[126,0] DESYDERIVS HERASMVS ROTERDAMVS GVILIELMO MONIOIO COMITI CVM PRIMIS ILLVSTRI SALVTEM DICIT. [126,1] En tibi, mi Guilielme, pro epistola uerecunde etiam flagitata uolumen tuus mittit Herasmus, et quidem iustum ; utinam autem eiusmodi quod uel tuis in me meritis uel meo erga te studio respondeat ; denique quod iudicium istud tuum acre exactumque non extimescat. Neque enim ignoro delicatissimo tuo palato quam uix etiam que uulgo lautissima uidentur satisfaciant ; tantum abest ut hec placitura sint fidutia, que non modo ad seuaerum unguem exacta non sunt, uerum ne primam quidem manum totam dum acceperunt. Etenim qum febricula, que nostram profectionem statim exceperat, afflictaremur, non tam graui quam diutina, dictauimus hec, non scripsimus ; medicum interim fallentes, ne quid omnino librorum attingeremus interminantem. At ego iuxta Plinium perire ratus omne id temporis quod studio non impartiatur, committendum non putaui ut rem tam preciosam morbus sibi totam abriperet ; maxime quod sine litterarum commercio non uideo quid hec habeat uita suaue. Intermissis itaque grauioris operae lucubrationibus hoc delicatiore studii genere per uarios auctorum hortulos uagatus, adagiorum uetustissima queque maximeque insignia ueluti omnigenos flosculos decerpsi et tanquam in sertum concinnaui. Ad quod quidem negotium suscipiendum partim me tum tua uoluntas est adhortata, tum Richardi Charnoci antistitis extimulauit oratio ; deum immortalem, qua humanitate, qua integritate uiri, ut quam tu nobilitatis, tam ille Britannicae religionis unicum ornamentum ac decus mihi uideatur : partim quod augurarer hunc meum laborem, si non gloriosum auctori, at certe lecturis, iis utique qui triuiali hoc sermone fastidito uenustioris politiorisque dictionis essent studiosi, fore nec infrugiferum nec iniucundum. [126,2] Neque me interim g-oknoi g-onoi, id est pigri asini, isti, qui se carpende aliorum industriae natos putant, uel tantillum commouebant, modo bonae mentis adolescentes hoc cuiuscuiusmodi est boni consulerent ; quod si non ut multae artis admiraturos, certe ut plurimae frugis libenter amplexuros confidebam. Quid enim aeque conducit ad orationem uel lepida quadam festiuitate uenustandam, uel eruditis iocis exhilarandam, uel urbanitatis sale condiendam, uel translationum gemmulis quibusdam distinguendam, uel sententiarum luminibus illustrandam, uel allegoriarum et allusionum flosculis uariegandam, uel antiquitatis illecebris aspergendam, quam huiusmodi paroemiarum diuitem copiosamque suppellectilem et tanquam penum quendam extructum domique repositum habere? unde ad omnem rationem qum uelis depromas quod aut scita aptaque metaphora blandiatur, aut dicaci sale mordeat, aut acuta breuitate placeat, aut breui acumine delectet, aut nouitate aut uetustate commendetur, aut uarietate alliciat, aut allusione faceta titillet agnoscentem, aut obscuritate demum ipsa lectorem oscitantem expergefaciat. Iam uero quis nescit precipuas orationis tum opes tum delicias in sententiis, metaphoris, paraboles, paradigmatis, exemplis, similibus, imaginibus atque id genus schematis sitas esse? que qum semper uehementer honestant dictionem, tum incredibilem adferunt ornatum et gratiam, quoties iam communi consensu recepta in uulgi sermonem abierunt. Libenter enim audit quisque quod agnoscit, maxime uero si uetustatis commendatio quedam accedat, si quidem adagia non aliter quam uina ab etate precium accipiunt. [126,3] Neque ad cultum modo faciunt. Neruos quoque non minus iuuant, eoque Fabius ea non solum in iis numerat quibus exhilaretur iudex, et in figuris ; sed inter argumenta paroemiam plurimum ualere putat, siue fidem facere cupias, siue aduersarium prouerbiali dicterio repellas, siue tua munias. Quid enim probabilius quam quod nemo non dicit? Quem tot aetatum, tot nationum consensus non permoueat ? Allegata haec a me operis amore uideantur, nisi res ipsa clamat ex auctorum omni genere, ut quisque maxime precelluit, ita prouerbiis huiusmodi maxime fuisse delectatum. Iam primum quid habet orbis Platonis uel oratione facundius uel philosophia diuinius ? At is dialogos suos, bone Deus, quantis de rebus, tamen crebris adagiis ueluti stellulis quibusdam interspersit, ut me quidem nulla perinde comoedia ut huius philosophi disputatio delectet. Tum Plautus, unicae theatri deliciae, quam ubique scatet adagiis, quam prope nihil dicit quod non aut a uulgi sermone sumpserit, aut statim de proscenio in uulgi sermonem cesserit ; ut hac potissimum uirtute Musarum eloquio meruerit equari. Therentius artificio Plauto superior non tam passim quidem prouerbiis utitur, sed exquisitioribus. An non M- Varro, uir undecunque doctissimus, prouerbialibus dicteriis adeo est delectatus, ut Satyrarum suarum tum argumenta tum inscriptiones non aliunde petiuerit ? e quibus subinde citantur adhuc ille, g-onos g-pros g-luran, g-gnohthi g-seauton, g-dis g-paides g-gerontes, et Nescis quid serus uesper uehat, et Mutuum muli scabunt. Catullo sua adagia adime, et leporis bonam partem ademeris. Quid ? Horatii poaetae tum uarii tum acuti nonne plerique uersus aut prouerbiales sunt aut prouerbii faciem habent ? Huius emulator Persius qum ceteras illius figuras, tum hoc decus pro uiribus affectauit. Atque ut Martiale Ausonioque pretermissis ad aliud auctorum genus ueniam, Plinius Sequundus, tam multiiuga uir doctrina, quam studiose sit hoc genus ornatus sequutus, indicio fuerit uel prefatio illa in Historiam mundi, in qua scribenda homo diligentissimus mihi uidetur (iuxta Flaccum) saepe caput scabuisse, uiuosque ungues arrosisse, ac manibus pedibusque (quod dici solet) annisus, ut ea quam minime triuiali uaena scripta uideretur ; eoque a capite ad calcem usque quamplurimis adagiis respersisse : uel illud, quod in amplissimo illo opere prouerbia, si qua incidunt, non indiligenter annotauit. Adde huc quod apud Graecos complures extiterunt non obscuri nominis auctores qui prouerbiorum collectanea uel ex professo conscripserunt, ueluti Apostolius Bizantius, Stephanus, Diogenianus ; quorum nos quidem preter nomina nihil adhuc nancisci quiuimus, nisi ex Diogeniani collectaneis fragmenta quedam, uerum adeo mutila adeoque nuda nulla auctorum nomenclatura, nullis locorum indiciis, ut ex his nobis non multum accesserit. Porro apud Latinos nemo quidem ante nos (quod sciam) huiusmodi negocium tentauit, non quod operae precium non putarint : qur enim istud contempserint ii qui de singulis litteris, de uerborum etymologia deque rebus etiam leuioribus anxie propemodum scribentes opere precium se facere existimabant? Ceterum quam non contempserint uel hinc collige, quod eleganti litteratura uir A- Gellius, huiusque aemulus Macrobius, preterea Donatus, Acron cum emulatore Porphyrione, ut Graecos interim commentatores taceam, si quando in auctoribus prouerbium subesse senserunt, non quod pueri clamitant in faba se repperisse sunt arbitrati, sed quod uelut asterisco prenotandum diligentiusque explicandum iudicarent ; utpote qui non ignorarent saepenumero fieri ut duobus uerbis comprehensum adagium multum tenebrarum adferret, si latuisset, plurimum uero lucis, si scite fuisset explicatum. [126,4] Hic si exemplorum, que tibi passim occurrent plurima, unum aliquod requiris, en tibi statim in fronte a nobis utcunque enarratum, Rideamus g-gelohta g-sardonion, id quod est in epistolis Tullianis, in quas ambages, in quem errorum labyrinthum enarratores mittit? Quod si Christiani Christianorum exemplis magis tangimur, non dubitauerim Hieronymum unum pro multis obiicere ; cuius tam uaria tamque recondita est eruditio, ut caeteri paene ad hunc neque natare (quod dicitur) neque litteras didicisse uideantur ; tanta rursum dicendi phrasis, tantum ponderis et acrimoniae, tam densa multiplexque translationum et allusionum supellex, ut cum hoc compositos reliquos theologos ranas Seryphias dixeris. At in huius libris plus adagiorum quam uel in Menandri comoediis inueneris, et quidem lepidissima, ueluti illa : Bouem ducit ad ceroma, Camelus saltauit, Malo nodo malus querendus cuneus, Clauum clauo trudere, Bos lassus fortius figit pedem, Dignum patella cooperculum. Tum allegorice illae nominationes, Epicurus Christianus, nostri temporis Aristarchus, ad adagiorum naturam quamproxime accedunt. Neque dissimile Basilio studium fuisse uideo. Sed ut ad neotericos nostra festinet oratio, non uerebor Hermolaum Barbarum, Picum Mirandulanum, Angelum Politianum uel in maximis authoribus ponere ; qui suorum temporum uel doctrina uel eloquentia adeo non fuere contenti, ut mihi cum antiquitate certamen sumpsisse uideantur, et haud scio an ueterum permultos precesserint, Picus quidem diuina quadam ingenii felicitate, Hermolaus absoluta diligentia, Politianus nitore incredibili uenereque prope dixerim plusquam Attica. Iis uiris qum esset commune studium ut a uulgi, hoc est sordido, sermone quam possent longissime abessent, id ita demum se consequturos putarunt, si priscis adagiis iisque schaematis, que cum hoc genere cognationem habent quandam, orationem passim aspersissent. Quorum Hermolaus usque adeo impense fuit studiosus ut nec affectationis quidem immodicae reprehensionem metuerit, tanquam nihil eruditum arbitratus quod non adagio aliquo condiretur; Politianus Miscellaneis suis, in quibus nihil non exactum et insigne uoluit uideri, neutiquam miscuisset pleraque prouerbia, si id grammatistarum negotium esse iudicauisset. [126,5] Verum ne longius catalogum proferam, huc omnis hec tam uerbosa recensio spectat, ut quisque auctorum exquisitissime scripsit, ita paroemiarum quam maximam curam habuisse, ne nos homunculi contemnendas putaremus. At exorietur interea tristis (ut aiunt) Areopagita quispiam, qui se religiosulum uideri uelit et theologum, quando bonam theologiae partem in superciliis sedere putant, statimque patrua censoriaque uoce nobis obstrepens `"Apage sis" inquiet, "nugas istas pueriles ; nos cum fucis istiusmodi uel uniuersam rhethoricen tanti omnino facimus quanti aut asinus aurum aut gallus iaspidem". Age placemus et hoc hominum genus, huicque obiurgatori hunc in modum respondeamus. "Si te rhethoricum hominem pudet appellari, at sapiens, at theologus optas tum esse tum uideri. Fac interim (quod nemo, cui quidem pectus sapit, sensit) sermonis curam nihil ad rem pertinere ; uerum hoc prouerbiosum orationis genus non oratoribus sed sapientibus, prophaetis, theologis uel proprium germanumque ac peculiare semper fuit. Neque omnino aliud ex tam multis sunt sequuti ueteres illi g-sophoi, quos utinam non tanto interuallo sapientia sequeremur, quanto loquacitate precessimus. Nimirum ii sapientie progenitores sophistica garrulitate in tantum non sunt delectati ut ueneranda illa philosophiae mysteria breuissimis quibusdam adagiis incluserint, nonnihil etiam obscuritatis dedita opera aspergentes, adhibita aut metaphora aut aenygmate aut alio id genus schemate. Eaque non aliter quam de tripode prolata passim arripiebantur, perque omnium ora uolitabant, cantionibus uulgaribus celebrabantur, pro templorum foribus inscripta uisitabantur, perque omnem Graeciam marmoribus atque in aes incisa publicis monumentis seruabantur. Quo de genere sunt illa, Ignem gladio ne fodias ; Nosce teipsum ; Optimum condimentum fames ; Que supra nos, nihil ad nos. An hoc saltem non animaduertisti, in Hebreorum prophaetarum arcanis litteris non pauca adagia et nominatim referri, totamque illorum orationem prouerbialibus figuris scatere? ueluti huiusmodi, Baculo arundineo inniteris ; Linum fumigans non extinguet ; In foueam incidit quam fecit ; In laqueum incidit quem tetenderat ; et id genus bismille. An non legisti Salomonem regem Tyri philosophis ex hoc genere et proposuisse nonnulla et ab illis proposita dissoluisse? An non illius libri, quem Salomonis prouerbia nominant, altissimis mysteriis referti uel inscriptio ipsa commouit unquam legentem ? An non Ecclesiastae quem uocant et item alterius quem Ecclesiasticum dicunt simile argumentum admonuit ? Qunque in apostolicis litteris (neque enim usque adeo Scotus te capit, opinor, ut has non attingas) qunque etiam in Euangelicis libris adagia frequenter occurrant, nempe hec, Canis reuersus ad uomitum, sus in uolutabro luti, Aerem uerberans, Cymbalum tynniens, Cecinimus uobis et non saltastis ; Festucam de fratris oculo educis, ipse trabem in oculo habens ; Qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis ; Numquid pro pane lapidem, pro ouo scorpium dabit? et Oleum uendentes — qum hec, inquam (quid enim omnia recenseam?) occurrunt, nunquamne tibi uenit in mentem hoc genus sermonis non fucos tantum, sed diuinum quiddam potius habere et celestibus rebus accommodatum ? Quare multis de causis neque futilem neque sterilem laborem nobis suscepisse uidebamur, si ad hanc sermonis rationem, quam non sine causa tot tam eruditi tamque diuini auctores sunt sequuti, studiosos adolescentes pro nostra uirili aut instrueremus aut certe excitaremus". His opinor rationibus censor ille placatus aut nobis accedet aut saltem molestus esse desinet. [126,6] Reliquum esse puto ut in opere nouo quid sequuti simus rationem reddamus. Erunt fortasse qui lecta statim inscriptione coniicient me indocto labore quamplurimas sententias ex auctoribus hinc inde congestas uelut in lexicon retulisse. Quod genus sunt, Omnia uincit amor, Non omnia possumus omnes, Quot homines tot sententiae, Nusquam tuta fides, Nimium altercando ueritas amittitur. Non istuc spectauimus ; neque enim quod sententia sit, id continuo paroemiam putamus ; rursus quod paroemia, non protinus sententiam arbitramur. Quemadmodum, Liuor uelut ignis alta petit, sententia quidem est, non prouerbium. Contra, Ego in portu nauigo, ut prouerbium est, ita non est sententia ; at, In uino ueritas, pariter et sententia est et prouerbium. Ergo duo quedam ad hoc requiri uidentur, ut paroemia sit ; alterum ut aliqua re sit insignita clausula, aut translatione, ut, Contra stimulum calces, Que maxima turba est ; aut allegoria, ut, Dionysius Corinthi, et, Fuimus Troes ; aut enygmate ut, Dimidium plus toto ; aut alia quauis figura, aut breuitate denique lepida commodaque, si simplex sit figura, ut, Suum cuique pulchrum : alterum ut ea iam in frequentem omnium sermonem abierit, aut theatro excepta, aut a sapientis alicuius apothegmate nata ; quod genus est illud, Anacharsis apud Athaenienses soloecismum facit, Athenienses apud Scythas ; aut e poaeta quopiam decantata (scribit enim Macrobius Homeri singula apothegmata prouerbiorum uice antiquitus celebrata fuisse) ; aut ex apologo sumpta, ueluti, "Parturient montes, nascetur ridiculus mus" ; aut ex sermone cuiuspiam forte recepta, ut, Equus me portat, rex alit ; aut ex euentu aliquo nouo et insigni tracta, icuti illud, Multa cadunt inter calicem supremaque labra; aut ex hominis gentisue moribus translata, ueluti, Phalaridis imperium, et, Sybarite per plateam. Neque statim quecunque huius essent generis, alba ut dicitur amussi conuerrimus ; imo uero iuxta Grecum adagium, nec omnia, nec passim, nec ab omnibus. Primum uulgo sua reliquimus, uno aut altero exceptis ; deinde nullum asscripsimus quod non priscum, non aliqua gratia insignitum. Ad hec quam potui breuissime sensum et usum tanquam digito indicauimus. [126,7] Sed iam priusquam negotium aggrediamur, uitilitigatoribus istis omnes aditus tanquam prefixis undique pinnis presepiamus ; qui si in his meis Collectaneis eloquentiam desyderabunt, "Ornari res ipsa negat, contenta doceri". Si quos et hic sermo ut nimium rhethoricus offendet, adagium obiiciam, Et sui putere amaricinum. Ordinem requiret aliquis ; non curauit Gellius. Breuior uidebor alicui ; decet breuitas annotatorem. Dicar uerbosior ; datum est hoc imperitioribus. Aliena scribere culpabor ; qui sua scribit, non scribit adagia. Obsoleta quedam dicentur ; at uetustas paroemiam commendat. Quedam ut obscuriora displicebunt ; hec est adagiorum natura. Apertiora quedam ; admoneberis, si non disces. Leuicula nonnulla ; est et hiis in magna turba locus. Frigere quepiam uidebuntur ; non fulget gemma in sterquilinio, quod in anulo. Que per se frigida uidentur, in loco adhibita gratiam habent. Serii ridiculis, iocosi seriis minus delectabuntur ; scripsimus uulgo. Pauciora si cui uidebuntur ista, bimestri dictatiuncula contraximus, tum ualitudinarii, denique aliud agentes. Rursum si cui nimis multa, at non pauca pretermisimus. Nec deerunt quibus totum hoc humile minutumque uideatur ; est et paruis e rebus nonnunquam maxima tum laus tum utilitas. Nudiora quedam adhuc ac destituta qui dicet, is extremam manum patienter expectet. Hoc enim ea consilio emisimus ut noui operis quis esset genius futurus, non maximo sumptu leuiore alea iacta periculum faceremus. Si quis errata nostra indicabit, si quidem studio nostri faciet, multam a nobis feret gratiam ; sin malicia, tamen audietur. Qui stolide que non intelligit reprehendet, Apelleum adagium audiet, Ne sutor ultra crepidam. Erit cui nihil hic placebit ; non scripsimus illi. [126,8] Habes, Guilielme suauissime, epistolam uerbosam et prouerbiosam, nempe de prouerbiis ; in qua ueremur ne uetustissimi adagii simus obliti, Nihil nimis ; tuque iamdudum adagiorum satur ad reliqua non aliter quam ad cramben recoctam sis nauseaturus. Vale igitur, generosissime adolescens, cum te digna coniuge, et hoc operis futuri degustamentum equi bonique consulito ; de quo si non pessime sperabis, iis ipsis que uides accuratius elimatis non pauca adiiciemus. Deinde alterum librum addemus, nostro quidem Marte conscriptum. Hui tantum adagiorum, inquis ? Non erunt adagia, sed adagiis simillima; que scio te his multo magis delectabunt. Vale. Parrhysiis.