[0] Des. Erasmus Rot. Ornatissimo Viro Ioanni Vlatteno S.D. (1) ARDVVM in primis planeque regium munus est, uir ornatissime, prudentibus fidisque consiliis reip. prospicere ; quod nimirum intelligens Homerus eum penes quem erat summa rerum, « g-boulehphoron » appellat. (2) Nec alii mortalium ulli praeclarius de ciuitatibus ac regionibus merentur, quum omni quidem tempore, tum uero praecipue hoc seculo : quo nescio quo fatali tumultu sursum deorsum miscentur omnia, siue Christianae religionis statum inspicias, siue monarcharum ac rerum publicarum conditionem reputes, siue studiorum ac litterarum rationem intueare ; omnibus sic perturbatis ut non alio tempore uerius fuerit illud Graecis celebratum, « g-hieron g-heh g-bouleh». (3) Te uero in hoc pulcherrimo negocio summa fide, mira uigilantia parique dexteritate uersantem interpellare, fortassis improbum aut impium etiam uideatur. (4) Sed quoniam arbitror non sine causa praecipere Flaccum, « Misce stultitiam consiliis breuem », en adest ab Erasmo tibi libellus, qui suis nugis aliquantisper auocet animum tuum a grauibus tetricisque negociis. (5) Quanquam hae nugae sunt eius generis ut, quemadmodum ait idem, seria ducant ; (5b) tantum autem abest ut nihil attineant ad remp. ut ad te quoque peculiariter spectent, qui rei scholasticae apud Aquisgranos summam curam susceperis. (6) Multorum enim partim ignauia, partim sinistris moribus fit ut bonae litterae, quae sat feliciter coeperant efflorescere, iam passim uergant ad interitum ; (6b) et quasi sit hoc parum, extitere pridem qui nobis ueluti nouam sectam moliuntur inuehere. (7) Ciceronianos sese uocant, intolerabili supercilio reiicientes omnium scripta quae Ciceronis lineamenta non referunt; (7b) et adolescentiam, a caeterorum scriptorum lectione deterritam, ad unius M. Tullii superstitiosam aemulationem adigunt, (7c) quum nulli minus exprimant Ciceronem quam ipsi qui se huius tituli fumo molestissime uenditant iactitantque. (8) Quanta uero studiorum pernicies, si persuasum fuerit neminem praeter unum M. Tullium uel legendum esse uel imitandum ! (9) Subolet autem et aliud huius nominis praetextu geri, nimirum ut pro Christianis reddamur pagani ; (9b) quum ego nihil prius agendum existimem quam ut bonae litterae Christi domini Deique nostri gloriam ea sermonis copia, splendore nitoreque praedicent, quo M. Tullius de rebus prophanis dicere solitus est. (10) Et animaduerto iuuenes aliquot, quos nobis remittit Italia, praecipue Roma, nonnihil afflatos hoc affectu. (11) Visus itaque sum mihi rem facturus nec inutilem ad pietatem et studiis adolescentiae conducibilem, si lucubratiunculam unam huic rei darem ; (11a) non ut eloquentiae candidatos a Ciceronis imitatione deterream—quid enim insanius ?—, sed ut ostendam quo pacto fieri posset ut uere Ciceronem exprimamus, et summam illius uiri facundiam cum Christiana pietate copulemus. (12) Argumentum hoc dialogo tractauimus, quo simul et minus esset taedii lectoribus, et res facilius illaberetur in affectus iuuenum. (13) Bene uale. (14) Basileae postridie Idus Februarii, ANNO. M. D. XXVIII.