[1,14] CAPUT XIV. De possessionibus quas ei rex Ludouicus et Franci contulerunt. Rex igitur, Francorumque potentes, plurimas B. Remigio possessiones per diuersas contulere prouincias, ex quibus ille, tam Remensem, quam reliquas nonnullas Franciae detauit ecclesias. Non modicam necnon earumdem partem rerum, ecclesiae sanctae Mariae Lauduni clauati, Remensis parochiae castri, ubi nutritus fuerat, tradidit: ibique Genebaudum, carne nobilem uirum, tamque sacris quam saecularibus litteris eruditum, qui relicta coniuge, sancti Remigii, ceu traditur, nepte religiosam subierat uitam, ordinauit episcopum, comitatusque Laudunensis eidem castro subiecit parochiam. Qui Genebaudus de ante acta uita nimium, gradusque sublimitate confidens, ab uxore quam reliquerat, incaute, quasi pro instruenda ea, se crebrius uisitari permisit. Sed ut diuina testantur eloquia: Lapides excauant aquae, et alluuione terra consumitur, et rupis transfertur de loco suo; ita quoque huic contigit, ut frequentes mulieris uisitationes blandaque colloquia, durum ualidumque contra libidinem pectus emollirent episcopi, et quasi rupem de loco sanctitatis ad coenum transferrent luxuriae. Qui suasione diabolica in libidinis flammas exagitatus erupit, ueterique se miscens sodali, filium ex eadem progenuit, quem uelut in latrocinio procreatum, Latronem nominari praecepit. Et quia culpa pluribus ignota (ne in suspicionem hinc forte procederet, si a solita se praesulis uisitatione femina submoueret) coepit, ut antea, domum frequentare pontificis. Sicque factum est ut hominibus culpa celata, tacitusque tam uiri quam mulieris ardor, in corde, libidinis, compunctum prius contra peccatum, ad culpam retraxerit episcopum. Qui uelut oblitus quod planxerat, iterauit crimen quod defleuerat. At ubi exortam de flagitio comperit filiam, nomen eidem mandat imponi Vulpeculam, utpote fraudibus argutae matris generatam. Domino denuo, qui beatum Petrum respexerat hunc quoque respiciente, compunctus mente Genebaudus, sanctum Remigium petit ire Laudunum. Quo cum debita ueneratione suscepto, postquam cubilis iniere secretum, magnum prorumpens in eiulatum, stolam deponere nititur reus, sancti se patroni prosternens pedibus. Quo doloris tanti causam diligenter indagante, lacrymis singultuque praepediente, uix admissa transgressor narrat ex ordine. Quem uir Dei contritum uidens ac pene desperatum, blande consolari satagit, dolere se protestans, non tam de perpetrato facinore, quam quod ille de Domini uidebatur benignitate diffidere, cui constat nihil quod uoluerit impossibile: qui nullum ad se reuertentem peccatorem despicit, qui pro peccatoribus etiam sanguinem suum fudit. Diuersis itaque uir benignus et prudens erigere lapsum certat exemplis, quod apud Deum scilicet facile, reatus huius ueniam ualeret obtinere, si dignos poenitentiae fructus Deo studeret offerre. Sic demum dignis exhortationibus indicit animato poenitentiam, structaque mansiuncula, fenestellis paruis illuminata, cum oratorio (quae adhuc secus ecclesiam sancti Iuliani manere feruntur) in ea poenitentem concludit episcopum. Eius quoque per annos septem gubernans parochiam, unam Remis Dominicam, Lauduni celebrare consueuerat alteram. Qua sub reclusione, quantae contritionis ac continentiae districtione se uir praefatus coarctauerit, quam dignos inibi poenitentiae fructus exegerit, diuina postmodum propalauit clementia. Anno siquidem septimo, cum in uigilia coenae Dominicae poenitens pernoctaret in oratione, seipsum deflens in hoc, quoniam qui ad id usque prouectus fuerat, ut Domino poenitentes reconciliaret, hac die nec inter poenitentes ipse (criminibus suis exigentibus) in ecclesia merebatur consistere; angelus Domini circa mediam noctem magna cum luce uenit ad eum, ubi pronus iacebat in oratorio, talique decubantem compellasse fertur alloquio: « Genebaude, exauditae sunt pro te orationes Patris tui Remigii. Suscepit Dominus poenitentiam tuam, et dimissum est peccatum tuum. Surge, et hinc egrediens fac ministerium episcopalis officii, et reconcilia Domino poenitentes de criminibus suis. » Genebaudus autem nimio terrore perculsus, respondere non poterat. Tunc angelus Domini confortans eum, ne timeat hortatur, imo gaudeat de Domini misericordia sibi collata. Roboratus tandem respondisse fertur non se posse hinc egredi, quia domnus et Pater suus Remigius ostii clauem secum haberet, quod et sigillo suo signasset. Et angelus ad eum: Ut non dubites (inquit) a Domino me missum, sicut patet tibi coelum, sic et ostium istud patebit. Et statim saluo sigillo ac sera ostium illud apertum est. Tunc Genebaudus in modum crucis se prosternens in limine, sic traditur asseruisse. Etiamsi Dominus ipse Iesus Christus dignatus fuerit ad me peccatorem uenire, non hinc egrediar, nisi uenerit ille, qui me in eius nomine sub hac reclusione constituit. Ad quae responsa mox angelus abscessit ab eo. Beatus autem Remigius in crypta, quae subter ecclesiae sanctae Mariae sedem Remis habetur, in oratione pernoctabat. Quam postea cryptam praesul Heriueus in honore consecrauit eiusdem beatissimi Remigii, ubi tunc ipse uir sanctus, uigiliis fatigatus, et quasi dormiens, in excessum raptus, uidet angelum sibi assistentem, qui haec ut acta fuerant ita narrat eidem, iubens, ut quantocius Laudunum petat, atque Genebaudum sedi datae restituens, ei coram se pontificali fungi ministerio persuadeat. Illico uir beatus nihil haesitans adit magna cum celeritate Laudunum. Quo perueniens, in ostii limine, saluo sigillo seraque reserati, Genebaudum iacentem reperit: quem protensis brachiis cum gaudii lacrymis Domini clementiam collaudans, erexit, eumque sedi et officio sacerdotali reddens, Remos cum gaudio repedauit. Genebaudus autem in sanctitate postea cunctos uitae suae dies, Dei fretus gratia, peragens, palam quae sibi Dominus fecerat, praedicabat. Obiit igitur Genebaudus in pace sanctis Dei connumeratus, tandiu episcopatu perfunctus, ut ei successerit Latro filius eius, episcopus et ipse postea sanctus. Rex denique Lodouicus in ciuitate Suessonica sedem suam constituens, delectabatur praesentia et colloquio sancti Remigii. Sed quia uir hic sanctus in ciuitatis huius uicinia uillas non habebat alias, nisi quamdam paruam quae sancto Nicasio data fuerat, rex (suggerente regina, locorumque petentibus incolis, qui multiplicibus erant aggrauati xeniis, ut quod regi debebant, Ecclesiae Remensi persoluerent) sancto proposuit Remigio, ut quantum circumiret dum ipse meridie quiesceret, illi totum donaret. Beatus igitur Remigius per fines qui uidentur adhuc manifesti, profectus, itineris sui signa dimisit. In qua determinatione quidam possidens molendinum repulit sanctum uirum, ne intra ipsos illum concluderet fines. Quem uir Domini leniter affatus ait: Amice, non sit tibi durum, ut habeamus simul hunc molendinum. At ille ut eum reiecit, statim in contrarium rota molendini uerti coepit. Repulsor autem clamare coepit post sanctum Remigium: Serue Dei, ueni, et habeamus pariter molendinum. Cui uir sanctus: Nec mihi, nec tibi. Mox tanta profunditas in eodem loco, tellure se subducente, facta est, ut nunquam deinceps inibi molendinus haberi posset. A quibusdam quoque repulsus, ne siluulam quamdam suos intra terminos comprehenderet, dixit, ut nec folium unquam de ipsa silua (licet esset contigua), trans fines ipsos euolaret, neque fustis ex ea uersus eosdem terminos caderet. Quod et obseruatum uoluntate Dei traditur, donec ipsa silua perdurasse dignoscitur. Abinde quoque procedens, uenit ad uillam, nomine Cauiniacum, quam finibus suis nitens concludere, prohibetur ab hominibus eiusdem uillae. Tunc ille miti uultu modo reiectus, modo repropinquans, signa quae parent adhuc per suum dimisit iter. Tandem repulsus, dixisse fertur ad illos: Semper laborate, et egestatem sustinete. Quod hodieque compleri, manentis sententiae uirtus ostendit. Surgens autem rex a somno meridiano, quaecunque beatus Remigius ambitu suae circumitionis incluserat, eidem praecepto regiae dedit auctoritatis. Quarum rerum sunt Iuliacus et Codiciacus capita, quae Remensis adhuc iure quieto possidet Ecclesia. Eulogius denique uir quidam praepotens conuictus apud regem Lodouicum super regiae maiestatis crimine, ad intercessionem beati confugit Remigii. Cui uir sanctus tam uitam, quam rerum obtinuit possessionem. Ipse uero, quasi recompensationis beneficio, benefico patrono Sparnacum uillam suam obtulit in proprietatem. Beatus autem praesul, temporalem pro suae intercessionis munere uitans retributionem recipere, praedictum uirum, quoniam uerecundiae confusione depressus (quia contra natalium decus suorum, uita donari per indulgentiam meruisset) in habitu saeculari manere nolebat, salubriter exhortatus est, dicens: Ut si perfectus esse uellet, uendens omnia sua daret pauperibus, et sequeretur Christum. Sicque taxatum, de thesauris ecclesiasticis, pretium, quinque millia scilicet argenti libras, Eulogio fertur dedisse, ipsamque uillam in Ecclesiae possessionem comparasse. Bonum cunctis relinquens exemplum episcopis, caeterisque sacerdotibus, ut dum pro his qui ad Ecclesiae sinum, uel seruorum Dei praesidia confugium faciunt, intercedunt, aut bona quaelibet agunt, haec pro temporali recompensatione non expleant, nec transitoria uelint recipere: sed iuxta mandatum Domini, qui gratis acceperunt, studeant quoque gratis impendere. [1,15] CAPUT XV. De uictoriis Ludouici per auxilium sancti Remigii, et fine ipsius regis. Rex itaque Ludouicus contra Gondebaudum et Godegisilum fratrem eius ducens exercitum, percepta benedictione a beato Remigio uictoriam sibi praedicente, accepit in mandatis ab eo sibi datis, ut tandiu contra hostes dimicaret, quandiu benedictum sibi uinum, quod ei uir Domini dederat, in usu quotidiano sufficeret. Contra quem Burgundiones cum praedictis ducibus pugnaturi, uenerunt super Oscaram fluuium, secus Diuionem castrum. Ubi confligentes atrociter Burgundiones in fugam uertuntur, et in Auinione castro se Gondebaudus concludens, a Ludouico pacem per Aredium consiliarium suum, multis datis thesauris, obtinuit. Ludouicus autem cum exercitu Francorum praeda potitus maxima, reuertitur ad propria. Sic etiam constituta Parisiis in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli basilica, et synodo per sancti patroni sui Remigii consilium, in urbe Aurelianensi habita, pergens contra regem Alaricum Arianum, et accipiens a B. Remigio benedictionem, redditur de uictoriae perceptione securus. Cui uir quoque sanctus, ut et pridem fecerat, uas, quod uulgo flasconem uocant, uini a se benedicti plenum dedit: hoc idem quod antea mandans, ut eo usque ad bellum procederet, donec sibi suisque, quibus exinde dare uellet, hoc uinum de praedicto flascone non deficeret. Bibit igitur rex ex eo, pluresque suorum, uas tamen uini non patitur detrimentum. Bellum uero cum Gothis conferens, eos in fugam uertit, et ipse, beato Remigio se suffragante, uictor exstitit. In qua pugna dum duo Gothi contis eum in latera feriunt, huius patroni sui se protegentibus meritis, illum laedere nequiuerunt. Multis autem ciuitatibus suae ditioni subactis, usque Tolosam perrexit, et Alarici thesauros accipiens, per Engolismam ciuitatem (cuius ante conspectum ipsius muri corruerunt), interfectis Gotthis qui erant intus, ad propria cum gloriosa redit uictoria, uino flasconis non deficiente, donec reuersus est in sua. Denique rex Ludouicus, exhortante sancto Remigio, regnum, hoc est coronam cum gemmis pretiosis auream, donum beato Petro apostolo misit: et codicillos ab Anastasio imperatore pro consulatu sibi missos, cum corona aurea, tunicaque blattea sumpsit, et ab inde consul appellatus esse memoratur. Hormisda quoque Romanae sedis pontifex, sancto Remigio uices suas in regno Ludouici, litteris suis ad ipsum directis, commisit. [1,16] CAPUT XVI. De synodo ubi conuertit haereticum. Galliae quondam praesules ad synodum fidei gratia conuenientes, beatum Remigium, utpote uirum diuinis eloquiis eruditissimum, et doctrinis ecclesiasticis exercitatissimum, ad idem concilium uenire petierunt. Cui conuentui Arianus quidem episcopus acerrimus disputator, et dialecticis propositionibus ac conclusionibus confisus, hincque nimis elatus, intererat. Ingrediente uero concilium S. Remigio, et a multitudine fratrum, reuerenter ei cunctis assurgentibus, excepto, superbus haereticus illi assurgere dedignatur. At mox ut beatus Remigius ante ipsum transiit, ille locutionis officium ore obstructo amisit. Exspectantibus uniuersis, ut post allocutionem sancti Remigii loqueretur ille, ne ullum quidem uerbum proferre potuit. Sicque beati uiri uestigia pronus tandem petens, nutibus ueniam postulauit. Cui sanctus Remigius: In nomine, inquit, Domini nostri Iesu Christi, ueri Filii Dei uiui, si sic de eo recte sentis, loquere, et de illo, sicut catholica credit Ecclesia, crede et confitere. Ad cuius uocem haereticus ante superbus, humilis iam factus atque catholicus, orthodoxam fidem de diuina et inseparabili Trinitate, ac de incarnatione Christi catholice confessus, in eadem confessionis suae fide se permansurum repromisit. Sicque anima per infidelitatem perdito, et corporali uoce propter superbiam iuste condemnato, uirtute diuina uenerabilis pontifex, et animae reddidit et corporis sanitatem; cunctis qui aderant, uel haec cognituri forent, sacerdotibus patenter ostendens, in hoc male sentiente de Christo (qui proximus et frater nobis per humanitatem fieri dignatus est) qualiter contra peccantes in ipsum, uel in Ecclesiam atque rebelles, et erga post recognoscentes ac poenitentes debeant agere. [1,17] CAPUT XVII. De mitigatione ignis, et obitu eiusdem, uel sepultura ipsius. Senescente iam S. Remigio, Deique Spiritu sibi reuelante quod abundantiam tunc praesentem, fames secutura foret, de frugibus uillarum episcopii nonnullos iussit aceruos fieri fame laboraturae postmodum profuturos plebi; quorum in uilla, quae Celtus uocatur, facti sunt plures. At homines ipsius uillae seditiosi et rebelles erant; qui die quadam inebriati coeperunt inter se dicere: Quid ille Iubilaeus (ita uirum sanctum propter aetatis prolixitatem uocitantes) facere uellet ex his quas aggregauerat metis? An ciuitatem de ipsis facere cogitaret: quia sicut turres per muros ciuitatis, ita per circuitum cortis dispositi cernebantur acerui. Tandem suadente diabolo se mutuo cohortati, miserunt in eos ignem. Quod cum B. praesuli nuntiatum fuisset in propinqua uilla, quam Basilicae Cortem uocant, tunc forte consistenti; ascenso protinus equo, celeriter ad tantam compescendam praesumptionem deuenit Celtum. Quo cum peruenisset, ardentesque fruges reperisset, ad ipsum calefacere se coepit ignem; semper, inquiens, est bonus focus, si non super potest. Verumtamen omnes qui hoc egerunt, et qui de ipsorum germine nati fuerint, uiri ponderosi fiant, et feminae gutturis calamitate plectantur. Quod ita quoque constat impletum. Usque ad tempora siquidem Caroli Magni, qui huiuscemodi homines de Celto, quoniam uicedominum ecclesiae Remensis in eadem uilla necarunt, exterminauit, caedis auctoribus interfectis, et consentientibus per diuersas prouincias dispersis, atque perpetuo condemnatis exsilio: ac de caeteris huius episcopii uillis eamdem restaurari fecit. Ita uiri feminaeque generationis huius multati permanserunt, ut sancti uiri sententia promulgauit. Et apte quidem uir Dei (quoniam posteros eorum rebelles ac seditiosos fore praeuidit) huiusmodi uindicta non solum praesumptores, sed etiam genus ipsorum plecti decreuit. Post haec igitur, aliaque multarum magnalia uirtutum, quae Dominus operari per hunc fidelem suum famulum dignatus est, gemitus illius exaudiens atque suspiria, quibus dicere consueuerat: Quando ueniam, et apparebo ante faciem Dei? Satiabor dum manifestabitur gloria eius; illi pia consolatione Dominus obitus sui diem reuelauit imminere. Qua reuelatione fretus, rerum suarum condidit testamentum, ad illam pertingere festinans haereditatem, de qua dicit Propheta: Cum dederit dilectis suis somnum, haec est haereditas Domini. Sic ergo sanctus hic uir Dei, terrenam derelinquens haereditatem percepit aeternam. Condito siquidem testamento, et suis omnibus rite dispositis, quia uerus agricola omnem uitis uerae palmitem fructum ferentem purgat, ut fructum plus afferat, oculorum corporalium lumine priuatus est aliquandiu, quo superna, mentis oculis, ad quae toto anhelabat desiderio, contemplari ualeret attentius. Ipse uero studebat in suae probationis tentatione semper gratias agere, laudibus, hymnisque Deo diebus ac noctibus uacare, fideli mente pertractans: Quoniam qui patienter humiliterque flagella suscipiunt, post flagella sublimiter ad requiem suscipiuntur. Cuius aeternae gloriae pignus in eo Dominus uolens ostendere, priusquam decederet, ei uisum restituit. Unde, sicut et de amissione, nomen Domini benedixit. Et non post longum spatium, sciens adesse sui transitus diem, per missarum celebrationem, et sacrae communionis participationem, ualefaciens, et dans pacem filiis suis, postquam septuaginta quatuor annos in episcopatu religiosissime fidelis seruus et prudens Domino ministrauerat, nonagesimo sexto aetatis suae anno Idibus Ianuarii, cursu sancti certaminis consummato, fide seruata, cum multiplici bonorum operum fructu, et animarum lucro, ut diu desiderauit, anima coelos penetrans, terrae corpus reliquit; accipiens stolam candidam, beatitudinem scilicet animae sempiternam, percapturus in resurrectione alteram, beatam uidelicet ad gloriam resuscitati corporis immortalitatem; possessurus partem societatemque cum praecipuis Christi membris in regno coelesti, sicut attestatur apostolica sibi collata gratia. Gens siquidem Francica per ipsum ad fidem Christi conuersa, martyrii palma, longanimitas patientiae in longaeuitate ipsius uitae, confessionis gloria, orthodoxae fidei praedicatio, magnaliumque tam in uita corporis, quam post obitum praeclara manifestatio. Cum uero funus ipsius sanctissimum deferretur ad sepulturam sanctorum martyrum Timothei et Apollinaris in ecclesia praeparatam, ita feretrum in medio uico est aggrauatum, ut nullo modo posset, hominibus quantumlibet adnitentibus, amoueri. Stupefactis omnibus, Deique misericordiam postulantibus, ut dignaretur ostendere, quo in loco sancti sui uellet recondi corpus, designant ad basilicam praefatorum martyrum; nec feretrum mouere possunt. Proponunt ad ecclesiam sancti Nicasii, nec capulum ualet attolli. Decernunt ad aedem sanctorum Sixti et Sinicii, nec sic potest moueri. Tandem coacti, quoniam parua supererat ecclesia in honore beati Christophori martyris, et nullius propalati corpus seruabatur in ea sancti, circumiacentibus tamen atriis ecclesiae coemeterium ferebatur ex antiquo Remense, petierunt ut Dominus declararet, utrumnam in eadem ecclesiola pignus illud sacratissimum reponi decerneret. Ad quae uota tanta facilitate loculum leuant, ut nullum portantes onus sentirent. Recondita sunt autem reuerendissimi Patris huius membra in hac ecclesiola, diuina moderante dispositione, in loco ubi nunc habetur altare beatae uirginis Genouefae. Ubi uero feretrum constat ipsius aggrauatum, multa feruntur ostensa miracula postmodum. Hic etiam crux exstat abinde posita, columnae monumentis his insignitae praefixa. Cum transisset ex hoc mundo ad coelestem patriam. Praesul magnus beatus Remigius huc A plebe sancta digne delatus est, corpore In ecclesia condendus Timothei martyris. Tunc hoc loco moram fecit; nec moueri potuit, Donec quo locandus esset reuelauit Dominus: Ubi nunc fauente Christo praepollet uirtutibus, Praestans hic Deo deuotis apta beneficia, Caecis uisum, claudis gressum, et aegris remedium. Igitur profusis uotis exoremus Dominum, Veniam ut delictorum piis eius precibus Mereamur adipisci, et coelorum gaudia. Sancte Remigi, confessor pretiose Domini, Adeloldi quoque tui miserere famuli. [1,18] CAPUT XVIII. Testamentum ab ipso editum. « In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Gloria Deo. Amen. Ego Remigius episcopus ciuitatis Remorum, sacerdotii compos, testamentum meum condidi iure praetorio, atque id codicillorum uice ualere praecepi, si ei iuris aliquid uidebitur defuisse. Quandoque ego Remigius episcopus de hac luce transiero, tu mihi haeres esto, sancta et uenerabilis Ecclesia catholica urbis Remorum, et tu, fili fratris mei, Lupe episcope, quem praecipuo semper amore dilexi, et tu, nepos meus, Agricola presbyter, qui mihi obsequio tuo a pueritia placuisti, in omni substantia mea, quae mea sorte obuenit antequam moriar: praeter id quod unicuique donauero, legauero, dariue iussero, uel unumquemque uestrum uoluero habere praecipuum. Tu sancta haeres mea Remensis Ecclesia, colonos quos in Portensi habeo territorio, uel de paterna maternaque substantia, uel quos cum fratre meo sanctae memoriae Principio episcopo commutaui, uel donatos habeo, possidebis, Dagaredum, Profuturum, Prudentium, Temnaicum, Maurilionem, Baudoleifum, Prouinciolum: Nauiatenam, Lautam, Suffroniam colonas; Amorinum quoque seruum, cum omnibus quos intestatos reliquero, tuo dominio uindicabis. Necnon uillas, agrosque, quos possideo in solo Portensi, Tudiniacum scilicet, et Balatonium, siue Plerinacum, et Vaculiacum, uel quaecunque in eodem solo Portensi qualibet auctoritate possedi, integre cum omnibus campis, pratis, pascuis, siluis, ad te testamenti huius auctoritate reuocabis. Simili modo, sanctissima haeres mea, quaecunque tibi a propinquis et amicis meis, in quocunque solo et territorio collata sunt, sicuti disposuero in parochiis, coenobiis, martyriis, diaconiis, xenodochiis, omnibusque matriculis sub tua ditione degentibus, ordinationem meam futuri successores mei, ordinis sui memores, sicut ego praedecessorum meorum, ita quoque inconuulse, et absque ulla refragatione seruabunt. Ex quibus Celtus, quam per manum meam Celsa, sobrina mea tibi tradidit, et Huldriciaca uilla, quam Huldericus comes, ei loco ubi ossa mea sancti fratres et coepiscopi dioeceseos tuae ponenda elegerint, in tegumentis deseruiant. Sitque locus ille successoribus meis Remorum episcopis peculiariter proprius, et in alimoniis ibidem Deo militantium, uicus ex proprio, in Portensi, et... uillanis quoque ex episcopio in Remensi deseruiant. Blandibaccius uilla in Portensi, quam a cohaeredibus meis Benedicto et Hilario, datis pretiis emi de thesauro ecclesiae, et Albiniacus ex episcopis, in alimoniis clericorum Remensis Ecclesiae communiter deputentur. Quibus etiam Berna ex episcopio, quae peculiaris praedecessoribus meis esse solebat, cum duabus uillis, quas Ludouicus a me sacro baptismatis fonte susceptus, amore nominis mei, Piscofesheim sua lingua uocatis, mihi tradidit, siue cum Coslo et Gleni, uel omnibus siluis, pratis, pascuis, quaecunque per diuersos ministros in Vosago infra, circum, et extra; tam ultra quam citra Rhenum pretio dato comparaui, picem annuatim ministret, cunctisque locis regularibus, tam a me, quam ab antecessoribus meis ordinatis, siue in futuro ab episcopis successoribus meis ordinandis, pro necessitate locorum ad uascula uinaria componenda annuatim distribuat. Crusciniacum uero et Faram, siue uillas quas sanctissima uirgo Christi Genouefa, a rege Christianissimo Ludouico pro compendio itineris sui, cum Remensem ecclesiam saepissime uisitare soleret, adipisci promeruit, alimoniisque ibidem Deo famulantium deputauit, sicut ab ea ordinatum est, ita confirmo, ut Crusciniacus futuri episcopi successoris mei obsequiis, et sartatectis principalis ecclesiae deputetur. Faram uero eidem episcopo, et sartatectis ecclesiae ubi iacuero, perpetualiter seruire iubeo. Sparnacus uilla, quam datis quinque millia libris argenti, ab Eulogio comparaui, tua (sanctissima haeres mea) non extraneorum haeredum meorum esse cernitur, eo quod cum criminis accusatione regiae maiestatis idem teneretur obnoxius, et se minime purgare posset, non solum ne occideretur, dato iam dicto pretio de thesauris tuis, sed ne pecunia eius publicaretur, una tecum obtinui: et ideo ut praefata Sparnacus perpetualiter tibi ad restituendum thesaurum, stipendiisque tui pontificis deseruiat, liberali sanctione firmaui. Duodeciacus uero, sicut a Clodoualdo nobilissimae indolis puero confirmatum est, tibi haeres mea perpetualiter famuletur. Villas quas mihi dominus illustrisque memoriae Ludouicus rex quem de sacro baptismatis fonte suscepi, cum adhuc paganus Deum ignoraret, ad proprium tradidit, locis pauperioribus deputaui; ne forte, cum esset infidelis, cupidum terrenarum rerum me arbitrari posset, et non potius suae salutem animae, quam exteriora ab ipso bona requirere. Quod et admiratus, intercedere me pro quibuscunque necessitatem patientibus et fidelis, et ante fidem, benigne liberaliterque concessit. Et quia ex omnibus episcopis Galliarum, pro fide et conuocatione Francorum potissimum me laborare cognouit, dedit mihi Deus tantam gratiam in conspectu eius, uirtusque diuina, quae per Spiritum sanctum me peccatorem plurima signa ad salutem praefatae gentis Francorum operari fecit, ut non solum ablata omnibus ecclesiis regni Francorum restitueret, sed etiam de proprio, gratuita bonitate, plurimas ditaret ecclesias. Neque prius de regno eius, quantum passus est pedis, ecclesiae Remorum iungere uolui, donec, ut hoc omnibus ecclesiis adimpleret, obtinui. Sed neque post eius baptismum, nisi Codiciacum et Iuliacum, super quibus iam dictus puer sanctissimus et unanimus mihi Clodoualdus, et incolae loci illius multiplicibus xeniis grauati, obnixe deprecantes, quod regi debebant ecclesiae meae soluendum, me petere compulerunt. Quod idem piissimus rex et gratanter accipiens, promptissima uoluntate largitus est, usibusque tuis, sanctissima haeres mea, iusta eiusdem piissimi datoris praeceptum, episcopali auctoritate firmaui. Res etiam quas saepe dictus rex, piissimusque princeps, tibi in Septimania et Aquitania concessit, et eas quas in Prouincia Benedictus quidam (cuius filiam mihi ab Alarico missam, gratia sancti Spiritus per impositionem manus meae peccatricis, non solum a diabolicae fraudis uinculo, sed ab inferis reuocauit) ad usum luminis tui, et loci ubi corpus meum iacuerit. continuatim deseruire praecipio, uillasque in Austria siue Toringa. Futuro episcopo successori meo amphibalum album paschalem relinquo, stragula columbina duo, uela tria, quae sunt ad ostia diebus festis triclinii, cellae et culinae. Vas argenteum triginta, et aliud de cem et octo librarum, inter te, haeres mea, et dioecesin tuam Ecclesiam Laudunensem, factis patenis atque calicibus ad ministerium sacrosanctum, prout uolui, Deo annuente, distribui. Illud quoque uas aureum decem librarum, quod mihi saepe nominatus dominus, illustrisque memoriae Ludouicus rex, quem, ut praedixi, de sacro baptismatis fonte suscepi, donare dignatus est, ut de eo facerem quod ipse uoluissem, tibi haeredi meae Ecclesiae supra memoratae iubeo turriculum et imaginatum calicem fabricari. et epigrammata, quae Lauduni in argenteo ipse dictaui, in hoc quoque conscribi uolo. Quod faciam per me, si habuero spatium uitae; si autem clausero ultimum diem, tu fili fratris mei, Lupe episcope, species ante dictas, tui ordinis memor, efficias. Compresbyteris meis et diaconibus qui sunt Remis, quinque et uiginti solidos aequaliter diuidendos in commune dimitto. Vitis plantam super uineam meam ad suburbanum positam, simili modo communiter possidebunt cum Melanio uinitore, quem do in loco ecclesiastici hominis Albouichi, ut Albouichus libertate plenissima perfruatur. Subdiaconibus solidos duodecim, lectoribus, ostiariis, et iunioribus solidos octo iubeo dari. Pauperibus duodecim in matricula positis, ante fores ecclesiae exspectantibus stipem, duo solidi unde se reficiant, inferentur: quibus Corcellum uillam dudum deseruire praecepi. Aliis pauperibus tribus, ubi fratres quotidie pedes lauare debent, quibus etiam Balatoforum, quod dicitur Xenodochion, ad hoc mysterium statui, solidus unus dabitur. Viduis quadraginta in porticu ecclesiae alimoniam praestolantibus, quibus de decimis uillarum Calmisciaco, Tessiaco, Nouauilla stipendia ministrabantur, superaddo de uilla Huldriciaca superius memorata, eis in perpetuum stipendia inferri, et tres solidos, et denarios quatuor dari iubeo; ecclesiae S. Victoris ad portam Suessonicam, solidos duos; ecclesiae S. Martini ad portam Collatitiam, solidos duos; ecclesiae sancti Hilarii ad portam Martis, solidos duos; ecclesiae sanctorum Crispini et Crispiniani ad portam Treuericam, solidos duos; ecclesiae S. Petri infra urbem, quae curtis Dominica dicitur, solidos duos; ecclesiae quam in honore omnium Martyrum supra cryptam Remorum aedificaui, cum per auxilium uirtutis Dei ab igne daemonis pene iam totam urbem concrematam eripui, solidos duos; ecclesiae, quam pro eodem signo uirtutis Dei, in honore sancti Martini, et omnium confessorum infra urbem aedificaui, solidos duos; diaconiae infra urbem, quae dicitur ad Apostolos, solidos duos; titulo sancti Mauricii in uia Caesaria, solidos duos; ecclesiae Iouinianae tituli beati Agricolae, ubi ipse uir Christianissimus Iouinus, et sanctus martyr Nicasius, cum plurimis societatis suae Christi martyribus requiescunt, ubi etiam quinque confessores proximi antecessores domni Nicasii, cum sanctissima uirgine et martyre Eutropia conditi sunt, solidos tres; eidem quoque ecclesiae proprium quod fuerat Iouini in solo Suessonico, cum ecclesia beati Michaelis, rebus prioribus superaddidi; ecclesiae sanctorum martyrum Timothei et Apollinaris, ubi etiam Domino dante, si fratribus ac filiis meis episcopis dioeceseos nostrae uisum fuerit, ossa mea ponere disposui, solidos quatuor; ecclesiae sancti Ioannis, ubi uirtus Christi, me orante, filiam Benedicti suscitauit, solidos duos; ecclesiae sancti Sixti, ubi cum tribus successoribus suis requiescit, solidos tres, cui etiam de proprio meo Plebeias supra Matronam adiunxi; ecclesia S. Martini in eodem solo sanctae Remensis ecclesiae positae, solidos duos; ecclesiae S. Christophori, solidos duos; ecclesiae S. Germani, quam ipse in solo Remensi aedificaui, solidos duos; ecclesiae SS. martyrum Cosmae et Damiani in praefatae matris solo positae, solidos duos. Matriculae S. Mariae, quae dicitur Xenodochion, ubi duodecim pauperes stipem exspectant, solidus dabitur. Quam denique matriculam loco, ubicunque fratribus meis et filiis ossa mea ponere placuerit, perseuerare praecipio, et ut diu noctuque pro peccatis atque criminibus meis Dominum deprecentur de proprio haereditatis meae iure, rebus quas antecessores mei in eorum stipendiis Domino dederunt, superaddo etiam uillam Soladronam, et uillam S. Stephani, et quidquid in uilla Herimundi mihi per successionem euenit. Quod uero pretio ibidem comparaui, ecclesiae S. Quintini martyris iam diu delegaui. De iam dicto Vacculiaco, Fruminium, Dagaleifum, Dagaredum, Ductionem, Baudowicum, Udulfum, Vinofeifam, liberos esse praecipio. Temnaredus qui de ingenua nascitur matre, statu libertatis utatur. Tu uero, fili fratris mei Lupe episcope, tuo dominio uindicabis Nifastem, et matrem suam Nuciam. Vineam quoque quam Aeneas uinitor colit; Aeneam et Monulfum eius filium iuniorem iubeo libertate perfungi. Melloficum porcarium et Paschasidem coniugem suam, Verniuianum cum filiis suis, excepto Widragasio, cui tribui libertatem, tuo iuri deputabis. Seruum meum de Cesurnico tuum esse praecipio. Agrorum partem ad te, quam frater meus Principius episcopus tenuit, cum siluis, pratis, pascuis reuocabis. Seruum meum quem Mellowicus tenuit, Viteredum tibi derelinquo, Teneursolum, Capalinum, et uxorem suam Theodorosenam, tuo iuri dominioque transcribo. Theodonima quoquo ex mea praeceptione sit libera. Edoneifam, quae homini tuo sociata fuit, et eius cognationem retinebis. Uxorem Aregildi, et cognationem suam ingenuos esse iubeo. Partem meam de prato quod Lauduni iuxta uos habeo, ad imitatem montium posito, quae Iouia sunt pratella quae tenui, ad te reuocabis. Labrinacum tibi, ubi ossa genitricis meae posui, cum praefixis terminis deputaui. Tibi autem, nepos meus Agricola presbyter, qui intra domesticos parietes meos exegisti pueritiam tuam, trado atque transcribo Merumuastem seruum, et uxorem suam Meratenam, et eorum filium, nomine Mercouicum. Eius fratrem Medouicum iubeo esse liberum. Amantium et uxorem suam tibimet derelinquo. Eorum filiam esse praecipio liberam Dasoundam. Alaricum seruum tuae deputo portioni, cuius uxorem, quam redemi, et manumisi, commendo ingenuam defendendam. Bebrimodum et uxorem suam Moriam tuo dominio uindicabis. Eorum filius Monacharius gratulabitur beneficio libertatis. Mellaricum et uxorem suam Placidiam ad tuum dominium reuocabis. Medaridus eorum filius sit libertus. Vineam quam Mellaricus Lauduni fecit, tibi dono; Britobaudem seruum meum, necnon etiam Gibericum. Vineam quam Bebrimodus facit, tibi eatenus derelinquo, ut diebus festis, et omnibus diebus Dominicis, sacris altaribus mea inde offeratur oblatio, atque annua conuiuia Remensis presbyteris et diaconibus praebeantur. Delegoque nepoti meo Praetextato Moderatum, Totticionem, Marcouicum, Innocentium seruum, quem accepi a Profuturo originario meo, cochlearia quatuor de maioribus, acetabulum, lucernam, quam mihi tribunus Friaredus dedit, et argenteam cabutam figuratam. Filiolo illius Parouio, acetabulum et tria cochlearia, et casulam cuius fimbrias commutaui. Remigii cochlearia tria, quae meo sunt nomine titulata, mantile ipsius quod habeo feriale, transcribo; hichinaculum quoque dono illi, de quo Godebodo dixi. Delegoque benedictae filiae meae Hilariae diaconae ancillam nomine Nocam, et uitium pedaturam, quae suae iungitur uinea, quam Catusio facit, dono: et partem meam de Talpusciaco transcribo, pro obsequiis quae mihi indesinenter impendit. Aetio nepoti meo partem de Cesurnico, quae mihi sorte diuisionis obuenit, cum omni iure quod tenui atque possedi. Ambrosium quoque puerum ad ius illius, dominiumque transmitto. Vitalem colonum liberum esse iubeo, et familiam suam ad nepotem meum Agathimerum pertinere: cui uineam dono quam posui Vindonissae, et meo labore constitui, sub ea conditione ut a partibus suis, omnibus diebus festis ac Dominicis pro commemoratione mea sacris altaribus offeratur oblatio: et Laudunensibus presbyteris atque diaconibus annua conuiuia, concedente Domino praebeantur. Dono ecclesiae Laudunensi ex uillis quas mihi sanctae recordationis praefatus rex Ludouicus dedit, duas, Anisiacum, solidosque decem et octo, quos presbyteri et diaconi inter se aequali diuisione distribuant. Partem meam de Secio ex integro ad se reuocet ecclesia Laudunensis, et Lauscitam, quam mihi charissima filia et soror mea, uirgoque, ut credo, Christi sanctissima Genouefa, in usibus pauperum Christi tibi dandam ad integrum delegauit. Commendo sanctitati tuae, fili fratris mei, Lupe episcope, ex praefatis uillis, quos libertos esse praecipio, Catusionem, et Auliatenam coniugem suam, Nonnionem qui meam uineam facit, Sonnoueifam, quam captiuam redemi, bonis parentibus natam, et eius filium Leutiberedum, Mellaridum et Mellatenam, Vasantem, Cocum, Caesariam, Dagarasenam, et Baudorosenam Leonis neptem, et Marco eifum filium Totnonis; hos totos, fili fratris mei, Lupe episcope, sacerdotali auctoritate liberos defensabis. Tibi autem, haeredi ecclesiae meae, Flauianum et uxorem suam Sparagildem dono Eorum filiolam paruulam Flauarasenam, liberam esse constitui. Fedamiam uxorem Melani, et eorum paruulam Remenses presbyteri et diaconi possidebunt. Crispiciolum colonum liberum esse praecipio, et ad nepotem meum Aetium eius familiam pertinere: ad utrumque, id est, ad Aetium et Agatimerum peruenire colonicam Passiacum. Pronepti meae Praetextatae dono Modorosenam. Profuturo Leudocharium puerum trado. Profu urae dari iubeo Leudoneram. Laudunensibus subdiaconibus, lectoribus, ostiariis, et iunioribus quatuor solidos derelinquo. Pauperibus in matricula positis solidus dabitur ad eorum refectionem. Delegoque ex dato praefati principis Saluonarias supra Moram, et decem solidos ecclesiae Suessonicae pro commemoratione nominis mei. Nam Sablonarias supra Matronam haeredibus meis deputaui. Catalaunensi ecclesiae ex dato saepe dicti filii mei, Gellonos supra Matronam, et solidos decem. Ecclesiae sancti Memmii, Fascinarias ex donis praescripti principis, et solidos octo. Mosomagensi, solidos quinque. Vongensi, agrum apud officinam molinarum, quae ibi est constituta. Catarigensi ecclesiae, solidos quatuor, totidemque Portensi pro commemoratione mei nominis inferentur Ecclesiae Attrabatensi, cui, Domino annuente, Vedastum fratrem meum charissimum episcopum consecraui, ex dono iam dicti principis uillas duas in alimoniis clericorum deputaui, Orcos uidelicet, et Sabucetum; quibus etiam pro memoria nominis mei solidos uiginti dari iubeo. Ursi archidiaconi familiaribus usus obsequiis, dono ei domi textilis casulam subtilem, et aliam pleniorem, duo saga delicata, tapete quod habeo in lecto, et tunicam quam tempore transitus mei reliquero meliorem. Haeredes mei, Lupe episcope, et Agricola presbyter, porcos meos inter uos aequaliter diuidetis. Friaredus, quem ne occideretur quatuordecim solidis comparaui, duos concessos habeat, duodecim det ad basilicae domnorum martyrum Timothei et Apollinaris cameram faciendam. Haec ita do, ita lego, ita testor. Caeteri omnes exhaeredes estote, suntote. « Huic autem testamento meo dolus malus abest, aberitque in quo si qua litura, uel caraxatura fuerit inuenta, facta est me praesente, dum a me relegitur et emendatur. Neque ei duo priora testamenta, primum quidem quod ante quatuordecim, et alterum quod ante septem condidi annos, obsistere, obuiare, aut ullatenus nocere poterunt, eo quod quidquid in ipsis continebatur, in praesentia fratrum meorum hic inserta, et quae deerant adiuncta, insuper et quae Dominus mihi largiri in postmodum dignatus est, superaddita noscuntur. Sed inconuulsum et incontaminatum praesens hoc quod condidi testamentum, a fratribus meis successoribus, uidelicet Remorum episcopis, conseruandum: a regibus quoque Francorum, filiis scilicet meis charissimis, quos per baptismum, Iesu Christi dono et gratia Spiritus sancti cooperante, Domino consecraui, ubique defensum, atque protectum contra omnia: et in omnibus, inuiolabilem perpetuamque semper obtineat firmitatem. Et si quis, in ordine clericali, a presbytero usque ad tonsum contradicere, aut obuiari ei praesumpserit, et correptus a successore meo satisfacere neglexerit, conuocatis ex uicinioribus locis Remorum dioeceseos tribus episcopis, deponatur a gradu. Si uero, quod non opto, nec cupio, sed neque spero, successor quilibet mihi in hac sede Remorum episcopus, exsecrabili cupiditate ductus, res praefatas, sicut a me, auctore Domino meo Iesu Christo, ad illius honorem, et eius pauperum consolationem ordinatae sunt, aliorsum distrahere, immutare, commutare, seu quolibet obtentu in usus laicorum, beneficii gratia dare, aut a quolibet datas, fauere, aut consentire praesumpserit, conuocatis totius dioeceseos Remorum episcopis, presbyterisque ac diaconibus, necnon et ex filiis meis charissimis Francis religiosis quamplurimis, reatus sui poenam, priuatione sui episcopatus persoluat, et nequaquam ultra recuperationem gradus amissi, in hoc saeculo promerebitur. Quicunque uero ex laico habitu a nobis statuta paruipendes, sibique fauens, quae pauperibus Ecclesiae attributa sunt, abuti, aut usurpare quolibet obtentu praesumpserit, pari simul perpetuaque damnatione alienator, petitor, dator, acceptor, peruasor, anathematis uinculo ab Ecclesia catholica seiungantur, donec ualeant, Deo miserante, condignae satisfactionis emendatione indulgentiam promereri. Sin autem in hoc perseuerare cuiuscunque donationis occasione quilibet delegerit, spes ei praesentis ac futurae restitutionis a successore meo, Remorum scilicet episcopo, omnimodis auferatur. Generi tantummodo regio, quod ad honorem sanctae Ecclesiae, et defensionem pauperum una cum fratribus meis et coepiscopis omnibus Germaniae, Galliae, atque Neustriae, in regiae maiestatis culmen perpetuo regnaturum statuens elegi, baptizaui, a fonte sacro suscepi, donoque septiformis Spiritus consignaui, et per eiusdem sacri chrismatis unctionem ordinato in regem, parcens, statuo, ut si aliquando genus illud regium per benedictionem meam toties Domino consecratum, mala pro bonis reddens, ecclesiarum Dei peruasor, destructor, depopulator, grauis, aut contrarius existere uoluerit, conuocatis Remorum dioeceseos episcopis, primum moneatur: et deinde Ecclesia Remensi praefata, adiuncta sibi sorore, Ecclesia scilicet Treuirensi, iterum conueniatur. Tertio uero, archiepiscopis tantummodo Galliarum tribus aut quatuor conuocatis, princeps ille, quicunque fuerit, moneatur: ita ut usque ad septimam monitionem, si prius satisfacere renuerit, paternae pietatis longanimitate differatur. Tandemque, si postpositis omnibus praefatis benedictionibus, incorrigibilis contumaciae spiritum non deposuerit, et se per omnia, Deo subdi nolens, benedictionibus Ecclesiae participare noluerit, elogium segregationis a corpore Christi, ab omnibus ei porrigatur, quod per prophetam et regem Dauid longe ante, eodem qui in episcopis est, dictante Spiritu sancto, noscitur decantatum: Quia persecutus est, inquit, hominem inopem, et mendicum. et compunctum corde, et non est recordatus facere misericordiam, et dilexit maledictionem, et ueniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Totumque ei quod in persona Iudae traditoris Domini nostri Iesu Christi, et malignorum episcoporum, ecclesia decantare solet, per singulas ei decantetur ecclesias, quia Dominus dixit: Quandiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis: et quandiu his non fecistis, nec mihi fecistis. Et ideo quod probatur in capite, in membris intelligendum esse non dubitetur. Unum tantummodo ibi uerbum per interpositionem commutetur: Fiant dies eius pauci, et principatum eius accipiat alter. Quod utique si successores mei Remorum scilicet archiepiscopi, operari, sicut a me ordinatum est, neglexerint, in se quidquid in principibus resecandum fuerat, maledictionibus deprauati reperiant, ut fiant dies eorum pauci, episcopatum eorum accipiat alter. Si uero Dominus meus Iesus Christus uocem orationis meae, quam quotidie pro genere illo in conspectu diuinae maiestatis specialiter fundo, audire dignatus fuerit, ut sicut a me accepit ita in dispositione regni, et ordinatione sanctae Dei Ecclesiae perseueret, benedictionibus, quas Spiritus sanctus per manum meam peccatricem super caput eius infudit, plurimae super caput illustrius per eumdem Spiritum sanctum superaddantur; et ex ipso reges et imperatores procedant, qui in praesenti, et in futuro, iuxta uoluntatem Domini, ad augmentum sanctae suae Ecclesiae, uirtute eiusdem in iudicio et iustitia confirmati, et corroborati regnum obtinere atque augere quotidie ualeant: et in domo Dauid, hoc est in coelesti Hierusalem, cum Domino in aeternum regnaturi, sublimari mereantur. Amen. Peractum Remis, die et consule supradicto, intercedentibus et mediis signatoribus. « Ego Remigius episcopus testamentum meum relegi, signaui, subscripsi, et in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Deo adiuuante, compleui. + Vedastus episcopus cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi: interfui quoque, atque subscripsi. + Genebaudus episcopus cui pater meus Remigius maledixit, et maledixi, et cui benedixit, benedixi: interfui quoque, atque subscripsi. + Medardus episcopus cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi: interfui quoque, atque subscripsi. + Lupus episcopus cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi: interfui quoque, atque subcripsi. + Benedictus episcopus cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi: interfui quoque, atque subscripsi. + Eulogius episcopus Cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi: interfui quoque, atque subscripsi. + Agricola presbyter cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi: interfui quoque, atque subscripsi. + Theodonius presbyter cui pater meus Remigius maledixit, maledixi: et cui benedixit, benedixi, interfui quoque, atque subscripsi. + Celsinus presbyter cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi: interfui quoque, atque subscripsi. + V. C. Pappolus interfui, et subscripsi. V. C. Eulodius interfui, et subscripsi. V. C. Eusebius in terfui, et subscripsi. V. C. Rusticolus interfui, et signaui. V. C. Eutropius interfui, et signaui. V. C. Daweus interfui, et signaui. Post conditum testamentum, imo signatum, occurrit sensibus meis, ut basilicae domnorum martyrum Timothei et Apollinaris missorium argenteum sex librarum ibi deputem, ut ex eo sedes futura meorum ossium componatur. » [1,19] CAPUT XIX. De remedio pestis inguinariae, et caeteris per ipsum collatis. Post huius beatissimi Patris obitum, « cum lues inguinaria, » ueluti Gregorius Turonensis enarrat, « populum primae Germaniae deuastaret, et omnes huius cladis terrerentur auditu, concurrit Remensis populus ad sancti sepulcrum, congruum huius causae flagitare remedium. Accensis cereis, lychnisque accensis non paucis, hymnis, psalmisque coelestibus per totam excubat noctem. Mane autem facto quid adhuc precatui desit in tractatu rimatur. Reperiunt etenim, reuelante Deo, qualiter oratione praemissa, maiori adhuc propugnaculo urbis propugnacula munirentur. Assumptam igitur pallam de beati sepulcro componunt in modum feretri, accensisque super cruces cereis, atque ceroferariis, dant uoces in canticis; circumeunt urbem cum uicis, nec praetereunt ullum hospitium, quod non hac circumitione concludant. Nec post multos dies fines huius ciuitatis lues aggreditur memorata. Verumtamen usque ad eum locum accedens, quo beati pignus accessit, ac si constitutum cerneret terminum, intro ingredi non est ausa, sed etiam quae in principio peruaserat, huius uirtutis repulsu reliquit. » Multa denique postmodum ad ipsius sepulcrum sunt diuinitus ostensa miracula, quae per negligentiam non habentur scripta. [1,20] CAPUT XX. De translatione corporis ipsius, et quibusdam denuo patratis miraculis. Sepulto igitur in praememorata basilica, beatissimi Remigii corpore, cum multa stupendaque in eadem per Domini gratiam fierent miracula, dilatata et exaltata est ipsa ecclesia, factaque crypta post altare in qua transferretur pignus uenerabile. Detegunt humo loculum, quo praeparatum deponant in antrum, sed ipsum penitus mouere non possunt. Superueniente uero nocte multis accensis luminaribus, circa noctis medium sopor excubantes occupat omnes. Quibus euigilantibus, inuenitur transuectus sacro cum thesauro sarcophagus, in praeparatum (non nisi manibus angelicis) habitaculum deportatus. Tantaque cuncti replentur odoris suauitate, quantam lingua non ualet humana propalare. Quae delectationis amoenitas in eadem, per totam diem illam, sed et in crastina, perseuerauit Ecclesia. Hac igitur die translationis eius, scilicet Kalendis Octobris, cum diuinis laudibus sumptae sunt reliquiae de capillis eius, et casula, tunicaque ipsius: et integrum, licet exsiccatum, corpus eiusdem rubeo constat brandeo inuolutum. Hic itaque Pater reuerendus, et in uita corporis, et post obitum, sicut infirmis sanitatum gratiam contulit, sic et in peruasores uel praesumptores saepissime uindex apparuit. De quo praefatus episcopus Gregorius referre studuit, quod ex ipsius hic uerbis indere placuit: « Erat enim haud procul a basilica fundus tellure fecundus (tales incolae Olcas uocant) et hic datus basilicae sancti fuerat: quem unus e ciuibus peruadit, despiciens hominem qui eum loco sancto contulerat. Qui cum ab episcopo ac loci abbate crebro conuentus fuisset, ut quae iniuste peruaserat redderet: paruipendens uerba quae audiebat, pertinaci direpta defensabat intentione. Denique causa exstitit, et non deuotio, ut urbem adiens, properaret ad sancti basilicam. Arguitur iterum ab abbate pro campi peruasione. Sed nihil dignum ratione respondet. Explicitisque negotiis ascenso equo domum redire disponit. Sed obstat nisui eius sacerdotis iniuria. Nam sauciatus a sanguine, diruit in terram; obligatur lingua quae locuta fuerat campum tolli; clauduntur oculi, qui concupierant; manus contrahuntur, quae apprehenderant. Tunc balbutiens, et uix sermonem explicare ualens, ait: Deferte me ad basilicam sancti: et quantumcunque super me auri est ad sepulcrum eius proiicite: peccaui enim auferendo res eius. Aspiciens autem dator campi hunc cum muneribus deferri, ait: Nec accipias, quaeso, sancte Dei, munera eius, quae nunquam cupide accipere consueuisti. Ne sis, deprecor, adiutor eius, qui inflammante concupiscentia rerum tuarum nequam possessor exstitit. Nec distulit sanctus audire uocem pauperis sui: nam homo ille licet dedisset munera, ostendit sanctus Domini se illa, non acceptasse, dum rediens peruasor domum amisit spiritum, et recepit ecclesia res suas. » Temporibus Chilperici Francorum regis exstitisse fertur Moderamnus, Redonensis ecclesiae praesul, uir nobili prosapia oriundus: qui per licentiam praedicti regis limina sancti Petri adire disponens, diuertit in monasterium beati Remigii situm in suburbio Remensis urbis. Ubi liberaliter a fratribus eiusdem loci susceptus, impetrauit a Bernehardo sacrorum custode reliquias de stola, cilicio, atque sudario sancti Remigii. Quibus gratanter acceptis, iter incoeptum laetus agens, dum permeat Italiam, in monte Bardonum quadam nocte metatum habens, memoratas in ilicis ramo suspendit reliquias. Cumque diluculo surgens, iter coeptum arriperet, immemor harum (nutu, ceu creditur, diuino) haec ibidem remansere pignora. Procedente uero aliquanto longius episcopo, ubi relictarum memor fit reliquiarum, suum statim ad has recipiendas dirigit clericum, nomine Vulfadum. Quo ad has perueniente, nullo ualet eas ingenio contingere, dum mirabili signo, ut eas attingere uellet, eleuarentur in sublime. Hoc praefatus episcopus audito miraculo, regrediens, in eodem loco fixit tentorium; sed relicta pignera eadem nocte minime ualuit recipere, donec facto mane, in monasterio quod uocatur Bercetum, in honore S. Abundii martyris inibi constructum, missam celebrans, praedictorum partem munerum deuoueret ibidem se relicturum. Sicque rapta sibi recipiens, impleto uenerabiliter uoto, coeptum repetit iter. Cui obuius factus Luitbrandus Italorum rex strenuus, qui hanc auditu iam compererat sacrorum uirtutem, amore B. Remigii ductus, idem monasterium, Bercetum scilicet, cum omnibus adiacentiis, omnique abbatia, mansos octingentos, ut tradunt, continenti, praefato praesuli Moderamno delegauit, eique in praesentia fidelium suorum, legali de more, uestituram ex ea, et chartam fecit. Remeans autem ab urbe Roma memoratus praesul, accessit ad uenerandum B. Remigii sepulcrum: atque sicut illi praemissus rex hanc terram tradidit, ita nihilominus ille S. Remigio eamdem contulit. Sicque prospere in suum reuersus episcopium, successorem sibi ordinari fecit, et uale faciens filiis suis, Bercetum monasterium repetiit, et usque ad obitus sui diem in loco illo moderate et honeste, ut seruus Dei, conuersatus uixit. Qui quoque nonnullis deinceps locus miraculis illustratus claruit. Processu denique temporis Pippinus rex, Karoli Magni pater, episcopii Laudunensis uillam, quae dicitur Anisiacus, accipere nisus quasi sub censu, uelut alias quasdam fecerat, uenit in eam, ubi cum dormiret, apparuit ei S. Remigius, dicens: Tu quid hic facis? Quare in hanc uillam intrasti, quam mihi homo te deuotior dedit, et quam ego ecclesiae dominae meae Dei Genitricis donaui? et flagellauit eum satis acriter, ita ut liuores in eius postea corpore parerent. At ubi disparuit B. Remigius, surrexit Pippinus, et correptus ualida febre, quantocius ab ipsa uilla recessit. De qua febre non paruo tempore laborauit. Deinceps uero regni princeps inibi usque ad moderna tempora non mansit, ut nec in Codiciaco uel Iuliaco, nisi Ludouicus rex Germaniae, qui quando fratris sui Karoli regnum peruasit, in Iuliaco mansit, et inde turpiter in crastinum fugiens ante ipsum fratrem suum, uix euasit. Partem quoque magnam siluae in saltu Vosago beatus hic Pater, dato comparuit pretio; uillulas etiam quasdam inibi constituisse fertur, quae Cosla et Gleni uocantur; incolasque de uicina episcopii uilla, nomine Berna, dudum sibi a Francis data, in eas transferens, ibidem manere disposuit, et ut picem religiosis annuatim locis ecclesiae Remensis administrarent, instituit. Quibus et pensam tribuit, quae hodie ab ipsorum successoribus accipitur, cum qua suum quoque persoluunt debitum. Huius etiam suae coemptionis fines ita per gyrum determinauit, et ut omnibus uidentibus pateat ipsa determinatio, et hactenus ipsi fines ab eo denotati nomine tenus uocitentur et assignentur. In quibus determinationibus ligni cuiusdam concauo, manu sua petram coniecisse traditur: quam quicunque uoluerint contrectare, manum in ipsam cauernam ualent inferre, lapidem deuoluere, sed ab eadem concauitate nullo modo queunt educere. Post aliqua uero tempora quidam beati uiri laudibus inuidens, ipsam manu petram de ligno nisus est euellere; quod explere non ualens, ipsum securi foramen tentauit ampliare. Sed eleuato ferro ut arborem percuteret, arefacta mox iam dextera, quam procaciter extulit, ipsum quoque lumen oculorum amisit, et qui famam sancti Patris huius exstinguere uoluit, uenerationem laudis adauxit inuitus. Istius partem siluae huius almi patroni nostri studiis emptae, duo quidam fratres custodes regii saltus inuadentes, asserebant quod potius ad fiscum quam ad ius S. Remigii pertineret. Accidit autem dum quondam cum incolis ecclesiae Remensis ditioni subditis, ob id altercarentur, ut unus eorum ueniens ad porcos suos, quos in eamdem siluam pastum miserat, lupum inter eos inueniret: quem ascenso equo celeriter insecutus, eumque percutere molitus, equo pauefacto caput ad quamdam collisit arborem, cerebroque ipsius in terram defluente, mortuus est. Frater uero ipsius in alteram pergens partem, peruenit ad quamdam petram, dicens: Omnibus notum sit, quia usque ad hanc petram est ista silua imperatoris: eoque sic lapidem cum dicto bipenni, quam manu gestabat, percutiente, saxi particulae in eius oculos ab ipso prosiliunt, et caecus efficitur; sicque praesumptionis uterque mercedem recepit, et mendacii sui. Quidam uir nobilis ex territorio Niuernensi, B. Remigii reliquiis obtentis, oratorium in sua proprietate sub ipsius aedificauit honore. Ubi Dominus nonnulla, propter huius dilecti sui merita propalanda, dignatus est ostendere signa. Cum denique Ludouico imperatore defuncto, Aquitanii absque principis iugo facti, gentilitiaque mobilitate permoti, prout quisque poterat, efferre sese, mutuoque impugnare, ac per contiguos pagos debacchari coepissent, pauperes quique res suas in ecclesiis reponere studuerunt. Unde confisi, uirtutum quae inibi fiebant, opinione, sua multi seruanda in eodem certatim recondunt oratorio. Audientes autem praedones hoc opibus oratorium pluribus refertum plurimorum, eas ui diripere nituntur. Quorum quodam obserati seram conante frangere ostii, mox ut ianuam calce percussit, eidem cohaerente pede ipsius ostio, resupinus in terram praesumptor cecidit. Quod alii cernentes, aufugiunt. Ipse uero miser, cogente cruciatu, cum maximo suos eiulatu coepit exprimere dolores, et amarissimis praemittere cum lacrymis, quia si Deus per merita S. Remigii pedem ipsius ab hac compede solueret, ulterius nunquam, uel de illa, uel de qualibet aliquid ecclesia tolleret, aut tolli, quantum ex ipso esset, ullo modo consentiret. Caballum quoque suum cum sella, et alia quae potuit ad eamdem donauit ecclesiam. Sicque post confessionem, lacrymas et uotum, pes eius ab ostio, cui adhaeserat, est solutus. Verumtamen eo postmodum pede claudus permansit, dum crure femoreque computrescente, morte decessit. Quando tres fratres Lotharius, Ludouicus, et Karolus regnum sibi Francorum post patris obitum diuisere, uillas episcopii Remensis, quod tenebat Fulco presbyter, Karolus suis distribuit militibus. Ex quibus uillam Iuliacum cuidam Ricuino dedit. Cuius uxor nomine Berta, dum in ipsius uillae cubiculo iaceret, uenit ad eam S. Remigius in somnis dicens: Non est iste locus tuus ad iacendum. Alterius meriti et officii debet esse, qui hanc uillam habere, et in hoc cubiculo debet iacere. Surge quantocius, et hinc abscede. Quod illa paruipendit, putans inane se uisum uidere. Iterum quoque apparuit ei sanctus Domini, dicens: Cur hinc non abscessisti, sicut tibi praecepi? Vide ne hic amplius inueniam. Quod ipsa ceu prius, etiam nunc pro nihilo duxit. Tertio uenit ad eamdem beatissimus praesul, et dixit: Nonne iam semel et secundo tibi iussi, ut hinc abscederes? Sed quia pergere contempsisti, aliorum deportatione discedes. Et percussit illam uirga quam tenebat in manu, quae mox in maximum toto corpore conuersa tumorem, uiro suo, quod uiderat, aliisque nonnullis dixit, et per aliquot dies seuerissime cruciata, uitam finiuit. Cuius corpus uir eius in ecclesia S. Remigii deportari, et ibidem sepeliri fecit. Quod autem funus ipsius in ecclesia sua Pater hic almus receperit, non adeo mirabitur, si quis digne perpenderit qua sancti uindictas in delinquentes exercere soleant intentione: uidelicet ut, si poenituerint, hic recipiant quod merentur, ne post aeternis suppliciis addicantur, ut in Regum libro de propheta legitur, qui ori Domini inobediens exstitit, et a leone percussus interiit, atque post ultionem perceptam corpus ipsius intactum a fera remansit. Quod uero praemissam mulierem ter admonere curauerit, nec eam primo uel secundo uisitans, percutere uoluit (quam tamen ultione plectendam utpote Deo coniunctus non ignorauit) quid aliud quam patientiae nobis exempla proposuit? ne scilicet ad proferendam in quemque scientiam faciles simus, qui Deo per diuersa disiungimur, cum et eum patienter exspectare probemus, quem Deo cohaerere, atque cum ipso iudicare confidimus. Moderno tempore colonus quidam uillae Remensis episcopi, quae plumbea Fontana dicitur, manens iuxta regii uillam fisci, quam Rosetum uocant, neque messem, neque pratum, caeterumue peculium, propter fiscalinorum infestationem, habere quiete ualebat: unde saepe iustitiam apud ministeriales regios sibi fieri petiit, nec obtinere potuit. Inuenit autem tandem sibi salubre consilium. Nam coxit panes et carnes, et accepta cereuisia, prout uisum fuit, in uasculis, haec omnia uehiculo, quae uulgo benna dicitur, imposuit, et iunctis bobus ad basilicam sancti Remigii, candelam manu ferens, properauit. Quo perueniens, cibariis quae detulit matricularios pauit, ad sepulcrum sancti candelam posuit, et eius auxilium contra suos oppressuros expetiit. Puluerem quoque de pauimento ecclesiae colligens, panno colligauit, et in praedicta bonna ponens, linteum desuper (ut supra corpus mortui solet fieri) composuit, et ad propria remeare coepit. Si qui uero de obuiantibus eum interrogabant quid in illo carro duceret, respondebat se S. Remigium ducere. Mirabantur autem omnes in dictis et factis illius, amentem hunc esse ferentes. In pratum uero suum perueniens, pastores inibi de Roseto diuersi generis animalia pascentes inuenit. Ast ubi S. Remigium ferre sibi suffragia postulans, inuocauit, coepere boues, hirci, capraeque inuicem se cornibus impetere, porci cum porcis confligere, uerueces cum ueruecibus se collidere, pastores se fustibus et pugnis mutuo percutere. Maximoque surgente turbine pastores eiulantes, animalia quaeque, iuxta genus suum, magno sonitu perstrependo, ita coeperunt Rosetum uersus fugere, ac si multitudo persequentium flagris uideretur insistere. Quod cernentes fiscalini, terrore perculsi, mortis imminere sibi pericula ueriti, tandemque correpti, cessarunt ab afflictione pauperis S. Remigii. Sed quia secus amnem Saram loco lutoso manebat, et in suis habitaculis a serpentibus molestiam magnam sustinebat, accipiens puluerem, quem secum ab ecclesiae pauimento collectum detulerat, per habitacula sua respersit; ac postea serpens in eisdem locis non apparuit. Compertum quoque traditur quod in omnibus ecclesiae beati Remigii circumiacentibus atriis, uel coemeteriis, coluber nunquam soleat inueniri: sed et si delatus huc aliquomodo fuerit, nullatenus hic uiuere possit. Tempore domni Hincmari praesulis, quidam Blitgarius ecclesiae mansum in uilla Tenoilo, apud ipsius ecclesiae custodem impetrauit pretio, unde famulos sancti Remigii eiecit cum flagellis, conclamantibus eis S. Remigium sibi ferre subsidium. Quibus idem Blitgarius cum irrisione dixit: Modo parebit qualiter uos sanctus Remigius adiuuabit. Videte quomodo in adiutorium uestrum uenit. Moxque inter haec uerba, maximo clamore ingemiscens, mirabili turgore distentus intumuit, et expirans crepuit medius. Qua uindicta commonemur ultionem diuinam pertimescere, crudeliter ecclesiasticam non tractare familiam, et in Deum ac sanctos eius summopere cauere blasphemiam. Nostris olim diebus quidam Warnerius pagi Vormacensis comes, res sancti Remigii praemissas, in Vosago sitas, inuadens, hominibus suis distribuerat. Veniens autem B. Remigius ad Herigarium Moguntiae praesulem, in somnis ei uisus est, praecipiens ut iret ad Conradum regem, commonens eum iubere sibi subiectis quatenus dimitterent terram suae ditionis. Qui consurgens a somno, licet miratus de uisione, regi tamen omisit indicare. Rursus post aliquot dies apparens ei S. Remigius redarguit eum, quare mandata non adimplesset illius, admonens iterum ne differat quin regi iussa denuntiet. Item, ceu prius, ille uisum reputans inane, neglexit perficere iussionem. Tertio hunc iam cum flagello sanctus adiens, ipsius increpauit contumaciam, quemque per brachium comprehendens, lecto uisus est extraxisse. Sicque flagello, quod tenebat, eum uerberans, acriter caesum dimisit et humiliatum. Non amplius enim iam temnere iussa praesumens, regem mox adit, secretum petit, uestem deponit, liuidum corpus ostendit, et dicta uel acta fideliter ex ordine pandit. Accidit autem, ut eadem die legatus domni praesulis nostri Hiriuei, nomine Tendoinus, ab eodem seniore suo pro ipsis rebus repetendis ad regem cum muneribus deueniret, atque horam, qua regi praesentari possit, extra stans exspectaret. Cumque rem gestam rex admiratus, requiri praecepisset si quis illic inter suos forte nostris e partibus inueniretur, ille pro hac eadem re foris sustinens reperitur adesse, regi nuntiatur, eo iubente coram deducitur, et ei res quae propalata fuerat aperitur. Hic gratias agens, pro rebus ipsis se missum retegit, res, rege reddente, recipit, et eodem fauente praefato pontifici Herigario tutandas ad fidelitatem S. Remigii committit. Posteaque domnus praesul Heriueus, dum aduixit, ex iisdem rebus annuatim debitum sine contradictione censum recepit. Easdem res domnus Artaldus episcopus dudum Conrado duci commiserat: quas ille Ragenbaldo cuidam suorum delegauerat. Qui Ragenbaldus earumdem rerum colonos ualde affligebat. Ipsi uero pro afflictione sua saepe ad sanctum Remigium clamabant, Remis uenientes, et ipsius patroni sui patrocinia requirentes. Pro qua re nuper anno praeterito, cum rege Ottone et praefato duce locuti sumus, quando Aquis ad eumdem regem missi fuimus. Sed ut idem Ragenbaldus ab ipsarum rerum direptione desisteret impetrare nequiuimus. Unde contigit horno, ut dum quodam Sabbato eosdem colonos ad opus quoddam peragendum congregatos haberet, praeciperetque presbytero ne signa uespertinalia usque prope noctem pulsaret, operique implendo insisteret, percuteretur percussore inuiso. Qui dum requireret quis eum percussisset, omnesque se uidisse negarent, furiis exagitatus, sensum amisit, grauiterque uexatus, spiritum exhalauit. Quo comperto dux Conradus nimium territus ad sanctum Remigium uenit, eique res ipsas reddidit, quas praemissus praesul Artaldus Hincmaro abbati, ac caeteris monachis ad supplementum uictus attribuit. In Vulfiniaco Riuo, pago Laudunensi, habetur oratorium in honore S. Remigii dedicatum. In quo dum Rodulfus rex Heribertum comitem persequeretur, qui episcopatum Remensem a rege sibi commendatum tenebat, homines ipsius uillae res suas propter hostiles incursus recondere studuerunt. At dum rex praefatus ad obsidendam Remensem uenisset urbem, et in Culmissiaco metatus esset, exercitus eius uicinas occupauit uillas. Quidam uero illorum, qui in praenotata uilla, scilicet Vulfiniaco Riuo metatum habebant, uinum quod in ecclesia timoris causa reconditum fuerat inuadit; et quasi tabernam constituens in eadem ecclesia, paribus suis illud uendere coepit. Haec dum ageret, percussus morbo, repente sensum amisit, ore sibi ad aurem usque pene retorto, diuque cruciatus tormento uitam finiuit. Quod cernentes caeteri, eidem loco sacro debitam deinceps exhibentes reuerentiam, ab huiusmodi sese cohibuere praesumptione. [1,21] CAPUT XXI. De altera uel iterata translatione, seu relatione corporis eius ad urbem. Huius beatissimi Patris nostri uenerabile pignus, domnus Hincmarus archiepiscopus, adhuc ampliata ipsius ecclesia, cryptaque opera maiore atque pulchriore praeparata, praesentibus et annitentibus episcopis dioeceseos huius Remensis, transtulit: integrumque illud cum brandeo, quo prius repertum fuerat inuolutum, in argenteo locello transposuit. Sudarium uero quod super caput ipsius erat, cum parte praedicti brandei, scriniolo reconditum eburneo, Remis abinde reseruatur, in ecclesia beatae Dei genitricis Mariae. Denique cum corpus ipsius sacratissimum de lapideo sarcophago in praemisso transponitur loculo, Rado quidam Suessonicae tunc Ecclesiae subdiaconus, qui cum episcopo suo Rothado illuc aduenerat, adeo dolore dentium per integrum uexatus annum, ut, doloris nimietate perditurus metueretur sensum, maxillam peste grauatam loco ubi sanctum pignus iacuerat, apposuit: et mox ab hac liber redditus aegritudine, dolorem deinceps huiuscemodi meruit non sentire. Hac eadem die duo quidam homines morbo contracti apud pagum Ribuarium, in oratorio quodam memoriae huius beati nostri patroni dedicato sanitatem nuntiatur recepisse. In ipsius autem qua corpore quiescit basilica, continua fieri non omittuntur insignia, dum aduenientes aegroti sanantur, periuri daemone peruaduntur, energumeni liberantur, illuminantur caeci, eriguntur claudi, ut in coelis gloriose cum Christo uiuere demonstretur qui tot miraculorum signis, ubi corpus examine seruatur, in terra uiuere comprobatur. In loculo uero ubi tunc depositum corpus eius est, hi uersus a domno Hincmaro editi, leguntur insculpti. Hic famulus Hincmar Domini sacra membra locauit. Dulcis Remigii, ductus amore pio. Qui prius est sanctus, mundo quam matre creatus, Et magnus dictus coelitus ore Dei. Bis denos, binosque gerens feliciter annos, Sorte Dei sumpsit pontificale decus, Sexaginta simul bis septem manserat annis Istius urbis honor, praesul, et orbis amor. Vitam defunctis, reddens quoque lumina caecis: Egerat et uiuens plurima mira satis. Nam domuit fera corda animo pius, ore profusus, Sicambrae gentis, regia sceptra sacrans. Nonaginta quidem sex cum compleuerat annos, Splendida lux nostras deseruit tenebras. Idus iam plenas cum Ianus mensis haberet, Emeritus miles praemia digna capit. Isdem Hincmarus primus hac sede sacerdos Post triginta, loco constitit et numero: Qui sextus decimus sub hac radiante lucerna Remigio, Remis munia chara dedit. Annis septenis, quinis ac mensibus egit Pastoris curam, haec recolenda patrans. Octingenteno quiquagenoque secundo Quo Deus est anno uirgine natus homo: Tertius et Karolus regni componeret actus, Octimber primam cum daret atque diem, Ac ter centenus octauus tangeret annus Hic iustus Domini quo petit astra poli. Ter centum fuerant, tres et deni quater anni, Quo uitae Francos gurgite lauit ouans. Ipsius is precibus coelesti in sede locetur, Quem terris coluit uerus amator. Amen. Accidit autem postea, peccatorum meritis exigentibus, ut Dominicae incarnationis anno 882 sub rege Karlomanno, praedicto domno Hincmaro archiepiscopo satagente, transferretur uenerabile pignus corporis huius sacratissimi patris et domni nostri Remigii (propter infestationem paganorum) ad uillam ipsius iam supra taxatam, nomine Sparnacum, quia ciuitas Remorum tunc temporis non habebat in ambitu sui murum. Cuius obtentu totius tunc pagi ad quem delatum munus hoc habetur amantissimum, prouisa probatur salus a persuasione barbarorum, uel incursu praedonum. Post Hincmari denique pontificis obitum, desiderabilis hic sacrorum thesaurus membrorum, ad Orbacense perducitur monasterium. Hic quoque beatissimi huius patroni nostri suffragiis omnis commoditas aeris circumquaque degentibus attribuitur incolis, cum insolita fertilitate telluris. Post decessum uero saepedicti praesulis Hincmari cum pontificatus subiisset honorem Fulco, sui primo praesulatus anno referre decreuit alma beatissimi huius nostri Patris ossa. Quod ubi aggreditur, perueniente iam eo, cum coepiscopis et cleris plurimis ad locum ubi pignus seruabatur pretiosum, cum esset magna coeli serenitas, sed feruens admodum siccitas, subito se tantus effudit imber, ut totius huius superficiem terrae uideretur ubertim irrigasse. In crastinum uero dum sacra referre promouent munera, cuncta clara, cuncta iucunda, cuncta mundanae speciei redduntur amoena; prosperoque progressu confluentibus undique populis, ad uicum deueniunt Calmiciacum, in quo nonnulla Pater hic eximius adhuc carne septus uirtutum dignoscitur exhibuisse magnalia. Hic membra ueneranda in ecclesia deponentes eius nomine dedicata, noctis quiete fessa leuant corpora. Post requiei subsidium, iam terras solis illustrante iubare, uoces undique Deum benedicentium concrepant atque laudantium, quod eis pastorem, patronum, ac protectorem redderet corporaliter proprium, quem semper apud diuinam clementiam intercessorem, et assiduum se habere confidant aduocatum. Praefatus interea praesul, coelestium sacramentis mysteriorum rite celebratis, imminentis iuga cum laudibus scandit montis, comitantibus undique secus populorum stipatus cateruis. Hic ubi pro populi delictis, et irae mitigatione coelestis ad Dominum fudisset orationem, paululumque processissent, adhuc clarificare Christus, mirificare atque glorificare disponens hunc beatissimum Patrem nostrum in terris, quem magnificare cum angelis elegerat in coelis, quanti sit apud se meriti concurrenti propalare decernit multitudini. [1,22] CAPUT XXII. De remediis subinde pluribus impensis. Accedit itaque mulier caeca, nomine Doda, manu sibi gressus regentis innixa, quae mox, ut cominus approperat, uisum sibi restitui coram omnibus impetrat. Quod praesul audiens, hymnum laudis Dei cum populo, magno repletus concelebrat gaudio. Necdum finierant odas exsultatione coelum replentes, et ecce frustratus quidam multis gressu diebus cum integra procedit incolumitate laetabundus. Transiere cum laudibus inde paulisper: et mulier quaedam manuum potita sanitate succedit. Duplicant ergo, triplicantque comitantia gratiarum actiones agmina. Tremefacti proximi quique mirabilium magnitudine, tantisper a tantae deliberant secedere sanctitatis sublimitate. Nec uox reciproca laudantium defecerat ab ore, dum quidam puer, Grimoldus nomine, diu lumine priuatus, os quoque miserabiliter a rectitudinis loco distortus, inuisaque deformitate turpatus a parentibus obuiam delatus, pristinum, quem dudum amiserat, est uisum consecutus, et in propriam sanctissimi Patris huius opitulatione mirabiliter est effigiem restitutus. Interiecto uelut unius horae spatio, puer alius a contractione corporis eiusdem patroni suffragiis feliciter est erectus. Cohors igitur deuota, melodiis Dauidica nequaquam sufficiens reboare carmina, maximo cordis affectu permota, inter laudum uoces, eliciente gaudio lacrymis ora rigare profusis, et suspiria, singultusque formare pro canticis. Concurrentium quoque nimia stipatio plebium, sacri muneris gerulum deosculari cupientium loculum, importunitate ualida uehentium coepit figere gressum. Mirorum siquidem quae gerebantur percrebrescebat opinio; certatimque tam sani quam diuersis calamitatibus attriti properare studebant, cupientes intueri magnalia quae Dominus omnipotens, in sancti sui clarificatione, multiplicare proposuerat. Pro magno namque sibi damno quisque reputabat, imo delictum deputabat, non modo, si non procederet, uerum si postremus accederet. Approperantes autem ciues obuiam, dum grata deferri cernunt munera, se prosternentes, soli deosculantur terga: suspicientesque, ubi contemplantur locum, pretiosae diuini diadematis gemmae baiulum, multas inter eximia gaudia lacrymas fundunt, obsecrantes ne amplius eiusdem Patris affici censeantur absentia, quin perpetua mereantur gratulari praesentia. Pater interea beatissimus filiorum deuotioni praeclaris fauens nutibus, addit adhuc diuinis plebem suam multipliciter exhilarare mirabilibus. Etenim dum clerus cum sacerdotibus, psalmis, hymnis, et canticis intonant spiritalibus, populus etiam iubilationis immensae reboat uocibus, ut mirabilem Deum in sanctis suis iucundioribus adhuc praeconarentur animis, pristinam multitudo languentium sospitatem manifeste conspicitur recuperare, leuatis pluribus uaria peste corporibus: adeoque per singula pene momenta, coelestia pandebantur miracula, ut ad haec locorum uel temporum uix enumeranda censeri ualerent interstitia. Tunc igitur Hosanna quaedam mulier, cum admiratione gaudentium, celeri meruit prosperitate recipere uisum. Et post pusillum claudus quidam felici munere consequitur gressum. Deodata quaedam, patefactis aurium ianuis, adipiscitur auditum. Quidam, nomine Teuto, desiderabili potitur illuminationis dono. Item, quaedam mulier eodem gauisa laetatur beneficio. Similiter Ausoldus quoque lumine, quod nimio flagrabat assequi desiderio, fido ceu credidit animo, Patris huius piissimo perfruitur suffragio. Quidam Gerbertus, paralysis est a dissolutione sanatus. Quidam quoque alius eiusdem muneris exsultat hic largitate perfunctus. Cumque certatim quique, studio piae deuotionis obuiam studerent occurrere, ac non modo benigni cordis intentionem, quin etiam rerum temporalium exhibitionem, prout cuique facultas suppetebat, afferrent: mulier quaedam paupercula, de ciuitate properans in occursum, manu cereum ferebat, qui accensus nunquam fuerat. Mirabile dictu, subito coelitus nutu diuino cereus in manu gerentis est illuminatus: illumque dum per totam defert illa uiam, Dei confitendo miraculum, nequaquam superni luminis amittit ille beneficium, donec mirifici pignora patris in stationis propriae perferrentur domum, hicque a pontifice solemnia celebrarentur missarum. Tunc femina cereum lumine flagrantem mirabili basilicae tradit custodi: qui ob supernae gratiae quod contigerat gaudium, luminaria quaecunque per ecclesiam uidebantur ardere mandat exstingui, lumineque diuinitus hoc dato rursus accendi: huius uero partem cerei coelo dati miraculi decernit in testimonium reseruari. Rotgardus quaedam femina de pago Castricio, gradiendi carens officio, pristinae gaudet cum incolumitatis dono: ut quae plaustro deuehente fuerat adducta, propriis postmodum pedibus remeare ualeret ad sua. Praeterea mulier quaedam secum paruulam sex annorum fere defert filiam, nomine Vulfidem: quae dum quadam die cum coaeuis luderet, ab aliqua transeunte forte muliere percussa fuerat in capite. Quo ictu laesa, ita ut eius retro reflexum inhaerere cerui uideretur occipitium, nec in aliam caput reclinare partem ualeret; cibi uero nullam, nisi liquidam sumere posset sustentationem, quae integrum sub tali ferme labore duxerat anni curriculum. Quam mater affectu diligens tenero, deque salutis ipsius sollicita recuperatione, studuit obuiam deducere. Dumque cominus ob densitatem multitudinis non ualet accedere, procurat aliquantulum uulgus antecedere. Mox in uia per quam iter erat agendum, sese prosternens, simul cum sobole, fulta ualida fide, preces ad Dominum deuota dirigit mente. Necdum ab oratione cessarat, et ecce ipsius coepit uociferari filia. Quam genitrix, ut maternis consoletur blanditiis, surgens, intuita, caput eius ab inflexione uidet ad propriam rectitudinis lineam remeasse. Tunc nimia hilaritate repleta, sed et de prolis sanitate confisa, perlustrans uulneris locum, cernit sanguine madidum, neruosque diu contractos, ac si funes extendi, productos. Sic accepta misericordiae quam quaesierat benedictione, domum laeta cum gratiarum reuertitur actione. Hac igitur dignitate clarificationis, et rerum gestarum admiratione cohors stipata, uotoque gratulationis arreptum toto feruoris iter annisu, cum canticis, hymnisque percurrere satagebat. Praecesserat equidem praesul, sed reuersus cleri comitantibus choris pretiosissimum propriis thesaurum sumit humeris: et sic ad ipsius propriam beatissimi domum patris, cum magna perfert gloria iubilationis. Ast ubi peruenitur in ecclesiam, quae competere uisa sunt rite dispositis, inchoata iam uictimae spiritalis immolatione, mulier quaedam de pago Trecasino membrorum omnium agitatione multata, ueniens coram altari ruit in pauimento; ibique miserabiliter diu uexata huius piissimi consolatoris miseratione surgit incolumis effecta. Quae super euentu tantae consulta calamitatis, necem se propriae confitetur perpetrasse matris. Missarum denique solemnibus ex more peractis, sua quique repetunt, reuersuri mature in crastinum, ad hoc tutelae suae praesidium in ciuitatem perferendum. Mane iam facto, dum ad condictum studiose contenditur, Erluidis quaedam mulier, haud procul ab urbe degens, ad tantae processionis spectaculum disponebat exire, quatenus optatae sospitatis uti mereretur munere. Quae quia iam per quinquennium languore pressa, partem corporis dextram praemortuam, peneque gestabat inutilem, nisu quo poterat accedere, et ad uisendum sacri huius muneris loculum, sese molitur promouere. Cumque tali conamine iam fere medium peragrasset itineris huius spatium, non ualens ultra procedere, graui corruit confecta labore. Meditatur domum redire, sed nequit hoc ullatenus adimplere. Quae postquam hac aliquandiu nutans iacuit haesitatione, demum resumpto moliminis ausu, tentat an ualeat adhuc aliquantulum propinquare. Moxque diuina miserante clementia, uigor aegris additur nisibus; uiribusque cum salubritate receptis, libera festinans celeritate, nimiaque tripudians hilaritate, quo decreuerat aegrota se trahere agili coepit incessu gaudens approperare. Infirmitatis etiam suae solamen manu ferens baculum, iter peragit destinatum, non ut eius amplius egeret auxilio, sed ut in huius datae sibi sanitatis ostenderet testimonio. Perueniensque quo desiderauerat, laudabunda deuotas interuentori suo rependit gratias: hicque perlatum dimittens bacillum, priscae calamitatis suae solatium, alacris iam, nec opis huius indigna, repetit iter emensum, referens laeta quaesitum diuinae consolationis suffragium. Adueniens pontifex, cleri magnatumque stipatus agmine, uictima salutis oblata, uestibus albis indutus, cum choris psallentium gratissimum deducit ad moenia ciuitatis thesaurum. Illis autem feliciter eo progredientibus, et gratanter ad destinatum locum tendentibus, omnipotens Deus in huius charissimi sui glorificatione fontem suae benignitatis ac largitatis abunde est dignatus effundere, ut uix lingua quaelibet effari ualeat, quae hoc tunc itinere per ipsa pene momentanea gesta probantur horarum interstitia. Nam tantam Dominus hic operatus est hac die miraculorum magnitudinem, ut uiri quatuor, feminae uero nouem, uisum; uiri quoque duo gressum recipere mererentur. Cum huius itaque praeclarae gratulationis admiratione, in ciuitatem ad ecclesiam Dei Genitricis, prosperrima peruenitur exsultatione. Sicque lucerna haec lucens et ardens aeternaliter, in altaris sistitur crepidine. Dum praesul igitur ad sacrandum uiuifici munus accedit mysterii, quis tam ferreum pectus, tam lapideum cor gessit, qui non gemitus ederet, pectus tunderet, lacrymas funderet, dum tam stupenda diuinorum dona charismatum conspiceret? Quis etenim queat enumerare mirorum copiam coelitus hic ea die profusam? Nemo reuera, qui praeualeat expedire sermone quot aegrotantes sanati, quot titubantes erecti, quot ipsa die diuersis hic sunt cladibus absoluti. Post expleta mysticorum discedentes sacra, maturabant quique repetere sua. Sed inter abscedendum minax oriri territatio, nubes teterrimae terribilesque consurgere, truculenta polum caligine claudere, micare fulgura, concrepare tonitrua, grandoque solum uerberare coepit non minima. Quo terrore perculsi rediere plurimi, clementiam deprecantes Altissimi, quatenus huius intercessione patris beatissimi mererentur ab his imminentibus periculis erui. Mirum in modum perturbatio, quae terrorem incusserat, immutari, nubium rarescere tenebrositas, cessare fulgura, mitigari tonitrua, cunctaque sedari coepit ac dissipari tempestas, et ex truci conuersa in exoptabilem pluuiam grandine, telluris ubertim superficies, quae nimio solis exusta feruebat ardore, perfusa secundo salubriter refouetur humore. Sicque manifeste dignosci datur indignationis ad horam concitata permotio, salutis immutata subsidio. Denique benignissimi patris huius solatio totius dirae pestis nostris uidetur finibus eliminata corruptio. Salubris aer, pluuia data congruens, timor etiam qui regnum peruaserat hostilis, in spem paulatim securitatis tranquillitate uertitur pacis. Hac eadem praefata scilicet illationis sacri corpore in urbem die, tingui feruida iam solis Oceano rota petente, quidam, Niuolus nomine, de uilla quae uocatur Dominica, Remorum montis in latere sita, surdus et mutus, manibus quoque per annos nouem debilis ac pedibus, qualicunque ualuit per totam diem conamine, ab ipsius surgentis aurorae lumine, per quinque ferme passuum repens millia, uix ad ipsius aedis sepulcri limina, qua decima tandem peruenit hora. Qui dum ueniens, sacrum corpus ibidem non adesse comperisset, templique fores seris diligenter obfirmatis clausas perspiceret, cadens in faciem super terram, quadam praesumptionis importunitate, sanctitatis aures clandestino coepit clamore pulsare, tam magno se conquerens labore fatigatum, nec sibi fore permissum uidere saltem loculum sacri pignoris baiulum, qui tamen eius sibi posse subuenire celsum nequaquam diffideret praesidium. Talia denique dum tacita secum uolutat, mente salutis uigor ipsius per membra quaeque sensim coepit irrepere, priscasque simul stupet omnium se uires sensuum recuperare. Cumque rumor huiuscemodi operationis, quibusdam nuntiantibus, aures percelleret plurimorum, certatim quique procurrunt, admiranda Dei magnalia laetantes aspiciunt; ouanter hominem ad locum uenerandi sepulcri perducunt, campanas pulsant, laetabundis Deo laudes uocibus intonant. Huius miraculi permoti fama quamplurimi, domum petunt ecclesiae, uidere cupientes magnalia Dei. Videntes, ut audierant, diuinarum signa uirtutum, manibus gratanter in coelum porrectis, benedicunt Dominum. Quod diuinae benignitatis miraculum ualde tunc profuisse dignoscitur ad eorum solatium, qui se corporaliter deseri tanto querebantur patrono. Quibus tamen spiritaliter se non deesse tali patratae pietatis declarauit indicio. In ecclesia quoque beatae Dei Genitricis, ubi uenerabile patris huius seruabatur pignus, nonnulli diuersis aegroti sunt interim curati languoribus. Nam quidam nomine Natalis de Burdenaco, mulier etiam quaedam dicta Teutberga, item mulier altera nomine Gonthildis, huius patrocinio patris uisum recipere meruerunt. Alia quaedam quoque mulier unius oculi uisum in eadem domo recuperauit amissum. Quaedam praeterea puella, cognomine Flotgildis, ex uilla quae uocatur Caucella secus Libram riuulum sita, quatuor circiter aetatis annos gerens, lubricando prolapsa, utrumque sibi genu debilitauerat: ita clauda facta, ut omnino nec gressum figere, nec pedibus ualeret insistere. Quam parentes eius, quamuis pauperes, de sospitate tamen ipsius solliciti, per diuersas deferre sanctorum curauerunt ecclesias. Ast ubi iam per duodenum fere annorum spatium tali uexaretur languoris acerbitate, nec remedium posset doloris inuenire; comperiens de relatione sacri corporis, operumque miraculis, quo ualuit nisu, repere coepit, nec se carpento permittit imponi, sed tractu, prout ualet, illud agere gestit iter. Ad templum uero perueniens, quo pretiosum salutis audierat munus inesse, fusis Domini clementiam uotis pro sui flagitat liberatione. Sed et propriis fertur pauimenta lacrymis humectasse. Quae postquam per tres ita dies egisset, dum denuo precibus incumberet, diuina sibi gratia superueniente, uim medicinae uix ualens ferre magnis coepit uocibus strepere, et eiulatus acerbos edere. Sicque nodis neruorum resolutis, omnique pop itum contractione relaxata, unius horae ferme spatio, uiribus exhausta, iacuit quasi mortua. Sed qui contulit absolutionis opem, roboris addidit quoque uigorem. Moxque ceu de graui euigilans somno, ubi supernum sibi sentit obuenisse beneficium, pignoris almi petit loculum, cuius gratia sibi contigisse non haesitabat remedium. Dehinc gratias hic agens, ibidemque degere gratifica decernens, et precibus crebris insistens, debitas medicatori suo celebrat excubias, ac salutaris quotidie libaminis offert oblationes. Fuit autem Remis in praefata Dei Genitricis ecclesia corpus illud sacratissimum beatissimi patroni nostri Remigii dum praememoratus antistes domnus Fulco praesulatus fungitur officio, scilicet usque ad episcopatum uenerabilis Heriuei archiepiscopi, qui cessante Nortmannorum persecutione, per solam Dei clementiam pace recuperata, munus idem supernum propria sepulturae ipsius referre decreuit intra moenia. Quod dum conuocatis quibusdam regni proceribus agere maturaret, accumulare Dominus eius non distulit clarificationem, suorum repetentis ossium sedem. Contigit enim, dum magna populi confluentis stiparetur caterua, postquam sunt urbem egressi, quidam claudus et ariditate neruorum poplitumque contractus, Abraham nomine, qui scabellulis haerens, per terram se tantummodo trahebat, ut poterat, ubi secus urbem ueniens, iter ad sanctam basilicam inchoasset intendere, diuina tactus potentia, compagum duritia resoluta, coepit ad salutis extendi remedia. Quem sospitate recepta pluribus uidimus annis incolumem, erectum gradientem, collataque sibi prosperitate gaudentem. In eo uero loco ubi hoc salutis accidit donum, posita deinceps exstat columna cruce praefixa, glorificationis huius continens monimenta. Sed et tam prius creberrime, quam postea, clarissimis saepe multiplicibusque miraculis eius sepulcri decoratur ecclesia, quae nequaquam litteris habentur comprehensa: sunt namque multimoda. [1,23] CAPUT XXIII. De discipulis eiusdem beati Remigii. Fuerunt huius denique beatissimi patris nostri temporibus, in hac urbe uiri clarissimi, Deoque uirtutibus accepti, tam ex clero quam ex ordine laicali, utpote qui tali, tam uenerando, tamque sanctissimo famulabantur patri. Quorum uidetur eximius, Agricola nepos ipsius, presbyter uenerandus, et eidem obsequiis, ut ipse testatur, a pueritia placitus, quam domesticos eius exegit intra parietes: quem etiam cum Ecclesia Remensi, beatoque Lupo episcopo fratris sui filio, in omni substantia sua, praeter id quod specialiter unicuique donauerat, dariue iusserat, haeredem constituit. Ei quoque mancipia nonnulla cum uineis peculiariter deputans tradidit, hoc illi fidenter iniungens ut diebus festis et omnibus Dominicis, sacris altaribus eius offerretur oblatio, annuaque conuiuia Remensibus presbyteris et diaconibus praeberentur. Erat et alius nepos eius, Etius nomine, cui partem de Cesurnico, quae sibi sorte diuisionis obuenerat, cum omni iure quod ibi tenuerat atque possederat. Ambrosium quoque puerum, cum familiis quibusdam designans, ad ius illius dominiumque transmittit. Aderat et Agathimerus, aeque nepos ipsius, cui familias quasdam delegans, uineam quoque quam pater idem beatissimus Vindonissae posuerat, et suo labore constituerat, sub ea conditione donauit, ut omnibus diebus festis ac Dominicis pro commemoratione sua sacris altaribus offerretur oblatio, et Laudunensibus presbyteris atque diaconibus annua conuiuia pararentur. Archidiaconi sui Ursi se familiaribus asserens obsequiis usum, donat ei casulam quamdam subtilem, et aliam pleniorem, duo saga delicata, tapete quoque quod habebat in lecto, et tunicam quam tempore transitus sui relinqueret meliorem. Erant et alii probati uiri tunc Remis ex clero tam presbyteri quam diaconi, quos munere suo dignos ostendit, quibusque dona largitus, et uineam delegat communiter possidendam cum uinitore, addens eis alia quaedam quoque mancipia. Aderat Hilaria diacona, quam benedicens idem pater sanctissimus, filiam uocat: cui ancillam quamdam deputat, et uitium pedaturam, quae suae iungebatur uineae, donat, partemque suam de Talpusciaco pro obsequiis quae sibi indesinenter ab ea impensa testatur, ei transcribit. Erat et Remigia, cui dat cochlearia tria, quae ipsius beatissimi patris fuerant nomine titulata, delegans illi alia quaedam quoque munuscula. Sed et laici clarissimi nonnulli renitebant uiri, quorum Pappolus, Eulodius, Eusebius, Rusticolus, Eutropius, et Dauueus priuatis beati uiri rebus interfuerunt, et ipsius testamento subscribentes nomina propria subdiderunt. Enituit etiam uir praeclarus Attolus, qui, sicut in eius epitaphio legitur, amore studioque sancti Remigii, xenodochia duodecim rebus e propriis struxit: sepultusque cum filio et filia post altare in ecclesia beati Iuliani martyris, hunc sepulturae declaratur habere titulum templi pinnaculo innotatum: Hic igitur nullum lateat, quid terra retentat, Ne quis si cupiat discere, cassus eat. Subdus enim tria consistunt monumenta petrina, In quibus almorum corpora condita sunt. Hic pater est Attolus, nato, nataque sepultus, Exspectantque diem nunc Domini properam. Illius certe natus memoratur Elanus. Nata deinde sua dicitur Eufrasia. Qui placuere Deo, dictis factisque supremo, Nunc pariter, quorum membra tenent loculum. Is struxit bis sena suis xenodochia rebus, Iure fouens plebes, diuitiis inopes. Sic proprium censum coelum transuexit ad altum, In quo suscepit quod miserando dedit. Hoc totum sub amore sacri studioque Remigi, Ob quod praerutilum detinet ipse polum. Hanc esse quoque reor ecclesiam, de qua Gregorius Turonensis refert, quod quidam Belgicae secundae prouinciae in suburbio Ren ensis urbis in honore B. martyris huius basilicam studiose construxit. Cuius reliquias post perfectam fabricam, fideliter expetens ac deuote. percepit: acceptisque uiatim psallendo regrediens, dum Remensem cum his campaniam ingreditur, a peruasione daemonis homo quidam, sancti sibi martyris huius pignoribus applicitis, liberatur. [1,24] CAPUT XXIV. De sancto Theoderico. Exstitit his etiam beatissimi Remigii temporibus beatus uir Theodericus, almi magistri pius discipulus, quem non ex alto uoluit adeo sanguine generari, qui sublimiter hunc in generatione iustorum decreuerat nobilitare. Ortus autem pago Remensi, uilla, ut traditur, Alamannorum Corte, patre latrone, ueluti rosa spinarum procreatur horrore. Ad declarandam uero castitatis eius munditiam, quo infantilium eiusdem panniculi feruntur abluti, non sordium iactu, non alicuius immunditiae puteus inquinamento, licet os eius ex tunc de more pateat, astruitur infici. Beatus itaque Theodericus ad annos usque pubertatis laudabiliter educatus, iuxta morem propagationis humanae, studio parentum coactus, sponsam coepit habere nomine tenus uxorem, ceu non habiturus. Amore siquidem coelestium latenter inflammatus, fieri studebat Dei cultor occultus. Huius igitur angelici cultus habuit in proximo, quo sanaretur medicum, quo iuuaretur patronum, quo doceretur magistrum, beatissimum uidelicet patrem religionis suae Remigium. Cuius piissimi praeceptoris irradiatus exemplis, ardens desiderio uirtutum, certatim crescebat in uirum perfectum. Copulae nuptialis amor amarescit, et castitatis dilectio indulcescit, desiderium desiderio restringitur, et ardor carnis ardore spiritus superatur. Abrenuntiat amator pudicitiae mundo, foedus init cum Deo. Bellum continentiae indicitur hosti, singulari locus quaeritur certamini. Alloquitur beatus Theodericus sponsam, et ad sponsi coelestis hortatur amorem perpetuumque pro uirginitate pollicetur honorem. Sed sponsa tabescens amore carnalis desiderii, spernit salutaria monita sponsi, et amaro animo respondet, dum se despectam uidet. Cumque Dei seruus cerneret quod eius in animo sponsae cohortatio locum non haberet, dissentientem deserit, et urbem Remensem proprie petens, abbatissam quamdam coelibis uitae cultricem, nomine Susannam, requirit. Sobrius adit sobriam, pudicus pudicam, uirgo uirginem; quae sub tutela beati Remigii puellari praeerat congregationi, femina uirilis animi, uirago profundi consilii, consiliatrix altioris ingenii. Ad cuius piissimae matris sinus mitissimos sanctus se contulit Theodericus, solo sternitur ante pedes spiritalis matris, eique prodit arcana soli Deo cognita sui cordis; erumpentibus lacrymis gemitu conturbatur, singultu concutitur, atque salubre consilium sibi cum subsidio precum subnixe ferri precatur. Ad hunc compunctionis moerorem deuotissimi iuuenis commota sunt uiscera benignissimae matris, flenti compatitur, lugentem consolatur, moerentem laetificat, et ut eum uoti compotem faciat, Dominum pietatis exorat. Communis itaque pater utriusque piissimus, ab utroque simul hac de causa sanctus consulitur Remigius: cuius institutione sublimiter iam beatus profecerat Theodericus. Pro sponsa denique mittitur, aeternae praemium retributionis in uirginitate perseuerantibus a patre seruari demonstratur: et quia uirginitas angelicae grata munditiae sit amica, propalatur. Acquiescit sponsa demum prudentissimi patris, imo complectitur affamina, uitae coelestis dulcedine mellita, seseque pollicetur, si Christo mereatur, adhaerere, incorruptam salua pudicitia permanere. Laetus tandem castitatis decore sponsus amplexatur sponsam, quam uidet a uoluntate seductoris et uoluptate carnis ereptam, conditorique iam sub integritatis honore mancipatam. Dirigitur ad prouidendum sibi locum habitationis cum uirgine uirgo, Susanna cum Theoderico. Est siluula in monte sita, tribus a ciuitate millibus separata, in quo uisum est uenerabili semper in diuinis flagranti patri Remigio construi coenobium: quo sub pii regimine ductoris, quem proficere probabat exemplo uirtutum, cateruam Christo militantium colligeret fratrum. Conscenso denique siluosi montis uertice, dum circumferentes oculorum aciem, de monasterii corde uolutant positione, subito sublimi coelorum mittitur aliger index a culmine, per quem coelos scansuro locus in terris beato depromeretur Theoderico. Nam mysticus ales aquila spatiando gyrans et gyrando circumuolans, quantum in ipso fuit, locum monasterii capacem secans aera designauit. Et ut expressius ostenderet quid Dominus uellet, unius fere horae spatio, supra ubi ecclesia construi debuit, lentis uolatibus stetit, et ne hoc ab incredulis casu contigisse putaretur, ipso natalis Domini die, quadriennio continuo superuolando, monasterium circumire, mirantibus plurimis, eadem aquila cernebatur. Quae uero uirtutum opera quanta miraculorum miles Christi Theodoricus inibi gessit insignia, non humanus sermo ualet enarrare per singula. Post successum denique temporis, ubi presbyteralis subiit onus honoris, implere uolens officium sacerdotis, praedicare coepit omnibus praecepta salutis. Specialiter autem tangit animum piissimae prolis charissimi cura genitoris. Filius sapiens laetificat patrem, coeloque regenerat terrae se generantem. De lubrico monachum, de latrone datorem largissimum, de seruo diaboli Christi facit libertum. Iam iamque uiritim de eo sancta per populos diuulgabatur opinio. Et ne ueluti lucerna contecta lateret sub modio, sed omnibus in Dei luceret domo, quantum sublimis erat meritis, tantum coruscis coepit insignis effulgere miraculis. Eius namque beatissima fama peruenerat usque ad Francorum regis palatia, quorum rex tunc erat Theodericus, Clodouei filius, cuius oculus doloris subiti nimis cruciatibus ita fuerat oppressus, ut nullis diuersi generis medicaminibus ad sanitatem pristinam posset ullus eum reducere medicus. Unius oculi lacrymabilis aegritudo multorum lacrymas prouocauerat in populo. Mentem regis uarii conturbant exitus cladis. Hinc metus stimulat amittendi luminis; illinc imminentis pudor deformitatis. Nam si rex adforet luscus, maximum fuisset in populo dedecus, aut enim turpiter, regnando, foeditatis gestaret opprobrium, aut cum luminis amissione forte perdidisset et regnum. Unum ergo restabat regi consilium, quatenus ubi remedium cessabat humanum, diuinum requireretur auxilium. Mittit igitur ad uenerabilem Theodericum, cui uenienti pandit miserabilis oculi morbum. Prodit poenam quam patitur; praeuenit precibus pericula quae ueretur. At uir Dei uirtutem sciens operationis esse diuinae, non fragilitatis humanae, corpus solo sternit, animum supra coelos erigit, orationi se totum committit. Tandem finitis surgens precibus, ad sidera uultu sublato, sanctae Trinitatis nomen inuocans, olei sanctificati paululum summitati pollicis infundit, et oculo male habenti signum salutiferae crucis imprimens, simul cum sospitate lumen in momento restituit. Regem regum magnificat rex laetus, celebri repletur laetitia populus, exsultat ingenti gaudio cunctus senatus; laudatur Theodericus Dei seruus, et glorificatur ab omnibus mirabilis in sanctis suis Deus. Conuocantur a rege primates populi, de magnitudine congratulantur miraculi, quod tam cito rex senserit uirtutem spiritalis medicamenti, et ut nullius cicatricis uestigia, nullius caliginis, uel glaucomae resideret in oculo saluti reddito macula. Quantis honoribus rex sublimaret famulum Christi si uellet, ac quantis muneribus, uel dignitatibus remuneraret, si contemptor ipse dignitatum permitteret. Quid enim oculo in corpore charius? Sed humanae laudis et mundanae retributionis refuga, gratis dare maluit quod gratis accepit: atque uir magnae humilitatis, sollicitus ne regi foret uniuocus, petit ut non Theodericus de caetero, quin uocetur Theodorio. Tunc rex admiratus purissimae simplicitatis humilitatem, uenerabiles manus deosculans, sacerdotis benedictionem deuote postulat, et eum honorifice ad suum deduci monasterium mandat. Quantas tunc cerneres ad eum confluere debilium multitudines, quae sine mora quaesitas recepere sanitates! Reperitur etiam praefati regis filiam uita defunctam magnificus hic Domini praeco uitae reformasse spiraculo, pro qua languente rex ad sanctum direxerat Remigium, petens ut ad se ueniret, atque cum precibus aegrotanti filiae manum imponeret. At pius praesul molestia quadam corporis, ut fertur, detentus, beato Theoderico, quem pie casteque nutrierat, et spiritalibus doctrinis instruxerat, quemque gratia curationum repletum uidebat, negotium quod petebatur, ut pater filio, commendat. Qui magistri iussa cupiens solerter explere, dum festinus iter ad palatium regis ageret, adfuturam sibi diuinam confidens clementiam, nuntiis accipit obiisse puellam; et ne fatigari debeat, suadetur propriam repetere cellam. Ille uero praeceptoris parere non desistens imperio, peruenit ad palatium: moerore parentes affici, luctu palatinos inuenit comprimi. Quorum lacrymis et ipse sanctus Dei permotus, plures secedere praecipit, cum paucis ad funebria resedit. Cor et oculos ad coelum cum manibus extendit, deuotas in cubiculo mentis Deo preces compunctionis, perfusus faciem lacrymis, effudit. At ubi exauditum se spiritu sentit, ad exanime corpus accedit, oleo sancto sensuum uias cum tactu pollicis illinit: mirumque in modum membra mortua in rediuiua reparantur officia. Oculi lumen hauriunt, uox admoto pectoris impulsu prorumpit, et puella se beati Theoderici uotis redditam pandit saluti. Accurrunt genitores cum gaudio miraculum stupentes; omnis exsultat aula, tripudians laetatur familia. Veneratur sanctus, tam a rege quam a proceribus, glorificatur a palatinis omnibus. Laudibus effertur a turmis uulgaribus. Rex itaque non solum discipulum, sanctum scilicet Theodericum, sed et B. Remigium cupiens munificentiae sublimare dono, uillam quam dicunt Venderam, sitam super fluuium Maternam, reuerendo patri Remigio; Gaugiacum uero in pago Remensi, praecepto suae auctoritatis, sancto contulit Theoderico. Processu denique temporis, Karolo, Ludouici imperatoris filio, sceptra regni Francorum gubernante, Angilrannus aulicorum quidam, traditionis huius ignarus, a rege Venderam sibi postulat dari. Quod ubi rex annuisset, audiens domnus Hincmarus praesul, qui sedem tenebat Ecclesiae Remensis, hanc infiscari uillam, regalis praecepti chartam in Ecclesiae huius archiuo repertam, dationis huiusce seriem continentem Karolo mittit, et ne contra legem canonicam res usurpet Ecclesiae, commonefacere satagit. In quo praecepto manifeste legitur quomodo rex Theodericus, pro resuscitatione filiae S. Theoderici precibus obtenta, non solum praenotatam conferens ei uillam, Dei seruum sui muneris honore praetulerit, quin et magistro, praestantissimo scilicet Remigio, cui Dominus tantam gratiam contulerat, ut talem discipulum haberet, qui Spiritus sancti dono, sicut et magister, mortuos resuscitaret, beneficentiae gratia, uillam Venderam obtulerit. Haec ut ita se habere, ex ipsis chartarum monimentis animaduertit, a peruasione uillae destitit, et Ecclesiae propriis libere uti permisit. Traditur huius beati uiri suggestione sanctus Remigius collectionem meretricum, quae ad id usque temporis prostibula fertur extra ciuitatem retinuisse, subuersis fornicibus, in uiduarum quadraginta congregationem permutasse, sumptusque quotidiano uictui necessarios instituisse, ipsumque numerum uiduarum perpetim manere, ut adhuc quoque manet, decreuisse. Nam dum sanctus Remigius monasterium sancti Theoderici uisitans, secus meretricium, psalmos cum eodem charissimo discipulo suo concinendo transiret, ac sancto Theoderico uox faucibus haesisset, iterumque, in redeundo scilicet, idem in eodem, ceu memoratur, loco et uersiculo contigisset, admiratus pater sanctissimus, et requirens cur discipulus solers in Dei laudibus contra morem titubauerat, accipit dolere beatum uirum de animarum dispendio perditarum, et in tam sancti patris uicinia, tam foedae turpitudinis tanta diabolo crescere lucra. Sicque persuasum patri piissimo, discipulo suggerente castissimo, subuertere latibula diaboli, et deceptas atque decipientes animas in castimoniam transducere Christi. Multas praeterea constat uirtutum per hunc fidelem Dei famulum patratas operationes. Caecis nempe uisum, surdis auditum, claudis gressum restaurans, aridas contractasque manus relaxans, obsessos a daemonibus liberans, mille nocendi Satanae fraudes per diuinae medicinae destruebat oppositiones. Et reuera felicem gregis Christi ductorem, cui datum est tam corporibus quam animabus conferre salutem! Perseuerauit autem in Dei famulatu usque in finem, et quod ore docuit exemplis euidentissimis demonstrauit. Qui post multarum uirtutum opera post miraculorum insignia, bono certamine ad uictoriam perducto, felici cursu consummato, sanctis ei obuiantibus spiritibus, et gaudenter eum angelis suscipientibus, die Kalendarum Iuliarum cum gloria migrauit ad Christum. Cuius audito transitu pretiosissimo, praefatus rex Theodericus ad monasterium propere cum magna uenit multitudine, praerogatique sibi beneficii memor, sed et debitae seruitutis non immemor, ad tumulum beatissimi corpus abbatis propriis euehere studuit humeris. Nec mirum, si rex hominum illius membra condiderit tumulo, cuius animam cum gaudio Rex angelorum suscepit in coelo. Ad cuius uenerabile sepulcrum diuina uirtus usque in hodiernum diem multimodam dignatur operari salutem. Desidia uero, uel raritate scriptorum, plurima silentio constat neglecta mirorum. Nos tamen unum, quod nuper comperimus actum, decreuimus inserendum. Quadam denique Sabbatorum die, iam uespera Domini diei accedente, quaedam paupercula, nomine Gillaidis, ex familia sancti Dionysii, uillae Cortis superioris, dum molam manu uerteret, manubrium molae ipsius inhaesit dexterae, ut diuelli posset a nemine. Tandem molae manubrium ex utraque parte manus abscindere cogitur, indicium nolens secum deferre miserabilis operae. At salutis suae sollicita, quoniam B. Dionysii tunc Remis ob infestationem paganorum seruabantur membra, ueloci ingressu ad eiusdem sancti martyris domini sui contendit accedere pignora. Perueniens ergo, cum magno timore ac reuerentia solo prolapsa, liberationem deprecatur a tantae confusionis miseria. Id cum die peregisset ac nocte, remedium inde non desperans accipere, apparuit in somnis ei quidam clericali habitu, ueste indutus candida, facie iucunda, capillo admodum albo, uultu paulisper macilento, dicens illi: Surge hinc, et uade ad sanctum Theodericum; quia secunda feria, quae est post cras, ipsius erit festiuitas celebranda, et uide ne in domo eius appareas uacua; sed accipe ceram, prout tibi ad praesens suppetit facultas, et sic ad ecclesiam ipsius perge, et illius quod imploras obtinebis interuentione. Illa mox euigilans, hac de uisione stupefacta, orat ex uoluntate Dei sibi confirmari uisa, et cum gaudio festinat peragere iussa. Venit igitur ad ecclesiam sancti, uenerandae solemnitatis die, beati scilicet Theoderici, tres hebdomadas habens ex quo id discriminis acciderat illi. Tunc se ante sepulcrum ipsius cum lacrymis sternens, pro salute sua preces effundit; ibique tota nocte perseuerans in oratione, ueniam de piaculis suis humiliter ac fidenter exposcit. Dumque adhuc ante tumbam iaceret beati confessoris Christi, diuina iubente gratia, per intercessionem sancti coepit manus ipsius feminae paulatim a ligno disiungi, et absque laesione cuiuslibet doloris aperiri. Sicque dein tota manus expanditur, et lignum dicto citius in pauimento prolabitur, ac si nunquam adhaesisse uideretur. Multi uero qui aderant, hoc supernae pietatis cernentes miraculum, glorificauerunt mirabilem in sanctis suis Deum. [1,25] CAPUT XXV. De sancto Theodulfo. Tertius post beatum Theodericum S. Theodulfus eiusdem monasterii rector exstitit, qui conspicua fulsisse fertur aulicorum propinquitate, et uenerabilium monachorum, atque sacerdotum dignitate, quique nobilitatis pompam pro nihilo ducens, elegit in sanctificatione Deo seruire, relinquensque deuios anfractus, uiam recti callis expetiit, illa secutus uestigia, per quae turgidos mundi fluctus pertransiens, properaret ad coelestia. Ingressus itaque monasterium B. Theoderici, gloriam huius saeculi tradidit obliuioni, dignitatemque natalium suorum humilitate despexit, et ultimae seruitutis famulatui se subiugauit, humum rastro fodiens, et aratri uomere telluris terga scindens, illud psalmographi factis implere satagens: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit. Hoc autem quotidiano per uiginti duos annos insistens operi, cum duobus iuuencis ad hoc sibi commissis, duros et uarios temporum pertulit inuictus labores. Quod uero memorabile traditur, iidem iuuenci nec aetate, nec lassitudine deficientes: quod alii ruricolae cum quatuor, uel sex, aut octo uix poterant perficere, hic cum duobus infatigabiliter explebat. Cumque paululum cessaret ab aratro, rursum studebat insistere rastro. Stupendum quoque ualde, quod cum tam duro seruitio intentus esset, nec deficeret, ab agro rediens unam saepe noctem, frequenter duas peruigil hymnorum, psalmorumque laudibus traditur excubare solitus. Quadam denique die, dum laboris intermittendi tempore domum rediturus ab agricultura cessasset, monasterium repetenti quodlibet opus emendandi aratri accidit, uirgamque stimuli figens in terram, domum quo tendebat, immemor eiusdem forte, imo sic diuina disposuit fieri moderatio, peruenit. Mirabile dictu, spinea uirga sub nocte radices in terram dedit, et mane, cum ad consuetum beatus uir opus rediret, atque resumere uellet, turgentem frondibus inuenit. Quae plurimo tempore, cumulando robur, in excelsum creuit, et factum multis enituit, donec iter agens quidam poena plectendus, eamdem abscindit, oculorumque sibi lumine cum abscissione pariter adempto, iuges incurrit tenebras. Eius post haec aratrum a fidelibus in ecclesia uillae Colubrosae suspensum, ibi, donec eamdem inimico impellente uorax flamma cremauit basilicam, permansit. De quo quisquis dolorem dentium patiens hastulam praecidisset, ac de loco doloris parum sanguinis fluere fecisset, statim medelam salutis exoptatam, beati Theodulfi meritis percipere merebatur. Haec beneficia non audita solum, sed a plurimis etiam uisa noscuntur, et sanitate recuperata, sunt certissime propalata. Defuncto denique abbate, qui beato Theodulfo praeerat tertius, ut praemissum est, idem uir uenerabilis in loco sanctae recordationis domni Theoderici est ordinatus abbas, praesule annuente, et monachorum caterua petente. Qui adepto regiminis honore, quasi rudis tiro nouiter addictus exercitio, nullam fere praestabat artubus requiem. Quin ut infatigatus in opera manuum praestiterat, sic exercendo se, non sibi parcens, ad diuina totum dupliciter aptabat ministeria. Fabricauit enim basilicam in honore S. Hilarii, quo cursum sui duplicaret laboris. Signo siquidem dato, cum fratribus conueniens, harum laudes persoluebat hymnologiarum. Sed ut duplex corona meriti, quasi nihil ante gessisset, iterum praedicta uota reddebat in ecclesia: qui licet clam, taliter agendo, uellet habere quod meruit, opera tamen cultoris sui non est passa diuinitas oculi. Accedit itaque quadam die, ut sus circa puteum, quo loci huius uicini adaquabantur, deambulans, rueret in ipsum. Circumfluentibus undique monachis, cum nullus esset qui pereuntem posset eripere de profundo, praesertim cum ipse puteus centum pedum feratur altitudinis, uir Dei superuenit: factoque comperto, de coinquinatione aquae, si animal idem ibi moreretur, anxiari coepit, oculisque ad coelum porrectis, atque animo cum precibus in Domino fixo dum Christi suffragia deuotus exposcit, ante pedes ipsius subito, limpha super os putei redundante, animal illaesum peruenit. Videntes cuncti stupore uehementi repleti, gratias egerunt Deo, qui tantam benignitatis suae gratiam fideli suo contulit seruo. Quadam quoque die, cum isdem uir Dei iter ageret, a monasterio ad quemdam locum properans, agricolam quemlibet arantem uiam publicam, per quam transire solitus erat, inuenit. Cui et dixit: Non est bonum, o homo, uiam aratro scindi, quae debet a uiatoribus inoffenso pede calcari. Regrediens autem uir sanctus per eamdem uiam, rursus agricolam uiam ut coeperat arantem offendit. Nonne, inquit, dixi tibi quia uiam istam arare non debes? appropiansque manu sancta caput rustici tetigit dicens: Per istud caput te, homo, contestor ne uiam istam amplius ares. Retrahente autem eo manum, tota pars capitis hominis quam uir Dei tetigerat, candens apparuit ut lana. Nec dubium quod non homo Dei uoluit ut capilli caderent, sed ut signa per succedentem generationem promerentur huius facti, ne quis agere simile praesumeret quod sanctus Dei Theodulfus imperauit ne fieret. Nam dum generatio ipsius agricolae mansit, signum quod a sancto uiro pater accepit, et ipsa simili modo pertulit. Vir denique quidam uenit ad uirum Dei oculum habens uirgulto percussum, et lumine priuatum, cui nulla dabatur requies de cruciatione, nec spes erat de uisus recuperatione. Quem beatus Theodulfus ad sacrosancta ducens altaria, docuit osculanda. Ille sacra uelamina ore tangebat, et seruus Christi precibus incubabat. Surgit sanctus a pauimento, et nulla doloris uestigia remanserunt in iuuenis oculo. Qui, ut erat dignum, uiro Dei gratias referens pro medela, gaudens remeauit ad propria, collata sibi quam quaesierat medicina. Quidam quoque legatus Austrasiorum, nomine Offo (qui sunt superiores Franci) ueniens a partibus Orientis, dum ad huius tunc regni principem mitteretur, orationis gratia monasterium uiri Dei uidetur ingressus. Sanctus uero Theodulfus, corpore laboribus uigiliisque confecto, fessus forte quiescebat in lecto. Legatarius animi felle commotus, quod abbas loci non sibi dedisset occursum, rancore turbidus mentis, dabat ore proferens quae non decebant. Cumque abiret indignans, ut ira irae misceretur, potentissimus eius equus, a puero mortuus nuntiatur. Ipse denique frendens in semetipso, cumulansque furorem furori, geminos dat cruciatus animo, de indignatione uidelicet, et damno. Cumque uir sanctus id post soporem nuntio cognouisset, ad hominem consalandum non distulit exire; suetoque de more blando conatur alloquio efferos eius animos mitigare, inuitansque ad orationem, monet in Deo spem ponere, ac de hoc quod accidisset minime conturbari. Pergentibus autem illis ad basilicam Christi confessoris Hilarii, dum ueniunt in locum ubi signum crucis adoratur, in uia prece solito data, blande uultum uertens in praedictum legatarium: Noli, ait, uereri, quia equum tuum inuenies ante fores monasterii sanum, qui si ita furibundus, ut coeperas, recessisses, cadauer equi mortui nobis reliquisses. Legatario uero animum non apponente, praesertim cum uiderit eum mortuum, ac toto corpore tumidum, decurrit puer eius, affirmans ita se rem habere, ut ei sacerdos Christi, Theodulfus studuerat indicare: sicque quod non credebat, miraculo uirtutis probato, mentis furore deposito, gratias refert Domino, uera se testans oculorum experiri probatione, quae de seruo Domini quorumdam dudum perceperat relatione. Non, inquit sanctus Dei, hoc meis, cum sim homo peccator, ascribas meritis, sed Deo gratias age, sanctorumque merita non cesses uenerari, qui tibi possunt in omnibus auxilium largiri. Talibus itaque uirum instruens monitis, data benedictione permisit abire. Unde liquido patet eum cum uirtute mirabilium spiritu quoque uiguisse prophetiae, qui animal, quod mortuum dimiserat, esse uiuum praenuntiabat. Nec ullatenus omnia uirtutum ipsius enumerare sufficimus insignia. Quot enim diuersis detenti languoribus per eius intercessionem, plenissimam receperunt sanitatem, solus ipse nouit, qui haec fieri praestitit. Inter caetera quoque bona quae Christus huic seruo suo concessit, illud memorabile spectabileque praedicatur, quod cum ad usque nonaginta uixerit annos, canitie praeclarus, aspectu iucundus, moribus temperatus, charitate plenus, eleemosynis largus, contemptor saeculi gloriosus, nullo febrium dolore, nulla corporis lassitudine, nullo rerum uariarum casu confectus, nulla mentis molestia motus, ab oratione, uel operum Dei exercitio cessauit, quousque beata eius anima corpus uegetauit. Cum uero diuina clementia fidelem famulum senio detentum, pro laboribus suis, quietis refrigerio, meriti praemio uellet remunerare, febrium calore aliquatenus eum permisit aestuare. Ingressusque basilicam die quadam dum matutinorum solemnia celebrarentur, orationibus profuse incumbens, Deo commendare studebat animam, quam corporeo ergastulo cito praenouerat absoluendam. Depulsis itaque noctis tenebris, aurora rutilante, comitantibus secum quibusdam monachis, cellulam repetiit, hilaris de uisitatione sibi facta sanctorum, ac de reuelatione, qua sui transitus horam sibi gaudebat intimatam. Ad quam dum se peruenisse cognouit, cum fratribus pacem faciens, oculos ad coelum cum manibus eleuauit, et animam sanctam mundi naufragiis ereptam Conditori laetus reddidit, quam Christus cum curiae coelestis exsultatione suscepit. Horum denique beatorum monasterium patrum pro monachis modo clericos habet. Quorum quidam nuper, Otbertus nomine, priusquam Gallia gladiis Hungarorum laceranda traderetur, ad extrema deductus, dum certamina daemonum pro se litigantium, et eum ad interitum rapere conantium pateretur, almi patroni sui domni Theoderici tandem se uidet eripi meritis; daemones uero per inuocationem Christi nominis et sanctorum eius, a se cum magno strepitu et indignatione recedere. Vidit etiam et quemdam fratrem, dictum Bertricum, qui non longe ante decesserat, se crebro uisitantem, consolando quoque monentem, ne hic apud saeculum ultra manere cupiat, imo ad eum quantocius ire gaudeat, ut ea quae nunquam potuit cogitare, ualeat uidere. Quoniam si demoraretur in saeculo diutius, nequaquam tantum malum uidisset aliquando, quantum uisurus esset in proximo. Cuius dicta probatio constat ueritatis insecuta. Iste siquidem leui dolore corporis tactus, ad ecclesiam properans, exitum suum precibus Domino commendat, fratres aduocat, missam quoque, quam debito properantius celebrarant, illos repetere facit; quae uiderat narrat, et eos coram se charitatis gratia potum sumere rogat. De seruitio Dei studiosius agendo, et psalmodiam cum deuotione canendam monet, atque iam quasi securus et hilaris migrat. Post cuius obitum gens Hungarorum Galliam ingressa, caedibus, incendiis, ac rapinis pene cuncta deuastat: ipsumque monasterium flammis exurit, et proxima quaeque circumpositarum ruinis fere uillarum proterit. Intuemurque modo iam manifeste quam uera fuerint quae ille audierat ex reuelatione. [1,26] CAPUT XXVI. De fonte in horum sanctorum monasterio nuper exorto. In siluula huic contigua monasterio, fons dudum nouiter exortus est. Ad quem febricitans quidam casu deueniens, uidit supra ipsum fontem inclinatum quemdam senem in clericali habitu stantem, aureum baculum manu tenentem. Qui cum sonitu aduenientis motus se uideretur erexisse a fonte, tanto iste pauore concussus est, ut attonitus in terram caderet, et nihil omnino uidere ualeret. At post modicum rediens ad se, surrexit, et splendorem qua senior abierat monasterium uersus, magnum uidit, sicque saluatus ab infirmitate sua, laetus abscessit. Caeci tunc temporis hoc in loco illuminati nonnulli, claudi erecti, muti locuti sunt, et surdi receperunt auditum. Nuper quoque ordinato Hugone Remis episcopo, quaedam paralitica, quae iacebat in ciuitate ad ianuas ecclesiae sanctae Mariae, Magenildis nomine, admonita per uisum, illo se deferri petiit, atque ut aqua ipsius fontis perfusa est, incolumitatem recepit. Quaedam nihilominus Adelwidis nomine, arida brachiis, ut eadem lota est aqua, sospitate potita recessit. Caecus quidam de castro Mosomo tunc adueniens, mox ut ecclesiam sancti Theoderici uisus est introisse, lumen recipere meruit. Quaedam paupercula de ipso loco, ut oculos sibi hoc fonte diluit, lumen, quod iam ab annis ultra quam sexdecim perdiderat, recepit. Fulbertus quidam brachium gerens aridum, et inutile sibi membrum, ut se hac aqua perfudit, sanitatem, brachiique recepit utilitatem. Tunc etiam quidam caecus, nomine Amalricus, ibi uisum recepit, mox ubi se hoc fonte lauit; aliaque plura nunc ibi refulsisse probantur miracula, et ex diuersis aegritudinibus diuersa sunt collata remedia.