DE LIBERO ARBITRIO. 1 I a 1. Inter difficultates, quae non paucae occurrunt in diuinis literis, uix ullas labyrinthus inexplicabilior quam de libero arbitrio. 2 Nam haec materiam iam olim philosophorum, deinde theologorum etiam, tum ueterum, tum recentium ingenia mirum in modum exercuit, sed maiore, sicut opinor, negotio quam fructu. 3 Nuper autem renouata est per Carolstadium et Eccium, sed moderatiore conflictatione; mox autem uehementius exagitata per Martinum Lutherum, cuius exstat de libero arbitrio assertio. 4 Cui tametsi iam non ab uno responsum est, tamen, quando ita uisum est amicis, experiar et ipse, num ex nostra quoque conflictatiuncula ueritas reddi possit dilucidior. 5 I a 2. Hic scio quosdam obturatis auribus reclamaturos: g-anog g-potamohn! Erasmus audet cum Luthero congredi, hos est cum elephanto musca? Ad quos placandos, si tantillum silentii licebit impetrare, nihil aliud praefabor in praesentia quam id, quod res est, me numquam iurasse in uerba Lutheri. 6 Proinde nemini uideri debebat indignum, sicubi palam dissentirem ab illo, nimirum, ut nihil aliud, homo ab homine; tantum abest, ut nefas sit de illius aliquo dogmate ambigere, multo minus, si quis ueritatis eliciendae studio moderata disputatione cum illo congrediatur. 7 Certe Lutherum ipsum non arbitror indigne laturum, sicubi quis ab ipso dissentiat, cum ipse sibi permittat non solum ab omnium ecclesiae doctorum, uerum etiam ab omnium gymnasiorum, conciliorum, pontificum decretis appellare; quod cum ipse palam et ingenue profiteatur, mihi non debet apud illius amicos esse fraudi, se repeto. 8 I a 3. Proinde, ne quis hanc pugnam interpretetur, qualis solet esse inter commissos gladiatores, cum unico illius dogmate conflictabor, non in aliud, nisi ut, si fieri queat, hac collisione scripturarum et argumentorum fiat euidentior ueritas, cuius indagatio semper fuit honestissima studiosis. 9 Res sine conuiciis agetur, siue quis sic magis decet Christianos, siue quia sic certius inuenitur ueritas, qua saepenumero nimium altercando amittitur. 10 I a 4. Equidem non ignorabam, quam non essem ad hanc appositus palaestram: certe uix alius quisquam minus exercitatus, ut qui semper arcano quodam naturae sensu abhorruerim a pugnis (h11), eodem semper habui prius in liberioribus Musarum campis ludere, quam ferro comminus congredi. (h12)11 Et adeo non delector assertionibus, ut facile in Scepticorum sententiam pedibus discessurus sim, (h63) ubicumque per diuinarum scripturarum inuiolabilem auctoritatem et ecclesiae decreta liceat, (h4) quibus meum sensum ubique libens submitto, siue assequor, siue non assequor. (L7). (L29). (h38)12 Atque hoc ingenium mihi malo, quam quo uideo quosdam esse praeditos, ut impotenter addicti sententiae nihil ferant, quod ab ea discrepet, sed quicquid legunt in scripturis, detorquent ad assertionem opinionis, cui se semel manciparunt, (h15) sicuti iuuenes, qui puellam amant immoderatius, quocumque se uertunt, imaginantur se uidere, quod amant; 13 immo, ut, quod est similius, conferam, quemadmodum inter eos, inter quos incruduit pugna, quicquid forte ad manum est, siue cantharus sit, siue discus, in telum uertitur. 14 Apud sic affectos, quod obsecro potest esse sincerum iudicium? Aut quis ex huiusmodi disputationibus fructus, nisi ut uterque ab altero consputus discedat? Semper autem erunt quam plurimi tales, quales describit Petrus apostolus, 'indocti et instabiles, qui deprauant scripturas ad suam ipsorum perditionem'. (2 Pet 3,16) 15 I a 5. Itaque quod ad sensum meum attinet, fateor de libero arbitrio multa uariaque tradi a ueteribus, de quibus nondum habeo certam persuasionem, nisi quod arbitror esse aliquam liberi arbitrii uim. 16 Legi quidem Martini Lutheri assertionem, et interger legi, nisi quod illic fauorem quendam in illum mihi sumpsi, non aliter, quam cognitor fauere solet grauato reo. Et quandam ille rem omnibus praesidiis magnoque spiritu uersat agitque, mihi tamen, ut ingenue fatear, nondum persuasit. 17 I a 6. Quod si quis uel ingenii tarditari uel imperitiae uelit ascribere, cum hoc non contendam, modo tardioribus etiam permittant uel discendi gratia congredi cum his, quibus dei donum uberius contigit, praesertim cum Lutherus minimum tribuat eruditioni, plurimum spiritui, qui nonnumquam instillat quaedam humilioribus, quae g-sophois illis negat. (1 Kor 1,27f). 18 Haec ad illos, qui fortiter clamant Luthero plus esse eruditionis in minimo digitulo quam Erasmo in toto corpore, quod ego sane nunc non refellam. 19 Ab istis quamlibet iniquis tamen illud opinor impetrabo, ut, si per me conceditur in hac disputatione Luthero, ne quo pacto grauetur praeiudicio doctorum, conciliorum, academiarum, pontificum et caesaris, ne meam causam deteriorem faciat quorundam in iudicando temeritas. 20 Etiamsi uisus sum mihi, quod illic Lutherus tractat, percepisse, attamen fieri potest, ut me mea fallat opinio, eoque disputatorem agam, non iudicem, inquisitorem, non dogmatisten, paratus a quocumque discere, si quid afferatur rectius aut compertius, (10) quanquam illud persuaserim mediocribus ingeniis, in huius generis quaestionibus non adeo pertinaciter contendere, quae citius laedant Christianam concordiam, quam adiuuent pietatem. 21 I a 7. Sunt enim in diuinis literis adyta quaedam, in quae deus noluit nos altius penetrare, et si penetrare conemur, quo fuerimus altius ingressi, hoc magis ac magis caligamus, quo uel sic agnosceremus et diuinae sapientiae maiestatem imperuestigabilem et humanae mentis imbecillitatem, quemadmodum de specu quodam Coricio narrat Pomponius Mela, qui primum iucunda quaedam amoenitate allectat ac ducit ad se, donec altius atque altius ingressos tandem horror quidam ac maiestas numinis illic inhabitantis submoueat. 22 Huc igitur ubi uentum erit, mea sententia consultius ac religiosus etiam fuerit clamare cum Paulo: 'O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et imperuestigabiles uiae eius!' (Rom 11,33) et cum Esaias: 'Quis audiuit spiritum domini aut quis consiliarius eius fuit?' (Es 40,13), quam definire, quod humanae mentis excedit modum. 23 Multa seruantur ei tempori, cum iam non uidebimus per speculum et in aenigmate, sed reuelata facie domini gloriam contemplabimur. (1 Kor 13,12) 24 I a 8. Ergo meo quidem iudicio, quod ad liberum arbitrium attinet, quae didicimus e sacris litteris: si in uia pietatis sumus, ut alacriter proficiamus ad meliora relictorum (12) obliti; 25 si peccati inuoluti, ut totis uiribus enitamur, adeamus remedium paenitentiae ac domini misericordiam modis omnibus ambiamus, sine qua nec uoluntas humana est efficax nec conatus; 26 et si quid mali est, nobis imputemus, si quid boni, totum ascribimus diuinae benignitati, cui debemus et hoc ipsum, quod sumus; 27 ceterum, quicquid nobis accidit in hac uita siue laetum siue triste, ad nostram salutem ab illo credamus immitti nex ulli posse fieri iniuriam a deo natura iusto, etiamsi qua nobis uidentur accidere indignis, nemini desparandum esse ueniam a deo natura clementissimo: 28 haec, inquam, tenere meo iudicio satis erat ad Christianam pietatem nec erat irreligiosa curiositate irrumpendum ad illa retrusa, ne dicam superuacane, an deus contingenter praesciat aliquid, (L9); (h1-4) utrum nostra uoluntas aliquid agat in his, quae pertinent ad aeternam salutem, an tantum patiatur ab agente gratia, an quicquid facimus siue boni siue mali, mera necessitate faciamus uel patiamur potius. 29 I a 9. Sunt quaedam, quae deus omnino uoluit nobis esse ignota, sicut diem mortis et diem extremi iudicii: 'Non est uestrum nosse tempora uel momenta, quae pater posuit in sua potestate' Actorum 1 (7), et Marci 13 (32): 'De die autem illa uel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque filius, nisi pater'. Quaedam uoluit nos scrutari sic, ut ipsum in mystico silentio ueneremur. 30 Proinde multa sunt loca in diuinis uoluminibus, in quibus cum multi diuinarint, nullus tamen ambiguitatem plane resecuit, uelut de distinctione personarum, de conglutinatione naturae diuinae et humanae in Christo, de peccato numquam remittendo. 31 Quaedam uoluit nobis esse notissima, quod genus sunt bene uiuendi praecepta. Videlicet: Hic est sermo dei, qui neque petendus est e sublimi conscenso caelo neque e longinquo importandus transmisso mari, sed prope adest in ore nostro et in corde nostro. Haec omnibus ediscenda sunt, cetera rectius deo committuntur et religiosius adorantur incognita, quam discutiuntur imperuestigabilia. 32 Quot examina quaestionum uel contentionum potius nobis peperit personarum distinctio, ratio principii, distinctio natiuitatis et processionis? Quas turbas concitauit in orbe digladiatio de conceptione ???????? uirginis? Quaeso, quid hactenus his operosis quaestionibus profectum est, nisi quod magno concordiae dispendio minus amamus, dum plus satis uolumus sapere? 33 Iam sunt quaedam eius generis, ut etiamsi uera essent et sciri possent, non expediret tamen ea prostituere promiscus auribus. Fortasse uerum est, quod solent garrire sophistae, deum secundum naturam suam non minus esse in antro scarabei, ne quid dicam obscoenius, quod istos tamen non pudet dicere, quam in caelo; et tamen hoc inutiliter disputaretur apud multitudinem. 34 Et tres esse deos, ut uere dici possit iuxta rationem dialectices, certe apud multitudinem imperitam magno cum offendiculo diceretur. Si mihi constaret, quod secus habet, hanc confessionem, qua nunc utimur, nec fuisse institutam a Christo nec ab hominibus potuisse institui et ob hoc non exigendam a quoquam, item non requiri satisfactionem pro commissis, uererer tamen eam opinionem publicare, quod uideam plerosque mortales mire propensos ad flagitia, quos nunc utcumque cohibet aut certe moderatur confitendi necessitas. 35 Sunt quidam corporum morbi, qui minore malo tolerantur, quam tolluntur, ueluti si quis in calido sanguine trucidatorum infantum lauet, ut lepra careat. Ita sunt quidam errores, quos minore pernicie dissimules, quam conuellas. Paulus nouit discrirnen inter ea, quae licent, et ea, quae expediunt. Licet uerum dicere, uerum non expedit apud quoslibet nec quouis tempore nec quouis modo. 36 Si mihi constaret in synodo quippiam perperam fuisse constitutum aut definitum, liceret quidem uerum profiteri, at non expediret, ne malis praeberetur ansa contemnendi patrum auctoritatem etiam in his, quae pie sancteque statuissent, mallemque dicere sic illis tum pro ratione temporum probabiliter uisum fuisse, quod tamen praesens utilitas suadeat abrogari. 37 I a 10. Fingamus igitur in aliquo sensu uerum esse, quod docuit Vuycleuus, Lutherus asseruit, quicquid fit a nobis, non libero arbitrio, sed mera necessitate fieri, quid inutilius, quam hoc paradoxon euulgari mundo? Rursum fingamus esse uerum iuxta sensum aliquem, quod alicubi scribit Augustinus, deum et bona et mala operari in nobis et sua bona opera remunerari in nobis et sua mala opera punire in nobis. Quantum fenestram haec uulgo prodita uox innumeris mortalibus aperiret ad impietatem, praesertim in tanta mortalium tarditate, socordia, malitia et ad omne impietatis genus irreuocabili pronitate? 38 Quis infirmus sustinebit perpetuam ac laboriosam pugnam aduersus carnem suam? Quis malus studebit corrigere uitam suam? Quis inducere poterit animum, ut deum illum amet ex toto corde, qui tartarum fecerit aeternis cruciatibus feruentem, ut illic sua malefacta puniat in miseris, quasi suppliciis hominum delectetur? Sic enim interpretabuntur plerique. Sunt enim ferme mortalium ingenia crassa et carnalia, prona ad incredulitatem, procliuia ad scelera, propensa ad blasphemiam, ut non sit opus oleum addere camino. 39 I a 11. Itaque Paulus tamquam prudens dispensator sermonis diuini frequenter adhibita in consilium caritate mauult id sequi, quod expedit proximo, quam quod ex sese licet, et habet sapientiam, quam loquitur inter perfectos, inter infirmos nihil iudicat se scire, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixutn. Habet scriptura sacra linguam suam semet ad nostrum sensum attemperans. 40 Illic enim irascitur deus, dolet, indignatur, furit, comminatur, odit, rursus miserescit, paenitet, mutat sententiam, non quod huiusmodi mutationes cadant in naturam dei, sed quod sic loqui conueniebat infirmitati tarditatique nostrae. Eadem prudentia decet illos opinor, qui dispensandi serrnonis diuini partes susceperunt. Quaedam ob hoc ipsum noxia sunt, quod apta non sint, quemadmodum uinum febricitanti. 41 Proinde tales materias fortassis tractare licuerat in colloquiis eruditorum aut etiam in scholis theologicis, quamquam ne hic quidem expedire putarim, ni sobrie fiat; ceterum hoc genus fabulas agere in theatro promiscuae multitudinis mihi uidetur non solum inutile, uerum etiam perniciosum. Malim igitur hoc esse persuasurn in huiusmodi labyrinthis non esse terendam aetatem aut ingenium, quam Lutheri dogma uel refellere uel asserere. Haec uerbosius praefatus merito uidear, nisi pene magis ad rem pertinerent, quam ipsa disputatio. 42 I b 1. Iam quando Lutherus non recipit auctoritatem ullius scriptoris quantumuis approbati, sed tantum audit scripturas canonicas, sanequam libens amplectar hoc laboris compendium. Cum enim tum apud Graecos, tum apud Latinos innumeri sint, qui uel ex professo uel per occasionem tractant de libero arbitrio, non mediocris negotii fuerit ex omnibus colligere, quid quisque pro libero arbitrio aut contra liberum arbitrium dixerit, et in explicandis singulorum dictorum sensibus aut diluendis confirmandisue illorum argumentis prolixam ac molestam operam sumere, apud Lutherum et huius amicos etiam inanem, praesertim cum illi non solum inter sese uarient, uerum etiam ipsi sibi non satis constent aliquoties. 43 I b 2. Et tamen illud interim lectorem admonitum uelim, si scripturae diuinae testimoniis ac solidis rationibus uidebimur cum Luthero paria facere, ut tum denique sibi ponat ob oculos tam numerosam seriem eruditissimorum uirorum, quos in hunc usque diem tot saeculorum consensus approbauit, quorum plerosque praeter admirabilem sacrarum literarum peritiam uitae quoque pietas commendat; quidam etiam doctrinae Christi, quam scriptis defenderant, sanguine suo testimonium reddiderunt, quales sunt apud Graecos Origenes, Basilius, Chrysostomus, Cyrillus, Ioannes Damascenus, Theophylactus; 44 apud Latinos Tertullianus, Cyprianus, Arnobius, Hilarius, Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, ne recenseam interim Thomas, Scotos, Durandos, Capreolos, Gabrieles, Aegidios, Gregorios, Alexandros, quorum in argumentando uim et argutiam non arbitror cuiquam esse prorsus contemnendam, utque interim semoueam tot academiarum, conciliorum ac summorum pontificum auctoritatem. A temporibus apostolorum ad hunc usque diem nullus adhuc scriptor exstitit, qui in totum tolleret uim liberi arbitrii, praeter unum Manichaeum et Ioannem Vuycleuum. 45 Nam Laurentii Vallae, qui propemodum uidetur cum his sentire, auctoritas non multum habet apud theologos ponderis. Manichaei uero dogma, cum iam olim magno totius orbis consensu explosum sit et exsibilatum, tamen haud scio, an minus inutile sit ad pietatem quam Vuycleui. Ille enim bona malaque opera refert ad duas in homine naturas, sic tamen, ut opera bona debeamus deo propter conditionem, et interim aduersus potestatem tenebrarum relinquit causas implorandi opem conditoris, qua prouecti, leuius peccamus et facilius operamur bonum. 46 Vuycleuus autem omnia referens ad meram necessitatem, quid relinquit uel precibus nostris uel conatui? Igitur, ut ad id, quod institueram, reuertar: Si lector uiderit meae disputationis apparatum ex aequo pugnare cum parte diuersa, tum illud secum expendat, utrum plus tribuendum esse iudicet tot eruditorum, tot orthodoxorum, tot sanctorum, tot martyrum, tot ueterum ac recentium theologorum, tot academiarum, tot conciliorum, tot episcoporum et summorum pontificum praeiudiciis an unius aut alterius priuate iudicio. 47 I b 3. Non quod, ut fit in humanis consessibus, ex numero suffragiorum aut ex dignitate dicentium metiar sententiam. Scio frequenter usu uenire, ut maior pars uincat meliorem, scio non semper esse optima, quae plurimis probantur, scio numquam defuturum in indagatione ueri, quod superiorum adidatur industriae. Fateor par esse, ut sola diuinae scripturae auctoritas superet omnia mortalium omnium suffragia. Verum hic de scripturis non est controuersia. Utraque pars eandem scripturam amplectitur ac ueneratur. De sensu scripturae pugna est. 48 In cuius interpretatione si quid tribuitur ingenio et eruditioni, quid Graecorum ingeniis acutius aut perspicarius ? Quid in literis sacris exercitatius ? Nec Latinis defuit ingenium nec literarum sacrarum peritia, qui si naturae felicitate cesserunt Graecis, certe monumentis illorum adiuti potuerunt Graecorum industriam aequare. Quod si in hoc iudicio magis spectatur uitae sanctimonia quam eruditio, uides, quales uiros habeat haec pars, quae statuit liberum arbitrium. Facessat odiosa, quod aiunt iureconsulti, comparatio. Nolim enim quosdam istos noui euangelii praecones cum ueteribus illis conferre. 49 I b 4. Hic audio: Quid opus est interprete, ubi dilucida est scriptura? Si tam dilucida est, cur tot saeculis uiri tam excellentes hic caecutierunt, idque in re tanti momenti, ut isti uolunt uideri? Si scriptura nihil habet caliginis, quid opus erat apostolorum temporibus prophetia? Hoc erat donum spiritus. Sed haud scio, an quemadmodum sanationes et linguae cessarunt, ita cessarit et hoc charisma. 50 Quod si non cessauit, quaerendum est, in quos deriuatum sit. Si in quoslibet, incerta erit omnis interpretatio. Si in nullos, cum et hodie tot obscuritates torqueant doctos, nulla erit interpretatio certa. Si in eos, qui successerunt in locum apostolorum, reclamabunt multis iam saeculis multos succedere in locum apostolorum, qui nihil habent spiritus apostolici. Et tamen de illis, si cetera paria sint, probabilius praesumitur, quod deus his infundit spiritum, quibus tribuit ordinem, quemadmodum uerisimilius credimus baptizato datam gratiam, quam non baptizato. 51 I b 5. Sed donemus, sicuti re uera donandum est, fieri posse, ut unicuipiam humili et idiotae reuelet spiritus, quod multis eruditis non reuelauit, quandoquidem hoc nomine Christus gratias agit patri, quod quae celasset sapientes et prudentes, hoc est scribas, pharisaeos et philosophos, reuelasset ???????, hoc est simplicibus et iuxta mundum stultis. Et fortasse talis stultus fuit Dominicus, talis Franciscus, si licuisset illis suum sequi spiritum. 52 Sed si Paulus suo saeculo, quo uigebat donum hoc spiritus, iubet probari spiritus, an ex deo sint, quid oportet fieri hoc saeculo carnali? Unde igitur explorabimus spiritus? Ex eruditione? Utrimque rabini sunt. Ex uita? Utrimque peccatores. In altera totus sanctorum chorus, qui statuunt liberum arbitrium. Verum aiunt: Sed homines erant. At ego iam homines confero cum hominibus, non homines cum deo. 53 Audio: Quid multitudo facit ad sensum spiritus? Respondeo: Quid facit paucitas? Audio: Quid facit mitra ad intellectum scripturae diuinae? Respondeo: Quid facit sagum aut cuculla? Audio: Quid facit cognitio philosophiae ad cognitionem sacrarum literarum? Respondeo: Quid facit inscitia? Audio: Quid facit ad intellectum scripturae congregata synodus, in qua fieri potest, ut nullus habeat spiritum? Respondeo: Quid faciunt conuenticula priuata paucorum, in quibus uerisimilius est neminem esse, qui habeat spiritum? 54 I b 6. Paulus clamat: ,An experimentum quaeritis inhabitantis in me Christi?' Non credebatur apostolis, nisi miracula fidem astruxissent doctrinae; nunc quilibet sibi postulat credi, quod affirmet se habere spiritum euangelicum. Apostoli quoniam excutiebant uiperas, sanabant aegrotos, excitabant mortuos, imposita manu dabant donum linguarum, ita demum creditum est et uix creditum est illis paradoxa docentibus. 55 Nunc cum iuxta communem opinionem afferant pene ????????????, nullus illorum adhuc exstitit, qui uel equum claudum sanare potuerit. Atque utinam quidam absque miraculis praestarent sinceritatem ac simplicitatem morum apostolicorum, qui nobis tardiusculis essent miraculorum uice! 56 I b 7. Non haec proprie dixerim in Lutherum, quem de facie non noui, ac scripta hominis legens uarie afficior, uerum in alios quosdam mihi propius notos, qui, si quid controuersiae incidit de sensu scripturae, nobis ueterum orthodoxorum interpretationem afferentibus statim occinunt: Homines erant. 57 Rogantibus, quonam argumento sciri possit, quae sit uera interpretatio scripturae, cum utrimque sint homines, respondent: Indicio spiritus. Si roges, cur illis, quorum aliquot etiam miraculis editis inclaruere mundo, defuerit spiritus potius quam ipsis, sic respondent, quasi mille trecentis annis nullum fuerit euangelium in mundo. Si requiras ab illis uitam spiritu dignam, respondent se fide iustos esse, non operibus. Si requiras miracula, dicunt iam olim cessasse nec opus esse iam in tanta luce scripturarum. Hic si neges hac in parte esse dilucidam scripturam, in qua tot summi uiri caligarint, circulus ad caput redierit. 58 I b 8. Iam ut demus eum, qui spiritum habet, certum esse de sensu scripturae, quomodo mihi constabit, quod ille sibi sumit? Quid faciam, ubi multi diuersos sensus afferunt, quorum unusquisque se iurat habere spiritum? Ad haec, cum spiritus non iisdem suggerat omnia, labi fallique potest alicubi etiam is, qui habet spiritum. Haec aduersus illos, qui tam facile reiciunt ueterum interpretationem in sacris libris ac suam nobis sic opponunt, uelut ex oraculo proditam. Postremo, ut demus Christi spiritum passurum fuisse populum suum errare in leuioribus, unde non magnopere pendet hominum salus, qui credi potest illum annis plus mille trecentis dissimulasse errorem ecclesiae suae nec ex tot sanctissimis uiris dignum habuisse quemquam, cui hoc inspiraret, quod isti contendunt esse totius euangelicae doctrinae caput? 59 I b 9. Verum hic, ut aliquando finiam, quid alii sibi arrogent, ipsi uiderint; ego mihi nec doctrinam arrogo nec sanctimoniam nec fido spiritui meo, simplici tamen sedulitate proferam in medium, quae mouent animum meum. Si quis docere conabitur, sciens non reluctabor ueritati. Sin ciuiliter et absque conuiciis conferenti uerius quam disputanti malint maledicere, quis non desiderabit in eis spiritum euangelicum, quem semper habent in ore? 60 Paulus clamat: ,Infirmum in fide suscipite'. Et Christus linum fumigans non exstinguit. Et Petrus apostolus:,Sitis', inquit, ,semper parati ad satisfaciendum omnibus postulantibus a uobis rationem de ea, quae in uobis est spe, cum mansuetudine et reuerentia'. Quod si respondebunt Erasmum uelut utrem uetulum non esse capacem musti spiritus, quod ipsi propinant orbi, si sibi tantopere fidunt, saltem eo loco nos habeant, quo Christus habuit Nicodemum, apostoli Gamalielem. Illum licet crassum, sed discendi auidum non repulit dominus, hunc suspendentem sententiam, donec exitus rei doceret, quo spiritu gereretur, discipuli non sunt aspernati. 61 I b 10. Absolui dimidium huius libri, in quo si persuadeo, quod proposui, satius esse de rebus huiusmodi non contendere superstitiosius, praesertim apud uulgum, nihil opus est argumentatione, ad quam nunc accingor optans, ut superet ubique ueritas, quae fortassis ex collatione scripturarum uelut ignis ex collisione silicum emicabit. 62 Principio negari non potest in sacris literis plurima esse loca, quae plane statuere uidentur liberum hominis arbitrium, rursus in iisdem esse nonnulla, quae uidentur in totum tollere. Constat autem scripturam secum pugnare non posse, cum ab eodem spiritu tota proficiscatur. Prius igitur recensebimus ea, quae nostra confirmant, mox ea, quae ex aduerso stare uidentur, diluere conabimur. 63 Porro liberum arbitrium hoc loco sentimus uim humanae uoluntatis, qua se possit homo applicare ad ea, quae perducunt ad aeternam salutem, aut ab iisdem auertere. 64 II a 1. Ab his, qui statuunt liberum arbitrium, illud in primis proferri solet, quod legitur in libro, cui titulus Ecclesiasticus siue sapientia Sirach, cap. 15 (14—18): ,Deus ab initio constituit hominem et reliquit ilium in manu consilii sui. Adiecit mandata et praecepta sua: Si uolueris mandata conseruare, conseruabunt te, et in perpetuum fidem placitam seruare. Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod uolueris, porrige manum tuam. Ante hominem uita et mors, bonum et malum, quod placuerit ei, dabitur illi'. 65 Non puto quemquam excepturum hic aduersus auctoritatem huius operis, quod, ut indicat Hieronymus, olim apud Hebraeos non habitum sit in canone, cum ecclesia Christi magno consensu receperit in suum canonem; neque causam uideo, cur Hebraei librum hunc a suo canone iudicarint excludendum, cum parabolas Solomonis et canticum amatorium receperint. 66 Etenim quod duos posteriore libros Esdrae, historiam apud Danielem de Zusanna ac Belo dracone, Iudith, Hester aliaque nonnulla non receperunt in canonem, sed inter hagiographa numerarunt, quid illos mouerit, facile diuinat, qui libros eos attentius legerit. Ceterum in hoc opere tale nihil obstrepit lectori. 67 II a 2. Hic itaque locus declarat Adam, nostri generis principem, sic fuisse conditum, ut rationem haberet incorruptam, quae dinosceret, quid expetendum, quid fugiendum; sed addita est uoluntas, incorrupta quidem et illa, sed libera tamen, ut, si uellet, posset sese a bono auertere et ad malum deflectere. 68 Eodem in statu conditi sunt angeli, priusquam Lucifer cum suis sodalibus deficeret a conditore suo. In his, qui collapsi sunt, sic penitus corrupta est uoluntas, ut sese non possint ad meliora recipere; in his, qui perstiterunt, sic est confirmata bona uoluntas, ut iam ne possit quidem sese ad impietatem deflectere. 69 In homine sic erat recta liberaque uoluntas, ut absque noua gratia potuerit in innocentia perseuerare, sic tamen, ut absque praesidio nouae gratiae non potuerit assequi felicitatem immortalis uitae, quam suis pollicitus est dominus Iesus. 70 Haec tametsi non possunt omnia apertis scripturarum testimoniis conuinci, tamen a patribus orthodoxis non improbabiliter disserta sunt. Ceterum in Eua non solum uoluntas corrupta uidetur, uerum etiam ratio siue intellectus, unde scatent fontes omnium bonorum ac malorum. 71 Videtur enim illi persuasisse serpens uanas fuisse minas, quibus interdixerat dominus, ne quid contingerent de ligno uitae. In Adam magis uidetur corrupta uoluntas ob immodicum quendam amorem erga sponsam suam, cuius animo maluit indulgere quam praecepto dei, quamquam et in hoc arbitror corruptam fuisse rationem, ex qua nascitur uoluntas. 72 II a 3. Ea uis animi, qua iudicamus, quam non refert, siue noun, id est mentem aut intellectum, siue logon, id est rationem dicere malis, per peccatum obscurata est, non exstincta, uoluntas, qua eligimus aut refugimus, hactenus deprauata fuit, ut suis naturalibus praesidiis non posset sese reuocare ad meliorem frugem, sed amissa libertate cogebatur seruire peccato, cui se uolens semel addixerat. (L23).73 Sed per dei gratiam condonato peccato hactenus facta est libera, ut iuxta sententiam Pelagiorum absque praesidio nouae gratiae posset adipsisci uitam aeternam, (L23) sic tamen, ut salutem suam deo ferret acceptam, qui et condidit et restituit liberum arbitrium, secundum orthodoxos sic posset ope diuinae gratiae semper adiuuantis conatum hominis perseuerare in recto statu, ut tamen non careret procliuitate ad malum ex semel inoliti peccati uestigiis. (L9) (h21).74 Quemadmodum autem progenitorum peccatum in posteros deriuatum est, ita et ad peccandum procliuitas transiit in omnes, quam gratia peccatum abolens hactenus mitigat, ut uinci possit, non exstirpari. Non quod non possit gratia, sed quia nobis non expediebat. 75 II a 4. Quemadmodum autem in his, qui gratia carent (de peculiari loquor), ratio fuit obscurata, non exstincta, ita probabile est in iisdem uoluntatis uim non prorsus exstinctam fuisse, sed ad honesta inefficacem esse factam. Quod oculus est corpori, hoc ratio est animo. 76 Ea partim illustratur luce natiua, quae insita est omnibus, licet non pari mensura, de quo meminit psalmus: 'Signatum est super nos lumen uultus tui, domine', (Sl 4,7) (L11)(h5) partim praeceptis diuinis ac literis sacris, quemadmodum dicit psaltes noster: 'Lucerna pedibus meis uerbum tuum'. (Sl 119,105). 77 II a 5. Unde nascitur nobis triplex legis genus: lex natura, lex operum, lex fidei, ut Paulinis utar uerbis. (Rom 2,4; 3,27) Lex naturae penitus insculpta mentibus omnium tam apud Scythas quam apud Graecos dictat iniquum esse, si quis alteri faciat, quod sibi nolit fieri. (L10).78 Et philosophi sine luce fidei, sine adminiculo diuinae scripturae ex rebus conditis cognouerunt sempiternam dei uirtutem ac diuinitatem ac de bene uiuendo multa praecepta reliquerunt uehementer congruentia cum praeceptis euangelicis multisque uerbis ad uirtutem adhortantur detestantes turpitudinem. (L9) (h5; h7). Et in his probabile est fuisse uoluntatem aliquo modo propensam ad honesta, sed inefficacem ad salutem aeternam, nisi per fidem accederet gratia. 79 II a 6. Lex autem operum imperat et comminatur paenam. Ea peccatum congeminat et gignit mortem, non quod mala sit, sed quod ea praecipiat, quae sine gratia praestare non possumus. Lex fidei, cum magis ardua praecipiat quam lex operum, tamen addita copiosa gratia, quae per se sunt impossibilia, reddit etiam dulcia, non modo facilia. Fides igitur medetur rationi laesae per peccatum, caritas prouehit uoluntatem inualidam. 80 Lex quodammodo operum erat: 'Ex omni ligno paradisi comede, de ligno autem scientia boni et mali ne comedas. In quacumque enim die comederis ex eo, morte morieris'. (Gen 2,16). Rursum per Mosen lex operum lata est: Ne quem occidas, si occideris, occideris; ne commisceris adulterium, si commiseris, lapidaberis. (Ex 20,14; Dt 5,18). 81 Sed quid dicit lex fidei, quae iubet diligere inimicos, (Matt 5,44) quae iubet tollere crucem quotidie, (Luk 9,23) quae iubet contemnere uitam? (Matt 10,39) 'Nolite timere pusillus grex, uestrum est enim regnum caelorum'. (Luk 12,32) Et: 'Confidite, quia ego uici mundum'. (Ioh 16,33) Et: 'Ego uobiscum sum usque ad comsummationem saeculi'. (Matt 28,20)(h17) Hanc legem expresserunt apostoli, cum caesi uirgis pro nomine Iesu gaudentes abirent a conspectu consilii. (Apg 5.41) Hinc Paulus: 'Omnia possum in eo, qui me corroborat'. (Fil 4,13). 82 II a 7. Nimirum hoc est, quid dicit Ecclesiasticus [15,15]: 'Et adiecit mandata et praecepta sua'. Quibus? Primum duobus illis generis humani principibus per seipsum, post Iudaicae genti per Mosen et prophetas. Lex ostendit, quid uelit deus: proponit paenam, ni pareas, proponit praemium, si pareas. Ceterum eligendi potestatem illorum relinquit uoluntati, quam illis condidit liberam et utroque uolubilem. 83 Et ideo: 'Si uolueris mandata conseruare, conseruabunt te'. Et rursum: 'Ad quod uolueris, porrige manum tuam'. Si latuisset hominem boni malique discrimen ac uoluntas dei, non poterat imputari, si perperam elegisset. Si uoluntas non fuisset libera, non potuisset imputari peccatum, quod peccatum esse desinit, si non fuerit uoluntarium, nisi cum error aut uoluntatis obligatio ex peccato nata est. Ita per uim stupratae non imputatur, quod est passa. 84 II a 8. Quamquam autem hic locus, quam adduximus ex Eccleastico, peculiariter quadrare uidetur in primos illos progenitores, tamen aliqua ratione ad uniuersam posteritatem Adae pertinet; non pertineret autem, si nulla esset in nobis liberi arbitrii uis. 85 Quamquam enim arbitrii libertas per peccatum uulnus accepit, non tamen exstincta est, et quamquam contraxit claudicationem, ut ante gratiam propensiores simus ad malum quam ad bonum, tamen excisa non est, nisi quod enormitas criminum et assuetudo peccandi uelut in naturam uersa sic offuscat nonnumquam mentis iudicium, sic obruit arbitrii libertatem, ut illud exstinctum, haec penitus adempta uideatur. 86 II a 9. Porro, quantum ualiat in nobis liberum arbitrium post peccatum et ante gratiam, mire uariant et ueterum et recentiorum sententiae, dum alius aliud spectat. Qui uitabant desperationem ac securitatem, sed ad spem et conatum acuere uolebant homines, plus tribuerant libero arbitrio. 87 Pelagius docuit semel liberata sanataque per gratiam hominis uoluntate non opus esse noua gratia, sed liberi arbitrii praesidiis pertingi posse ad salutem aeternam, sic tamen, ut hominis salus debeatur deo, sine cuius gratia uoluntas hominis non erat efficaciter libera ad bonum; et haec ipsa uis animo, qua homo cognitum bonum amplectitur auertens se ab eo, quod diuersum est, beneficium est conditoris, qui potuisset pro homine ranam producere. 88 Qui Scoti placitis addicti sunt, proniores sunt in fauorem liberi arbitrii, (n4) cuius tantam uim esse credunt, ut homo nondum accepta gratia, quae peccatum abolet, naturae uiribus exercere posset opera moraliter, ut uocant, bona, quibus non de condigno, sed de congruo promereantur gratiam gratum facientem; sic enim illi loquuntur. 89 II a 10. Ab his alii ex diametro, quod aiunt, dissentientes contendunt omnia illa opera quantumuis moraliter bona fuisse deo detestabilia non minus quam scelerate facta, quod genus sunt adulterium et homicidium, quod non profiscerentur ex fide et caritate in deum. 90 Horum opinio uidetur inclementior, praesertim cum philosophi quidam, ut habuerunt aliquam de deo cognitionem, ita fieri potuit, ut fiduciam quoque nonnullam et caritatem habuerint erga deum nec omnia fecerint ob inanem gloriam, sed amore uirtutis et honesti, quod docent amplectendum non ob aliud, nisi quia honestum est. Nam qui pro salute patriae semet obicit periculis ob inanem gloriam, facit opus ex genere bonum, an moraliter bonum, nescio. 91 Sanctus Augustinus et qui hunc sequuntur, considerantes, quanta sit pernicies uerae pietatis hominem fidere suis uiribus, propensiores sunt in fauorem gratiae, quam ubique Paulus inculcat. Eoque negat hominem obnoxium peccato posse sese reflectere ad uitae correctionem aut quicquam posse facere, quod conferat ad salutem, nisi gratuito dei dono stimuletur diuinitus, ut uelit ea, quae conducunt ad uitam aeternam; hanc gratiam alii praeuenientem uocant, Augustinus operantem. 92 Nam et fides, quae ianua est salutis, gratuitum dei donum est. Huic additam caritatem per uberius donum spiritus appellat gratiam cooperantem, quod semper adsit conantibus, donex assequantur, quod expetunt, sed ita tamen, ut cum simul idem opus operentur liberum arbitrium et gratia, gratia tamen dux sit operis, non comes, quamquam hanc quoque sententiam diuidunt quidam dicentes: Si consideres opus iuxta naturam suam, potiorem causam esse uoluntatem hominis, sin iuxta quod promeretur, gratiam esse potiorem. 93 Porro fides, quae praestat, ut uelimus salutifera, et caritas, quae praestat, ne frustra uelimus, non tam tempore distincta sunt quam natura; possunt tamen utraque temporariis accessibus augeri. 94 II a 11. Itaque cum gratia significet beneficium gratis datum, tres aut, si mauis, quatuor gratias ponere licebit. Unam natura insitam et per peccatum uitiatam, ut diximus, non exstinctam, quam quidam uocant influxum naturalem. Haec omnium communis manet etiam perseuerantibus in peccato: liberum et enim illis loqui, tacere, sedere, surgere, subleuare pauperem, legere libros sacros, audire contionem, sic tamen, ut ista secundum opinionem quorundam nihil conducant ad uitam aeternam. 95 Nec desunt tamen, qui considerata immensa dei bonitate dicant hactenus hominem proficere huiusmodi benefactis, ut praeparetur ad gratiam ac dei misericordiam erga se prouocet, quamquam sunt, qui negent haec etiam fieri posse sine gratia peculiari. Haec gratia, quoniam est omnium communis, non dicitur gratia, cum re uera sit, quemadmodum maiora miracula quotidie deus edit gignendis rebus, conseruandis et gubernandis, quam si sanaret leprosum aut liberaret daemoniacum. Et tamen haec ideo non uocantur miracula, quod ex aequo quotidie praestantur omnibus. 96 Altera est gratia peculiaris, qua deus ex sua misericordia peccatorem nihil promeritum stimulat ad resipiscentiam, sic tamen, ut nondum infundat gratiam illam supremam, quae abolet peccatum ac deo gratum facit hominem. Itaque peccator adiutus secunda gratia, quam diximus operantem, displicit sibi; tametsi nondum exuit affectum peccandi, tamen eleemosynis, precibus, intentus sacris studiis, audiendis contionibus, interpellandis piis hominibus, ut pro se deum orent, aliisque factis moraliter, ut uocant, bonis summae illius gratiae uelut candidatum quendam agit. 97 Existimant autem gratiam, quam nunc secundam facimus, per dei bonitatem nulli mortalium deesse, quod diuina benignitas singulis in hac uita suppeditet idoneas occasiones, per quas possit resipiscere, si quod reliquum est in ipsorum arbitrio pro uiribus accommodent ad opem numinis uelut inuitantis, non compellentis ad meliora. Hoc autem putant esse in nostro arbitrio, ut uoluntatem nostram applicemus ad gratiam aut auertamus ab ea, quemadmodum in nobis est ad illatam lumen aperire oculos ac rursum claudere. 98 Quoniam autem immensa dei caritas erga genus humanum non patitur hominem frustrari etiam illa gratia, quam gratum facientem uocant, si totis uiribus eam ambierit, fit, ut nemo peccator debeat esse securus, nemo rursus debeat desperare, fit item illud, ut nemo pereat, nisi suo uitio. 99 Est igitur gratia naturalis, est gratia exstimulans, licet imperfecta, est gratia, quae uoluntatem reddit efficacem, quam cooperantem diximus, quae quod coeptum est prouehit, est gratia, quae perducit usque ad finem. Has tres putant eadem esse gratiam, licet ab iis, quae operantur in nobis, diuersis cognominibus appellentur. Prima exstimulat, secunda prouehit, tretia consummat. 100 II a 12. Ergo, qui longissime fugiunt a Pelagio, plurimum tribuunt gratiae, libero arbitrio pene nihil nec tamen in totum tollunt: negant hominem posse uelle bonum sine gratia peculiari, negant posse incipere, negant posse progredi, negant posse perficere sine principali perpetuoque gratiae diuinae praesidio. (L13)(h39)101 Horum sententia satis uidetur probabilis, quod relinquat homini studium et conatum et tamen non relinquit, quod suis asscribit uiribus. 102 Sed durior est istorum opinio, qui contendunt liberum arbitrium ad nihil ualere nisi ad peccandum, solam gratiam in nobis operari bonum opus non per liberum arbitrium aut cum libero arbitrio, sed in libero arbitrio, ut nostra uoluntas hic nihilo plus agat, quam agit cera, dum manu plastae fingitur in quacumque uisum est artifici speciem. Hi mihi sic fugere uidentur meritorum et operum humanorum fiduciam, ut praeter casam, quod dici solet. 103 Durissima uidetur omnium sententia, qui dicunt liberum arbitrium inane nomen esse nec quicquam ualere aut ualuisse uel in angelis uel in Adam uel in nobis nec ante gratiam nec post gratiam, sed deum tam mala quam bona operari in nobis, omniaque, quae fiunt, esse merae necessitatis. Itaque cum his duabus postremis mihi potissimum erit conflictatio. 104 II a 13. Haec paulo loquatio nobis repetita sunt, quo lector imperitior, nam crassulis scribimus crassuli, reliquam argumentationem facilius percipiat, eoque locum ex Ecclesiastico primum retulimus, quo originem ac uim liberi arbitrii planissime uideatur depingere. 105 Nunc expeditiore cursu reliqua scriptuarum testimonia persequemur. Id faciemus, si prius admonuerimus hunc locum secus haberi in editione Aldina, quam hodie habeat ecclesiasticus usus Latinorum. Non enim in Graecis additur: conseruabunt te, quamquam eandem particulam nec Augustinus addit aliquoties adducens hunc locum, et ??????? scriptum opinor pro ???????. 106 II a 14. Quemadmodum igitur in paradiso proposuerat electionem uitae ac mortis: Si parueritis praecepto meo, uiuetis, sin minus, moriemini; cauete malum, eligite, quod bonum est, itidem Genesis cap. 4 (6-7) deus loquitur Caim: 'Quare iratus es et cur concidit facies tua? Nonne si bene egeris, recipies, sin autem male, statim in foribus peccatum tuum aderit? Sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius'. Proponit praemium, si uelit eligere, quod pium est, proponit paenam, si malit seque diuersum. 107 Et ostendit animi motus ad turpia uinci posse nec afferre necessitatem peccandi. Cum his locis congruit, quod dominus loquitur ad Mosen: 'Posui ante faciem tuam uiam uitae et uiam mortis. Elige, quod bonum est, et incede cum eo'. Quid poterat apertius dici? Deus ostendit, quid bonum, quid malum, ostendit utriusque diuersa praemia, mortem et uitam, eligendi libertatem relinquit homini. Ridicule siquidem diceretur: elige, cui non adesset potestas semet huc et illuc applicandi, perinde quasi quis in biuio consistenti dicat: Vides duplicem uiam, utram uoles ingreditor, cum altera tantum pateret. 108 Rursum Deuteronomii cap. 30 (15-19): 'Considera, quod hodie proposuerim in conspectu tuo uitam et bonum et e contrario mortem et malum, ut diligas dominum, deum tuum, et ambules in uiis eius et custodias mandata illius et caerimonias atque iudicia et uiuas atque multiplicet te benedicatque tibi in terra, ad quam ingrederis possidendam. Si autem auersum fuerit cor tuum et audire nolueris atque errore deceptus adoraueris deos alienos et seruieris eis, praedico tibi hodie, quod pereas et paruo tempore moreris in terra, ad quam Iordane transmisso ingrederis possidendam. Testes inuoco hodie caelum et terram, quod proposuerim uobis uitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo uitam, ut et tu uiuas et semen tuum', 109 Hic rursus audis proponendi uerbum, audis eligendi uerbum, audis auertendi uerbum, quae intempestiue dicerentur, si uoluntas hominis non esset libera ad bonum, sed tantum ad malum. Alioqui perinde fuerit, ac si quis homini sic alligato, ut non possit brachium nisi in laeuum porrigere, diceret: Ecce habes ad dextram uinum optimum, habes ad laeuam toxicum, utro uelis, porrige manum. 110 II a 15. Nec dissonat ab his, quod apud Esaiam loquitur idem dominus: 'Si uolueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae comedetis; si uero nolueritis neque audieritis me, gladius uos consumet'. (Es 1,19f) Si non est homini ullo pacto libera uoluntas ad bonum, aut si, ut quidam aiunt, nec ad bonum nec ad malum, quid sibi uolunt haec uerba: 'si uolueritis, si nolueritis'? 111 Magis hic congruebat: si uoluero, si noluero. (L7). Atque huiusmodi multa cum peccatoribus dicantur, non uideo, quomodo uitari possit, quin his quoque tribuamus uoluntatem aliquo modo liberam ad electionem boni, nisi malumus hanc cogitationem aut animi motum dicere quam uoluntatem, quod uoluntas certa sit et ex iudicio nascatur. 112 Sic autem loquitur apud eundem prophetam cap. 21 (12): 'Si quaeritis, quaerite; conuertimini et uenite'. Quorsum attinet hortari, ut conuertantur et ueniant, qui nulla ex parte suae potestatis sunt? (L8). 113 Nonne perinde fuerit, ac si quis dicat uinculis astricto, quem nolit soluere: Moue te isthinc, ueni ac sequere me? Item apud eundem prophetam cap. 45 (20): 'Congregamini et uenite'. Et: 'Conuertimini ad me et salui eritis omnes fines terrae'. (L10). 114 Rursum cap. 52 (1-2): 'Consurge, consurge, excutere de puluere, (64) solue uincula colli tui'. Itidem Hieremias cap. 15 (19): 'Si conuerteris, conuertam te, et si separaueris pretiosum a uili, quasi os meum eris'. Cum ait: 'separaueris', libertatem indicat eligendi. (L10). 115 Euidentius etiam Zacharias et arbitrii liberi conatum indicat et gratiam conanti paratam: 'Conuertimini', inquit, 'ad me, ait dominus exercituum, et conuertar ad uos dicit dominus'. (Zak 1,3) (L11) (L23). 116 Ezechielis cap. 18 (21) sic loquitur deus: 'Si impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis, quae operatus est, et fecerit iudicium' etc. At mox: 'Omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor'. 117 Item: 'Si autem auerterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitates'. In hoc capite toties repetitur: auerterit se, fecit, operatus est, in bonam partem et in malam. Et ubi sunt, qui negant hominem quicquam agere, sed pati tantum ab operante gratia? (L31). 118 'Proicite', inquit, 'a uobis omnes iniquitates'. Et: 'Quare moriemini, domus Israel? Nolo mortem peccatoris, reuertimini et uenite'. Deplorat pius dominus mortem populi sui, quam ipse operatur in illis? Si ille non uult mortem, utique nostrae uoluntati imputandum, si perimus. (L33) (L38) (L58).119 Ceterum quid imputes illi, qui nihil potest agere neque boni neque mali? (L34) His, qui nullo modo suae uoluntatis compotes sunt, frustra canit hanc cantionem psaltes ille (66) mysticus: 'Declina a malo et fac bonum, inquire pacem et persequere eam'. (Sl 34,15). 1II a 16. Sed quorsum attinet huius generis aliquot recensere loca, cum tota diuina scriptura plena sit huiusmodi hortamentis: 'Conuertimini in toto corde uestro; (Ioel 2,12) conuertatur uir a uia sua mala; (Ion 3,8) praeuaricatores, redite ad cor'; (Es 46,8) et: 'Conuertatur unusquisque a uia sua mala, et paenitebit me mali, quod cogitaui facere eis propter malitiam studiorum eorum'; (Ier 26,3) et: 'Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea', (Ier 26,4) cum fere nihil aliud sonet scriptura quam conuersionem, quam studium, quam conatum ad meliora? 2 Haec omnia frigeant oportet semel inducta necessitate uel benefaciendi uel male. Neque minus frigebunt illae tot pollicitationes, tot minae, tot expostulationes, tot exprobationes, tot obtestationes, tot benedictiones et maledictiones factae ad eos, qui se uerterunt ad meliora aut qui conuerti recusarunt. (L6). 3 'Quacunque hora ingemuerit peccator. (Sml Ez 18,21) Video, quod populus iste durae ceruicis sit. Popule meus, quid feci?' (Ex 32,9) Item: 'Iudicia mea proiecerunt'. (Mik 6,3) Et: 'Si populus meus audisset me, Israel si in uiis meis ambulasset. (Sl 81,14) Qui uult uidere dies nobos, prohibeat linguam suam a malo'. (Sl 34,13). 4 Cum audis: 'qui uult', audis liberam uoluntatem. Haec cum nusquam non occurrant, nonne statim succurrit lectori: Quid polliceris ex conditione, quod in tua unius uoluntate situm est? Quid expostulas, cum quicquid a me fit seu boni seu mali, tu geras in me uelim nolim? Quid exprobras, cum in me non sit tueri, quod dederas, nec excludere malum, quod immittis? 5 Quid obtestaris, cum totum ex te pendeat et res ex tua geratur sententia? Quid benedicis, quasi functus sim meo officio, cum tuum sit, quicquid gestum est? Quid maledicis, cum necessitate peccarim? Quorsum autem attinent tot examina praeceptorum, si non est cuiquam ullo pacto in mani seruare, quod praeceptum est? 6 Sunt enim, qui negant hominem quantumuis iustificatum dono fidei et caritatis ullum dei praeceptum implere posse, sed omnia bona opera, quoniam in carne fiunt, ad damnationem profectura fuisse, ni deus ob meritum fidei ignosceret illa per suam misericordiam. 7 II a 17. Atqui sermo, quem per Mosen loquitur dominus Deutero. cap. trigesimo (11-14), declarat non solum in nobis situm, quod praecipitur, uerum etiam in procliui, cum ait: 'Mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie non supra te est neque procul positum nec in caelo situm ut possis dicere: Quis nostrum ualet ad caelum ascendere, ut deferat illud ad nos, ut audiamus atque opere compleamus? neque trans mare positum ut causeris et dicas: quis e nobis poterit mare transire et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire, quod praeceptum est? sed iuxta te est sermo ualde in ore tuo et in corde tuo, ut facias illum'. (L10). 8 Et tamen illic loquitur de praecepto omnium maximo, 'ut reuertaris ad dominum, deum tuum, in toto corde tuo et in tota anima tua'. (Deut 30,10) Et quid sibi uult hoc: 'si tamen audieris, si custodieris, si reuertaris', si nihil horum ullo pacto situm est in nostra potestate? 9 Non adnitar in huiusmodi recitandis esse copiosus, cum utriusque testamenti libri talibus undique referti sint, ut qui talia studet conquirere, nihil aliud quam, quod dici solet, per mare quaerat aquas. Itaque bona sacrae scripturae pars, ut dixi, uidebitur frigere, si ultimam aut penultimam opinionem receperis. (Se II a 12). 10 II a 18. Reperiuntur autem in diuinis libris quaedam loca, quae contingentiam ac mutabilitatem etiam quandam deo tribuere uidentur. (Note 1).11 Quod genus est illud, quod legimus Hieremiae cap. 18 (8, 10): 'Si paenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum aduerus eam, agam et ego paenitentiam super malo, quod cogitaui, ut facerem ei; si fecerit malum in oculis meis et non audierit uocem meam, et ego paenitentiam agam super bono, quod locutus sum, ut facerem ei'. 12 Neque uero nescimus hic scripturam sacram hominum more loqui, quod et alias non raro facit, cum in deum nulla cadat mutabilitas. 13 Sed ex irato propitius fieri dicitur, cum nos ad meliora resipiscentes dignatur sua gratia; rursus ex propitio iratus, cum ad deteriora relapsos punit et affligit. 14 Rursum 4. Regum capite uigesimo (1) audit Ezechias: 'Morieris tu et non uiues'. Ac mox post lacrimas audit per eundem prophetam: 'Audiui orationem tuam et uidi lacrimas tuas et conseruaui te' etc. 15 Itidem secundo Regum cap. duodecimo (10) Dauid per Nathan audit a domino: 'Non recedet gladius domo tua usque in sempiternum' etc. Mox ubi dixerat: 'Peccaui domino', audit mitiorem sententiam: 'Dominus quoque transtulit peccatum tuum, non morieris'. 16 In his atque huiusmodi locis quemadmodum tropus sermonis excludit mutabilitatem a deo, ita uitari non potest, quin intelligamus in nobis esse uoluntatem huc et illuc flexilem, quae si necessitate flectitur ad malum, cur imputatur peccatum? 17 Si necessitate flectitur ad bonum, cur deus ex irato fit propitius, cum nihilo plus illic debeatur nobis gratiae? 18 II b 1. Atque hactenus quidem ex uetere testamento, de quo fortasse causetur aliquis, nisi haec essent ex eorum genere, quae non solum obliterata non sunt per lucem euangelicam, uerum etiam plus uigoris acceperunt. Veniamus igitur ad noui testamenti libros. Ac primum occurrit locus ex euangelio, quo Christus deplorans excidium urbis Hierosolymorum ita loquitur: ,Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui missi sunt ad te, quoties uolui congregare te, quemadmodum gallina congre-gat pullos suos sub alas suas, et noluisti ?' 19 Si cuncta fiunt necessitate, nonne merito Hierosolyma poterat respondere deploranti domino: Quid inanibus lacrimis te maceras? Si tu nolebas nos auscultare prophetis, cur eos misisti? Cur nobis imputas, quod tua uoluntate, nostra necessitate factum est? Tu uolebas nos congregare et idem in nobis nolebas, cum hoc ipsum operatus sis in nobis, quod noluerimus. Atqui in uerbis domini non accusatur in Iudaeis necessitas, sed praua ac rebellis uoluntas: ,Ego uolui congregare, tu noluisti'. Rursus alibi: ,Si uis ad uitam ingredi, serua mandata'. 20 Qua fronte diceretur: ,si uis', cui uoluntas libera non est? Item: ,Si uis perfectus esse, uade et uende' etc. Item Lucae nono (23): ,Si quis uult post me uenire, abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me'. In praecepto tam difficili tamen audis mentionem uoluntatis nostrae. Ac mox: ,Qui enim uoluerit animam suam saluam facere, perdet eam'. Nonne frigent omnia praeclara praecepta Christi, si nihil tribuitur humanae uoluntati? ,Ego autem dico uobis, Ego autem dico uobis' etc. Et: ,Si diligitis me, mandata mea seruate'. Quanta apud Ioannem inculcatio mandatorum? Quam male coniunctio: ,si', congruit merae necessitati? ,Si manseritis in me et uerba mea in uobis manserint. Si uis perfectus esse'. 21 II b 2. Iam ubi toties est operum bonorum et malorum mentio, ubi mentio mercedis, ibi non intelligo, quo pacto locus sit merae necessitati. Neque natura neque necessitas habet meritum. Sic autem dominus noster Iesus loquitur Matth. quinto (12): ,Gaudete et exsultate, quia merces uestra copiosa est in caelis'. 22 Quid sibi uult parabola de operariis conductis in uineam? An operarii sunt, qui nihil operantur? Datur denarius ex pacto uelut operae praemium. Dicet aliquis: Merces dicitur, quod a deo quodammodo debetur, qui suam fidem obstrinxit homini, si crediderit promissis ipsius. Atqui hoc ipsum: credere, opus est, in quo nonnulla functio est liberi arbitrii, cum sese applicat ad credendum aut auertit. Cur collaudatur seruus, qui domini sortem sua auxerat industria, cur damnatur ignauus et cessator, si nihil ibi nostrum est? Rursum cap. uigesimoquinto (35, 36), cum inuitat omnes ad consortium aeterni regni, non commemorat necessitatem, sed ipsorum benefacta: ,Dedistis cibum, dedistis potum, collegistis hospitem, uestistis nudum' etc. 23 Rursus haedis, qui a sinistris sunt, exprobrat non necessitatem, sed uoluntariam operum omissionem: ,Vidistis esurientem', data est benefaciendi occasio, ,non dedistis cibum' etc. Iam nonne omnes euangelicae quoque literae plenae sunt exhortationibus: ,Venite ad me, qui onerati estis, uigilate, orate, petite, quaerite, pulsate, uidete, cauete'? Quid sibi uolunt tot parabolae,de custodiendo uerbo dei, de occurendo sponso, de nocturno suffossore, de domo fundanda super petram' ? 24 Nimirum ad studium, ad conatum, ad industriam nos excitant, ne pereamus negligentes dei gratiam. Haec aut frigida uidentur aut superuacanea, si cuncta referantur ad necessitatem. Idem dicendum est de minis euangelicis: ,Vae uobis, scribae, uae uobis, hypocritae, uae tibi, Corozaim!' Frigebunt et exprobrationes illae: ,O generatio incredula et peruersa, quamdiu ero uobiscum, quamdiu uos patiar, serpentes, progenies uiperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? Ex fructibus', inquit dominus, ,eorum cognoscetis eos'. 25 Fructus opera dicit, ea nostra uocat; at ea nostra non sunt, si cuncta geruntur necessitate. Orat in cruce: ,Pater, ignosce illis, quia nesciunt, quid faciunt'. Quanto iustius excusasset eos, quia non est illis libera uoluntas nec possunt, si uelint, aliter facere! Rursus Ioannes: ,Dedit eis potestatem filios dei fieri, his, qui credunt in nomine ipsius'. Quomodo datur potestas, ut filii dei fiant, qui nondum sunt, si nostrae uoluntatis nulla est libertas? Cum quidam offensi uerbis domini discessissent ab eo, dixit proximis discipulis: ,Numquid et uos uultis abire?' Si illi non discesserant sua sponte, sed necessitate, cur ceteros interrogat, num et ipsi uelint? 26 II b 3. Sed non erimus molesti lectori recensendis huius-modi locis omnibus, quorum ut non est numerus, ita sua sponte facile cuique occurrunt. Dispiciamus, an et apud Paulum, strenuum assertorem gratiae et perpetuum ex-pugnatorem operum legis, reperire liceat, quod statuat liberum arbitrium. Atque in primis occurrit locus in epistola ad Romanos cap. secundo (4): ,An diuitias', inquit, ,bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis? An ignoras, quod benignitas dei ad paenitentiam te adducit?' Quomodo imputatur contemptus praecepti, ubi non est libera uoluntas? Aut quomodo deus inuitat ad paenitentiam, qui auctor est impaenitentiae? Aut quomodo iusta est dam-natio, ubi iudex cogit ad maleficium? (L6#6) 27 Et tamen Paulus paulo ante dixerat: ,Scimus enim, quoniam iudicium dei est secundum ueritatem in eos, qui talia agunt'. Audis actionem, audis iudicium secundum ueritatem. Ubi mera necessitas? Ubi uoluntas nihil aliud quam patiens? Vide uero, cui malum illorum imputet Paulus: ,Secundum autem duritiem tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera eius'. Et hic audis iustum dei iudicium, audis opera digna supplicio. 28 Quod si deus sua tantum bona opera, quae per nos operatur, imputaret nobis ad gloriam et honorem et immortalitatem, plausibilis esset benignitas (quamquam et hic admiscet apostolus: ,secundum patientiam boni operis', et rursum: ,quaerentibus uitam aeternam'). Ceterum qua iustitia infligitur ira, indignatio, tribulatio, angustia homini uelut operanti malum, qui nihil operatur sponte, sed omnia facit necessitate? 29 II b 4. Iam qui consistunt illae Pauli collationes de currentibus in stadio, de brabeo, de corona, si nihil est tri-buendum nostro conatui? Ad Corinth, cap. nono (24, 25): ,An nescitis, quod hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit brabeum? Sic currite, ut comprehendatis' etc. Ac mox: ,Et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam'. Corona non datur, nisi certantibus, et praemii loco datur, tamquam hunc honorem promeritis. Rursum ad Timotheum prima cap. sexto (12): ,Certa', inquit, ,bonum certamen fidei, apprehende uitam aeternam'. Ubi certamen est, ibi conatus est uoluntarius, ibi periculum est, ne, si cesses, perdas praemium. 30 Non itidem fit, ubi mera necessitate eueniunt omnia. Rursum ad eundem epistolae secundae cap. secundo (5): ,Nam et qui certat in agone, non coronatur, nisi qui legi-time certauerit'. Ac paulo superius: ,Labora sicut bonus miles Christi'. Meminit et agricolae laborantis. Certanti datur corona, militanti salarium, agricola fructum percipit. Item eiusdem epistolae cap. quarto (7, 8): ,Bonum', inquit, ,certamen certaui, cursum consummaui. In reliquum reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus in illa die, iustus iudex'. Mihi difficile uidetur certamen, coronam, iustum iudicem, reddendi, certandi uerbum coniungere cum omnium rerum mera necessitate, cum uoluntate nihil agente, sed tantum patiente. 31 II b 5. Iacobus item hominum peccata non tribuit neces-sitati ac deo in nobis operanti, sed ipsorum deprauatae concupiscentiae. ,Deus', inquit, ,neminem tentat, sed unus-quisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; deinde concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum'. Malefacta hominum Paulus uocat opera carnis, non opera dei, uidelicet hoc appellans carnem, quod Iacobus uocat concupiscentiam. Et in Actis audit Ananias: ,Cur tentauit Satanas cor tuum?' Paulus item ad Ephes. cap. secundo (2) mala opera tribuit spiritui huius aeris, qui operatur in filiis diffidentiae. ,Quae communicatio Christo cum Belial? Aut facite', inquit, ,arborem bonam et fructus eius bonos, aut facite arborem malam et fructus eius similiter malos'. 32 Qua igitur fronte quidam deo, quo nihil potest esse melius, tribuunt fructus pessimos? Quamquam autem humana concupiscentia sollicitatur a Satana aut rebus extrariis aut alioqui per occasionem rei, quae est in homine, tamen sollicitatio non affert peccandi necessitatem, si uelimus obniti implorato diuino praesidio, quemadmodum spiritus Christi prouocans nos ad bene agendum non affert necessitatem, sed opem. Consentit cum Iacobo Ecclesiasticus cap. 15 (21): ,Nemini mandauit deus impie agere et nemini dedit spatium peccandi'. At qui cogit, plus facit, quam si mandet. 33 Sed euidentius est, quod scribit Paulus 2. ad Timoth. secundo (21): ,Si quis ergo se emundauerit ab istis, erit uas in honorem'. Quomodo emundat se, qui nihil agit omnino? Scio hic subesse tropum, sed in praesentia mihi satis est, quod hic sermo multum dissonat ab his, qui uolunt omnia tribuere merae necessitati. 34 Concinit huic illud 1. Ioan. 5: ,Omnis, qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est'. Admittam hic tropum, si uicissim illi nobis in aliis locis permittent tropi praesidium. Et tamen nimis impudens fuerit tropus, si quis interpretetur: sanctificat se, id est uelit nolit sanctificatur a deo. ,Abiciamus', inquit Paulus, ,opera tenebrarum'. Et: ,Exspoliantes ueterem hominem cum actibus suis'. Quomodo iubemur abicere et exuere, si nihil agimus? Item ad Ro. 7 (18): ,Nam uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio'. Hic Paulus uidetur fateri esse in hominis potestate uelle, quod bonum est; atqui hoc ipsum uelle benefacere bonum est opus, alioqui nec uelle malum erit in malis. Ceterum extra controuersiam est uoluisse occidere malum esse. 35 II b 6. Rursum 1. ad Cor. 14 (32): ,Spiritus', inquit, ,prophetarum prophetis subiectus est'. Si quos agit spiritus sanctus, sic agit, ut sit illis liberum, si uelint, obticescere, multo magis hominis uoluntas ex sese sui iuris est. Nam hi, quos agit spiritus phanaticus, nec tacere possunt, si uelint, et saepe non intelligunt ipsi, quid loquantur. Eodem perti-net illud, quod admonet Timotheum: ,Noli negligere gratiam, quae in te est'. Declarat enim in nobis esse auertere animum a gratia data. Item alibi: ,Et gratia eius in me uacua non fuit'. Significat se non defuisse gratiae diuinae. Quomodo non defuit, qui nihil egit? Petrus epist. 2. cap. 1 (5): 'Vos autem' inquit, ,omnem curam subinferentes ministrate in fide uestra uirtutem' etc. Ac mox: ,Quapropter, fratres, magis satagite, ut per bona opera certam uocationem uestram et electionem faciatis'. Vult nostram sollicitudinem iungi gratiae diuinae, ut per gradus uirtutum perueniamus ad perfectionem. 36 II b 7. Sed iamdudum uereor, ne cui uidear in his con-gerendis immodicus, cum nusquam non occurrant in diuinis uoluminibus. Cum enim scribat Paulus secunda ad Timo-theum cap. tertio (16): ,Omnis enim scriptura diuinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corri-piendum, ad erudiendum' etc., nihil horum uidetur habere locum, ubi mera et ineuitabili necessitate geruntur omnia. Quorsum pertinent tot encomia sanctorum apud Ecclesiasticum cap. quadragesimoquarto et sequentibus aliquot, si nihil debetur industriae nostrae? Quid sibi uult ubique laudata oboedientia, si ad bona et simul mala opera tale sumus instrumentum deo, quale securis est fabro? 37 lI b 8. At tale instrumentum sumus omnes, si uerum est dogma Vuycleui, omnia et ante gratiam et post gratiam, bona pariter ac mala, quin et media, mera necessitate geri, quam sententiam approbat Lutherus. Quod ne quis a me confictum causetur, ipsius uerba subscribam ex assertioni-bus: ,Unde', inquit, ,et hunc articulum necesse est reuocare. Male enim dixi, quod liberum arbitrium ante gratiam sit res de solo titulo, sed simpliciter debui dicere: Liberum arbitrium est figmentum in rebus seu titulus sine re, quia nulli est in manu quippiam cogitare mali aut boni, sed omnia, ut Vuycleui articulus Constantiae condemnatus recte docet, de necessitate absolute eueniunt'. Hactenus Lutheri uerba recitauimus. Multa loca prudens praetereo, quae sunt in Actis et in Apocalypsi, ne molestus sim lectori. Haec tam multa non sine causa mouerunt eruditos ac sanctos uiros, ne in totum tollerent liberum arbitrium. Tantum abest, ut spiritu Satanae fuerint instigati sibique damnationem accersierint fidentes operibus suis. 38 III a 1. Nunc tempus est, ut ex aduerso recenseamus aliquot scripturarum testimonia, quae uidentur prorsus tollere liberum arbitrium. Ea sane nonnulla sunt obuia nobis in sacris uoluminibus, sed in his duo praecipua sunt ac ceteris euidentiora, quorum utrumque sic tractat Paulus apostolus, ut prima specie nihil omnino tribuere uideatur uel operibus nostris uel liberi arbitrii uiribus. 39 Alter locus est Exodi cap. 9 (12, 16) et tractatur a Paulo epistolae ad Romanos cap. nono (14ff): 'Indurauit dominus cor Pharaonis et non audiuit eos'. Et rursus: 'Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra'. 40 Paulus sic explicat adducens similem locum, qui est Exodi trigesimosecundo: 'Mosi enim dixit: Miserebor, cuicumque misereor, et commiserabor, quemcunque commiseror. Igitur non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei'. (Rom 9,15f). 41 Alter est apud Malachiam cap. primo (2,3), et tractatur apud Paulum cap. nono (11-13): 'Nonne frater erat Iacob, dicit dominus? Et dilexi Iacob, Esau autem odio habui'. (Mal 1,2f). 42 Paulus sic explicat: 'Cum enim nondum nati essent aut aliquid boni egissent aut mali, ut secundum electionem propositum dei maneret, non ex operibus, sed ex uocante dictum est ei, quia maior seruiet minori, sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui'. (Rom 9,11-13). 43 III a 2. Quoniam autem absurdum uidetur, ut deus, qui non solum iustus est, uerum etiam bonus, indurasse dicatur cor hominis, ut per illius malitiam suam illustraret potentiam, Origenes libro ?????????? tertio (note 1) sic explicat nodum, ut fateatur occasionem indurationis datam a deo, culpam tamen in Pharaonem reiciat, qui sua malitia factus sit obstinatior per haec, per quae debebat ad paenitentiam adduci; 44 quemadmodum ex eodem imbre terra culta producit fructum optimum, inculta spinas ac tribolos, et quemadmodum ex eodem sole cera liquescit, limus durescit, ita lenitas dei, quae tolerat peccantem, alios adducit ad paenitentiam, alios reddit obstinatiores in malitia. (L42). 45 Miseretur ergo eorum, qui dei bonitatem agnoscentes resipiscunt. Indurabant autem, qui dilati ad paenitentiam neglecta dei bonitate proficiunt ad deteriora. 46 Tropum autem, quo dicitur fecisse, qui dedit occasionem, probat primum ex consuetudine sermonis popularis, quo uulgo pater dicit filio: Ego te perdidi, quod errantem non statim punierit. 47 III a 3. Usus est simili tropo Esaias cap. 63 (17): 'Quare (94) errare nos fecisti, domine, de uiis tuis, indurasti cor nostrum, ne timeremus te?' Hunc locum iuxta sententiam Origenis interpretatur Hieronymus. 48 Indurat deus, cum non statim castigat peccantem, et miseretur, cum mox per afflictiones ad paenitentiam inuitat. 49 Sic apud Osee loquitur iratus: 'Non uisitabo super filias uestras, cum fuerint fornicatae'. (Hos 4,14). Rursus misericorditer castigat in Psal. 88 (33): 'Visitabo in uirga iniquitates eorum et in uerberibus peccata eorum'. 50 Eodem tropo dixit Hiere. ca. 20 (7): 'Seduxisti me, domine, et seductus sum, fortior me fuisti et inualuisti'. 51 Seducere dicitur, qui non statim reuocat ab errore, quod ipsum existimat Origenes interim conducere ad perfectiorem sanitatem, quemadmodum periti chirurgi malunt tardius obducere cicatricem uulneri, quo magis educta per hiatum uulnerus sanie succedat perpetua sanitas. 52 Annotat et illud Origenes, quod ait dominus: 'In hoc ipsum excitaui te', non: In hoc ipsum feci te. Alioqui Pharao non fuisset impius, si talem condidisset deus, qui contemplatus est omnia opera sua et erant ualde bona. 53 Nunc utroque uertibili uoluntate conditus suapte sponte deflexit ad malum, dum suo animo maluit obsequi quam dei iussis obtemperare. 54 III a 4. Haec autem Pharaonis malitia deus abusus est in suam gloriam et ad salutem populi sui, quo magis perspicuum esset homines frustra conari, qui dei uoluntati resistunt, quemadmodum prudens rex aut paterfamilias saeuitia quorundam, quod odit, tamen ad puniendos improbos abutitur. 55 Nec tamen ideo uis fit nostrae uoluntati, si rerum euentus in manu dei est aut si illi conatus hominum pro suo arcano consilio alio uertit, quam illi destinarant. 56 Quemadmodum igitur malorum conatus uertit in bonum pierum, ita bonorum conatu non assequuntur, quod expetunt, nisi adiuti gratuito dei fauore. 57 Nimirum hoc est, quod subicit Paulus: 'Igitur non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei'. 58 Praeuenit dei misericordia uoluntatem nostram, comitatur eandem in conando, dat felicem euentum. Et tamen interim uolumus, currimus, assequimur, sic tamen, ut hoc ipsum, quod nostrum est, ascribamus deo, cuius sumus toti. 59 III a 5. Satis autem explicant nodum de praescientia, quod non imponat necessitatem uoluntati nostrae, sed mea sententia uix alius felicius quam Laurentius Valla. 60 Nec enim praescientia causa est eorum, quae euentiunt, cum et nobis contingat multa praescire, quae non ideo eueniunt, quia praescimus, sed ideo praescimus, quod sint euentura, quemadmodum non ideo fit eclipsis solis, quod eam astrologi futuram praedixerint, sed ideo futuram praedixerunt, quod esset futura. 61 III a 6. Ceterum de uoluntate ac destinatione dei difficilior est quaestio. Vult enim deus eadem, quae praescit. 62 Nam aliquo modo uelit oportet, qui, quod praescit futurum, tamen non impedit, cum ipsi sit in manu. Et hoc est, quod subicit Paulus: 'Voluntati eius quid resistit, si miseretur cui uult, si indurat quem uult?' (L7#62) 63 Etenim si esset rex, qui quicquid uellet efficeret, neque quisquam posset obsistere, facere dicitur quicquid uellet. (L18) Ita dei uoluntas, quoniam est principalis causa omnium, quae fiunt, uidetur nostrae uoluntati necessitatem inducere. 64 Nec hanc quaestionem explicat Paulus, sed obiurgat disputantem: 'O homo, tu quis es, qui respondes deo?' (L20). 65 Verum obiurgat impie obmurmurantem, ueluti si herus dicat seruo respontatori: Quid tua refert, quare sic iubeam? Tu fac, quod iubeo, aliud responsurus, si seruus prudens ac beneuolus modeste cupiat a domini discere, quare uelit hoc fieri, quod in speciem uideretur inutile. 66 Voluit deus male perire Pharaonem et iuste uoluit et bonum erat illum perire, nec tamen illi coactus est dei uoluntate, ut pertinaciter esset impius. 67 Veluti si dominus sciens prauum ingenium serui committeret illi munus, in quo daretur occasio peccandi, quo deprehensus lueret paenas in exemplum aliorum, praescit illum peccaturum et usurum ingenio suo et uult eum perire et uult eum aliquo pacto peccare, nec tamen excusator seruus, qui suapte malitia peccauit. 68 Iam enim antea commeritus est, ut omnibus prodita ipsius malitia det paenas. Verum unde sumus initium meritorum, ubi est perpetua necessitas et ubi numquam fuit libera uoluntas? 69 III a 7. Quod autem de rerum euentu diximus, quia deus frequenter alio uertit, quod agitur, quam destinarant homines, ut in plerisque uerum est, ita non est perpetuo uerum et frequentius accidit in malis quam in bonis. 70 Iudaei crucifingentes dominum destinarant illum in totum abolere; hoc impium illorum consilium deus uertit in gloriam filii sui et in salutem totius mundi. Sed Cornelius ille centurio, qui bonis operibus ambiebat fauorem numinis, assecutus est, quod uolebat. Et Paulus consummato cursu assecutus est coronam, quam ambiebat. (Apg 10) 71 III a 8. Hic non excutiam, an deus, qui est sine controuersia primaria et summa causa omnium, quae fiunt, quaedam sic agat per causas secundarias, ut ipse interea nihil agat, an sic agat omnia, ut secundariae causae tantum cooperentur causae principali, tametsi non sunt alioqui necessitate. 72 Certe dubitari non potest, quin deus, si uelit, possit omnium secundarium causarum naturalem effectum in diuersum uertere. Videlicet efficere potest, ut refrigeret et humitectet ignis, ut duret et exsiccet aqua, ut obscuret sol, ut rigeant flumina, ut fluant rupes, ut seruet uenenum, ut interimat cibus, quemadmodum ignis fornacis Babylonicae tres pueros refocillauit et idem Chaldeos exussit. (Dan 3,48ff). 73 Id quoties facit deus, miraculum dicitur. Hac ratione potest adimere gustum palato, iudicium oculis, ingenii, memoriae uoluntatisque uires obstupefacere et ad id, quod ipsi uisum fuerit, cogere, quemadmodum fecit in Balaam, qui uenerat, ut malediceret, nec potuit: aliud loquebatur lingua, aliud uolebat animus. 74 Ceterum quod in paucis fit, non pertinet ad generalem sententiam. Et tamen in his quicquid deus uult, ex iustis causis uult, licet nobis aliquoties incognitis. Huic uoluntati nemo potest resistere, sed ordinatae uoluntati siue, ut scholae uocant, uoluntati signi nimirum saepe resistitur. An non restitit Hierosolyma, quae noluit congregari, cum deus uoluerit? (Matt 23,37) 75 III a 9. Sed dixeris aliquis: Interim duplici nomine necessitas est in rerum euentis, quod nec praescientia dei falli possit nec uoluntas impediri. Non omnes necessitas excludit liberam uoluntatem, quemadmodum deus pater necessario gignit filium et tamen uolens ac libere gignit, quia non coactus. (L7#108)76 Potest et in humanis rebus aliqua poni necessitas, quae tamen non excludat libertatem nostrae uoluntatis. Praesciebat deus et, quod praesciebat, aliquo modo uolebat fore, ut Iudas proderet dominum. 77 Itaque si spectes dei praescientiam infallibilem et uoluntatem immutabilem, necessario euenturum est, ut Iudas prodat dominum, et tamen Iudas poterat mutare uoluntatem suam aut certe poterat non suscipere uoluntatem impiam. ( L7#111) 78 Dices: Quid si mutasset? Non fuisset falsa dei praescientia nec impedita uoluntas, cum hoc ipsum praesciturus fuerit ac uoliturus, quod esset mutaturus uoluntatem. 79 In his qui rem scholastica subtilitate discutiunt, recipiunt necessitatem consequentiae, consequentis necessitatem reiciunt. 80 Nam his uerbis solent explicare, quod sentiunt. Fatentur enim necessario consequi, quod Iudas proditurus fuerit dominum, si hoc ab aeterno uoluntate efficaci uoluit deus, at negant consequi, quod ideo necessario proditurus sit, cum ex sua praua uoluntate susceperit impium negotium. 81 III a 10. Sed non est huius instituti hoc genus argutias persequi. Iam quod dictum est: 'Indurauit dominus cor Pharaonis', (Ex 9,12) potest eodem accipi sensu, quo accipitur illud Pauli: 'Tradidit illos in reprobum seusum', (Rom 1,28) ut idem opus sit peccatum et paena peccati. 82 Sed quos tradit deus in reprobum sensum, utique tradit ob merita praecedentia ueluti Pharaonem, quod tot signis prouocatus noluerit dimittere populum, philosophos, quod cum dei diuinitatem nossent, coluerint lapides et ligna. 83 Verum ubi mera perpetuaque necessitas est, nulla possunt esse merita neque bona neque mala. Ad haec negari non potest, quin ad omnem actum concurrat operatio diuina, cum omnis actio res quaedam sit atque etiam bonum quoddam sit, uelut adulteram complecti aut hoc ipsum uelle. 84 Ceterum actus malitia non profiscitur a deo, sed a nostra uoluntate, nisi quod deus, ut dictum est, dici posset aliquo sensu malitiam uoluntatis operari in nobis, quod eam sinat ire, quo uelit, nec reuocet per suam gratiam. Ita perdidisse dicitur hominem, qui cum seruare posset, passus est perire. 85 III a 11. Sed hisce de rebus satis, quod ad hunc locum attinet. Nunc ad alterum de Esau et Iacob, de quibus nondum natis oraculo responsum est: 'Maior seruiet minori', ut habetur Genesis 25 [23]: Sed haec uox non proprie pertinet ad homines salutem; potest enim deus uelle, ut homo uelit nolit seruus sit aut pauper, ut tamen non reiciatur ab aeterna salute. 86 Ceterum, quod attexit ex Malachiae cap. 1 [2]: 'Iacob dilexi, Esau autem odio habui', si literam urgeas, deus nec amat, quemadmodum nos amamus, nec odit quenquam, cum in hunc non cadant affectus huiusmodi. 87 Praeterea, quod coeperam dicere, uidetur illic loqui propheta non de odio, quo damnatur in aeternum, sed de afflictione temporaria, ueluti dicitur ira ac furor dei. Reprehenduntur illic, qui uolebant exstruere Idumaeam, quam deus uolebat manere dirutam. 88 III a 12. Porro, quod attinet ad tropologiam, nec omnes gentes dilexit deus nec omnes Iudaeos odit, sed ex utraque gente quosdam elegerat, ut hoc testimonium apud Paulum non admodum pugnet ad probandam necessitatem, sed potius ad retundendam arrogantiam Iudaeorum, qui credebant sibi proprie deberi gratiam euangelicam, quod essent posteritas Abrahae, et gentes abominabantur nec recipi patiebantur ad euangelicae gratiae consortium. 89 Id paulo post explicans dicit: 'Quos et uocauit, non solum ex Iudaeis' etc. (Rom 9,24) Quoniam autem deus, quos odit aut diligit, ex iustis causis odit aut diligit, non magis officit libertate arbitrii odium et amor, quo prosequitur nascituros, quam quo natos. 90 Nondum natos odit, quia certo praescit illos gesturos odio digna; natos odit, quia committunt odio digna. Iudaei, qui erant populus dilectus, reiecti sunt, et gentes, qui non erant populus, receptae sunt. (L44).91 Quare Iudaei recisi sunt ab olea? Quia noluerunt credere. Quare insitae gentes? Quia oboedierunt euangelio. Hanc causam affert ipse Paulus: 'Propter incredulitatem', inquit, 'tracti sunt', (Rom 11,20) utique quia credere noluerunt. 92 Et exsectis facit spem, ut rursus inserantur, si relicta incredulitate uoluerint credere, et insitis inicit metum, ne excidantur, si auerterint sese a gratia dei. 93 'Tu', inquit, 'fide stas, noli altum sapere, sed time'. (Rom 11,20) Ac mox: 'Ut non sitis uobismet ipsis sapientes'. (Rom 11,25) Haec nimirum arguunt Paulum hoc illic agere, ut reprimat gentium simul et Iudaeorum arrogantiam. 94 III a 13. Tertius locus est Esaiae 45 [9]: 'Vae qui contradicit factori suo, testa de samiis terrae! Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis? Et opus tuum absque manibus est?' 95 Sed euidentius apud Hieremiam cap. 18 [6]: 'Numquid sicut figulus iste non potero uobis facere, domus Israel? Ecce, sicut lutum in manu figuli, sic uos in manu mea'. 96 Haec testimonia magis pugnant apud Paulum, quam apud prophetas, unde decerpta sunt. Paulus enim ita recenset: 'An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem uas in honorem, aliud uero in contumeliam? Quod si deus uolens ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia uasa irae apta ad interitum, ut ostenderet diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam' etc. (Rom 9,21-23). 97 Uterque locus prophetae obiurgat populum obmurmurantem domino, quod affligeretur ad emendationem. Horum impias uoces retundit propheta, quemadmodum Paulus retudit hanc impiam responsationem: 'O homo, tu quis es?' (Rom 9,20). 98 In his autem non aliter debemus nos submittere deo, quam figuli manibus obtemperat lutum udum. (L11). 99 Verum hoc non adimit in totum liberum arbitrium nec excludit uoluntatem nostram uoluntati diuinae cooperantem ad salutem aeternam. 100 Etenim apud Hieremiam mox sequitur cohortatio ad paenitentiam, quem locum ante retulimus (II a 18). Ea frustra fit, si ex necessitate fiunt omnia. 101 III a 14. Porro, quod hic Pauli sermo non pertinet ad excludendam in totum liberi arbitrii uim, sed ad retundendam impiam murmurationem Iudaeorum aduersus deum, qui ob peruicacem incredulitatem reiciebantur a gratia euangelii gentibus ob credulitatem receptis, satis explicat secunda epistola ad Timotheum cap. 2 [20,21]: 102 'In magna autem', inquiens, 'domo non solum sunt uasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem, quaedam uero in contumeliam. Si quis ergo se emundauerit ab istis, erit uas in honorem sanctificatum et utile domino ab omne opus bonum paratum'. 103 Huiusmodi uero similitudines docendi gratia sic adhibentur in literis sacris, ut tamen non quadrent per omnia. Alioqui quid stultius, quam si quis dicat matulae samiae: Si teipsam expurgaris, eris uas utile et honorificum? (L14).104 Verum hoc recte dicitur testae rationali, quae monita potest sese accommodare ad uoluntatem domini. Praeterea, sit sane simpliciter homo deo, quod lutum est in manu figuli, qualecumque uas fingitur nulli imputabitur nisi figulo, praesertim si talis sit figulus, qui lutum etiam ipsum suo arbitrio crearit ac temperarit. 105 Hic uas, quod ideo nihil commeruit, quia sui iuris non est, conicitur in ignem aeternum. Ad id igitur interpretemur parabolam, cuius docendi gratia adhibita est. 106 Quod si uelimus omnis eius partes superstitiose ad id, quod propositum est, accommodare, cogemur multa ridicula dicere. Figulus hic facit uas in contumeliam, sed ex meritis praecedentibus, quemadmodum reiecit Iudaeos quosdam, sed ob incredulitatem. 107 Rursus ex gentibus fecit uas honorificum ob credulitatem. Iam qui nos urgent sacrae scripturae uerbis ac similitudinem de figulo et massa uolunt simpliciter accipi, cur non concedunt nobis, ut alterum locum: 'Si quis se emundauerit', simpliciter accipiamus? 108 Et ita Paulus reperietur sibi contradicere. In priore loco totum ponit in manu dei, hic totum ponit in manu hominis. Et tamen uterque locus sanus est, quamquam aliud hic, aliud agit ille. Prior occludit os obmurmurantis deo, posterior inuitat ad industriam ac deterret a securitate aut desparatione. 109 III a 15. Non dissimilis huic locus est Esaiae cap. 10 [15]: 'Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea, aut exaltabitur serre contra eum, a quo trahitur? Quomodo, si eleuetur uirga contra eleuantem se et exaltetur baculus, qui utique lignum est?' 110 Haec dicta sunt aduersus impium regem, cuius saeuitia deus abusus fuerat ad castigandum populum suum. At is ea, quae gerebantur diuino permissu, tribuebat suae sapientiae suisque uiribus, cum fuisset organum irae diuinae. Organum erat, sed uiuum et rationale. 111 Quale si esset securis et serra, non absurde dicerentur et ipsae aliquid agere una cum fabro. Serui sunt instrumenta uiua dominorum, ut docet Aristoteles, qualia forent secures, serrae, ligones, aratrum, si per se moueri possent, quemadmodum tripodes ac lebetes, quos sic fabricatus erat Vulcanus, ut sua sponte uenirent in certamen. 112 Herus praescribit, suppeditat ea, quibus est opus, neque quicquam possit efficere seruus absque domino et tamen nemo dicat seruum nihil agere domini iussus obsequentem. Porro similitudo adhibita non ualet ad tollendam arbitrii libertatem, sed ad retundendam arrogantiam regis impii non deo, sed suo robori suaeque sapientiae tribuentis, quod gesserat. 113 III a 16. Neque uero difficile diluitur, quod adducit Origenes ex Ezechiele: 'Auferam cor lapideum ab eis et immittam eis cor carneum'. (Ez 36,26). Simili figura posset dicere praeceptor discipulo soloecissanti: Eximam tibi linguam istam barbaricam et inseram Romanam; nihilo secius tamen a discipulo requirit industriam, tametsi citra praeceptoris operam non posset discipulus mutare linguam. 114 Quid est cor lapideum? Cor indocile et obstinatum in malitia. Quid est cor carneum? Cor docile et obsequens gratiae diuinae. Qui statuunt liberum arbitrium, nihilo secius fatentur animum in malis obstinatum non posse ad ueram paenitentiam emollescere nisi adiutrice gratia caelesti. Qui docilem reddit, exigit et tuum conatum, ut doctus euadas. 1 III a 17. Dauid orat: 'Cor mundum crea in me, deus'. (Sl 51,12). Et Paulus dicit: 'Qui se emundauerit'. (2 Tim 2,21) Ezechiel dicit: 'Facite uobis cor nouum et spiritum nouum'. (Ez 18,31). Contra Dauid clamat: 'Et spiritum rectum innoua in uisceribus meis'. (Sl 51,12). Dauid orat: 'Et omnes iniquitates meas dele'. (Sl 51,11). Contra Ioannes: 'Omnis, qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est'. (1 Ioh 3,3). 2 Dauid orat: 'Libera me de sanguinibus, deus'. (Sl 51,16). Propheta reclamat: 'Solue uincula colli tui, captiua filia Sion'. (Es 52,2). Et Paulus: 'Abiciamus opera tenebrarum'. (Rom 13,12). Item Petrus: 'Deponentes omnem malitiam et omnem dolum et simulationes' etc. (1 Pet 2,1). Paulus ad Philip. 2[12]: 'Cum metu', inquit, 'et tremore uestram salutem operamini'. Atque idem prioris ad Corinthios 12[6]: 'Idem uero deus, qui operatur omnia in omnibus'. 3 Huius generis plusquam sexcenta loca sunt in diuinis literis. Si nihil operatur homo, cur dicit: 'Operamini'? Si quid agit homo, cur dicit: 'Deus operatur omnia in omnibus'? Quorum altera, si quis ad suum commodum detorqueat, nihil agit homo, altera, si quis ad suam causam urgeat, totum facit homo. 4 Quod si nihil agit homo, nullus est locus meritis. Ubi non est locus meritis, ibi nec suppliciis nec praemiis locus est. Si totum agit homo, non est locus gratiae, cuius mentionem toties inculcat Paulus. 5 Non secum pugnat spiritus sanctus, cuius afflatu proditae sunt canonicae literae. Utraque pars amplectitur et agnoscit inuiolabilem scripturae maiestatem. Sed interpretatio quaerenda, quae nodum explicet. (L54).6 Qui tollunt liberum arbitrium, sic interpretabuntur: 'Ad quod uelis, extende manum', id est gratia extendet manum tuam, ad quod ipsa uelit. 'Facite uobis cor nouum', id est gratia dei faciet in uobis cor nouum. 7 'Omnis, qui habet hanc spem in eo, sanctificat se', id est gratia sanctificat ipsum. 'Et abiciamus opera tenebrarum', id est gratia abiciat. Toties occinitur haec cantio in diuinis literis: 'Fecit iustitiam, operatus est iniquitatem'. Id quoties occurrit, exponemus: Deus fecit et operatus est in illo iustitiam et iniquitatem. 8 Iam si proferam hic ueterum orthodoxorum aut etiam conciliorum interpretationem, mox reclamabitur: Homines erant. Atque in interpretatione tam uiolenta tortaque non licebit mihi dicere: Lutherus homo est? Sane penes istos uictoria est, si ipsis licet, utcumque causae commodum est, interpretari scripturas, nobis nec ueterum interpretationem sequi licebit nec nostram afferre in medium. 9 Et haec scriptura dilucidior est, quam ut egeat interprete: 'Extende manum, ad quod uoles', id est gratia extendet manum tuam, ad quod ipsa uolet, quod probatissimi doctores interpretati sunt, somnium erit, non enim dicam, quod alii non tacuerunt, instinctus Satanae. 10 Atqui haec loca, quae uidentur inter se pugnare, facile rediguntur in concordiam, si nostrae uoluntatis conatum cum auxilio diuinae gratiae copulemus. In comparatione figuli et securis mordicus urgent nos uerbis simpliciter intellectis, quoniam ita commodum est causae ipsorum, hic parum pudenter recedunt a uerbis diuinae scripturae uidelicet non multo uerecundius interpretantes, quam si quis dicat Petrum scribere et alius interpretetur: Non ipse scribit, sed alius scribit in aedibus eius. 11 III b 1. Nunc experiamur, quantum habeant roboris, quae Martinus Lutherus adducit ad subruendam liberi arbitrii potestatem. Adducit enim ex Geneseos cap. 6 (3) et 8: ,Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est'. Hoc loco scriptura non accipit carnem simpliciter pro impio affectu, quemadmodum aliquoties usurpat Paulus, cum opera carnis iubet mortificari, sed pro infirmitate naturae procliuis ad peccandum, quemadmodum Corinthios carnales appellat, quod nondum essent capaces solidioris doctrinae, uelut infantes etiamnum in Christo. 12 Et Hieronymus in quaestionibus Hebraicis indicat apud Hebraeos aliud haberi, quam nos legimus, nimirum ita: ,Non iudicabit spiritus meus homines istos insempiternum, quia carnes sunt'. Quae uerba non seueritatem dei, sed cle-mentiam sonant. Carnes enim appellat infirmae conditionis et ad malum procliues, spiritum autem uocat indignationem. Negat itaque se uelle illos aeternis suppliciis seruare, sed uelle misericorditer hic paenas de illis sumere. Et tamen hoc dictum non pertinet ad uniuersum genus hominum, sed tantum ad illius aetatis homines nefandis uitiis corruptissimos. Et ideo dicit: ,In hominibus istis'. Nec tamen simpliciter ad uniuersos illius aetatis homines pertinebat, quandoquidem laudatur Noe ut uir iustus et deo gratus. 13 III b 2. Eodem modo dissolui potest, quod affertur ex eiusdem operis cap. 8(21): ,Sensus enim et cogitatio cordis humani prona sunt ad malum ab adolescentia sua', et cap. 6 (5): ,Cuncta cogitatio cordis intenta est ad malum omni tempore'. Procliuitas autem ad malum, quae est in plerisque hominibus, non adimit in totum libertatem arbitrii, etiamsi uinci in totum non potest sine auxilio gratiae diuinae. Quod si nulla pars resipiscentiae pendet ab arbitrio, sed omnia necessitate quadam geruntur a deo, cur inibi datum est hominibus spatium paenitendi? ,Eruntque dies illius centum et uiginti annorum'. 14 Nam Hieronymus in quaestionibus Hebraicis hunc locum referri uult non ad spatium humanae uitae, sed ad tempus diluuii, quod indultum est, ut interim, si uellent, resipiscerent, si nollent, digni uiderentur ultione diuina, qui lenitatem domini contempsissent. 15 III b 3. Porro, quod adducit ex Esaiae cap. 40(2): ,Sus-cepit de manu domini pro omnibus peccatis suis', Hierony-mus de diuina uindicta interpretatur, non de gratia reddita pro malefactis. Quamquam enim Paulus dicit: ,Ubi abundauit peccatum, superabundauit et gratia', non tamen consequitur ex hoc, quod ante gratiam gratum facientem non possit homo adiutus auxilio dei per opera moraliter bona sese praeparare fauori diuino, quemadmodum legimus de Cornelio centurione nondum baptizato ac nondum afflato spiritu sancto: ,Precationes et eleemosynae tuae ascende-runt in memoriam apud deum'. Si omnia opera mala sunt, quae fiunt ante gratiam illam summam, an opera mala conciliant nobis fauorem dei? 16 III b 4. Iam quod affert ex Esaiae cap. eodem: ,Omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos feni. Exsiccatum est fenum et flos eius decidit, quia spiritus domini sufflauit in illud, uerbum autem domini manet in aeternum', mihi uidetur uiolentius trahi ad gratiam et liberum arbitrium. Siquidem hoc loco spiritum accipit Hieronymus pro indignatione diuina, carnem pro infirma hominis conditione, quae nihil ualet aduersus deum, florem pro gloria, quae nascitur ex felicitate rerum corporalium. Iudaei gloriabantur in templo, in praeputio, in uictimis, Graeci gloriabantur in sapientia sua. 17 Verum per euangelium reuelata ira dei de caelo, exsiccata est omnis illa gloria. Nec tamen omnis affectus hominis est caro, sed est, qui dicitur anima, est, qui dicitur spiritus, quo nitimur ad honesta, quam partem animi rationem uocant aut ??????????, id est principalem, nisi forte in philosophis nullus fuit ad honesta nixus, qui docuerunt milies oppetendam mortem citius, quam admittendam turpitudinem, etiamsi sciremus futurum, ut et ignorarent homines et deus ignosceret, quamquam saepe corrupta ratio male iudicat. 18 ,Nescitis', inquit dominus, ,cuius spiritus sitis?' Errore quaerebant uindictam, quod ad preces Heliae descendisset olim ignis de caelo, qui absumpsit pentecontarchos cum suo comitatu. Esse autem et in bonis spiritum humanum diuersum a spiritu dei declarat Paulus ad Romanos 8(16): ,Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii dei'. Quod si quis contendat, id quod est in hominis natura praestantissimum, nihil aliud esse quam carnem, hoc est affectum impium, huic facile assentiar, si quod asseuerat, sacrae scripturae testimoniis doceat. ,Quod natum est ex carne, caro est, et quod natum est ex spiritu, spiritus est'. 19 Porro Ioannes docet eos, qui credunt euangelio, ex deo nasci ac fieri filios dei atque adeo deos. Et Paulus distinguit hominem carnalem, qui non sapit ea, quae dei sunt, a spirituali, qui omnia diiudicat. Rursus alias uocat nouam creaturam in Christo. Si totus homo etiam renatus per fidem nihil aliud est quam caro, ubi spiritus e spiritu natus, ubi filius dei, ubi noua creatura? 20 Super his doceri uelim. Interim abutar ueterum auctoritate, qui semina quaedam honesti tradunt insita mentibus hominum, quibus aliquo modo uident et expetunt honesta, sed additos affectus crassiores, qui sollicitant ad diuersa. Porro uoluntas huc aut illo uersatilis dicitur arbitrium, quae tametsi ob relictam in nobis peccati procliuitatem fortasse propensior est ad malum quam ad bonum, tamen nemo cogitur ad malum, nisi consentiat. 21 III b 5. Rursus, quod recitat ex Hieremiae cap. 10 (23): ,Scio, domine, quoniam non est hominis uia eius nec uiri est, ut ambulet et dirigat gressus suos', magis ad rerum laetarum et tristium euentus pertinet, quam ad potestatem liberi arbitrii. Frequenter enim, cum maxime cauent homines, ne quid incurrant mali, maxime malis inuoluuntur. 22 Nec ob id adimitur libertas uoluntatis uel his, qui patiuntur, quia malum uenturum non praeuiderant, uel his, qui inferunt, quia non eodem animo affligunt inimicos, quo deus per illos hoc facit, nimirum ut castiget. Quod si maxime torqueas ad liberum arbitrium, nemo non fatetur absque dei gratia neminem posse rectum uitae cursum tenere et quotidie oramus: ,Dirige, domine deus, in conspectu tuo uiam meam'. Nihilo secius tamen interim annitimur et ipsi pro uiribus. Oramus: ,Inclina cor meum, deus, in testimonia tua'. Qui petit auxilium, non deponit conatum. 23 III b 6. Iterum Prouerbiorum 16 (i): ,Hominis est praeparare cor, domini autem est gubernare linguam'. Et hoc ad euenta rerum pertinet, quae possunt accidere aut non accidere citra dispendium salutis aeternae. Quomodo autem est hominis praeparare cor, cum Lutherus affirmet omnia necessitate geri? At idem eodem in loco dicit: ,Reuela domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae'. Audis opera tua, audis cogitationes tuas, quorum neutrum dici potest, si deus in nobis operatur omnia, et bona et mala. ,Initium uitae bonae misericordia et ueritas' etc. Aliaque inibi multa leguntur, quae faciunt pro his, qui statuunt liberum arbitrium. 24 Quod autem citat ex eodem capite: ,Omnia propter semet ipsum operatus est dominus, etiam impium ad diem malum', deus non condidit ullam naturam ex se malam et tamen sic sua ineffabili sapientia temperat omnia, ut mala quoque uertat in bonum nostrum et in gloriam suam. Nec enim Luciferum condidit malum, sed sua sponte deficientem reseruat aeternis suppliciis et per huius malitiam exercet pios, punit impios. 25 III b 7. Neque multo magis urget, quod refert ex cap. 20 (1): ,Sicut diuisiones aquarum, ita cor regis in manu domini; quocumque uoluerit, inclinabit illud'. Non statim cogit, qui inclinat, et tamen nemo negat, ut dixi, deum posse uim facere cogitationi hominis, extundere, quod uolebat, et aliam uoluntatem inserere, quin et mentem ipsam potest adimere. Nec ideo tamen non manet in nobis regulariter liberum arbitrium. Quod si Solomon sentit hic, quod interpretatur Lutherus, cum omnia corda sint in manu domini, cur hoc ceu peculiare pronuntiat de corde regis? 26 Hic locus magis consentit cum eo, quod legimus Iob 34 (30): ,Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi'. Item Esaiae 3 (4): ,Et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis'. Cum deus propitius populo suo inclinat animum regis ad bona, non affert illius uoluntati necessitatem. Ceterum ad malum inclinare dicitur, cum offensus populi peccatis non reuocat animum stulti principis ad rapinas, ad bella, ad tyrannidem propensum, sed sinit illum suis affectibus praecipitem agi, quo per illius malitiam castiget populum. 27 Quod si quando fieret, ut deus regem ita commeritum impelleret ad malitiam, nihil est necesse peculiarem casum trahere ad sententiam generalem. Huiusmodi testimoniorum, cuiusmodi Lutherus profert e Prouerbiis, ingens aceruus undiquaque colligi poterat, sed magis faceret ad copiam quam ad uictoriam. Tale genus argumentorum rhetores solent in mediam aciem conicere. Sunt enim huiusmodi pleraque, ut adhibita commoda interpretatione uel a libero arbitrio stare, uel contra liberum arbitrium pugnare queant. 28 III b 8. Illud telum Lutherus existimat Achilleum et ineuitable, quod Christus in euangelio Ioannis 15 (5) ait: ,Sine me nihil potestis facere'. Atqui mea sententia potest ad hoc non uno modo responderi. Primum, uulgo nihil agere dicitur, qui non assequitur id, quod expetit, et tamen frequenter aliquousque promouit, qui conatur. In hoc sensu uerissimum est, nos sine Christo nihil posse facere, loquitur enim illic de fructu euangelico, qui non contingit nisi manentibus in uite, qui est Christus Iesus. 29 Hoc tropo dixit Paulus: ,Itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus'. Quod minimi momenti est ac per se inutile, nihil appellat. Item 1. ad Corinth, cap. 13(2): ,Si caritatem non habuero, nihil sum'. Et mox: ,Nihil mihi prodest'. Rursus ad Romanos cap. 4 (17): ,Vocat ea, quae non sunt, tamquam sint'. Rursus ex Osee ,non populum' uocat populum contemptum et reiectum. Simili figura dictum est in Psalmis: ,Ego sum uermis et non homo'. 30 Alioqui si quis urgeat hac uoce: ,nihil', ne peccaro quidem licebit sine Christo (nam Christum hic opinor dici gratiam eius) nisi confugiant ad illud iam explosum, peccatum esse nihil. Et hoc in aliquo sensu uerum est, quandoquidem nec sumus nec uiuimus nec mouemur sine Christo. Atqui isti donant nonnumquam liberum arbitrium absque gratia ualere ad peccandum. Donarat hoc Lutherus ipse in principio suae assertionis. 31 III c 1. Eodem pertinet, quod ait Ioannes Baptista: ,Non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit ei datum de caelo', nec ideo consequitur nullam esse uim aut usum liberi arbitrii. Quod ignis calefacit, e caelo uenit, quod nos iuxta naturae sensum expetimus utilia et refugimus noxia, e caelo est, quod post lapsum impellitur uoluntas ad meliora studia, e caelo est, quod lacrimis, eleemosynis, precibus assequimur gratiam, quae nos deo gratos reddit, e caelo est. 32 Nec interim nihil agit nostra uoluntas, quamquam non assecutura, quod conatur, nisi adiutrice gratia; sed quoniam minimum hoc est, quod per nos agitur, totum deo transcribitur, quemadmodum nauita, qui nauim in portum deduxit e graui tempestate incolumem, non dicit: Ego seruaui nauim, sed: Deus seruauit, et tamen illius ars et industria non fuit otiosa. Similiter agricola conuehens uberem prouentum ex agris in horrea non dicit: Ego dedi tam copiosam annonam, sed: Deus dedit. 33 Et tamen interim quis dicat agricolam nihil egisse ad prouentum frugum? Sic et uulgo loquuntur: Deus dedit tibi pulchros liberos, cum ad hos gignendos non defuerit opera patris, et: Deus restituit me sanitati, cum nonnihil adiuuarit medicus, quemadmodum dicimus: Rex deuicit hostes, cum tamen duces et milites nauarint bonam operam. Nihil prouenit absque caelesti pluuia et tamen terra bona producit fructum, terra mala nihil affert boni fructus. Sed quoniam humana opera nihil efficit, nisi accesserit fauor diuinus, summa tribuitur diuino beneficio: ,Nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborant, qui aedificant eam. Nisi dominus custodierit ciuitatem, frustra uigilat, qui custodit eam'. Nec tamen interim in aedificando cessat cura fabrorum nec in custodiendo uigilantia excubitorum. 34 III c 2. Iam: ,Non enim uos estis, qui loquimini, sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis'. Prima specie uidetur tollere liberum arbitrium, sed re uera adimit nobis sollicitudinem anxiam praemeditandi, quid simus dicturi in negotio Christi; alioqui peccarent contionatores, qui se studio praeparant ad sacram contionem. Nec omnibus hoc exspectandum, si quando discipulis rudibus spiritus infudit, quod dicerent, quemadmodum infudit et linguarum donum. Et si quando infudit, tamen in dicendo uoluntas eorum consentiebat afflatui spiritus simulque agebat cum agente. Atque hoc sane est liberi arbitrii, nisi forte recipiemus sic deum locutum per os apostolorum, quemadmodum loquebatur Balaamo per os asinae. 35 III c 3. Sed magis urget, quod est apud Ioannem 6 (44): ,Nemo potest uenire ad me, nisi pater meus traxerit eum'. Trahendi uerbum uidetur sonare necessitatem et excludere uoluntatis libertatem. Verum hic tractus non est uiolentus, sed facit, ut uelis, quod tamen potes nolle; quemadmodum ostendimus puero malum et accurrit, ostendimus oui ramum salicis uirentem et sequitur, ita deus pulsat animum nostrum sua gratia et uolentes amplectimur. Sic accipiendum et illud, quod habetur apud eundem cap. 14 (6): ,Nemo uenit ad patrem nisi per me'. Sicut pater glorificat filium, filius patrem, ita pater trahit ad filium, filius ad patrem. Sic autem trahimur, ut mox uolentes curramus. Sic legis in Cantico: ,Trahe me post te, curremus' etc. 36 III c 4 . Ex Paulinis item epistolis aliquot loca colligi possunt, quae uidentur omnem liberi arbitrii uim subuertere, quod genus est illud 2. Corinth. 3 (5): ,Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed omnis nostra sufficientia ex deo est'. Verum hic duobus modis succurri potest libero arbitrio. Primum enim quidam orthodoxi patres tres gradus faciunt operis humani: primus est cogitare, secundus uelle, tertius perficere. Atque in primo quidem ac tertio nullum locum tribuunt libero arbitrio quicquam operandi. 37 Animus enim a sola gratia impellitur, ut cogitet bonum, et a sola gratia peragitur, ut perficiat, quod cogitauit. Ceterum in medio, hoc est in consensu simul agit gratia et humana uoluntas, sic tamen, ut principalis causa sit gratia, minus principalis nostra uoluntas. Quoniam autem summa rei tribuitur illi, qui totum contulit ad perficiendum, non est, quod homo ex bono opere sibi quicquam asserat, cum hoc ipsum, ut possit consentire et cooperari gratiae diuinae, dei munus sit. Deinde haec praepositio: 'ex', sonat originem ac fontem eoque Paulus distincte refert 'a nobis quasi ex nobis, ??????????????????????, id est ex nobis ipsis. Haec dici poterant etiam ab illo, qui donaret hominem naturae uiribus efficaciter uelle bonum, quandoquidem nec eas uires habet ex sese. 38 III c 5. Quis enim negat omne bonum a deo uelut a fonte proficisci? Atque id frequenter inculcat Paulus, ut adimat nobis arrogantiam ac fiduciam nostri, quod et alibi facit: ,Quid habes, quod non accepisti? Si accepisti, quid gloriaris. quasi non acceperis?' Gloriam audis, quam retundit hoc dicto. Idem audisset seruus, qui domino lucrum ex usum partum annumerat, si sibi uindicasset laudem bene collocatae operae: ,Quid habes, quod non accepisti?' Et tamen ob strenue nauatam operam collaudatur a domino. Eandem cantionem canit Iacobus 1 (17): ,Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens'. Item Paulus ad Ephesios 1 (11): ,Qui operatur omnia secundum consilium uoluntatis suae'. Et haec eo pertinent, ne quid arrogemus nobis, sed omnia referamus accepta gratiae diuinae, qui nos auersos uocauit, qui per fidem purificauit, qui hoc ipsum donauit, ut nostra uoluntas possit esse ???????? illius gratiae, quamquam haec uel ad omnia satis abunde sit sola nec opus habeat ullo humanae uoluntatis auxilio. 39 III c 6. Ceterum quod est ad Philipp. cap. 2 (13): ,Deus enim operatur in nobis et uelle et perficere pro bona uoluntate', non excludit liberum arbitrium, cum enim ait: ,Pro bona uoluntate', si referas ad hominem, ut interpretatur Ambrosius, intelligis bonam uoluntatem simul agere cum agente gratia. Ac mox inibi praecedit: ,Cum metu et tremore uestram salutem operamini'. Unde colligis et deum operari in nobis et uoluntatem ac sollicitudinem nostram simul adniti cum deo. Eam interpretationem ne quis putet reiciendam, praecedit, ut dictum est, hunc locum: ,Vestram ipsorum salutem operamini', g-ergazesthe, quod uerius significat operari, quam uerbum g-energein, quod deo tribuitur, ?????????. 'g-Energei' uero proprie, quod agit et impellit. Sed ut idem polleant g-ergazesthai g-kai g-energein, certe locus hic docet et hominem operari et deum. 40 III c 7. Quid autem operatur homo, si idem est nostra uoluntas deo, quod argilla figulo? ,Non enim uos estis, qui loquimini, sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis'. Hoc apostolis dictum est. Et tamen in Actis Petrus legitur locutus: ,Tunc repletus spiritu sancto Petrus dixit ad eos'. Quomodo cohaerebunt haec inter se contraria: ,Tu non loqueris, sed spiritus', et: ,Petrus locutus est plenus spiritu sancto', nisi quod spiritus sic loquitur in apostolis, ut simul et ipsi loquantur obtemperantes spiritui; et tamen uerum est, eos non loqui, non quod nihil agant, sed quod ipsi non sint principales sermonis auctores. 41 Itidem de Stephano legimus: ,Et non poterant resistere sapientiae et spiritui, qui loquebatur', et tamen ipse loquitur apud concilium. Ita Paulus: ,Viuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus', et tamen iustus apud eundem ex fide uiuit. Quomodo igitur uiuens non uiuit? Quia spiritui dei fert acceptum quod uiuit. Et ad Cor. 1 cap. 15 (10): ,Non autem ego, sed gratia dei, quae mecum est'. Si nihil egerat Paulus, cur ante dixerat, se fecisse? ,Sed abundantius', inquit, ,illis omnibus laboraui'. Si uerum erat, quod dixerat, cur hic corrigit quasi perperam dictum? Nimirum huc spectabat correctio, non ut intelligeretur nihil egisse, sed ne uideretur suis uiribus ascribere, quod auxiliante dei gratia gesserat. Igitur insolentiae suspicionem excludit ea correctio, non operis societatem. 42 III c 8. Non enim uult deus, ut homo sibi quicquam tribuat, etiamsi quid esset, quod merito posset sibi tribuere: ,Cum feceritis omnia, quae praecepta sunt uobis, dicite: Serui inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus'. An non rem egregiam praestiterit, qui seruarit omnia praecepta dei? Qualis an omnino quisquam reperiatur nescio. 43 Et tamen qui hoc praestiterint, iubentur dicere: ,Serui inutiles sumus'. Non negantur fecisse, sed docentur uitare periculosam arrogantiam. Aliud loquitur homo, aliud loquitur deus. Homo dicit: Seruus sum, et seruus inutilis. Quid dominus? ,Euge, serue bone et fidelis!' et: ,Iam non dicam uos seruos, sed amicos', eosdem pro seruis fratres appellat. Et qui se uocant seruos inutiles, deus appellat filios suos atque hi ipsi, qui se nunc praedicant seruos inutiles, audiunt a domino: ,Venite, benedicti patris mei', et audiunt commemorari sua benefacta, quae ipsi se fecisse nesciebant. 44 III c 9. Arbitror autem praecipuam esse clauem ad diuinae scripturae intelligentiam, si spectemus, quid eo in loco agatur; hoc animaduerso conueniet ex parabolis aut exemplis illud excerpere, quod ad institutum pertinet. In parabola de oeconomo, qui submouendus ab officio fraude mutat codicillos debitoribus domini, quam multa sunt, quae nihil faciunt ad sensum parabolae? Hoc tantum excerpitur magno cuique studio conandum esse, ut dotes a deo acceptas largissime effundat iuuandis proximis, antequam mors occupet. 45 Itidem in parabola, quam modo attigimus: ,Quis uestrum habens seruum arantem aut pascentem boues, qui regresso de agro dicat illi statim: Transi et recumbe, et non dicit: Para, quod cenem, et praecinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post hoc tu manducabis et bibes? Numquid gratiam habet seruo illi, quia fecit, quae ei imperauerat? Non puto'. 46 Huius parabolae summa est, ut simpliciter oboedientes iussis diuinis strenue suo fungerentur officio nec hinc quicquam laudis sibi uindicarent. Alioqui dominus ipse dissidet ab hac parabola, qui se gessit pro ministro, cum discipulis concesserit honorem discumbentium. Et gratias agit, cum ait: ,Euge, serue bone', et: ,Venite, benedicti'. Itaque non subicit: Ita et uos, cum feceritis omnia, dominus nulla gratia dignos iudicabit et pro seruis inutilibus habebit, sed ait: ,Vos dicite: Serui inutiles sumus'. Sic Paulus, qui plus omnibus laborarat, appellat se minimum apostolorum et indignum apostoli nomine. 47 III c 10. Similiter apud Matthaeum cap. 10 (29): ,Nonne duo passeres asse ueneunt? Et unus ex illis non cadit super terram sine patre uestro'. Spectandum est in primis, quid illic agat dominus; non enim uoluit docere Diomedeam, quod aiunt, omnium rerum necessitatem, sed eo tendit hoc exemplum, ut eximat discipulis metum hominum, quod intelligerent se deo curae esse nec ab hominibus laedi posse, nisi illius permissu, illum uero non permissurum, nisi sic expediret ipsis et euangelio; alioqui Paulus 1. ad Corinthios 9 (9): ,Numquid', inquit, ,de bubus cura est deo?' Videtur autem et in hoc, quod sequitur apud euangelistam, hyperbole subesse: ,Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt'. Tot capilli quotidie defluunt in terram, an et hi uocabuntur ad rationem? 48 Quid igitur agebat hyperbole? Nimirum illud, quod sequitur: ,Nolite ergo timere'. Quemadmodum igitur his tropis eximitur metus hominum et confirmatur fiducia erga deum, sine cuius prouidentia nihil omnino fit, ita quos supra recensuimus, non hoc agunt, ut tollant liberum arbitrium, sed ut deterreant nos ab arrogantia, quam odit dominus. Tutius est totum transcribere domino, benignus est, nec solum reddet nobis, quod nostrum est, uerum etiam, quod ipsius est, iubebit esse nostrum. 49 III c 11. Filius ille prodigus quomodo dicitur prodegisse portionem suae substantiae, si nulla portio fuit in illius manu? Quod habebat acceperat a patre. Et nos fatemur omnes naturae dotes esse dona dei. Habebat portionem suam etiam tum, cum esset in manu patris, et habebat tutius. Quid igitur est efflagitata portione diuertere a patre? Nimirum est naturae dotes arrogare tibi easque non applicare ad implenda praecepta dei, sed ad explendas carnis concupiscentias. Quid est fames? Est afflictio, qua deus exstimulat mentem peccatoris, ut agnoscat et oderit seipsum tangaturque desiderio relicti patris. 50 Quid est filius secum loquens, confessionem ac reditum meditans? Est uoluntas hominis applicans sese ad gratiam exstimulantem, quam, ut diximus, uocant praeuenientem. Quid est pater occurrens filio? Est gratia dei, quae prouehit uoluntatem nostram, ut perficiamus, quod uolumus. 51 Haec interpretatio, si meum esset commentum, certe probabilior esset, quam istorum, qui, quo conuincant hominis uoluntatem nihil agere, ,porrige manum, ad quod uoles', interpretantur: Gratia porrigit manum tuam, ad quod ipsa uolet. Nunc cum sit ab orthodoxis patribus tradita, non uideo, quare debeat contemni. Eodem pertinet, quod uidua paupercula duo minuta, hoc est totam substantiam suam mittit in gazophylacium. 52 III c 12. Rogo, quid meritorum potest arrogare sibi, qui quicquid hoc est, quod homo potest intellectu naturali et uoluntatis libertate, totum debet ei, a quo uires eas accepit? Et tamen deus hoc ipsum nobis imputat pro meritis, quod non auertimus animum nostrum ab ipsius gratia, quod naturae uires ad simplicem oboedientiam appellimus. Hoc certe tantum ualet, ut falsum non sit hominem aliquid agere, et tamen omnium, quae facit, summam deo uelut auctori tribuat, unde profectum est, ut potuerit suum conatum cum dei gratia coniungere. 53 Ita Paulus: ,Gratia', inquit, ,dei sum id, quod sum'. Agnoscit auctorem. Sed cum audis: ,Gratia eius in me uacua non fuit', agnoscis humanam uoluntatem simul adnitentem auxilio diuino. Idem indicat, cum ait: ,Non ego, sed gratia dei, quae mihi adest'. Nam Graecis est: ??????????. Et Hebraeus ille sapientiae praedicator optat sibi assistere diuinam sapientiam, ,ut secum sit ac secum laboret'. (Visd 9,10) 54 Assistit tamquam moderatrix et adiutrix, quemadmodum architectus assistit ministro, praescribit, quid sit agendum, ostendit agendi rationem, si quid ille perperam facere coeperit, reuocat, si quid ille deficit, succurrit; opus ascribitur architecto, sine cuius opo nihil poterat effici, et tamen nemo dixit ministrum ac discipulum nihil egisse. 55 Quod architectus est discipulo, hoc gratia est uoluntati nostrae. Ita Paulus ad Romanes cap. 8 (26): ,Similiter et spiritus adiuuat infirmitatem nostram'. Nemo uocat infirmum, qui nihil potest, sed cui uires non sufficiunt peragendo, quod conatur, nec adiutor dicitur, qui totum solus facit. Tota scriptura clamat adiutorium, opem, auxilium, subsidium. Quis autem adiuuare dicitur, nisi aliquid agentem? Neque enim figulus adiuuat lutum, ut fiat uas, nec faber securim, ut fiat scamnum. 56 III c 13. Itaque qui sic colligunt: Nihil potest homo nisi auxiliante gratia dei, igitur nulla sunt hominis opera bona, his opponemus collectionem magis, ut arbitror, probabilem: Homo nihil non potest auxiliante dei gratia, igitur omnia opera hominis possunt esse bona. Quot igitur sunt in scripturis diuinis loca, quae meminerunt auxilii, tot sunt, quae statuunt liberum arbitrium, atque ea sunt innumerabilia. Itaque uicero, si res aestimetur ex testimoniorum numero. 57 IV 1. Hactenus ex diuinis libris loca contulimus, quae statuunt liberum arbitrium, et ex aduerso, quae uidentur in totum tollere. Quoniam autem spiritus sanctus, quo auctore prodita sunt haec, non potest pugnare secum, cogimur uelimus nolimus aliquam sententiae moderationem quaerere. Ceterum, ut ex eadem scriptura alii aliam sumerent opinionem, in causa fuit, quod alius alio spectaret et ad suum quemque scopum interpretabatur, quod legebat. Qui secum reputabant, quanta esset in hominibus ad stu-dium pietatis socordia, deinde quantum esset malum desperatio salutis, dum his malis mederi student, incauti in aliud incidere malum ac plus satis tribuerunt libero hominis arbitrio. 58 Rursus alii perpendentes, quanta sit pestis uerae pietatis hominem suis uiribus ac meritis fidere, quam intolerabilis quorundam arrogantia, qui sua benefacta iactant atque etiam ad mensuram ac pondus uendunt aliis, quemadmodum uenditur oleum et sapo, dum hoc malum magno studio uitant, aut dimidiarunt liberum arbitrium, sic ut ad bonum opus nihil prorsus ageret, aut in totum iugularunt inducta rerum omnium absoluta necessitate. 59 IV 2. Nimirum istis uisum est uehementer aptum ad Christianae mentis simplicem oboedientiam, ut totus homo pendeat a nutu dei, in illius promissis spem omnem ac fiduciam ponat et agnoscens, quam ipse ex sese sit miserabilis, miretur et amet illius immensam misericordiam, quae nobis gratis tanta largitur, illius uoluntati se totum submittat, siue seruare uelit siue perdere, nihil laudis ex benefactis sibi arroget, sed totam gloriam ascribat illius gratiae, cogitans hominem nihil aliud esse, quam uiuum organum diuini spiritus, quod ipse sibi purgauit consecrauitque sua gratuita bonitate, quod pro sua inscrutabili sapientia moderatur ac temperat, nihil hic esse, quod quisquam suis arroget uiribus, et tamen certa fiducia ab illo speret praemium aeternae uitae, non quia suis benefactis promeruerit, sed quod eius bonitati uisum sit promittere ipsi fidentibus; hominis partes esse assidue precari deum, ut impartiat et augeat in nobis spiritum suum, agere gratias, si quid per nos benegestum est, illius potentiam in omnibus adorare, sapientiam ubique mirari, bonitatem ubique amare. 60 Haec oratio apud me quoque uehementer plausibilis est, congruit enim scripturis diuinis, respondet eorum professioni, qui semel mortui mundo per baptismum simul sepulti sunt cum Christo, ut mortificata carne posthac uiuant et agantur spiritu Iesu, in cuius corpus insiti sunt per fidem. Pia nimirum et fauorabilis sententia, quae nobis omnem adimit arrogantiam, quae in Christum transfert omnem gloriam simul et fiduciam, quae nobis metum hominum ac daemonum excutit ac, nostris ipsorum praesidiis diffisos in deo fortes reddit et animosos! His libenter applaudimus usque ad hyperbolas. 61 IV 3. Cum enim audio adeo nullum esse hominis meritum, ut omnia quamuis piorum hominum opera peccata sint, cum audio nostram uoluntatem nihilo plus agere, quam agat argilla in manu figuli, cum audio cuncta, quae facimus aut uolumus, ad absolutam referri necessitatem, multis scrupis offenditur animus. Primum: quomodo toties legis sanctos plenos operibus bonis fecisse iustitiam, ambulasse rectos coram deo, non declinasse ad dextram nec ad sinistram, si quicquid agunt etiam eximie pii, peccatum est et tale peccatum, ut, ni subueniret dei misericordia, demersurum esset in tartarum eum, pro quo mortuus est Christus? Quomodo toties auditur praemium, ubi prorsus nullum est meritum? 62 Qua fronte collaudatur oboedientia eorum, qui parent iussis diuinis, damnatur inoboedientia, qui non parent? Cur toties fit in sacris literis iudicii mentio, si nulla est omnino meritorum expensio? Aut cur cogimur sisti ad tribunal iudicis, si nihil ex nostro arbitrio, sed ex mera necessitate gesta sunt in nobis omnia? 63 Obstrepit et illa cogitatio, quorsum opus tot monitis, tot praeceptis, tot minis, tot exhortationibus, tot expostulationibus, si nos nihil agimus, sed deus pro sua immutabili uoluntate operatur in nobis omnia, et uelle et perficere? Vult nos assidue precari, uult aduigilare, certare, contendere ad brauium aeternae uitae. Cur assidue rogari uult, quod ipse iam decreuit dare aut non dare, nec mutare potest sua decreta, cum sit immutabilis ipse? Cur iubet nos tot laboribus expetere, quod ipse gratis largiri decreuit? 64 Affligimur, eicimur, exsibilamur, excruciamur, occidimur: sic certat in nobis dei gratia, sic uincit, sic triumphat. Tam atrocia patitur martyr et tamen nihil illi tribuitur meriti, immo peccare dicitur exponens corpus suum tormentis spe uitae caelestis. Sed cur misericordissimus deus sic uoluit in martyribus operari ? Crudelis enim uideatur homo, si quod gratis largiri decreuisset amico, non daret nisi usque ad desperationem excruciato. 65 IV 4. Verum ad hanc diuini consilii caliginem ubi uentum erit, fortasse iubebimur adorare, quod assequi fas non est, ut dicat mens humana: Dominus est, potest quicquid uult et quoniam natura optimus est, non potest non esse optimum, quicquid uoluerit. Iam et illud satis plausibiliter dicitur, quod deus sua dona coronat in nobis ac suum beneficium iubet nostrum esse praemium et, quod in nobis operatus est, ex sua gratuita bonitate id sibi fidentibus ueluti debitum dignatur imputare ad assequendam immortalitatem. 66 Sed nescio, quomodo sibi constent, qui sic in piis exaggerant dei misericordiam, ut in aliis pene faciant illum crudelem. Benignitatem sua bona nobis imputantis utcumque ferunt aures piae; ceterum difficile explicatur, quomodo iustitiae sit (non enim iam dico misericordiae) alios, in quibus non dignatus est operari bona, aeternis addicere suppliciis, cum ipsi per se nihil possint efficere boni, ut quibus aut nullum est liberum arbitrium aut, si est, ad nihil aliud ualet quam ad peccandum. 67 IV 5. Si rex quispiam donaret ingens praemium ei, qui nihil egisset in bello, cum ceteri, qui gnauiter se gessissent, nihil ferrent praeter solitum salarium, fortasse posset obmurmurantibus militibus respondere: Quae uobis iniuria fit, si mihi libet in hunc esse gratuito liberalem? At iustus et clemens qui posset uideri, si ducem, quem machinis, copiis, pecuniis et omnibus praesidiis affatim instruxisset ad bellum, pro re bene gesta magnifice coronaret et alterum, quem nullis instructum praesidiis inermem bello obiecisset, ob rem infeliciter gestam afficeret supplicio? 68 Nonne moriens ille iure diceret regi: Cur in me punis, quod tua culpa commissum est? Si similiter instruxisses, similiter uicissem. Rursus, si herus in seruum nihil commeritum manumitteret, haberet fortasse, quod aliis seruis obmurmurantibus responderet: Nihil uobis decedit, si in hunc sum benignior, habetis dimensum uestrum. Atqui nemo non iudicaret crudelem et iniquum dominum, qui seruum loris caederet, uel quod minus esset procero corpore uel naso porrectiore uel alioqui parum elegante forma. 69 Nonne is iure obmurmuraret domino caedenti: Cur do paenas ob id, quod in manu mea non est? Atque hoc iustius etiam diceret, si domino esset in manu mutare uitium corporis in seruo, quemadmodum deo in manu est mutare uoluntatem nostram, aut si dominus hoc ipsum, quo offenditur, uitium addidisset seruo, ueluti si truncasset nasum aut faciem cicatricibus foedasset, quemadmodum deus iuxta quorundam opinionem etiam mala omnia operatur in nobis. 70 Rursus, quod ad praecepta attinet, si dominus seruo compedibus astricto in pistrino multa praescriberet: Abi illuc, fac hoc, curre, recurre, dira minitans, ni pareat, nec interim solueret illum iamque non parenti uirgas expediret, nonne uideatur seruus iure dominum uocare uel insanum uel crudelem, si loris occideret, quod non fecisset ea, quae non erant in ipsius potestate? 71 IV 6. Porro, quod isti fidem et caritatem in deum in immensum exaggerant, aequis auribus ferimus arbitrantes uitam Christianorum tot undique sceleribus contaminatam non aliunde proficisci, quam ex fide nostra frigida et somniculosa, qua uerbotenus credimus deo quaeque natat in summis labiis, cum iuxta Paulum 'corde credatur ad iustitiam'. Nec admodum digladiabor cum his, qui ad fidem uelut ad fontem caputque referunt omnia, etiamsi mihi fides ex caritate, caritas ex fide uicissim nasci alique uidetur; certe caritas alit fidem, quemadmodum in lucerna lumen alitur oleo, libentius enim illi fidimus, quem uehementer amamus. Nec desunt, qui fidem initium uolunt esse salutis potius quam summam. Sed de his non contendimus. 72 IV 7. Ceterum hic cauendum erat, ne, dum toti sumus in amplificandis fidei laudibus, subuertamus libertatem arbitrii, qua sublata non uideo, quo pacto possit explicari quaestio de iustitia deque misericordia dei. Ex huiusmodi angustiis cum sese non explicarent ueteres, quidam duos deos facere coacti sunt: alterum ueteris testamenti, quem tantum uolebant esse iustum, non etiam bonum, alterum noui testamenti, quem tantum uolebant esse bonum, non iustum, quorum impium commentum satis explodit Tertullianus. 73 Manichaeus, ut diximus, duas in homine naturas somniauit: alteram, quae non posset non peccare, alteram, quae non posset non benefacere. Pelagius, dum metuit iustitiae dei, plus satis tribuit libero arbitrio, a quo non ita multum absunt, qui tantum tribuunt uoluntati hominis, ut ex naturae uiribus per opera moraliter bona promereri possint gratiam illam supremam, qua iustificamur. Hi mihi uidentur hominem ostensa bona spe salutis adipiscendae ad conandum inuitare uoluisse, quemadmodum Cornelius precibus et eleemosynis meruit doceri a Petro, eunuchus a Philippo. 74 Diuus Augustinus dum sedulo quaerit Christum in Paulinis epistolis, meruit inuenire. Hic illos, qui non ferunt quicquam boni hominem posse, quod non debeat deo, sic placare possumus, ut dicamus, nihilo secius totum opus deberi deo, sine quo nihil efficeremus, et quod affert momenti liberum arbitrium, perpusillum esse et hoc ipsum esse diuini muneris, ut possimus animum ad ea, quae sunt salutis, afflectere aut gratiae g-synergein. 75 Augustinus ex colluctatione cum Pelagio factus est iniquior libero arbitrio, quam fuerat antea. Contra Lutherus ante nonnihil tribuens libero arbitrio huc prouectus est calore defensionis, ut in totum tolleret. Atqui reprehenditur apud Graecos Lycurgus opinor, quod odio temulentiae uites incidi iusserit, cum admotis propius fontibus sic posset excludere temulentiam, ut tamen non periret usus uini. 76 IV 8. Poterat enim mea sententia sic statui liberum arbitrium, ut tamen uitaretur illa fiducia meritorum nostrorum ceteraque incommoda, quae uitat Lutherus, simulque ea incommoda, quae nos supra recensuimus, nec perirent ea commoda, quae miratur Lutherus. Hoc mihi uidetur praestare illorum sententia, qui tractum, quo primum exstimulatur animus, totum attribuunt gratiae; tantum in cursu tribuunt nonnihil hominis uoluntati, quae se non subduxerit gratiae dei. 77 Cum autem rerum omnium tres sint partes: initium, progressus et summa, duas extremas tribuunt gratiae, tantum in progressu fatentur aliquid agere liberum arbitrium, sic tamen, ut ad idem opus indiuiduum simul concurrant duae causae, gratia dei et hominis uoluntas, sic tamen, ut gratia sit causa principalis, uoluntas secundaria, quae sine principali nihil possit, cum principalis sibi sufficiat, quemadmodum natiua uis ignis urit et tamen principalis causa deus est, qui simul per ignem agit, quae uel sola sufficeret et sine qua nihil ageret ignis, si se subduceret illa. 78 Hac temperatura fit, ut homo totam salutem suam diuinae gratiae ferre debeat acceptam, cum perpusillum sit, quod hic agit liberum arbitrium, et hoc ipsum, quod agere potest, sit diuinae gratiae, qui primum condidit liberum arbitrium, deinde liberauit etiam ac sanauit. Atque ita placantur, si modo placabiles sunt, hi, qui non ferunt homini quicquam esse boni, quod deo non debeat. Debet et hoc, sed aliter alioque titulo, quemadmodum hereditas ex aequo obueniens liberis non uocatur quidem benignitas, quia per communem legem contingit omnibus. Si quid praeter commune ius donatum est huic aut illi, liberalitas dicitur; tamen hereditatis etiam nomine liberi debeant parentibus. 79 IV 9. Conabimur et parabolis exprimere, quod dicimus: Oculus hominis quamuis sanus nihil uidet in tenebris, excaecatus ne in luce quidem; ita uoluntas quamuis libera nihil tamen potest, si se subducat gratia, et tamen infusu luce potest occludere, qui sanos habet oculos, ut non uideat, potest et oculos auertere, ut desinat uidere, quod uidere poterat. Plus autem debet, qui oculos habebat excaecatos uitio quopiam. Primum debet conditori, deinde medico. 80 Ante peccatum utcumque sanus erat oculus, peccato uitiatur oculus. Quid hic sibi potest arrogare, qui uidet? Est tamen, quod sibi imputet, si prudens claudat aut auertat oculos. Accipe parabolam alteram: Pater infantem nondum ingredi potentem collapsum erigit utcumque adnitentem et pomum ex aduerse positum ostendit; gestit puer accurrere, sed ob imbecillitatem membrorum mox denuo collapsurus esset, ni pater manu porrecta fulciret regeretque gressum illius. 81 Itaque patre duce peruenit ad pomum, quod pater uolens dat illi in manum ueluti cursu praemium. Erigere se non poterat infans, nisi pater sustulisset, non uidisset pomum, nisi pater ostendisset, non poterat progredi, nisi pater inualidos gradus perpetuo adiuuisset, non poterat attingere pomum, nisi pater dedisset in manum. Quid hic sibi uindicabit infans? Et tamen egit nonnihil, nec habet tamen, quod de suis uiribus glorietur, cum se totum debeat patri. 82 IV 10. Ponamus enim hoc interim esse, quod est in deo. Quid igitur hic agit infans? Erigenti utcumque annititur et ad illius moderationem gressus infirmos, ut potest, accommodat. Poterat pater trahere nolentem et poterat reluctari puerilis animus spreto pomo, poterat pater dare pomum absque cursu, sed sic dare maluit, quia sic magis expedit puero. Facile patiar, ut aliquanto minus debeatur industriae nostrae ad consequendum uitam aeternam quam pueri ad patris manum currentis. 83 IV 11. Hic cum uideamus minimum esse tributum libero arbitrio, tamen quibusdam hoc ipsum uidetur esse plus satis, solam enim gratiam uolunt in nobis agere, nostram mentem in omnibus nihil aliud quam pati, uelut organum diuini spiritus, ut nullo pacto bonum possit dici nostrum, nisi quatenus diuina benignitas gratis hoc nobis imputat, gratiam enim non tam operari in nobis per liberum arbitrium quam in libero arbitrio, quemadmodum figulus operatur in argilla, non per argillam. Unde igitur coronae praemiique mentio? 84 Deus, inquiunt, sua dona coronat in nobis ac suum beneficium iubet esse nostrum praemium et, quod in nobis operatus est, imputare dignatur ad consortium regni caelestis. Hic non uideo, quomodo statuant uoluntatem liberam, quae nihil agat. Nam si dicerent sic agi a gratia, ut acta simul ageret, facilior esset explicatio, quemadmodum iuxta physicos corpus nostrum principium motus habet ab anima nec omnino moueri posset absquc anima et tamen non solum mouetur ipsum, uerum etiam mouet alia et tamquam socius operis uocatur ad societatem gloriae. 85 Quod si deus sic operatur in nobis, quemadmodum figulus in argilla, quid potest nobis imputari uel in bonum uel in malum? Non enim libet in hanc uocare quaestionem animam Iesu Christi, quae nimirum et ipsa fuit organum diuini spiritus. Et si carnis infirmitas obstat, quo minus mereatur homo, exhorruit et ille mortem et non uult fieri uoluntatem suam, sed patris. Et tamen hanc fatentur esse fontem meritorum, qui ceteris sanctis omnibus detrahunt omne meritum boni operis. 86 IV12. Ceterum, qui negant ullum omnino liberum arbitrium esse, sed absoluta necessitate fieri omnia, fatentur deum in omnibus operari non solum opera bona, uerum etiam mala, unde consequi uidetur, ut quemadmodum homo nulla ratione dici potest auctor bonorum operum, in nullo modo dici potest auctor malorum. 87 Haec sententia cum palam uideatur deo tribuere crudelitatem et iniustitiam, a quo sermone uehementer abhorrent aures religiosae (deus enim non esset, si quicquam in illum competeret uel uitii uel imperfecti), tamen habent hi quoque, quod in causa tam non plausibili respondeant: Deus est, non potest non optimum et pulcherrimum esse, quod facit; si spectes decorum uniuersi, etiam illa, quae per se mala sunt, hic bona sunt et illustrant gloriam dei nec est ullius creaturae iudicare consilium creatoris, sed sese totam illi per omnia subicere adeo, ut si uideatur deo hunc aut illum damnare, non debeat obmurmurare, sed amplecti, quicquid illi placuerit, illud semel persuasum habens omnia per illum optime geri nec posse aliter geri quam optime. 88 Alioqui quis ferat hominem si dicat deo: Cur me non fecisti angelum? Nonne deus huic merito respondeat: Impudens, si te fecissem ranam, quid habebas, quod querereris? Item si rana expostularet cum deo: Cur me non fecisti pauonem uersicoloribus pennis conspicuum? Nonne huic iure diceret: Ingrata, poteram te fungum aut bulbum facere; nunc salis, bibis et cantas. Rursus, si dicat basiliscus aut uipera: Cur me condidisti animal omnibus inuisum, omnibus letiferum potius quam ouem? Quid responderet deus? Fortasse diceret: Mihi sic uisum est et sic congruebat decoro et ordini uniuersitatis. 89 Nec tibi tamen facta est iniuria, non magis quam muscis, culicibus reliquisque insectis, quorum unumquodque sic finxi, ut ingens etiam miraculum praebeant contemplantibus. Nec ideo non est mirandum ac pulchrum animal araneus, si dissimilis est elephanto, immo plus miraculorum est in araneo quam in elephanto. Non tibi sat est, quod in tuo genere perfectum es animal? Neque tibi datum est uenenum, ut occidas, sed ut his armis te tuosque fetus tueare, quemadmodum bubus addita sunt cornua, leonibus ungues, lupo dentes, calces equis. Habet animantium unumquodque suam utilitatem. Equus baiulus est, bos arator, asinus et canis opera iuuant, ouis ad pastum ac uestitum hominis affert utilitatem, tu praestas usum ad pharmaca. 90 IV 13. Sed desinamus ratiocinari cum his, quae ratione carent. De homine nobis est instituta disputatio, quem deus condidit ad imaginem et similitudinem suam et cuius gratia condidit omnia. Cum uero uideamus quosdam nasci corporibus felicissimis, ingeniis optimis ac uelut ad uirtutem natis, rursus alios corporibus monstrosis, alios morbis horrendis obnoxios, alios animis tam stupidis, ut minimum absint a brutis animantibus, quosdam ipsis etiam brutis brutiores, alios ingeniis tam propensis ad flagitia, ut ad haec uideantur ui fatorum rapi, quosdam plane dementes ac daemoniacos, quibus modis hic explicabimus quaestionem de iustitia ac misericordia dei ? 91 An dicemus cum Paulo: ,O altitude' etc.? Sic arbitror melius, quam impia temeritate iudicare de dei consiliis, quae sunt homini imperuestigabilia. Verum longe difficilius sit explicare, quare deus in aliis immortali gloria coronet sua benefacta, in aliis sua malefacta puniat aeternis suppliciis. Hoc tamen paradoxon ut tueantur, multis auxiliaribus parodoxis est opus, quo tuta sit acies aduersus alteram partem. 92 Exaggerant in immensum peccatum originale, quo sic uolunt corruptas esse praestantissimas etiam humanae naturae uires, ut ex sese nihil possit nisi ignorare et odisse deum ac ne per fidei quidem gratiam iustificatus ullum opus possit efficere, quod non sit peccatum; atque illam ipsam procliuitatem ad peccandum in nobis ex peccato primorum parentum relictam uolunt esse peccatum et eandem inuincibilem esse adeo, ut nullum sit dei praeceptum, quod homo etiam per fidem iustificatus possit implere, sed tot dei praecepta non alio spectare, quam ut amplificetur dei gratia salutem largiens absque respectu meritorum. 93 IV 14. Verum interim isti mihi uidentur alibi contrahere dei misericordiam, ut alibi dilatent, perinde ac si quis apponat conuiuis perparcum prandium, quo splendidior uideatur in cena et quodammodo pictores imitetur, qui cum lucem mentiri uolunt in pictura, obscurant umbris, quae proxima sunt. Primum enim pene crudelem faciunt deum, qui ob peccatum alienum sic saeuiat in uniuersum hominum genus, praesertim cum qui cominiserant resipuerint ac tam graues dederint paenas, quamdiu uixerunt. 94 Deinde cum aiunt etiam illos, qui per fidem iustificati sunt, nihil aliud quam peccare adeo, ut amando deum et fidendo deo reddamur digni odio dei, nonne uehementer hic faciunt parcam dei gratiam, quae sic iustificat hominem per fidem, ut tamen adhuc nihil aliud sit quam ipsum peccatum? Praeterea dum deus tot praeceptis onerat hominem, quae ad nihil aliud ualent, quam ut magis oderit deum grauiusque damnetur, nonne faciunt eum ipso Dionysio Siciliae tyranno inclementiorem, qui multas leges studio prodidit, quas suspicabatur plerosque, si nullus instaret, non seruaturos, ac primum conniuebat, mox, ubi uidit omnes propemodum alicubi peccasse, coepit eos uocare ad paenam. Ita reddidit sibi omnes obnoxios. 95 Et tamen huius leges erant huiusmodi, ut facile possent seruari, si quis uoluisset. Non nunc excutio causas, quibus docent omnia dei praecepta nobis esse impossibilia, nec enim hoc instituimus, tantum obiter ostendere uolui istos nimio studio dilatandae gratiae in ratione salutis eandem in aliis obscurare; quaedam non uideo, quomodo consistant. Iugulato libero arbitrio docent hominem iam agi spiritu Christi, cuius natura non patitur consortium peccati. Et tamen iidem dicunt hominem etiam accepta gratia nihil aliud quam peccare. 96 IV 15. Id genus hyperbolis delectatus uidetur Lutherus, ut aliorum hyperbolas ueluti malum nodum, quod diri solet, malo cuneo propelleret. Quorundam temeritas ad hyperbolen processerat, qui uendebant merita non solum sua, uerum etiam omnium sanctorum. At qualia tandem opera? Cantiones, murmura psalmorum, pisces, inedias, uestes, titulos. 97 Hunc clauum clauo sic pepulit Lutherus, ut diceret nulla esse omnino merita sanctorum, sed omnia quamlibet piorum hominum facta fuisse peccata damnationem aeternam allatura, ni fides et dei misericordia succurrisset. Itidem altera pars luculentum quaestum faciebat ex confessionibus et satisfactionibus, quibus mire irretiuerant hominum conscientias, item ex purgatorio, de quo paradoxa quaedam tradiderant. 98 Hoc uitium sic corrigit pars diuersa, ut confessionem dicant commentum esse Satanae (qui modestissime, negant exigendam), pro peccatis non esse opus ulla satisfactione, cum Christus pro peccatis omnium paenas resoluent, denique nullum esse purgatorium. Item pars una dicit etiam priorculorum constitutiones obligare ad paenam gehennae nec dubitat promittere uitam aeternam, si quis oboedierit; diuersa pars sic huic medetur hyperbolae, ut dicat omnes pontificum, conciliorum, episcoporum constitutiones esse haereticas et antichristianas. Sic una pars extulerat pontificis potestatem ????????????????, altera sic praedicat de pontifice, ut non ausim referre. Rursus una pars dicit monachorum et sacerdotum uota obstringere hominem ad paenam gehennae et in perpetuum, altera dicit talia uota esse prorsus impia nec esse suscipienda nec, si susceperis, seruanda. 99 IV 16. Ex talium igitur hyperbolarum collisione nascuntur haec fulmina ac tonitrua, quae nunc concutiunt orbem. Quod si pars utraque pergat mordicus tueri suas hyperbolas, uideo talem pugnam inter illos futuram, qualis fuit inter Achillem et Hectorem, quos, quoniam erant pariter feroces, sola mors potuit diuidere. Ac uulgo quidem aiunt baculum curuum, ut rectum facias, in diuersam partem inflectendum esse; id fortasse consultum fuerit in corrigendis moribus, in dogmatibus an ferendum sit nescio. 100 In exhortando aut dehortando uideo nonnumquam esse locum hyperbolis, uelut, ut addas homini timido fiduciam, apte dixeris: Ne metue, deus omnia loquetur et faciet in te. Et ad retundendam hominis impiam insolentiam utiliter fortasse dixeris hominem nihil aliud esse quam peccatum; et aduersus eos, qui sua dogmata postulant aequari scripturis canonicis, utiliter dixeris hominem nihil aliud esse quam mendacium. Verum ubi in disquisitione ueri proponuntur ????????, non arbitror utendum huiusmodi paradoxis, quae non multum absunt ab aenigmatibus, mihi quidem in his placet moderatio. Pelagius libero arbitrio uisus est tribuere plus satis, Scotus tribuit affatim. 101 Lutherus primum mutilabat tantum amputato dextro brachio, mox nec hoc contentus prorsus iugulauit liberum arbitrium et e medio sustulit. Mihi placet illorum sententia, qui nonnihil tribuunt libero arbitrio, sed gratiae plurimum. Nec enim sic erat uitanda Scylla arrogantiae, ut feraris in Charybdim desperationis aut socordiae, neque sic medendum membro luxato, ut in diuersam partem detorqueas, sed in suum locum erat reponendum, nec sic erat a fronte pugnandum cum hoste, ut a tergo uulnus accipias incautus. 102 Hac moderatione fiet, ut sit aliquod opus bonum, licet imperfectum, sed unde nihil sibi possit arrogare homo; erit aliquod meritum, sed cuius summa debeatur deo. Abunde multum est infirmitatis, uitiorum, scelerum in uita mortalium, ut si se quisque uelit contemplari, facile deponat cristas, etiamsi non asseueremus hominem quamuis iustificatum nihil aliud esse quam peccatum, praesertim cum Christus appellet renascentium, Paulus nouam creaturam. 103 Cur, inquies, datur aliquid libero arbitrio? Ut sit, quod merito imputetur impiis, qui gratiae dei uolentes defuerint, ut excludatur a deo crudelitatis et iniustitiae calumnia, ut excludatur a nobis desperatio, ut excludatur securitas, ut exstimulemur ad conandum. Ob has causas ab omnibus fere statuitur liberum arbitrium, sed inefficax absque perpetua dei gratia, ne quid arrogemus nobis. Dicat aliquis: Ad quid ualet liberum arbitrium, si nihil efficiat? Respondeo: Ad quid ualet totus homo, si sic in illo agit deus, quemadmodum figulus agit in luto et quemadmodum agere poterat in silice? 104 IV 17. Proinde, si satis iam demonstratum est hanc materiam esse talem, ut non expediat ad pietatem altius eam scrutari, quam oportet, praesertim apud idiotas, si docuimus hanc opinionem pluribus et euidentioribus testimoniis scripturarum fulciri, quam alteram, si constat scripturam sacram in plerisque locis uel obscuram esse tropis uel secum etiam pugnare prima quidem specie eaque gratia uelimus nolimus alicubi recedendum a uerbis et literis ac interpretatione moderandam esse sententiam, denique, si declaratum est, quot incommoda, non dicam absurda consequantur, si semel funditus tollatur liberum arbitrium, si palam est factum hac, quam dixi, sententia recepta nihil perire eorum, quae Lutherus pie quidem et Christiane disseruit de summa caritate in deum, de abicienda fiducia meritorum, operum et uirium nostrarum, de tota fiducia transferenda in deum et illius promissa: iam uelim illud expendat lector, num aequum censeat, ut damnata sententia tot ecclesiae doctorum, quam tot iam saeculorum ac gentium consensus approbauit, recipere paradoxa quaedam, ob quae nunc tumultuatur orbis Christianus. 105 Ea si uera sunt, ingenue fateor ingenii mei tarditatem, qui non assequar, certe sciens non reluctor ueritati et ex animo faueo libertati uere euangelicae ac detestor, quicquid aduersatur euangelio. Nec hic ago personam iudicis, ut dixi, sed disputatoris et tamen uere possum illud affirmare me in disputando eam seruasse religionem, quae olim in causis capitalibus a iuratis iudicibus exigebatur. Nec me licet senem uel pudebit uel pigebit a iuuene discere, si quis cum euangelica mansuetudine doceat euidentiora. 106 Hic audiam, sat scio: Discat Erasmus Christum et ualere iubeat humanam prudentiam; haec nullus intelligit, nisi qui spiritum habet dei. Si nondum intelligo, quid sit Christus, nimirum hactenus procul aberratum est a scopo, quamquam illud lubens didicero, quem spiritum habuerint tot doctores ac populi Christiani, — nam probabile est populum idem sensisse, quod docebant episcopi, — annis iam mille trecentis, qui hoc non intellexerunt. CONTULI, penes alios esto iudicium. De libero arbitrio g-diatribehs siue collationis per Des. Erasmum Roterodamum finis.