[47,0] XLVII. HERASMVS ROTTERDAMMENSIS HECTORI BOETIO VIRO LITTERATISSIMO ATQVE AMICISSIMO SALVTEM DICIT. [47,1] Quid sibi uolunt tot tue litigatrices epistole ? Quenam est ista improbitas? Scribis enim, atque rescribis ; minitaris, conuiciaris ; bellum denique palam denuncias, ni tibi meorum carminum copiam fecero. Vide, quaeso, quam iniquus sis, qui eius rei per me tibi copiam fieri postules, cuius mihi non sit ipsi copia. Equidem persancte deiero me neque iam olim in istis uersari studiis, et si quid puer aliquando lusi, id omne in patria reliquisse. Neque enim barbaras ac pingue quiddam peregrinumque sonantes camenas meas huic celebratissimo gymnasio Parisiaco inferre sum ausus ; in quo ego absolutissimos in omni genere litterarum quam plurimos florere non essem nescius. At tu nihil horum credis et uel in hoc poetari me suspicaris. Quis, malum, istuc rei tibi persuasit, poetam esse Herasmum? isto enim uocabulo subinde tuis in litteris nos appellitas, olim quidem persancto ac honorato, nunc ob multorum stolidam imperitiam inuidioso. Proinde tu, si me amas, caue posthac isto me nomine compellaueris. Ceterum, Hector uir amicissime, ne eadem sepe scribendo et te fatiges et nos obtundas, paulo liberius apertiusque fabulemur necesse est. [47,2] Principio non tam sum ineptus ut a quoquam pluris quam sim haberi studeam. Quanquam enim puero mihi dulces fuerint ante omnia Muse, non tamen in hoc studiorum genere tam accurate elaboraui, ut quicquam Apolline cedroque dignum e nostra possit officina prodire. Itaque contentus mihi cantare et Musis, malui nihil edendo latere quam inepte scribendo imperitiam meam prodere. Ii sua carmina ad omnia pulpita, omnibus in triuiis cantari gaudeant, qui iuxta Horatium iudicis argutum nihil acumen formidant, neque cum Cicerone recusant quo minus omnes omnia sua legant. Nos cum Lucilio Siculis ac Tharentinis scribimus, si quid tamen scribimus. At enim dices, Qui minus audeas tu quod hii atque illi neque doctrina tibi neque eloquentia pares? Adde si placet illud satyrici : "Scribimus indocti doctique poemata passim". Et illud item alterius satyrici succine : "Stulta est clementia, quom tot ubique Vatibus occurras, periture parcere carthe". [47,3] Ego, mi Hector, istorum ineptam facilitatem ac (ut ita dixerim) tentiginem odisse soleo, non imitari ; qui precoces (nam sic illos appellat Quintilianus) ubi unum atque alterum poetam legerint, et tentata Apollinis fistula nescio quid arguti sonare ceperint, ilico ad scribendum repente prosiliunt, adeo sibi inepte placentes ut quicquid produxerint non secus ipsi mirentur, ament, amplexentur quam deformes simia filios. Nam si uerum fateri fas est, quot Marsias, quot Panas hac nostra tempestate uidemus, qui ne ipsum quidem Apollinem minimo (ut aiunt) dubitent prouocare? Et reperiunt quidem isti plausores cantore dignos ; inueniunt Midas suos, quorum pingues auriculas barbarico carmine deliniant, ac iudicum suorum uecordia freti Mantuane gaudia fame sibi pollicentur. "Non ego uentose uenor suffragia plebis", Non mihi dulce est, quom meo ipsius displiceam, imperitiorum iudicio probari, quorum alius nihil miratur nisi quod ipse aut fecit aut potest, alius e regione nihil nisi quod non intelligit. Hunc portentosa quedam ac phalerata capiunt, nugeque canore, ut apud Flaccum est. Hic obsoleta atque ex aboriginum seculo usque petita ueneratur, "attonitusque legit, terrai frugiferai". Alius uerborum congerie delectatus garrulitatem putat eloquentiam. Sunt qui poema uenustum negent nisi sexcentis fabulis refartiatur. Solida perpauci suspiciunt, neque enim perspiciunt. Si pictori Apelli (si satis commemini) molestum fuit ab Alexandro rege pollentissimo sua iudicari opera, uiro docto molestum non erit a quouis sutore, a quouis bubulco iudicari? Adde inuidie monstrum improbissimum, quod optima queque libentissime solet impetere. Ego huius excetre sibilos quid est qur gratis in me prouocem? Hanc contentionem subeant ii qui uentre magistro ad cantandum incitantur ; aut certe quibus Syren illa laudis ac fame adeo blanditur ut malint uel Herostrati more nobilitari quam inglorii uiuere. Ego gloriam inuidia non emo. [47,4] At quorsum ista tandem? inquies. Nempe huc, quod qum indoctior sim quam qui doctorum (si qui tamen sunt) possim auribus satisfacere, et doctior fortasse, aut certe generosior, quam qui cum istis digner ardeleonibus contendere ; si quid scripsissem, Harpocrati potius quam Apollini dicare statuimus. Verum tamen ne in hominem mihi singulari beneuolentia copulatum nimium Demea uiderer, ego Mitionis exemplo expugnari me sum passus (nam quis resistat Hectori ?), ac de meo instituto paululum decedens unum atque alterum carminum meorum ad te dedi, que nuper, dum ruri ad amnem spatiaremur, per otium lusimus ; in quibus tu neque Maronis felicitatem, neque Lucani sublimitatem, neque Nasonis copiam, neque Baptiste Mantuani lenotinia ac doctrinam quesiueris. Ego enim qum omnia mirer, nescio tamen quo pacto in scribendo illa Horatiana simplicitas ac siccitas placet. [47,5] Tu si solida magis quam ambitiosa mirabere, spero carmina nostra non usquequaque fastidies. Sed heus tu, pene preterieram quod maxime mandatum uolebam. Si quid, Herasmum amas, caue illius nugas usquam efferas. Vale. Scriptum ruri tumultuarie sexto Idus nouembres.