[7,0] LIVRE VII. [7,1] Anno urbis septingentesimo fere ac nono interfecto Caesare ciuilia bella reparata sunt. Percussoribus enim Caesaris senatus fauebat. Antonius consul partium Caesaris ciuilibus bellis opprimere eos conabatur. Ergo turbata re publica multa Antonius scelera committens a senatu hostis iudicatus est. Missi ad eum persequendum duo consules, Pansa et Hirtius, et Octauianus, adulescens annos X et VIII natus, Caesaris nepos, quem ille testamento heredem reliquerat et nomen suum ferre iusserat. Hic est, qui postea Augustus est dictus et rerum potitus. Qui profecti contra Antonium tres duces uicerunt eum. Euenit tamen ut uictores consules ambo morerentur. Quare tres exercitus uni Caesari Augusto paruerunt. Fugatus Antonius amisso exercitu confugit ad Lepidum, qui Caesaris magister equitum fuerat et tum militum copias grandes habebat, a quo susceptus est. Mox Lepido operam dante Caesar pacem cum Antonio fecit et quasi uindicaturus patris sui mortem, a quo per testamentum fuerat adoptatus, Romam cum exercitu profectus extorsit, ut sibi uicesimo anno consulatus daretur. Senatum proscripsit, cum Antonio ac Lepido rem publicam armis tenere coepit. Per hos etiam Cicero orator occisus est multique alii nobiles. [7,2] Interea Brutus et Cassius, interfectores Caesaris, ingens bellum mouerunt. Erant enim per Macedoniam et Orientem multi exercitus, quos occupauerant. Profecti sunt igitur contra eos Caesar Octauianus Augustus et M- Antonius; remanserat enim ad defendendam Italiam Lepidus. Apud Philippos, Macedoniae urbem, contra eos pugnauerunt. Primo proelio uicti sunt Antonius et Caesar, periit tamen dux nobilitatis Cassius, secundo Brutum et infinitam nobilitatem, quae cum illis bellum gesserat, uictam interfecerunt. Ac sic inter eos diuisa est res publica, ut Augustus Hispanias, Gallias et Italiam teneret, Antonius Asiam, Pontum, Orientem. Sed in Italia L- Antonius consul bellum ciuile commouit, frater eius, qui cum Caesare contra Brutum et Cassium dimicauerat. Is apud Perusium, Tusciae ciuitatem, uictus et captus est, neque occisus. [7,3] Interim a Sex- Pompeio, Cn- Pompeii Magni filio, ingens bellum in Sicilia commotum est his, qui superfuerant ex partibus Bruti Cassiique, ad eum confluentibus. Bellatum per Caesarem Augustum Octauianum et M- Antonium aduersus Sex- Pompeium est. Pax postremo conuenit. Eo tempore M- Agrippa in Acquitania rem prospere gessit et L- Ventidius Bassus inrumpentes in Syriam Persas tribus proeliis uicit. Pacorum, regis Orodis filium, interfecit eo ipso die, quo olim Orodes, Persarum rex, per ducem Surenam Crassum occiderat. Hic primus de Parthis iustissimum triumphum Romae egit. Interim Pompeius pacem rupit et nauali proelio uictus fugiens ad Asiam interfectus est. [7,4] Antonius, qui Asiam et Orientem tenebat, repudiata sorore Caesaris Augusti Octauiani Cleopatram, reginam Aegypti, duxit uxorem. Contra Persas etiam ipse pugnauit. Primis eos proeliis uicit, regrediens tamen fame et pestilentia laborauit et, cum instarent Parthi fugienti, ipse pro uicto recessit. Hic quoque ingens bellum ciuile commouit cogente uxore Cleopatra, regina Aegypti, dum cupiditate muliebri optat etiam in urbe regnare. Victus est ab Augusto nauali pugna clara et inlustri apud Actium, qui locus in Epiro est, ex qua fugit in Aegyptum et desperatis rebus, cum omnes ad Augustum transirent, ipse se interemit. Cleopatra sibi aspidem admisit et ueneno eius extincta est. Aegyptus per Octauianum Augustum imperio Romano adiecta est praepositusque ei C- Cornelius Gallus. Hunc primum Aegyptus Romanum iudicem habuit. Ita bellis toto orbe confectis Octauianus Augustus Romam rediit, duodecimo anno, quam consul fuerat. Ex eo rem publicam per quadraginta et quattuor annos solus obtinuit. Ante enim duodecim annis cum Antonio et Lepido tenuerat. Ita ab initio principatus eius usque ad finem quinquaginta et sex anni fuerunt. [7,5] Obiit autem septuagesimo sexto anno morte communi in oppido Campaniae Atella. Romae in campo Martio sepultus est, uir, qui non inmerito ex maxima parte deo similis est putatus. Neque enim facile ullus eo aut in bellis felicior fuit aut in pace moderatior. Quadraginta et quattuor annis, quibus solus gessit imperium, ciuilissime uixit, in cunctos liberalissimus, in amicos fidissimus, quos tantis euexit honoribus, ut paene aequaret fastigio suo. Nullo tempore ante eum magis Romana res floruit. Nam exceptis ciuilibus bellis, in quibus inuictus fuit, Romano adiecit imperio Aegyptum, Cantabriam, Dalmatiam saepe ante uictam, sed penitus tunc subactam, Pannoniam, Aquitaniam, Illyricum, Raetiam, Vindelicos et Salassos in Alpibus, omnes Ponti maritimas ciuitates, in his nobilissimas Bosphorum et Panticapaeum. Vicit autem multis proeliis Dacos. Germanorum ingentes copias cecidit, ipsos quoque trans Albim fluuium summouit, qui in Barbarico longe ultra Rhenum est. Hoc tamen bellum per Drusum, priuignum suum, administrauit, sicut per Tiberium, priuignum alterum, Pannonicum, quo bello XL captiuorum milia ex Germania transtulit et supra ripam Rheni in Gallia conlocauit. Armeniam a Parthis recepit. Obsides, quod nulli antea, Persae ei dederunt. Reddiderunt etiam signa Romana, quae Crasso uicto ademerant. Scythae et Indi, quibus antea Romanorum nomen incognitum fuerat, munera et legatos ad eum miserunt. Galatia quoque sub hoc prouincia facta est, cum antea regnum fuisset, primusque eam M- Lollius pro praetore administrauit. Tanto autem amore etiam apud barbaros fuit, ut reges populi Romani amici in honorem eius conderent ciuitates, quas Caesareas nominarent, sicut in Mauritania a rege Iuba, et in Palaestina, quae nunc urbs est clarissima. Multi autem reges ex regnis suis uenerunt, ut ei obsequerentur, et habitu Romano, togati scilicet, ad uehiculum uel equum ipsius cucurrerunt. Moriens Diuus appellatus. Rem publicam beatissimam Tiberio successori reliquit, qui priuignus ei, mox gener, postremo adoptione filius fuerat. [7,6] Tiberius ingenti socordia imperium gessit, graui crudelitate, scelesta auaritia, turpi libidine. Nam nusquam ipse pugnauit, bella per legatos gessit suos. Quosdam reges ad se per blanditias euocatos numquam remisit, in quibus Archelaum Cappadocem, cuius etiam regnum in prouinciae formam redegit et maximam ciuitatem appellari nomine suo iussit, quae nunc Caesarea dicitur, cum Mazaca antea uocaretur. Hic tertio et uicesimo imperii anno, aetatis septuagesimo octauo, ingenti omnium gaudio mortuus est in Campania. [7,7] Successit ei C- Caesar, cognomento Caligula, Drusi, priuigni Augusti, et ipsius Tiberii nepos, sceleratissimus ac funestissimus et qui etiam Tiberii dedecora purgauerit. Bellum contra Germanos suscepit et ingressus Sueuiam nihil strenue fecit. Stupra sororibus intulit, ex una etiam filiam cognouit. Cum aduersum cunctos ingenti auaritia, libidine, crudelitate saeuiret, interfectus in Palatio est anno aetatis uicesimo nono, imperii tertio, mense decimo dieque octauo. [7,8] Post hunc Claudius fuit, patruus Caligulae, Drusi, qui apud Mogontiacum monumentum habet, filius, cuius et Caligula nepos erat. Hic medie imperauit, multa gerens tranquille atque moderate, quaedam crudeliter et insulse. Britanniae intulit bellum, quam nullus Romanorum post C- Caesarem attigerat, eaque deuicta per Cn- Sentium et A. Plautium, inlustres ac nobiles uiros, triumphum celebrem egit. Quasdam insulas etiam ultra Britannias in Oceano positas imperio Romano addidit, quae appellantur Orchades, filio autem suo Britannici nomen inposuit. Tam ciuilis autem circa quosdam amicos extitit, ut etiam Plautium, nobilem uirum, qui expeditione Britannica multa egregie fecerat, triumphantem ipse prosequeretur et conscendenti Capitolium laeuus incederet. Is uixit annos IV et LX, imperauit XIV. Post mortem consecratus est Diuusque appellatus. [7,9] Successit huic Nero, Caligulae, auunculo suo, simillimus, qui Romanum imperium et deformauit et diminuit, inusitatae luxuriae sumptuumque, ut qui exemplo C- Caligulae in calidis et frigidis lauaret unguentis, retibus aureis piscaretur, quae blattinis funibus extrahebat. Infinitam senatus partem interfecit, bonis omnibus hostis fuit. Ad postremum se tanto dedecore prostituit, ut et saltaret et cantaret in scaena citharoedico habitu uel tragico. Parricidia multa commisit, fratre, uxore, sorore, matre interfectis. Urbem Romam incendit, ut spectaculi eius imaginem cerneret, quali olim Troia capta arserat. In re militari nihil omnino ausus Britanniam paene amisit. Nam duo sub eo nobilissima oppida capta illic atque euersa sunt. Armeniam Parthi sustulerunt legionesque Romanas sub iugum miserunt. Duae tamen sub eo prouinciae factae sunt, Pontus Polemoniacus concedente rege Polemone et Alpes Cottiae Cottio rege defuncto. Per haec Romano orbi execrabilis ab omnibus simul destitutus est et a senatu hostis iudicatus; cum quaereretur ad poenam, quae poena erat talis, ut nudus per publicum ductus, furca capiti eius inserta, uirgis usque ad mortem caederetur atque ita praecipitaretur a saxo, e Palatio fugit et in suburbano liberti sui, quod est inter Salariam et Nomentanam uiam ad quartum urbis miliarium, se interfecit. Is aedificauit Romae thermas, quae ante Neronianae dictae nunc Alexandrianae appellantur. Obiit tricesimo et altero aetatis anno, imperii quarto decimo, atque in eo omnis Augusti familia consumpta est. [7,10] Huic Ser- Galba successit, antiquissimae nobilitatis senator, cum septuagesimum et tertium annum ageret aetatis, ab Hispanis et Gallis imperator electus, mox ab uniuerso exercitu libenter acceptus. Nam priuata eius uita insignis fuerat militaribus et ciuilibus rebus. Saepe consul, saepe pro consule, frequenter dux in grauissimis bellis. Huius breue imperium fuit et quod bona haberet exordia, nisi ad seueritatem propensior uideretur. Insidiis tamen Othonis occisus est imperii mense septimo. Iugulatus in foro Romae sepultusque in hortis suis, qui sunt Aurelia uia non longe ab urbe Roma. [7,11] Otho occiso Galba inuasit imperium, materno genere nobilior quam paterno, neutro tamen obscuro. In priuata uita mollis et Neroni familiaris, in imperio documentum sui non potuit ostendere. Nam cum isdem temporibus, quibus Otho Galbam occiderat, etiam Vitellius factus esset a Germanicianis exercitibus imperator, bello contra eum suscepto cum apud Betriacum in Italia leui proelio uictus esset, ingentes tamen copias ad bellum haberet, sponte semet occidit. Petentibus militibus, ne tam cito de belli desperaret euentu, cum tanti se non esse dixisset, ut propter eum bellum ciuile moueretur, uoluntaria morte obiit tricesimo et octauo aetatis anno, nonagesimo et quinto imperii die. [7,12] Dein Vitellius imperio potitus est, familia honorata magis quam nobili. Nam pater eius non admodum clare natus tres tamen ordinarios gesserat consulatus. Hic cum multo dedecore imperauit et graui saeuitia notabilis, praecipue ingluuie et uoracitate, quippe cum de die saepe quarto uel quinto feratur epulatus. Notissima certe cena memoriae mandata est, quam ei Vitellius frater exhibuit, in qua super ceteros sumptus duo milia piscium, septem milia auium adposita traduntur. Hic cum Neroni similis esse uellet atque id adeo prae se ferret, ut etiam exequias Neronis, quae humiliter sepultae fuerant, honoraret, a Vespasiani ducibus occisus est interfecto prius in urbe Sabino, Vespasiani imperatoris fratre, quem cum Capitolio incendit. Interfectus autem est magno dedecore: tractus per urbem Romam publice, nudus, erecto coma capite et subiecto ad mentum gladio, stercore in uultum et pectus ab omnibus obuiis adpetitus, postremo iugulatus et in Tiberim deiectus etiam communi caruit sepultura. Periit autem aetatis anno septimo et quinquagesimo, imperii mense octauo et die uno. [7,13] Vespasianus huic successit, factus apud Palaestinam imperator, princeps obscure quidem natus, sed optimis conparandus, priuata uita inlustris, ut qui a Claudio in Germaniam et deinde in Britanniam missus tricies et bis cum hoste conflixerit, duas ualidissimas gentes, uiginti oppida, insulam Vectam, Britanniae proximam, imperio Romano adiecerit. Romae se in imperio moderatissime gessit. Pecuniae tantum auidior fuit, ita tamen, ut eam nulli iniuste auferret. Quam cum omni diligentiae prouisione colligeret, tamen studiosissime largiebatur, praecipue indigentibus. Nec facile ante eum cuiusquam principis uel maior est liberalitas comperta, uel iustior. Placidissimae lenitatis, ut qui maiestatis quoque contra se reos non facile punierit ultra exilii poenam. Sub hoc Iudaea Romano accessit imperio et Hierosolyma, quae fuit urbs nobilissima Palaestinae. Achaiam, Lyciam, Rhodum, Byzantium, Samum, quae liberae ante id tempus fuerant, item Thraciam, Ciliciam, Commagenen, quae sub regibus amicis egerant, in prouinciarum formam redegit. Offensarum et inimicitiarum inmemor fuit, conuicia a causidicis et philosophis in se dicta leuiter tulit, diligens tamen coercitor disciplinae militaris. Hic cum filio Tito de Hierosolymis triumphauit. Per haec cum senatui, populo, postremo cunctis amabilis ac iucundus esset, profluuio uentris extinctus est in uilla propria circa Sabinos, annum agens aetatis sexagesimum nonum, imperii nonum et diem septimum, atque inter Diuos relatus est. Genituram filiorum ita cognitam habuit, ut, cum multae contra eum coniurationes fierent, quas patefactas ingenti dissimulatione contempsit, in senatu dixerit aut filios sibi successuros, aut neminem. [7,14] Huic Titus filius successit, qui et ipse Vespasianus est dictus, uir omnium uirtutum genere mirabilis adeo, ut amor et deliciae humani generis diceretur, facundissimus, bellicosissimus, moderatissimus. Causas Latine egit, poemata et tragoedias Graece conposuit. In oppugnatione Hierosolymorum sub patre militans duodecim propugnatores duodecim sagittarum confixit ictibus. Romae tantae ciuilitatis in imperio fuit, ut nullum omnino puniret, conuictos aduersum se coniurationis dimiserit uel in eadem familiaritate, qua antea, habuerit. Facilitatis et liberalitatis tantae fuit, ut, cum nulli quicquam negaret et ab amicis reprehenderetur, responderit nullum tristem debere ab imperatore discedere, praeterea, cum quadam die in cena recordatus fuisset nihil se illo die cuiquam praestitisse, dixerit: "Amici, hodie diem perdidi". Hic Romae amphitheatrum aedificauit et quinque milia ferarum in dedicatione eius occidit. Per haec inusitato fauore dilectus morbo periit in ea, qua pater, uilla post biennium et menses octo, dies uiginti, quam imperator erat factus, aetatis anno altero et quadragesimo. Tantus luctus eo mortuo publicus fuit, ut omnes tamquam in propria doluerint orbitate. Senatus obitu ipsius circa uesperam nuntiato nocte inrupit in curiam et tantas ei mortuo laudes gratiasque congessit, quantas nec uiuo umquam egerat nec praesenti. Inter Diuos relatus est. [7,15] Domitianus mox accepit imperium, frater ipsius iunior, Neroni aut Caligulae aut Tiberio similior quam patri uel fratri suo. Primis tamen annis moderatus in imperio fuit, mox ad ingentia uitia progressus libidinis, iracundiae, crudelitatis, auaritiae tantum in se odii concitauit, ut merita et patris et fratris aboleret. Interfecit nobilissimos e senatu. Dominum se et deum primus appellari iussit. Nullam sibi nisi auream et argenteam statuam in Capitolio passus est poni. Consobrinos suos interfecit. Superbia quoque in eo execrabilis fuit. Expeditiones quattuor habuit, unam aduersum Sarmatas, alteram aduersum Cattos, duas aduersum Dacos. De Dacis Cattisque duplicem triumphum egit, de Sarmatis solam lauream usurpauit. Multas tamen calamitates isdem bellis passus est; nam in Sarmatia legio eius cum duce interfecta est et a Dacis Oppius Sabinus consularis et Cornelius Fuscus, praefectus praetorio, cum magnis exercitibus occisi sunt. Romae quoque multa opera fecit, in his Capitolium et Forum Transitorium, Diuorum Porticus, Isium ac Serapium et Stadium. Verum, cum ob scelera uniuersis exosus esse coepisset, interfectus est suorum coniuratione in Palatio anno aetatis quadragesimo quinto, imperii quinto decimo. Funus eius ingenti dedecore per uespillones exportatum et ignobiliter est sepultum.