[3] {PETRUS} Ita tibi conscius? {IULIUS} Quid id tua? {PETRUS} Intelligo: non expediebat eam moueri camarinam. Sed penes utros erit uictoria? {IULIUS} Istud fortunae est in manu; quamquam a nobis plus est pecuniarum. Gallus exhaustus est diutinis iam bellis; Anglus auri montes habet intactos adhuc. Illud indubitato possum uaticinan, si Gallus uicerit, id quod abominor, uertentur rerum nomina: sacrosanctum illud concilium Satanae conciliabulum erit; ego idolum Pontificis, non Pontifex; penes illos spiritus sanctus erit, nos spiritu Satanae fecerimus omnia. Verum mihi ingens fiducia est in relictis pecuniis ne haec fiant. {PETRUS} At quid rei tandem incidit aduersus Gallos et horum regem, quem uestri maiores Christianissimi titulo decorarunt? Praesertim cum illorum praesidiis fatearis et uixisse te et ad istam plus quam imperialem coronam euectum, denique Bononiam et reliquas urbes recepisse, domuisse Venetos omnibus inuictos. Quomodo tot tam recentium meritorum abolita memoria? Quomodo tot discissa foedera? {IULIUS} Istam explicare fabulam perlongum fuerit. Verum ut summatim dicam, nihil a me nouatum est; sed quod iam olim animo parturieram, tum parere coepi. Quod antea rebus ita poscentibus dissimularam, tune aperui: Gallis nunquam ex animo bene uolui, hoc tibi de tripode dictum puta, nec ullus Italus ex animo bene uult barbaris, non Hercule magis quam lupus agnis. Sed ego non Italus modo, uerumetiam Genuensis, tantisper illis utebar amicis, dum opus esset illorum ministerio, quandoquidem hactenus utendum est opera barbarorum. Interea multa tuli, multa dissimulaui, multa finxi, denique nihil non et feci et passus sum; uerum ubi iam res in eum propemodum locum deductae sunt, in quem uolebam, supererat ut uere Iulium agerem, totamque illam barbarorum faecem Italia submouerem. {PETRUS} Cuiusmodi beluae sunt isti quos uocas barbaros? {IULIUS} Homines sunt. {PETRUS} Homines igitur, at non Christiani? {IULIUS} Et Christiani, sed quid hoc ad rem pertinet? {PETRUS} Ergo Christiani quidem, sed absque legibus, absque litteris agrestem degentes uitam? {IULIUS} Immo rebus istis maxime florent illi; quin insuper, id quod illis imprimis inuidemus, opibus. {PETRUS} Quid igitur sibi uult barbari cognomen? Quid mussas? {GENIUS} Dicam huius uice. Itali cum sint ex omni barbarissimarum nationum colluuie conflati confusique, non aliter quam sentina quaedam, tamen e gentilium litteris hanc imbiberunt insaniam, ut extra Italiam natos barbaros appellent; quod quidem cognominis apud illos contumeliosius est quam si parricidam dicas aut sacrilegum. {PETRUS} Ita uidetur. Atqui cum pro omnibus hominibus mortuus sit Christus, nec apud illum sit ullius personae respectus, cumque te Christi uicarium profitereris, cur non omnes complectebaris eodem animo, quos non discreuit ipse Christus? {IULIUS} Equidem et Indos et Afros et Aethiopes et Graecos complecti cupiam, si modo numerent et principem agnoscant uectigalibus. Verum hos omnes recidimus digne, et proxime Graecos, quod homines nimium tenaces parum agnoscerent Romani Pontificis maiestatem. {PETRUS} Ergo Romana sedes totius orbis ueluti horreum est? {IULIUS} Magnum uero si omnium metamus carnalia, cum omnibus nostra spiritalia seminemus? {PETRUS} Quae narras spiritalia? Nam adhuc quidem praeter mundana nihil audio. Fortasse doctrina sacra trahis ad Christum? {IULIUS} Sunt qui contionentur si uelint, nec eos prohibemus, modo ne quid dicant aduersus maiestatem nostram. {PETRUS} Quid igitur? {IULIUS} Quid igitur? Cur regibus datur quicquid exegerint, nisi quia his acceptum referunt singuli quicquid possident, etiamsi nihil ab illis acceperint? Ita quicquid est sacri usquam nobis imputandum est, etiamsi totam stertamus uitam. Quamquam praeter ista largissime donamus indulgentias exigua pecuniola; dispensamus in rebus grauissimis non maxima summa; passim omnibus obuiis benedicimus, idque gratis. {PETRUS} Equidem nihil horum intelligo. Sed redi ad id quod institutum erat: quamobrem tua sanctissima maiestas tantopere barbaros horreat, ut coelum terrae miscendum duxeris, quo illos ab Italia depelleres? {IULIUS} Dicam: superstitiosum est cum omne barbarorum gemis, tum praecipue Gallorum; nam cum Hispanis non pessime nobis conuenit, siue linguam spectes, siue mores; quamquam hos quoque submotos uolebam, quo prorsus nobis liceret more nostro agere. {PETRUS} Colunt praeter Christum et alios deos? {IULIUS} Immo Christum ipsum nimis anxie colunt. Antiquis quibusdam et iampridem obsoletis uocabulis mirum est quam adhuc nomines stultissimi permoueantur. {PETRUS} Forte magicis? {IULIUS} Nugaris; immo simonia, blasphemia, sodomia, ueneficio, sortilegio. {PETRUS} Bona uerba! {IULIUS} Itidem ut tu nunc abominaris, et isti. {PETRUS} Omitto nomina; at res sunt apud uos, ut ne dicam apud ullos Christianos? {IULIUS} Sane barbari non ipsi uacant uitiis, sed cum diuersis laborant; nostra execrantur, suis blandiuntur; nos contra nostris blandimur, illorum abominamur. Nos abominandum probrum ducimus, ac per fas nefasque fugiendam paupertatem; illi uix Christianum esse existimant opibus frui, uel sine fraude quaesitis. Nos ebrietatem nec nominare audemus (quamquam hac quidem in parte non ita uehementer ab illis dissentiam, si cetera conueniant); at Germani leue putant erratum et festiuum magis quam sceleratum. Vsuram uehementer execrantur illi; at apud nos nullum hominum genus aeque necessarium Ecclesiae Christi. Venerem praeposteram usque adeo spurcam ducunt illi, ut si quis uel nominet modo, et aerem et solem existiment pollui; nobis longe diuersa sententia est. item simonia iam olim e rerum natura sublatum uocabulum, uelut umbram adhuc formidant illi, et antiquatas iam ueterum leges mordicus tenent; nos alio spectamus. Atque huiusmodi permulta sunt alia, in quibus nobis non conuenit cum barbaris. Proinde cum iam simus tam dissimili uitae instituto, procul arcendi sunt a nostris mysteriis, magis suspecturi si nesciant. Nam si semel intellexerint arcana curiae nostrae, protinus euulgant, et nescio quo pacto ad uitia repraehendenda sunt oculatissimi; scribunt maledicentissimas ad suos litteras; clamitant passim apud nos non esse sedem Christi, sed sentinam Satanae; de me disputant, num sic assecutus pontificium, sic uiuens, pro Pontifice sim habendus; atque ita primum minuunt nostram apud ignotos sanctitatis opinionem, simul et auctoritatem, qui ante nihil de nobis audierant, nisi quod Christi uicem gereremus, et proximam atque adeo parem Deo potestatem teneremus. Atqui his e rebus intolerabilis Ecclesiae Christianae iactura nascitur: dispensationes et pauciores et minoris uendimus; minor census redit ex episcopatibus et sacerdotiis et abbatiis; uulgus, si quid exigitur, malignius dat; breuiter, undecunque parcior quaestus et steriliores nundinae; postremo fulmina quoque nostra minus ac minus horrent. Quod si semel eo processerint audaciae ut dicant sceleratum Pontificem nihil agere, ac fulmen minasque contempserint, nobis ad famena plane redierit res. Quod si procul abfuerint (ita ingenium est barbarorum), impensius uenerabuntur, nosque litteris commode scriptis ex animi sententia rem geremus. {PETRUS} Non optime uobiscum agitur, si hinc pendet auctoritas apostolica, ut uita ignoretur, nesciantur technae. Nos nihil aliud opt.tbamus, nisi ut uniuersis esset cognitum quicquid uel in c.ubiculis ageremus; atque ita demum plurimi fiebamus, si uere innotuissemus. Verum illud expedi, adeo religiosos principes nunc habet mundus, tantaque est apud illos sacerdotum reuerentia, ut ad unius, atque adeo talis nutum ad arma descenderint uniuersi? Nam meis quidem temporibus hos infestissimos hostes patiebamur. {IULIUS} Quantum ad uitam attinet, non sunt admodum superstitiosi Christiani. Nos plane contemnunt ac pro nugamentis habent, nisi quod aliquot ex his infirmiores nonnihil metuunt terrificum illud fulmen excommunicationis; nec hi tanien periide re atque opinione commouentur. Sunt qui nos tras opes uel sperant uel metuunt, eoque nonnihil nostrae deferunt auctoritati. Quibusdam persuasum, ingens aliquod infortunium manere hos qui sacerdotib is qualibuscunque negotium facessunt. Omnes ferme, ut sint ciuiliter educati, nonnihil tribuunt ceremoniis, praesertim a nobis prouocati; nam ceremoniae ceu fabulae quaedam uulgo dantur. Ceterum res interim serio agitur. Nos illos magnificis titulis decoramus, etiamsi sint sceleratissimi: hunc "catholicum" appellantes, illum "serenissimum", alium "illustrissimum", alium "augustum"; omnes "dilectos filios" nominamus. Illi uicissim nos "sanctissimos patres" in suis litteris uocant, et aliquoties ad oscula pedum se submittunt; et ubi non multum negotii uertitur, cedunt nonnunquam auctoritati nostrae, quo sibi pietatis opinionem apud uulgus parent. Nos illis rosas mittimus consecratas, tiaras, gladios, et illorum dignitatem maximis bullis confirmamus; illi uicissim mittunt equos, milites, pecuniam, nonnunquam et pueros, atque ita mutuum, quod aiunt, muli scabunt. {PETRUS} Si tales sunt, nondum intelligo quo pacto potueris summos reges ad grauissima bella concitare, praesertim ruptis tot foederibus. {IULIUS} Atque si nunc assequi possis ea quae dicam, intelliges ingenium plus quam apostolicum. {PETRUS} Adnitar equidem quoad potero. {IULIUS} Illud in primis mihi studio fuit, omnium gentium ac praecipue principum ingenia, mores, affectus, opes et conatus pernosse, cui cum quo conueniat, cui cum quo dissidium sit; deinde his omnibus ad nostram commoditatem uti. Principio Gallos facile concitauimus in Venetos, quod inter hos intercederet uetus atque antiqua simultas; deinde sciebamus eam gentem auidam imperii prorogandi, et Veneti illorum quoque nonnullas urbes occuparant: itaque meum negotium cum illorum negotio miscui. Tum Imperator quamquam alioqui non admodum amicus Gallo, tamen quia non erat alia spes a Venetis recipiendi quae tenebant (tenebant autem urbes aliquot egregias), pro tempore se huic bello adiunxit. Deinde cum non placeret Gallos supra modum crescere (res enim successerat felicius quam uolebam), primum Hispaniarum regem in eos extimulaui; primum hominem non fidei adamantinae, deinde cuius magnopere referebat utcunque premi Gallorum potentiam, cum ob alia multa, tum praecipue ne quando ditione Neapolitana excluderetur. Ad haec Venetos, tametsi non probarem, ficte tamen in gratiam recepi, ut hos quoque recentis cladis dolore exacerbatos in Gallos immitterem. Rursum Imperatorem, quem paulo ante cum Gallis coniunxeram, ab illis distraxi; idque partim pecuniis, quae apud hominem egentem semper ualent plurimum, partim litteris et nuntiis renouato ueteri in Gallos odio, quo uir ille mirum quam semper flagrarit, etiamsi deerat ulciscendi facultas. Iam Anglis sciebam genuino odio esse in Gallorum gentem, et in iis coniunctissimos Scotos; ad haec intelligebam nationem praeferocem et belli cupidam, idque potissimum praedandi spe; tum etiam superstitiosam aliquantulum, quod longissime absit a Roma; postremo id temporis noua libertate (quae tandem illis morte regis omnium seuerissimi contigerat) insolentes ac paene tumultuantes, ut facile iam possent ad quamuis insaniam extimulari, quodque maxime uolebam. Accessit ad opportunitatem rerum mearum rex admodum adulescens, uel puer potius et nuper regno potitus, ingenio acri uiuidoque ac uere iuuenili, hoc est inquieto et bellicoso, nec aetate tantum ambitiosus, et ad res non mediocres erectus; qui iam tum a primis annis huc spectasse dicebatur, ut Gallos adoriretur armis; super omnia affinis erat Hispano regi, quem iam ad arma traxeram. Hisce rebus omnibus usus sum ad Ecclesiae commoditatem; ac sexcentis litteris non absque ingenio scriptis tandem inuolui principes bello omnium grauissimo. Neque uero quemquam ceterorum intentatum re�qui, neque regem Hungarorum, neque Lusitaniae, neque Burgundionum regibus parem ducem. Verum quia ad hos nihil harum rerum attinebat, perpellere non quiui; et sciebam his tumultuantibus neminem ceterorum quieturum. Hi igitur cum suo morem gererent animo, tamen honestissimum titulum acceperunt a nobis, ut quo maiorem cladem inferrent populo Christiano, hoc religiosius uiderentur Ecclesiam Dei protegere. Atque uti magis admireris uel ingenium meum uel felicitatem, belligerabatur id temporis Hispaniae rex cum Turcis incredibili rerum successu maximoque suo quaestu, et tamen illis omnibus omissis in Gallum uniuersas uires conuertit. Ad haec Imperator non foederibus modo multis, uerumetiam beneficiis immensis deuinctus erat Gallis, uel hoc nomine, quod horum sumptu operaque suas in Italia ciuitates recepisset. Et hic erat quod ageret: nempe ut sua tueretur, iam enim Patauium desciuerat; et in Burgundia, nempe ut Geldros hostes grauissimos, in quos belli suscipiendi fuerat auctor, a nepote suo Burgundionum principe depelleret. Et tamen effeci, ut suis omissis meum ageret negotium. Tum nulla gens est apud quam minus ualeat summi Pontificis auctoritas quam Anglorum (id quod protinus liquebit, siquis diui Thomae Cantuariensis episcopi uitam ac ueterum regum constitutiones euoluerit); ea tamen gens, alioqui exactionum impatientissima, passa est propemodum se deglubi. Mirum autem quomodo sacerdotes quoque, qui nobis consueuerant quicquid possunt subtrahere, eo adduxerim ut regi tributum numerarent, haud perpendentes cuiusmodi fenestram regibus in posterum aperuerint; quamquam nec ipsi reges satis animaduertebant quod exemplum induxerint aduersus seipsos, nempe ut liceat postea Romano sacrifico regno mouere quem oderit principem. Et rex adolescens maiori etiam motu rem aggressus est quam uolebam aut quam iusseram, tametsi malebam in hanc peccari partem. Iam uero longum fuerit explicare sigillatim, quibus artibus eos principes ad tam periculosum bellum excitarim in Christianos, quos nullus unquam Pontifex uel in Turcas potuit excitare. {PETRUS} At fieri potest, ut bellorum incendium per te suscitatum uniuersum denique mundum corripiat. {IULIUS} Corripiat sane, modo Romana sedes dignitatem et possessiones tueatur suas; tametsi conatus sum omnem belli molem ab Italis in barbaros reiicere; dimicent illi quantum libet, nos spectabimus et fortassis illorum fruemur insania. {PETRUS} Pertinet hoc ad pastorem et patrem sanctissimum et Christi uicarium? {IULIUS} Cur excitant schisma? {PETRUS} Atqui peccata nonnunquam ferenda sunt, si plus malorum est a medela. Deinde si tu concilium admisisses, non erat locus schismati. {IULIUS} Bona uerba! Ego sexcenta bella malim quam concilium. Quid si me submouissent a pontificio ueluti simoniacum et negotiatorem pontificii, non Pontificem? Quid si omnem uitam meam perdidicissent prodidissentque in uulgus? {PETRUS} Etiam si uerus Pontifex esses, tamen satius erat honori cedere quam tantis orbis Christiani malis tuam dignitatem tueri; si modo dignitas est episcopatus indigno commissus, ac ne commissus quidem, sed emptus et arreptus. Vnde illud mihi obiter uenit in mentem, te consilio quodam diuino Gallis extitisse pestem, qui prius Ecclesiae te pestem inuexerunt. {IULIUS} Per triplicem coronam meam iuro, perque meos clarissimos triumphos, si mihi bilem moueris, senties et tu uim Iulii. {PETRUS} O phreneticum! Verum hactenus nihil audio, nisi ducem non ecclesiasticum, sed mundanum, nec mundanum tantum, sed ethnicum, immo ethnicis sceleratiorem. Gloriaris te plurimum potuisse ad discindenda foedera, ad inflammanda bella, ad strages hominum excitandas. Ista Satanae potestas est, non Pontificis. Qui Christi uicarium se facit, eum oportet ad illius exemplar quam proxime accedere. Est in illo summa potestas, sed cum summa bonitate coniuncta; est summa sapientia, sed simplicissima. In te potestatis imaginem uideo cum summa malitia summaque stultitia copulatam. Quod si malorum princeps diabolus uicarium sibi cupiat subrogare, quem potius asciscat quam tui similem? Dic ubi uirum apostolicum egeris? {IULIUS} Quid magis apostolicum quam augere Christi Ecclesiam? {PETRUS} Atqui si Ecclesia est populus Christianus, Christi spiritu conglutinatus, subuertisse mihi uideris Ecclesiam, qui orbem uniuersum ad teterrima bella concitaris, quo tu impune malus et pestiiens esses. {IULIUS} Nos Ecclesiam uocamus sacras aedes, sacerdotes, et praecipue curiam Romanam, me in primis, qui caput sum Ecclesiae. {PETRUS} At Christus nos ministros fecit, se caput, nisi nunc secundum caput accreuerit. Sed quibus tandem aucta est Ecclesia? {IULIUS} Nunc ad rem accedis; itaque dicam. Illa olim famelica et pauper Ecclesia nunc adeo floret ornamentis omnibus. {PETRUS} Quibus? Ardore fidei? {IULIUS} Rursum nugaris. {PETRUS} Sacra doctrina? {IULIUS} Obtundis. {PETRUS} Contemptu mundi? {IULIUS} Sine me dicere. Veris inquam ornamentis; nam istaec uerba sunt. {PETRUS} Quibus igitur? {IULIUS} Palatiis regalibus, equis et mulis pulcherrimis, famulitio frequentissimo, copiis instructissimis, satellitiis exquisitis, {GENIUS} Scortis formosissimis, lenonibus obsequentissimis. {IULIUS} Auro, purpura, uectigalibus, ut nullus regum non humilis ac pauper uideatur si cum Romani Pontificis opibus strepituque conferatur, nemo tam ambitiosus, quin se uictum agnoscat, nemo tam lautus, quin suam condemnet frugalitatem, nemo tam nummatus, nec faenerator, quin nostris inuideat opibus. Haec inquam ornamenta et tutatus sum et auxi. {PETRUS} Sed dicito mihi, quis omnium primus istis ornamentis et inquinauit et onerauit Ecclesiam, quam Christus purissimam pariter et expeditissimam esse uoluit? {IULIUS} Quid istud ad rem attinet? Certe quod est caput, tenemus, possidemus, fruimur; quamquam aiunt Constantinum quendam uniuersam imperii sui maiestatem in Syluestrum Romanum Pontificem transfudisse, phaleras, equos, currus, galeam, balteum, paludamentum, satellitium, enses, coronas aureas, et auri quidem purissimi, exercitus, machinas bellicas, urbes, regna. {PETRUS} Et extant istius munificentiae certa monumenta? {IULIUS} Nulla praeter paleam unam decretis admixtam. {PETRUS} Fabula fortassis est. {IULIUS} Id uel ex meipso coniicio. Quis enim sanus tam magnificum imperium cederet uel patri? Sed tamen ualde libet credere, et curiosis haec refellere conantibus silentium magnum minis indicimus. {PETRUS} Atqui nihil adhuc audio nisi mundum. {IULIUS} Tu fortasse ueterem illam Ecclesiam adhuc somnias, in qua tu cum famelicis aliquot episcopis frigidum sane pontificem agebas, paupertati, sudori, periculis ac mille obnoxius incommodis. Iam aetas in melius commutauit omnia. Alia longe res nunc est Romanus Pontifex; tu nomine tituloque dumtaxat eras Pontifex. Quid si nunc uideres tot sacras aedes regiis extractas opibus, tot ubique sacerdotum milia, plerosque censu amplissimo, tot episcopos armis et opibus summis pares regibus, tot splendidissima sacerdotum palatia; praecipue uero si nunc Romae uideas tot purpuratos cardinales, legionibus famulorum stipatos, tot equos plus quam regios, tot mulos bysso, auro, gemmis ornatos, aliquot soleis etiam aureis et argenteis calceatos? Iam si summum Pontificem conspiceres sublimen in aurea sella militum humeris uehi, ad manum motam passim omnes adorantes; si crepitum audires bombardarum, si clangorem tubarum, si bombos classicorum, si fulmina machinarum uideres, si populi applausus, si acclamationes, si omnia taedis collucentia, si summos etiam principes ad beatorum oscula pedum uix admitti; si spectasses Romanum illum sacerdotem pede coronam auream imponentem Imperatori Romano, qui rex est regum omnium (si quid modo ualent iura scripta), quamquam nihil obtinet nisi magni nominis umbram: haec inquam si uidisses audissesque, quid tandem diceres? {PETRUS} Tyrannum plus quam mundanum uidere me, Christi hostem, Ecclesiae pestem. {IULIUS} Secus loquereris. Si uel unum meorum triumphorum spectasses, uel eum quo Bononiam sum inuectus, uel quem egi Romae subactis Venetis, uel quo Bononia fugiens Romam sum reuectus, uel quem hic egi postremum, Gallis praeter omnem spem fusis apud Rauennam; si mannos, si caballos, si militum armatorum aciem, si ducum ornamenta, si delectorum spectacula puerorum, si faces undique lucentes, si ferculorum apparatum, si pompam episcoporum, si cardinalium fastum, si trophaea, si manubias, si in coelum reboantes plebis ac militum acclamationes, si plausu perstrepentia omnia, si lituorum cantum, tubarum tonitrua, bombardarum fulmina, si sparsos in populum nummos, si me ueluti numen quoddam sublimen ferri spectasses, totius pompae caput et auctorem: tum Scipiones, Aemilios, Augustos sordidos ac frugales dixisses prae me. {PETRUS} Ohe! Satis triumphorum, gloriosissime miles! Immo illos, licet ethnicos, odio tui complector, qu icaesis tua causa tot Christianorum milibus triumphos agebas sanctissimus in Christo pater, tot legionibus interitus auctor extitisti, qui ne unam animulam neque uerbo neque uita Christo lucrifeceris. O paterna uiscera! O dignum Christi uicarium, qui semetipsum impendit ut omnes seruaret! Tu ut unum pestilens defenderes caput, totius orbis exitium accersisti. {IULIUS} Ista loqueris, quod inuideas gloriae nostrae, dum perspicis quam humilis fuerit tuus episcopatus cum nostro collatus. {PETRUS} Audes, impuacns, tuam gloriam cum mea conferre? Tametsi mea gloria Christi gloria est, non mea. Primum omnium si mihi das Christum optimum esse uerumque principem Ecclesiae, ipse mihi claues regni dedit, ipse pascendas oues commisit, ipse meam fidem suo praeconio approbauit: te pecunia, te studia mortalium, te fraudes fecere Pontificem, si modo Pontifex is appellandus est. Ego tot animarum milia Christo lucrifeci; tu tot in exitium traxisti. Ego Romam antea gentilem primus Christum docui; tu Christianae iam gentilitatis extitisti magister. Ego uel umbra corporis sanabam aegrotos, liberabam a daemonio uexatos, ad uitam reuocaui defunctos, et quacunque inciderem, beneficiis implebam omnia. Quid simile tui habuere triumphi? Poteram uerbo quem uoluissem tradere Satanae, et quantum potuerim, experta est Saphira cum suo marito; tamen quicquid habebam potestatis, in utilitatem omnium consumpsi; tu omnibus inutilis, si quid poteras (immo et quod non poteras?) ad publicam orbis perniciem uertisti.