, nec cum Hispanis initio, sed cum Poenis in Hispania. Inde contagio et series causaeque bellorum. Prima per Pyrenaeum iugum signa Romana Publius et Cnaeus Scipiones intulerunt; proeliisque ingentibus Hannonem, et Hasdrubalem fratrem Hannibalis ceciderunt; raptaque erat impetu Hispania, nisi fortissimi uiri in ipsa uictoria sua oppressi Punica fraude cecidissent, terra marique uictores. Igitur quasi nouam integramque prouinciam ultor patris et patrui Scipio ille, mox Africanus inuasit, isque, statim capta Carthagine, et aliis urbibus, non contentus Poenos expulisse, stipendiariam nobis prouinciam fecit; omnem citra ultraque Hiberum subiecit imperio; primusque Romanorum ducum uictor ad Gades et Oceani ora peruenit. Plus est prouinciam retinere quam facere. Itaque per partes iam huc iam illuc missi duces, qui ferocissimas et ad id temporis liberas gentes ideoque inpatientes iugi, multo labore, nec incruentis certaminibus seruire docuerunt. Cato ille censorius Celtiberos, id est robur Hispaniae, aliquot proeliis fregit. Gracchus, pater ille Gracchorum, eosdem centum et quinquaginta urbium euersione multauit. Metellus ille, cui ex Macedonia cognomen meruerat et Celtibericus fieri, quum et Contrebiam memorabili cepisset exemplo, et Nertobrigae maiore gloria pepercit. Lucullus Turdulos atque Vaccaeos, de quibus Scipio ille posterior singulari certamine, quum rex fuisset prouocatus, opima retulerat. Decimus Brutus aliquanto latius Celticos Lusitanosque et omnes Gallaeciae populos, formidatumque militibus flumen Obliuionis, peragratoque uictor Oceani litore non prius signa conuertit quam cadentem in maria solem obrutumque aquis ignem non sine quodam sacrilegii metu et horrore deprehendit. Sed tota certaminum moles cum Lusitanis fuit et Numantinis. Nec inmerito: quippe solis gentium Hispaniae duces contigerunt. Fuisset et cum omnibus Celtiberis, nisi dux illius motus initio belli ui oppressus esset, summus uir astu et audacia, si res cessisset, Salondicus, qui hastam argenteam quatiens, uelut caelo missam, uaticinanti similis, omnium in se mentes conuerterat. Sed quum pari temeritate sub nocte castra consulis adiisset, iuxta tentorium ipsum pilo uigilis exceptus est. Ceterum Lusitanos Viriathus erexit, uir calliditatis acerrimae, qui ex uenatore latro, ex latrone subito dux atque imperator et, si fortuna cessisset, Hispaniae Romulus, non contentus libertatem suorum defendere, per quattuordecim annos omnia citra ultraque Iberum et Tagum igni ferroque populatus, castra etiam praetorum et praesidum aggressus, Claudium Unimanum paene ad internecionem exercitus cecidit et insignia trabeis et fascibus nostris quae ceperat in montibus suis tropaea fixit. Tandem etiam Fabius Maximus consul oppresserat; sed a successore Popilio uiolata uictoria est: quippe qui conficiendae rei cupidus, fractum ducem et extrema deditionis agitantem per fraudem et insidias et domesticos percussores aggressus, hanc hosti gloriam dedit, ut uideretur aliter uinci non potuisse. [2,18] XVIII. - Bellum Numantinum. - Numantia, quantum Carthaginis, Capuae, Corinthi opibus inferior, ita uirtutis nomine et honore par omnibus, summumque, si uiros aestimes, Hispaniae decus. Quippe quae sine muro, sine turribus, modice edito in tumulo apud flumen Durium sita, quatuor milibus Celtiberorum quadraginta millium exercitum per annos quatuordecim sola sustinuit, nec sustinuit modo, sed saeuius aliquanto perculit, pudendisque foederibus affecit. Nouissime, quum inuictam esse constaret, opus quoque eo fuit qui Carthaginem euerterat. Non temere, si fateri licet, ullius causa belli iniustior. Segidenses, socios et consanguineos, Romanorum manibus elapsos exceperant. Habita pro eis deprecatio nihil ualuit. Quum se ab omni bellorum contagione remouerent, in legitimi foederis pretium iussi arma deponere. Hoc sic a barbaris acceptum, quasi manus abscenderentur. Itaque statim, Megara uiro fortissimo duce, ad arma conuersi, Pompeium proelio aggressi. Foedus tamen maluerunt, quum debellare potuissent. Hostilium deinde Mancinum: hunc quoque adsiduis caedibus subegerunt, ut ne oculos quidem aut uocem Numantini uiri quisquam sustineret. Tamen cum hoc quoque foedus maluere, contenti armorum manubiis, quum ad internecionem saeuire potuissent. Sed non minus Numantini quam Caudini illius foederis flagrans ignominia ac pudore populus Romanus, dedecus quidem praesentis flagitii deditione Mancini expiauit; ceterum, duce Scipione, Carthaginis incendiis ad excidia urbium imbuto, tandem etiam in ultionem excanduit.Sed tunc acrius in castris quam in campo, nostro cum milite quam cum Numantino proeliandum fuit.Quippe assiduis et iniustis et seruilibus maxime operibus attriti, ferre plenius uallum, qui arma nescirent; luto inquinari, qui sanguine nollent, iubebantur. Ad hoc scorta, calones, sarcinae, nisi ad usum necessariae, amputantur. Tanti esse exercitum quanti imperatorem uere proditum est. Sic redacto in disciplinam milite commissa acies; quodque nemo uisurum se unquam sperauerat, factum est ut fugientes Numantinos quisquam uideret. Dedere etiam se uolebant, si toleranda uiris imperarentur; sed quum Scipio ueram uellet et sine exceptione uictoriam, eo necessitatum compulsi, primum ut destinata morte in proelium ruerent, quum se prius epulis, quasi inferiis, inpleuissent, carnis semicrudae et celiae; sic uocant indigenam ex frumento potionem. Intellectum ab imperatore consilium: itaque non est permissa pugna morituris. Quum fossa atque lorica quatuorque castris circumdatos fames premeret, ab duce orantes proelium, ut tamquam uiros occideret, ubi non inpetrabant, placuit eruptio. Sic conserta manu, plurimi occisi, et quum urgeret fames, aliquantisper inde uixere. Nouissime consilium fugae sedit; sed hoc quoque, ruptis equorum cingulis, uxores ademere, summo scelere, per amorem. Itaque deplorato exitu, in ultimam rabiem furoremque conuersi, postremo mori hoc genere destinarunt: duces suos, seque, patriamque, ferro et ueneno, subiectoque undique igni peremerunt. Macte fortissimam, et meo iudicio beatissimam in ipsis malis ciuitatem! Asseruit cum fide socios, populum orbis terrarum uiribus fultum sua manu, aetate tam longa sustinuit. Nouissime maximo duce oppressa ciuitas, nullum de se gaudium hosti reliquit. Unus enim uir Numantinus non fuit qui in catenis duceretur. Praeda, ut de pauperibus, nulla: arma ipsi cremauerunt. Triumphus fuit tantum de nomine. [2,19] XIX. - Hactenus populus Romanus pulcher, egregius, pius, sanctus atque magnificus: reliqua saeculi, ut grandia aeque, ita uel magis turbida et foeda, crescentibus cum ipsa magnitudine imperii uitiis; adeo ut, si quis hanc tertiam eius aetatem transmarinam, quam ducentorum annorum fecimus, diuidat, centum hos priores, quibus Africam, Macedoniam, Siciliam, Hispaniam domuit, aureos, sicut poetae canunt, iure meritoque fateatur; centum sequentes ferreos plane et cruentos et si quid inmanius; quippe qui Iugurthinis, Cimbricis, Mithridaticis, Parthicis bellis, Gallicis atque Germanicis, quibus caelum ipsum gloria adscendit, Gracchanas Drusianasque caedes, ad hoc seruilia bella miscuerunt et, ne quid turpitudini desit, gladiatoria. Denique in se ipse conuersus Marianis atque Syllanis, nouissime Pompeii et Caesaris manibus, quasi per rabiem et furorem - nefas! - semet ipse lacerauit. Quae etsi iuncta inter se sunt omnia atque confusa, tamen quo melius appareant, simul et ne scelera uirtutibus obstrepant, separatim perferentur; priusque, ut coepimus, iusta illa et pia cum exteris gentibus bella memorabimus, ut magnitudo crescentis in dies imperii appareat; tum ad illa ciuium scelera, turpesque et impias pugnas reuertemur.